Nicolaus de Lyra

Capitulum 28

Numérotation du verset Gn. 28,1 

Vocavit itaque1 Isaac Iacob et benedixit eum2 precepitque3 ei4 dicens: Noli accipere coniugem5 de genere6 Chanaan
1 itaque] que ΨD, om. X |
2 eum Cava ΩS Ed1455 Rusch Clementina cum hebr. LXX Lugd. ] ei ΘG ΨB* ΩM, om. Weber |
3 precepitque] precipitque O |
4 ei] om. ΘG* ΨM |
5 coniugem] uxorem ΨB |
6 genere] filiabus ΨB cum hebr. LXX Lugd. Ambr. in Ps. 43:18, Aug. de civ. Dei 16:38 |
Numérotation du verset Gn. 28,2 

sed vade et proficiscere in Mesopotamiam Syrie ad domum Bathuel patrem matris tue et accipe inde tibi7 uxorem de filiabus Laban avunculi tui.
7 inde tibi Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 28,3 

Deus autem omnipotens benedicat tibi et crescere te faciat atque multiplicet ut sis in turbas populorum.
Numérotation du verset Gn. 28,4 

Et det tibi benedictiones Abraham et semini tuo post te ut possideas terram peregrinationis tue quam pollicitus est avo tuo.
Numérotation du verset Gn. 28,5 

Cumque dimisisset eum Isaac, profectus venit in Mesopotamiam Syrie ad Laban filium Bathuel Syri fratrem Rebecce matris sue.
Numérotation du verset Gn. 28,6 

Videns autem Esau quod benedixisset pater suus
Iacob
et misisset eum
in Mesopotamiam Syrie
ut inde uxorem
duceret et quod post benedictionem precepisset ei dicens: Non accipies coniugem de filiabus Chanaan,
Numérotation du verset Gn. 28,7 

quodque obediens Iacob parentibus isset in Syriam
Numérotation du verset Gn. 28,8 

probans quoque quod non libenter aspiceret filias Chanaan pater suus,
Numérotation du verset Gn. 28,9 

ivit ad Ismaelem et duxit uxorem absque his quas prius habebat Melech filiam Ismael filii Abraham sororem Nabaioth.
Numérotation du verset Gn. 28,10 

Igitur egressus Iacob de Bersabee pergebat Aran.
Numérotation du verset Gn. 28,11 

Cumque venisset ad quemdam locum et vellet in eo requiescere post solis occubitum, tulit de lapidibus qui iacebant et supponens capiti suo
dormivit in eodem loco.
Numérotation du verset Gn. 28,12 

Viditque in somnis scalam
stantem super terram
et cacumen eius8 tangens celum.
8 eius Rusch ] illius Weber
Angelos
quoque Dei ascendentes
et descendentes per eam.
Numérotation du verset Gn. 28,13 

Et Dominum innixum scale dicentem sibi: Ego sum Dominus Deus Abraham patris tui et Deus Isaac. Terram
in qua dormis tibi dabo
et semini tuo.
Numérotation du verset Gn. 28,14 

Eritque semen9 tuum quasi pulvis terre:
9 semen Rusch ] germen Weber
dilataberis ad orientem
et occidentem,
10septentrionem
10 orientem et occidentem Rusch ] occidentem et orientem Weber
et meridiem
et benedicentur in te
et in semine tuo
cuncte tribus terre.
Numérotation du verset Gn. 28,15 

Et ero custos tuus
quocumque perrexeris
et reducam te
in terram hanc,
nec dimittam nisi complevero universa que dixi.
Numérotation du verset Gn. 28,16 

Cumque evigilasset Iacob de somno ait: Vere Dominus est in loco isto et ego nesciebam.
Numérotation du verset Gn. 28,17 

Pavensque quam terribilis est, inquit11, locus iste.
11 est inquit Rusch ] inv. Weber
Non est hic aliud nisi domus Dei
et porta celi.
Numérotation du verset Gn. 28,18 

