Nicolaus de Lyra

Capitulum 40

Numérotation du verset Gn. 40,1 

His ita gestis, accidit ut peccarent duo eunuchi: pincerna regis Egypti et pistor domino suo.
Numérotation du verset Gn. 40,2 

Iratusque pharao contra eos nam alter pincernis preerat
alter pistoribus.
Numérotation du verset Gn. 40,3 

Misit eos in carcerem principis militum in quo vinctus erat1 et Ioseph.
1 vinctus erat Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 40,4 

At custos carceris tradidit eos
Ioseph
qui et ministrabat eis.
Aliquantum temporis fluxerat et illi in custodia tenebantur.
Numérotation du verset Gn. 40,5 

Videruntque ambo somnium nocte una iuxta interpretationem congruam sibi.
Numérotation du verset Gn. 40,6 

Ad quos, cum introisset Ioseph mane et vidisset eos tristes,
Numérotation du verset Gn. 40,7 

sciscitatus est dicens: Cur tristior est solito hodie2 facies vestra?
2 solito hodie Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 40,8 

Qui responderunt: Somnium vidimus et non est qui interpretetur nobis.
Dixitque ad eos Ioseph: Numquid non Dei est interpretatio? Referte mihi quid vidstis3.
3 vidistis Rusch ] videritis Weber
Numérotation du verset Gn. 40,9 

Narravit prior prepositus pincernarum somnium suum4:
4 suum Rusch ] om. Weber
Videbam coram me vitem
Numérotation du verset Gn. 40,10 

in qua erant tres propagines
crescere paulatim in5 gemmas et post flores uvas maturescere,
5 in Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 40,11 

calicemque pharaonis in manu mea.
Tuli ergo uvas et expressi in calice6 quem tenebam et tradidi poculum pharaoni.
6 calice Rusch ] calicem Weber
Numérotation du verset Gn. 40,12 

Respondit Ioseph: Hec est interpretatio somnii: tres propagines tres adhuc dies sunt,
Numérotation du verset Gn. 40,13 

post quos recordabitur pharao ministerii7 tui et restituet te in gradum pristinum. Dabisque ei calicem iuxta officium tuum sicut ante facere8 consueveras.
7 ministeri Rusch ] magisteri Weber |
8 ante facere Rusch ] inv. Weber |
Numérotation du verset Gn. 40,14 

Tantum memento mei cum bene tibi9 fuerit et facias10 mecum misericordiam ut suggeras pharaoni ut11 educat me de isto carcere
9 bene tibi Rusch ] inv. Weber |
10 facias Rusch ] facies Weber |
11 ut Rusch ] et Weber |
Numérotation du verset Gn. 40,15 

quia furto sublatus sum de terra Hebreorum et hic innocens in lacum missus sum.
Numérotation du verset Gn. 40,16 

Videns pistorum magister quod prudenter somnium dissolvisset ait: Et ego vidi somnium quod haberem tria canistra farine
super caput meum
Numérotation du verset Gn. 40,17 

et in uno canistro quod erat excelsius portare me omnes cibos qui fiunt arte pistoria, avesque comedere ex eo.
Numérotation du verset Gn. 40,18 

Respondit Ioseph: Hec est interpretatio somnii: tria canistra tres adhuc dies sunt,
Numérotation du verset Gn. 40,19 

post quos auferet pharao caput tuum ac suspendet te in cruce et lacerabunt volucres carnes tuas.
Numérotation du verset Gn. 40,20 

Exinde12 dies tertius natalicius pharaonis erat, qui faciens grande convivium pueris suis, recordatus est inter epulas magistri pincernarum et pistorum principis.
12 exinde Rusch Edmaior. ] exin Weber
Numérotation du verset Gn. 40,21 

Restituitque alterum in locum suum
ut porrigeret regi poculum.
Numérotation du verset Gn. 40,22 

Alterum suspendit in patibulo
ut coniectoris veritas probaretur,
Numérotation du verset Gn. 40,23 

et tamen succedentibus prosperis
prepositus pincernarum oblitus est interpretis13 sui.
13 interpretis] interpretris cacogr. Rusch

