Nicolaus de Lyra

Capitulum 32

Numérotation du verset Gn. 32,1 

1Iacob autem2 abiit itinere quo ceperat.
1 Hic incipit cap. .XXXII. ΩJ ΩS |
2 autem Rusch ] quoque Weber |
3Fueruntque4 ei obviam angeli Dei,5
3 Hic incipit cap. iuxta capitala Stephani Langton ( ) |
4 Fueruntque] Fuerunt P14417 , Veneruntque ΨF |
5 Dei] Domini ΩS |
Numérotation du verset Gn. 32,2 

quos cum vidisset ait: Castra Dei sunt hec.
Et appellavit nomen loci illius Manaim, id est Castra.
Numérotation du verset Gn. 32,3 

Misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir regionis Edom.
Numérotation du verset Gn. 32,4 

Precepitque eis dicens: Sic loquimini domino meo Esau: Hec dicit frater tuus Iacob:
Apud Laban peregrinatus sum et fui usque in presentem diem.
Numérotation du verset Gn. 32,5 

Habeo boves
et asinos
et6 oves
6 et Rusch ] om. Weber
et ancillas7
7 et ancillas et servos Rusch ] et servos atque ancillas Weber
et servos.
Mittoque nunc legationem ad dominum meum ut inveniam gratiam in conspectu tuo.
Numérotation du verset Gn. 32,6 

Reversi sunt nuntii ad Iacob dicentes: Venimus ad Esau fratrem tuum et ecce properat in occursum tibi cum quadringentis viris.
Numérotation du verset Gn. 32,7 

Timuit Iacob valde et perterritus divisit populum qui secum erat,
greges quoque et oves et boves et camelos in duas turmas
Numérotation du verset Gn. 32,8 

dicens: Si venerit Esau ad unam turmam et percusserit eam, alia turma que reliqua est salvabitur.
Numérotation du verset Gn. 32,9 

Dixitque Iacob:
Deus patris mei Abraham et Deus patris mei Isaac, Domine qui dixisti mihi: Revertere in terram tuam et in locum nativitatis tue et benefaciam tibi,
Numérotation du verset Gn. 32,10 

minor sum
cunctis miserationibus tuis8
8 tuis Rusch ] om. Weber
et veritate tua9 quam explesti servo tuo. In baculo meo transivi Iordanem istum
9 tua Rusch ] om. Weber
et nunc cum duabus turmis regredior.
Numérotation du verset Gn. 32,11 

Erue me de manu fratris mei10 Esau quia valde eum timeo ne forte veniens percutiat matrem cum filiis.
10 fratris mei Rusch ] + de manu Weber
Numérotation du verset Gn. 32,12 

Tu locutus es ut11
11 ut Rusch ] quod Weber
benefaceres mihi12 et dilatares semen meum sicut arenam maris que pre multitudine numerari non potest.
12 benefaceres mihi Rusch ] bene mihi faceres Weber
Numérotation du verset Gn. 32,13 

Cumque dormisset ibi nocte illa, separavit de his que habebat munera Esau fratri suo
Numérotation du verset Gn. 32,14 

capras ducentas,
hircos viginti,
oves ducentas et13 arietes viginti,
13 et Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 32,15 

camelos fetas cum pullis suis triginta, vaccas quadraginta et tauros viginti, asinas viginti et pullos earum decem.
Numérotation du verset Gn. 32,16 

Et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges
dixitque pueris suis: Antecedite me et sit spatium inter gregem et gregem.
Numérotation du verset Gn. 32,17 

Et precepit priori dicens: Si obviam14 habueris Esau fratrem meum et interrogaverit te: Cuius es et quo vadis et cuius sunt ista que sequeris?
14 obviam Rusch ] obvium Weber
Numérotation du verset Gn. 32,18 

Respondebis: Servi tui Iacob, munera misit domino suo15 Esau. Ipse quoque post nos venit.
15 suo] meo Weber
Numérotation du verset Gn. 32,19 

Similiter dedit mandata16 secundo ac tertio et cunctis qui sequebantur greges dicens: Iisdem17 verbis loquimini ad Esau cum inveneritis eum
16 dedit mandata Rusch ] inv. Weber |
17 iisdem Rusch ] hisdem Weber |
Numérotation du verset Gn. 32,20 

et addetis: Ipse quoque servus tuus Iacob iter nostrum insequitur. Dixit enim: Placabo illum muneribus que precedunt et postea videbo illum18. Forsitan propitiabitur mihi.
18 illum Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 32,21 