Surgens ergo Iacob12 mane, tulit lapidem quem supposuerat capiti suo et erexit
12 Iacob Rusch ] om. Weber
in titulum fundensque13 oleum desuper.
13 fundensque Rusch ] fundens Weber
Numérotation du verset Gn. 28,19 

Appellavitque nomen urbis Bethel
que prius Luza
vocabatur.
Numérotation du verset Gn. 28,20 

Vovit etiam votum dicens: Si fuerit Deus mecum et custodierit me in via per quam ambulo et dederit mihi panem ad vescendum et vestem
ad induendum,
Numérotation du verset Gn. 28,21 

reversusque fuero prospere ad domum patris mei erit mihi Dominus in Deum
Numérotation du verset Gn. 28,22 

et lapis iste quem erexi in titulum vocabitur Domus
Dei. Cunctorumque que dederis mihi decimas offeram tibi.

Capitulum 28

Numérotation du verset Gn. 28,1 
differentia
marg.| {LYR3.28T1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 9va
Numérotation du verset Gn. 28,1 
marg.| .1. Vocavit itaque etc. Hic consequenter describitur electio populi Dei per alium stipitem scilicet Iacob. et primo describitur ut incipiens. secundo ut proficiens. 31. capitulo tertio ut perfectus. 35. ca. Primus autem status ipsius in tribus ostendatur primo in patris obauditione, secundo in prolis multiplicatione. 29. capitulo. tertio in possessionum acquisitione, ibi :   Nato autem Ioseph in medio 30. Circa primum considerandum quod obedire patri in bonis et licitis, est principium totius boni. ideo primo ostenditur qualiter adimplevit patris preceptum. Secundo quomodo ex hoc recepit divinum oraculum, ibi :   Igitur egressus Iacob etc. Tertio quomodo ex hoc reddidit Deo gratum obsequium, ibi :   Surgens ergo Iacob mane. Prima in duas : in partem principalem et incidentalem,ibi :   Videns autem Esau. Circa primum exprimitur preceptum patris de itinere Iacob, ut patet, et ulterius ipsius Iacob obedientia, cum subditur :
marg.| {323} marg.| .2. Cumque dimisisset etc. Non ita cito sed per magnos labores et divinas consolationes, quas in via habuit, ut patebit infra.
marg.| .3. Videns autem Esau. Hic incidenter describitur quomodo Esau cum duabus uxoribus quas habebat, accepit aliam de genere Ismaelis avunculi sui, credens per hoc satisfacere patri et matri, quod non fecit, quia malam super malas adduxit, et patet littera.
marg.| .4. Igitur egressus Iacob. Hic ostenditur qualiter Iacob ex obedientia patris pergens ad suum avunculum in via recipit divinum oraculum, cum subditur :
marg.| .5. Cumque venisset etc. Iosephus dicit quod in nocte hospitabatur in campis habens suspectos habitatores civitatum propter eorum malitiam ideo remansit extra civitatem. Alii Hebrei dicunt quod licet non sit expressum nomen loci illius, dicunt tamen doctores Hebrei et catholici, quod iste locus fuit mons Moria, ibi enim Abraham avus suus obtulerat Isaac patrem suum, et propter hoc reputabat locum illum sacrum, propter quod ibi declinavit, ut ibi vigilaret in oratione per partem noctis sperans ibi divinam revelationem habere, quod et factum est.
marg.| marg.| {324} .1. Tulit de lapidibus etc. Dicunt Hebrei quod accepit tres lapides, et satis videtur ex textu, quod accepit plures ex eo quod dicitur.   De lapidibus et quando evigilavit, invenit quod illi tres lapides facti erant unus lapis, et hoc videtur per litteram sequentem. Infra.   Tulit lapidem quem supposuerat capiti suo. et dicunt quod fuit in signum quod Dominus uniretur cum eo, associando eum. Nos autem melius possumus exponere, quod fuit in signum unitatis essentie in Deo, et trinitatis personarum, de cuius apparitione hic agitur, vel in signum trium naturarum in Christo scilicet corporis et anime, et deitatis in unitate persone, quia de benedicta incarnatione fuit hec revelatio facta ipsi Iacob.