Capitulum 40

Numérotation du verset Gn. 40,1 
marg.| .1. His itaque. Hic consequenter ponitur divina consolatio erga Ioseph in illustratione mentis in cognitione occultorum : ubi primo describitur incarceratorum visio, secundo visionis narratio et interpretatio, ibi :   Ad quos cum introisset Ioseph. et tertio interpretationis impletio ibi :   Exinde dies tertius. Circa primum dicitur.
marg.| .2. Accidit etc. ministri regis.
Numérotation du verset Gn. 40,1 
moraliter
marg.| .1. His itaque etc. Per regem Egypti, ratione regie dignitatis potest Deus intelligi per duos autem eunuchos, duo populi scilicet gentiles et Iudei, qui ambo peccaverunt omnium regi. Rm. tertio capitulo   Omnes enim peccaverunt, et egent gratia Dei. Et per pincernam qui ponitur primus intelligitur populus gentilis. et per pistorem qui ponitur secundo, populus Iudaicus. Gentilitas enim incepit ab initio mundi, Iudea vero a tempore Abrahe, quando circumcisionem accepit, que est signum distinguens Israel a gentibus.
Numérotation du verset Gn. 40,2 
marg.| .3. Pincerna etc. Quid autem fecerint non dicitur in littera, sed Hebrei dicunt quod pincerna non fuit diligens in custodia potus regis, quia inventa est ibi musca. Pistor autem in hoc, quod in pane regis inventus est lapis parvus sed ista causa est insufficiens ad mortem hominis, quia pistor suspensus est ut dicitur infra, et ideo iste cause videntur esse fictitie, et ideo magis credibile est quod fuerunt regi accusati de infidelitate in officiis suis, quod frequenter accidit in regum curiis.
Numérotation du verset Gn. 40,3 
marg.| .4. Misit eos in carcerem principis militum etc. Donec diligentius examinarentur accusationes eorum.
marg.| .5. In quo etc. Iam erat sine vinculis, ut predictum est, dicitur tamen vinctus, quia ibi tenebatur reclusus.
Numérotation du verset Gn. 40,3 
moraliter
marg.| .4. Misit etc. Per carcerem istum intelligitur penalitas vite presentis in qua fuerunt gentiles et Iudei. Per Ioseph autem, qui fuit cum eis propter eius innocentiam, intelligitur Christus, de quo dicitur Io. 1.e. « Ecce agnus Dei qui tollit peccata mundi ». Ipse vero quantum homo fuit in carcere penalitatis predicte, quam assumpsit. voluntarie, ad satisfaciendum pro peccatis humane creature. et ipse predixit{400}vocationem gentium ad fidem, que per pincernam significatur et reprobationem Iudeorum qui significantur per pistorem, ut predictum est, De utriusque vero dicitur Mt. 8.b. « Multi venient ab oriente et occidente et recumbent, et cum Abraham, Isaac, et Iacob in regno celorum filii autem regni eiicientur in tenebras exteriores »  . Et ista vocatio gentium per Apostolorum predicationem. et obstinatio Iudeorum facte sunt post tres dies, per quos tria tempora designantur scilicet tempus nature, et tempus legis Mosaice, et tempus gratie quod incepit a Christi incarnatione   $moraliter . potest dici quod per eunuchos regem offendentes intelliguntur peccatores, qui sunt in duplici differentia. Nam aliquos penitet et revertuntur ad gratiam et isti significantur per pincernam, de quo dicitur, in littera, quod vidit vitem tres propagines habentem, et significat ipsum Christum dicentem Io. 15. « Ego sum vitis vera ». Tres vero propagines tres naturas significant in Christo {401} existentes, scilicet divina, anima, et corpus. Vere enim penitens ista tria per fidem videt in Christo, quia credit ipsum verum Deum et verum hominem ex anima rationali et corpore existentem. Vuarum autem expressio, Christi passionem significat, ex cuius virtute penitens consequitur remissionem. Hbr. 9.f. « Sine sanguinis effusione non fit remissio   ». Et hec remissio plenaria fit post tres dies, per quos significantur contritio, confessio, et satisfactio. Aliqui vero peccatores in peccatis suis remanent {402} obstinati, et isti per pistorem significantur, qui describitur oneratus tribus canistris id est pressus gravibus peccatis : secundum quod dicitur Prv. 18.a. « Impius cum in fundum peccatorum venerit, contemnit ». Et tali predicitur sua damnatio post tres, per quos designantur peccati perpetratio, assuefactio, desperatio. Predicta vero denuntiantur peccatoribus, per predicatorem, significatum per Ioseph visionum expositorem. nam predicator est visionum prophetalium expositor.
Numérotation du verset Gn. 40,4 
marg.|
Numérotation du verset Gn. 40,5 
marg.| .6. Videruntque etc. Hoc a Deo factum est, ut per somniorum interpretationem sapientia Ioseph ostenderetur, et per hoc ulterius exaltaretur.
marg.| .7. Iuxta interpretationem etc. quia sicut Ioseph exposuit, ita accidit, ut patebit infra.
Numérotation du verset Gn. 40,6 
marg.| .8.  Ad quos cum introisset Ioseph. Hic ponitur visionis {400} narratio, premittitur tamen interrogatio Ioseph, cum dicitur.
Numérotation du verset Gn. 40,7 