Precesserunt itaque munera ante eum,
ipse vero mansit nocte illa in castris.
Numérotation du verset Gn. 32,22 

Cumque mane19 surrexisset, tulit duas uxores20 et totidem famulas cum undecim filiis et transivit vadum Iaboc.
19 mane Rusch ] mature Weber |
20 uxores Rusch ] + suas Weber |
Numérotation du verset Gn. 32,23 

Transductisque omnibus que ad se pertinebant,
Numérotation du verset Gn. 32,24 

remansit solus. Et ecce vir luctabatur cum eo usque mane,
Numérotation du verset Gn. 32,25 

qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris eius et statim emarcuit.
Numérotation du verset Gn. 32,26 

Dixitque ad eum: Dimitte me. Iam enim ascendit aurora.
Respondit: Non dimittam te nisi benedixeris mihi.
Numérotation du verset Gn. 32,27 

Ait ergo: Quod nomen est tibi?
Respondit: Iacob.
Numérotation du verset Gn. 32,28 

At ille: Nequaquam, inquit, Iacob appellabitur nomen tuum
sed Israel,
quoniam si contra Deum fortis fuisti
quanto magis contra homines prevalebis.
Numérotation du verset Gn. 32,29 

Interrogavit eum Iacob: Dic mihi quo appellaris nomine. Respondit: Cur queris nomen meum, quod est Mirabile21? Et benedixit ei in eodem loco.
21 quod est Mirabile Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 32,30 

Vocavitque Iacob nomen loci illius Phanuel dicens: Vidi Deum facie ad faciem et salva facta est anima mea.
Numérotation du verset Gn. 32,31 

Ortusque est ei statim sol postquam transgressus est Phanuel. Ipse vero claudicabat pede.
Numérotation du verset Gn. 32,32 

Quam ob causam non comedunt filii Israel nervum qui emarcuit in femore Iacob usque in presentem diem, eo quod tetigerit nervum femoris eius et obstupuerit22.
22 obstupuerit Rusch ] obstipuerit Weber