marg.| .2. Dormivit in eodem loco. Post longam et devotam orationem.
marg.| .3. Viditque in somnis scalam stantem etc. Ista autem scala que ex multis gradibus constituitur, significabat gradus generationum, per quos Christus secundum carnem descendit ab Abraham usque ad virginem Mariam que ipsum peperit. Et gradus huius scale numerat Mattheus in principio evangelii sui dicens :   Liber generationis Iesu Christi filii David etc. Duo latera scale sunt iusti, et peccatores, quia ex utrisque {325} descendit secundum carnem, et pro utrisque natus est et passus. Quod autem Dominus dicitur innixus ipsi scale, designat quod ipsa deitas est unita carni a patribus descendenti in Christo. Quod autem pes scale terram tangebat, et cacumen eius celum : designatur per hoc quod ipse Christus secundum humanitatem conveniat cum omnibus terrens in natura absque peccato, sed per deitatem convenit cum Deo patre, ut sic verus mediator Dei et hominum dicatur. Per Angelos Dei descendentes intelligendum est, quod mysterium incarnationis de voluntate Dei fuit hominibus revelatum. Primo Patriarchis, et postea Prophetis clarius et tertio ministris novi testamenti clarissime. Per Angelos ascendentes intelligitur fides et devotio sanctorum, in quolibet statu predicto Deo presentata per Angelos, secundum quod Angelus Raphael dixit Tob. 12 capitulo   Quando orabas cum lachrymis et sepeliebas mortuos, ego obtuli memoriam orationis tue coram Domino, et ista cognovit Iacob futura licet non sint hic expressa, quia mysterium incarnationis non erat adhuc sic publicandum. Exprimitur tamen hic qualiter Deus promisit, ipsi Iacob promissiones factas Abrahe et Isaac, in quibus continetur implicite mysterium Christi : et quod Iacob habuerit notitiam de predictis, patet per hoc quod dixit.
marg.| marg.| {326} .1. Vere dominus est in loco isto. Quia beneficia et mysteria divina erant complenda.
marg.| .2. Et ego nesciebam. quia per istam revelationem de mysterio Christi habuit pleniorem cognitionem quam ante.
marg.| .3. Pavensque id est admirans de Dei benignitate.
marg.| .4. Quam terribilis etc. id est venerabilis.
marg.| .5. Non est hic aliud nisi domus Dei. Vidit enim futurum esse, quod ibi fundaretur templum, ut habetur 2Par. l. 3.a. ubi viguit divinus cultus, et quod ibidem postea offerendus esset dominus noster Iesus Christus, ut habetur Lc. 2.d.
marg.| .6. Et porta celi. quia in quodam loco propinquo passus est Christus, cuius passio celum aperuit : propter quod dicitur porta celi, sequitur :
marg.| .7. Surgens ergo mane. Hic consequenter describitur ipsius Iacob devotum obsequium, cum dicitur,   Tulit lapidem etc.
marg.| .8. Et erexit in titulum id est signum rei preterite, scilicet divine revelationis sibi facte ibidem. et in signum rei future, scilicet fundationis templi et passionis Christi.
marg.| .9. Appellavitque nomen urbis Bethel etc. Locus enim ille ubi dormierat Iacob tunc erat extra urbem, sed postea inclusus est, et sic vocavit Urbem Bethel, quod interpretatur domus Dei, ex eo quod dixerat : Non est hic aliud nisi domus Dei etc. Ad pleniorem autem intellectum huius passus considerandum quod ista civitas de qua fit hic mentio secundum omnes doctores communiter exponentes passum istum, est Hierusalem, que legitur plura nomina habuisse, et continentur in his versibus subscriptus. Solyma, Luza, Bethel, Hierosolyma, Hiebus. Helia. urbis sacra Hierusalem dicitur atque Salem. Melchisedechh enim primo fundavit eam. et vocavit eam Salem id est pacificam : quia rex iustitie et pacis fuit, ut supra dictum est 14 capitulo postea Hiebuzei habitaveruntibi : et sic vocata est Hiebus, ut habetur Idc. 19 capitulo et postea factum est unum nomen compositum. ex duobus, et vocata est Hierusalem b. mutata in r. Hebrei autem aliam rationem assignant huius nominis, dicentes quod primo appellata est Salem a Melchisedechh, ut dictum est postea dicta {327} est Ier. 1 videbat eo quod Abraham oblato Isaac, appellavit nomen illius loci : dominus videt, ut supra dictum est. 12 capitulo postea sequitur ibidem.   