marg.| .9. Cur tristior est etc. quia timebant, ne somnia sua essent signa maioris mali eis futuri, quia incarcerati ut communiter formidant peius eis accidere.
Numérotation du verset Gn. 40,8 
marg.| .10. Et non est qui interpretetur. Egyptii enim auguriis, et divinationibus insistebant, et erant ibi augures et malefici, qui per artes magicas talia exponebant, ad quos non poterant recurrere, quia erant in carcere reclusi.
marg.| .11. Dixitque ad eos Ioseph etc. Improbando talem superstitionem.
marg.| .12. Numquid non Dei est interpretatio. quasi dicat sic, et non demonum.
marg.| .13. Referte mihi. Talis enim notitia pertinet ad spiritum prophetie, qui est gratia gratis data, et ideo cognita est ipsi habenti. Et ideo Ioseph sciebat se consecutum hoc donum a Domino, sicut et de Daniele dicitur Dn. 1.b.
Numérotation du verset Gn. 40,9 
marg.| .14. Narravit prior prepositus etc. Hic consequenter ponitur narratio somniorum cum interpretatione, et primo quantum ad somnium pincerne Secundo quantum ad somnium pistoris, ibi :   Videns pistorum magister. Primum patet exceptis quibusdam vocabulis.
Numérotation du verset Gn. 40,10 
marg.| .15. Tres propagines paulatim in gemmas etc. id est in botros. Est enim botrus illud quod primo exit de palmite.
marg.| .16. Et post flores vuas maturescere etc. Sensus est. Videbam ex botris vuas formari, et flores produci, et post floritionem ad maturitatem procedere.
Numérotation du verset Gn. 40,11 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 40,12 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 40,13 
marg.| Sequitur {401} .1. Recordabitur Pharao ministerii, et restituet te in gradum pristinum etc. In hebreo habetur :   Numerabit Pharao caput tuum. Et eodem modo infra de pistore ubi dicitur,   Auferet Pharao caput tuum. In hebreo habetur ;   Numerabit caput tuum, quia in solennitate natalis sui ordinavit de ministris, et sic in numero pincernarum fuit recordatum nomen magistri eorum in carcere detenti, et eodem modo de magistro pistorum, inter illos qui serviebant de pane, sed primus restitutus est in officio, quia forsitan post examinationem sue accusationis inventus est dignus liberatione, vel quia rex voluit sibi gratiam facere. Alter autem fuit condemnatus ex causis contrariis, sicut utriusque somnium pretendebat.
Numérotation du verset Gn. 40,14 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 40,15 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 40,16 
marg.| .2. Videns pistorum magister quod prudenter somnium dissolvisset, ait. Hic ponitur narratio magistri pistorum cum sua interpretatione. Et patet littera usque ibi :
marg.| .3. Tria canistra farine etc. Hebrei dicunt :   Tria canistra foraminibus plena. Videbantur enim quasi facta de virgultis, et ideo inter complicationem virgarum videbantur quasi quedam foramina.
Numérotation du verset Gn. 40,17 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 40,18 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 40,19 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 40,20 
marg.| .4. Sequitur : Recordatus est inter epulas magistri pincernarum et pistorum principis etc. Secundum litteram Hebraicam supra positam ubi dicitur :   Numerabit caput tuum, non est intelligendum quod Pharao tunc esset in epulis ipsis utendo, sed magis ordinando de eis et ministris.
marg.| .5. Ut coniectoris etc. Ad hoc enim immissa sunt predicta somnia ex ordinatione divina, ut per eorum expositionem predicta sapientia Ioseph regi manifestaretur, et sic exaltaretur sicut et factum est, ut patet capitulo sequenti.
Numérotation du verset Gn. 40,21 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 40,22 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 40,23 
marg.| .6. Oblitus est interpretis sui. Dicunt Hebrei quod hoc fuit quia nimis confisus fuerat Ioseph de auxilio humano.
Numérotation du verset Gn. 40,quaestio 
marg.| Ad maiorem intellectum eorum que dicta sunt in hoc capitulo et eorum que dicentur in seq<uenti> hic queritur utrum interpretatio somniorum per ea iudicando de futuris sit licita. Et videtur quod non, quia dicitur Dt. 18.b. « Non inveniatur in te qui observet somnia ». Et similes auctoritates inveniuntur in pluribus locis in sacra scriptura. In contrarium est, quod Ioseph hic interpretatus est somnia modo predicto, et Daniel interpretatus est somnia Nabuchodonosor, ut habetur Dn. 1. et 4. Dicendum ad hoc, quod cause rerum sunt latentes, et effectus earum magis noti. Et ideo ducunt in cognitionem causarum, sicut signa naturaliter eas representantia. videmus enim quod fumus exterius prorumpens, est effectus ignis intra caminum latentis, et ducit in cognitionem eius, sicut signum ipsum naturaliter representans, contingit enim aliquando, quod una causa producit duos effectus