Capitulum 32

Numérotation du verset Gn. 32,1 
marg.| {LYR#T#.1}
marg.| .1. Iacob autem abiit. Hic consequenter describitur qualiter passus est ab Esau, et primo qualiter timuit eum ex auditu. Secundo ex adventu. 33. Circa primum describitur primo divina consolatio preveniens, Secundo humana trepidacio superveniens,ibi :   Misit autem nuntios. Tertio Dei confortatio contra periculum imminens,ibi :   Et ecce vir luctabatur. Circa primum dicitur sic.   Iacob autem abiit etc. expeditus a persecutione Iaban.
marg.| .2. Fueruntque ei obviam angeli Dei. Dicunt Hebrei, quod angeli qui custodiebant provinciam Syrie, conduxerunt eum usque ad locum illum, qui erat in fine provincie illius, et tunc alii angeli, qui preerant provincie alteri sibi coniuncte obviaverunt sibi ad conducendum eum. Doctores autem Catholici dicunt. quod fuerunt angeli ad confortandum eum contra timorem fratris sui. nec iste expositiones dissonant multum.
marg.| .3. Et appellavit etc. ad protegendum eum, et consonat hoc utrique expositioni.
marg.| .4. Misit autem et nuntios. Hic consequenter describitur humana trepidatio. Licet enim esset confortatus ab angelo in recessu, ut predictum est, et in processu ab angelis sibi occurrentibus, tamen sicut homo timuit de fratre suo per cuius terram habebat transire. tum quia sciebat se eum offendisse propter primogenita et propter benedictione, tum quia habitaverat cum Laban idololatra diu, ex cuius cohabitatione poterat aliquam {352} offensam incurrisse, et ideo timebat. quia tales divine promissiones communiter intelligende sunt sub conditione, scilicet si ille cui fiunt, faciat debitum suum erga Deum, de quo formidabat Iacob, et ideo quia non poterat transire terram sine scitu fratris sui. misit nuntios ad placandum eum, et captandum eius benevolentiam. Et patet littera usque ibi :
marg.| .5. Properat in occursum etc. Tot enim secum ducebat, ut fratrem suum captivum duceret, si sibi expedire videretur, si autem contrarium videretur, saltem ostenderet potentiam suam.
marg.| .6. Divisit populum. duplici de causa. Una, quia si Esau percuteret turmam unam, cum esset spoliis illius intentus, altera fugeret, ut salvaretur. Alia causa, quia de occisione et spoliatione prime satiatus, alteri forsitan parceret.
marg.| .7. Dixitque Iacob etc. Sciebat enim, quod quamvis Deus aliquid ordinaverit facere, tamen vult super hoc rogari.
marg.| .8. In baculo etc. id est solus et pauper innitens baculo meo, non aliis temporalibus, ut supra dictum est 29. ca. Sed quomodo dicit   Iordanem iustum, cum adhuc esset longe a Iordane ? Dicunt aliqui quod torrens Iabeth iuxta quem erat est idem cum Iordane, et debet dici. vadum Iacob, sed hoc patet falsum quia postea venit Iacob in Phanuel et Sechot, que non sunt in terra Israel citra Iordanem, sed ultra, ut patet per Hieronymum de distantiis locorum, et per descriptionem terre promissionis. Et ideo aliter dicendum quod licet esset adhuc longe a Iordane, tamen inde poterat videri Iordanis. Et quia torrens Iabeth cadit in Iordanem fluvium.
marg.| marg.| {353} .1. Separavit etc. ut eum placaret, ut patet infra.
marg.| .2. Singulos seorsum greges etc. ut magis apparerent.
marg.| .3. Traductisque etc. Duplici de causa. Una ut videret ne aliquid de rebus suis ex oblivione remansisset. Secunda, ut solitarius melius orationi vacaret, ut eum dominus eriperet de periculo, quod timebat.
marg.| .4. Et ecce vir. Hic consequenter ponitur divina confortatio contra timorem periculi imminentis :   Ecce vir luctabatur cum eo. Dicunt Hebrei quod fuit angelus Esau, in specie viri qui volebat eum impedire a transitu, ne obtineret benedictiones : et primogenita ipsius Esau. sed dominus {354} dedit tantum fortitudinem ipsi Iacob, quod angelus non potuit ei prevalere, propter quod angelus videns quod non poterat eum superare.
marg.| .5. Tetigit nervum femoris eius etc. ut sic evaderet de manu Iacob per talem lesionem, non tamen sic potuit evadere, ideo subditur :
marg.| .6. Dixitque ad eum etc. quasi dicat, tempus est, ut cantem Dei laudes cum aliis angelis : secundum illud Iob 38.a. c. Ubi eras cum me laudarent astra matutina, et iubilarent omnes filii Dei. Et ideo non debes me amplius tenere et impedire a laude Dei.
marg.| .7. Respondit etc. id est nisi confitearis, quod benedictiones, quas que rebas pro Esau, mee sunt de iure. Et est similis modus loquendi Is. 36.d. Facite mecum benedictionem id est subiicite vos mihi.
marg.| marg.| {355} .1. Ait ergo :. necessitate compulsus.
marg.| .2. Nequaquam, inquit, Iacob appellabitur etc. id est non dicetur quod ex supplantatione et fraude obtineas benedictiones.