Unde usque nunc dicitur in monte dominus videbit, et ex istis factum est unum nomen scilicet Hierusalem, e, mutata in u. Dicta est etiam luza id est amygdalus eo quod tales arbores abundant ibi : postea vocata est Bethel ab ipso Iacob, ut dictum est. postea tempore Salomonis qui eam multum ampliavit et fortificavit, dicta est Solyma, quasi Salomonia diminute : et ratione precedentis nominis scilicet Hierusalem per quandam compositionem nominum dicta est Hierosolyma, sed post passionem Christi, cum destructa esset funditus per Titum et Vespasianum, Helius Adrianus eam reedificavit, et in ista reedificatione factum est ut loca ubi Christus passus et sepultus fuit, que olim erat extra civitatem, ut habetur Ioan. 20. Inclusa sunt intra civitatem secundum visionem Iacob predictam scilicet quod in urbe Bethel fundandum esset templum et mysterium passionis Christi implendum. et iste Helius vocavit eam Heliam ex nomine suo. Vovit etiam etiam votum dicens etc. subditur :
marg.| .10. Erit mihi dominus in Deum :. sed videtur istud ridiculum, quia votum non est de his que sunt de necessitate salutis. ridiculum enim esset promittere alicui illud in quo sibi tenetur de necessitate, et ideo votum proprie est promissio facta Deo de bonis que supererogationis sunt sine quibus potest esse salvus. Quod autem Iacob dominum recognosceret esse Deum, erat de necessariis ad salutem, ergo etc. Dicendum quod non vovit quod dominus esset sibi Deus, quia hoc non cadit sub voto, sed vovit quod recognosceret eum Deum, exhibendo ei specialem cultum et colendi modum, quod erat supererogationis, sicut religiosus astringit servire Deo in obedientia, sine proprio, et in castitate, ad que non tenebatur de necessitate salutis.
marg.| .11. Et lapis iste. Tum quia postea ibi fundatum est templum, ut predictum est, quod vocatum est domus Dei. Tum quia Iacob in suo reditu intendebat ibi offerre sacrificia et oblationes tamquam in loco divino cultui deputato, qui communiter vocatur domus Dei, ideo subditur :
marg.| .12. Cunctorumque que dederis mihi etc. quod et postea fecit, ut habetur infra 35 capitulo
Numérotation du verset Gn. 28,moraliter 
marg.| .1. Vocavit, itaque etc. Sicut dictum est supra 22 capitulo per Isaac figuratus fuit Christus, cuius filius est per adoptionis gratiam quilibet bonus Christianus qui bene per Iacob figuratur : eo quod Iacob supplantator interpretatur. bonus autem Catholicus supplantare vitia conatur, et tali aliquando Christus inspirat continentie propositum, et sic vocat eum di.
marg.| Noli accipere etc. qui interpretatur possessio id est ne contrahas carnale {323} matrimonium quod habet annexam curam possessionum.
marg.| Sed vade etc. ad domum Bathuel id est continentie : quia Bathuel [hébreu] praem. Ed1603 interpretatur virgo : continentia vero securius servatur in religione, ideo talis aliquando disponit ipsam intrare, ideo subditur :
marg.| .4. Igitur egressus Iacob de Bersabee id est de domo parentum.
marg.| Pergebat Haram. Que interpretatur vigilia populi, propter quod significat religionem : quam intrantes vigilant in obsequio Dei.
marg.| .5. Cumque venisset ad quendam locum scilicet religiosum.
Numérotation du verset Gn. 28,moraliter 
marg.| marg.| {324} Et vellet in eo requiescere sumendo habitum.
marg.| .1. Tulit de lapidibus qui iacebant, et supponens capiti suo etc. Per lapides intelliguntur religionis austeritates, que sibi debent exponi, et si sit paratus ad eas sustinendum, quod significatur per suppositionem lapidum suo capiti, tunc debet recipi.