ordinate {402} tamen unum post alium, sicut in febricitante vigoratio nature est causa digestionis urine primo, et consequenter, postea sanitatis. et tunc primus effectus non solum est signum vigorationis nature, sed etiam sanitatis future. Quando igitur una et eadem est causa somnii et effectus, alterius consequentis, tunc illud somnium est signum naturaliter representans effectum futurum, et ideo per tale somnium licite potest prenosticari de effectu, futuro, sicut medicus licite prenosticat per conditionem urine de sanitate vel morte futura. Propter quod ulterius videndum est de causa somniorum, quorum duplex est causa in generali scilicet intrinseca et extrinseca, intrinseca vero duplex est, una est motus casualis fantasmatum in dormiendo. et talis causa non est causa alicuius effectus alterius sequentis, et inde per talia somnia nihil potest prenosticari de futuris, et quia somnia ut in plurimum hoc modo contingunt, ideo dicitur Ecclesiastici 5. et Ubi multa sunt somnia, ibi plurime vanitates. Et Cato dicit : Somnia ne cures. Alia causa somniorum intrinseca est dispositio corporis, sicut homines frigidi frequenter somniant, quod sint in glacie vel in nive, quia phantasmata formantur conformia tali dispositioni. propter quod dicit Phil. li. de som. et vi. quod medicorum gratiosi dicunt valde attendendum ad somnia, et commentator. Albertus 1 super librum illum dicit, quod quidam somniavit, quod pix nigra fundebatur super pectus suum, et postea in vigilia sequenti evomuit choleram nigram in magna quantitate. Et ideo ex talibus somniis potest prenosticari de futura sanitate vel infirmitate ipsius somniantis. Causa autem extrinseca somniorum duplex est, una corporalis alia spiritualis, corporalis est corpus celeste et aer continens. sicut enim per eorum influentiam producuntur forme diverse in materia corporali, ut plantarum et mineralium et huiusmodi, ita ut per eorum influentiam in virtute phantastica que est organica causantur forme sive fantasmata conformia dispositioni celestia ad causandum effectum aliquem futurum, et per consequens per talia somnia potest de futuris prenosticari. Advertendum etiam, quod iste cause somniorum, scilicet dispositiones corporis somniantis et influentie corporis celestis et continentis, magis habent effectum in virtute phantastica dormientis quam vigilantis. quia in vigilia propter occupationem circa exteriora non percipiuntur, sed magis effectus eorum impediuntur, quia motus maiores expellunt minores. Causa autem spiritualis extrinseca somniorum duplex est, una bona scilicet Deus per se vel per ministerium angelorum immittens alicui imaginarias dispositiones ad significandum aliqua futura. Ex hoc sit dupliciter, Uno modo sic, quod uni soli fit imaginaria visio, alteri autem datur intellectus talis visionis, quod fuit in proposito, quia Pharao et ministri eius habuerunt solam visionem imaginariam, sed Ioseph de his habuit cognitionem intellectivam, et ideo {403} ipse habuit in hoc donum prophetie. non autem illi, quia illustratio intellectus requiritur ad prophetiam, secundum quod dicitur Dn. 10.a. « Intelligentia opus est in visione ». Aliquando autem eisdem fit imaginaria visio et cognitio intellectus eiusdem visionis, sicut Danieli factum est, Dn. 10. et hoc etiam pertinet ad prophetiam. Alia est causa spiritualis extrinseca somniorum mala scilicet quando a demonibus immittuntur visiones alique imaginarie in dormiendo, et talibus utuntur artes magice, sicut dicitur Quarto Physicorum de illis qui dormiebant in Sardis, et in Historia Brittonum de sacrificantibus idolis. His dictis dicendum est ad questionem, quod prenosticare de futuris per somnia que sunt signa alicuius futuri eventus, inquantum causantur ex dispositione corporis somniantis, {404} vel impressione corporis celestis, non est illicitum, cum istud possit fieri via naturali, nisi aliquis in talibus excedat limites virtutis nature, magis asserendo, quam natura rei patiatur, quia tales effectus futuri designati per somnium possunt impediri, sicut sanitas egrotantis prenosticata per urinam aliquando impeditur. Per somnia vero a Deo predictis modis immissa ad significationem alicuius futuri, potest aliquid futurum certitudinaliter predici. Ab eo tamen qui illustratur a Deo ad talia cognoscendum, et ei licitum est talia exponere et predicere, per somnia vero a demonibus immissa aliquid futurum predicere superstitiosum est et illicitum, et sic patet quod dictum est de questione. Patent etiam argumenta facta ad utranque partem, quia procedunt viis suis.
1 Albertus] coniec., Alb. Ed1603



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Gn. 40), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 20/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=03&chapitre=03_40)

Notes :