marg.| .3. Viditque in somnis. quiete contemplationis.
marg.| .3. Scalam stantem super terram id est religionis altitudinem. Huius autem scale latera sunt lectio, et oratio devota, gradus autem, {325} penitentie opera per que ascenditur in celum : Mt. 3.a.   Penitentiam agite : appropinquabit enim regnum celorum.
marg.| Angelos quoque Dei ascen. Religiosorum merita Domino, offerendo.
marg.| Et descendentes ad eorum custodiam revertendo, et post aliam meditationem religiosus magis approbat sui status mutationem dicens  Et dominum innixum scale etc. id est Christum, qui vixit in austeritate penitentie et finaliter fuit positus in scala crucis sancte, hec enim religiosus videre debet in sancta meditatione.
additio.
prol.| {326} In capitulo 28. ubi dicitur in postilla Per Angelos descendentes. Secundum hanc considerationem Postillatoris prius debuissent nominari Angeli descendentes quam ascendentes, cuius oppositum est in littera. {327} unde aliter exponitur a Greg. In 1. pastorali ubi sic dicit. Iacob ascendentes et descendentes Angelos vidit, quia scilicet predicatores recti non solum sursum caput ecclesie, videlicet Christum contemplando appetunt, sed deorsum quoque ad membrum illius miserando descendunt, hec ille : quod videtur pertinere ad allegoriam. Sunt autem alie expositiones sanctorum {337} in hoc loco, ut in Glo. que causa brevitatis sunt omittende, et etiam quia magis pertinent ad sensum mysticum secundum scilicet Tho. secunda secunde, q. 81. per hoc quod Iacob vidit Angelos in scala ascendentes, intelliguntur Angeli beati continue ascendentes secundum Dei contemplationem : qui etiam sunt descendentes, eo quod quandiu mundus durat, administratione inferioris creature intendunt, numquam tamen deserentes internam contemplationem.
Replica.
prol.| Correctorii contra Burgensem In capitulo 28. Postillator habet pulchram considerationem de Angelorum ascensu et descensu, sic quod dicit descensum precedere ascensum, sed Burgens. dicit contrarium, et movetur per ordinem littere, que prius narrat ascensum non attendens sepe per anticipationem litteram ordinari, sicut Ioan. 12.a. dicitur, Maria unxit pedes Domini, et extersit capillis, et lavit lachrymis, quod per oppositum factum est. Igitur per anticipationem dicitur nec Burgens. aliquam aliam ponit {338} litteralem expositionem, sanctorum autem doctorum et Glossa ordinariaexpositionem dicit ad mysticum sensum pertinere, finaliter adducit sanctum Thomam ex ponentem ascensum de contemplatione in Deo, descensum de administratione ad inferiora. sed nec illa litteralis esse potest, quod si esses, necesse, est descensum precedere, sicut actio contemplationem, secundum sanctos doctores exemplificantes, Iacob prius Lie quam Rachel nupsisse nec oportuit Iacob de his instrui, sed solum de mysterio incarnationis significate per innixionem scale, quia eidem Deus innitebatur, exigebat hec revelatio primum omnium fidem, ad quam querendam oportuit angelos descendere nunciando mysteria, et exigendo fidem a sanctis patribus, ita descendit missus Gabriel Angelus ad Mariam virginem salutando, nunciando, exigendo, quia tunc exacta fide et habita regressus ascendit. Hanc considerationem confirmat beatus Augustinus in sermone de Nativitate Virginis, in quo post descensum Angeli et virginis datam fidem atque consensum dicit nec mora revertitur nuncius, et virginalem thalamum ingreditur Christus.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Gn. 28), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 18/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=03&chapitre=03_28)

Notes :