marg.| .3. Sed Israel etc. quod interpretatur directus cum Deo, vel princeps cum Deo, quia iuste et ex Dei sententia obtinebis.
marg.| .4. Si contra eum fortis fuisti etc. id est contra angelum. Hoc nomen.   Deus, hic accipitur participative vel representative.
marg.| .5. Quanto magis contra hominem prevalebis id est contra Esau et filios eius.
marg.| .6. Cur queris nomen meum ? etc. ac si di. frustra queris, quia ego et alii angeli in ministerium missi. non habemus nomina fixa et stabilia sed diverse sortimur nomina secundum legationes ad quas mittimur, exemplum de angelo Is. 6.b. quod magis declaratur. Infra eodem capitulo
marg.| {356} marg.| .7. Et benedixit etc. id est confessus est ei, benedictiones esse suas, et in hoc confessus est se superatum.
marg.| .8. Vidi dominum faciem etc. id est angelum in corpore assumpto.
marg.| .9. Et salva facta est anima mea. Quia non prevaluit mihi, sed econverso. Hec est igitur expositio Hebreorum, et secundum hoc exponitur illud quod scribitur Osee 12.a. de Iacob,   Invaluit, ad angelum, et confortatus est, flevit et rogavit eum  : ita quod flevit refertur ad angelum. eo quod Esau cuius erat angelus, perdebat benedictiones, secundum illud Isaie 38.b.   Angeli pacis amare flebunt, et rogavit eum, scilicet ut eum dimitteret Ista expositio Hebreorum duo supponit. Primum est, quod Deus ad horam dedit tantam virtutem ipsi Iacob, quod posset resistere angelo et prevalere : vel virtutem angeli ad horam debilitavit, vel suspendit, sicut virtutem ignis suspendit in camino ignis trium puerorum, Secundum est, quod angelus Esau secundum Hebreos licet bonus fuerit, {357} nescivit tamen divinam sententiam diffinitivam, quod ius primogeniture et benedictiones essent ipsius Iacob de iure, usque quo vidit, per hoc, scilicet quod Deus tantum virtutem contulit ipsi Iacob, et tamen ante fuerat hoc revelatum ipsi Rebecce, et Isaac posito in extasi, ut supra dictum est. 27. capitulo Et sic tertium quod hic supponitur, est, quod alique revelationes facte sint hominibus, etiam aliquibus angelis ignorantibus, que tria quasi ex hypothesi vel suppositione, dicta sunt satis dubia. Catholici vero doctores aliter exponunt hanc litteram de angelo et de Iacob, sed dicunt aliqui, quod fuit tantum spiritualis lucta, quia Iacob per efficaciam sue orationis retinebat eum, ne elongaret se ab eo, sed eum defenderet in via. et videtur sententia Hieronym. super Is. 49. ubi dicit sic : Cum angelo Iacob oratione, non manibus luctabatur. Sed contrarium videtur ex textu, ubi dicitur quod in illa lucta angelus tetigit nervum femoris Iacob, et quod ex tactu emarcuit, intantum, quod Iacob postea claudicabat, et ideo dicunt alii, quod fuit lucta spiritualis et corporalis. Ad cuius intellectum considerandum quod licet Iacob non fuerit diffisus totaliter de Dei adiutorio, tamen parum confidit, et nimis timuit Esau, maxime cum prius dixisset sibi angelus, quod secure reverteretur ad terram suam, et quod esset cum eo ad eum protegendum, ut supra dictum est capitulo 31. In via enim fuerunt ei obviam angeli, quasi castra ipsum defendentia, ut dictum est in principio huius capituli. Et ideo orante Iacob solo in ripa fluminis, et nimis timente propter predicta, et minus debito de Deo confidente, apparuit ei angelus, qui fuerat protector in via, et finxit quod vellet eum dimittere propter parvitatem sue confidentie, sicut dominus post resurrectionem suam apparens duobus discipulis in via finxit se longius ire, ut habetur Lc. 24.d. propter parvitatem et tarditatem fidei ipsorum, tamen nec ibi nec hic fuit mendacium vel falsitas, quia tales apparitiones fiunt communiter secundum dispositionem mentis illorum quibus fiunt, ut supra dictum est. 18.b. Iacob autem instantia orationis fervide rogabat eum, ne ab eo recederet, sed ad eius protectionem secundum suum promissum maneret, et in hoc fuit lucta spiritualis, et postea cum videret angelum quasi volentem recedere, ex familiaritate accepit eum cum manibus ad retinendum, quia frequenter cum eo loquebatur, sicut et Maria Magdalena post resurrectionem Christum sibi apparentem voluit tangere. Io. 20.d. et sic fuit corporalis, quia Iacob volebat eum detinere {358} in illa apparitione, ita quod non dispareret donec haberet benedictionem eius, quam et habuit. In illa etiam lucta corporali figurabatur ei, quod non debebat timere Esau cum invaluisset ad angelum. Et secundum istam expositionem illud quod supra inductum est de Iacob Osee 12. In  valuit ad angelum et confortatus est, flevit et rogavit eum, aliter est exponendum quam supra, scilicet referendo flevit et rogavit ad Iacob, qui flevit quando vidit angelum quasi volentem eum deserere, et rogavit eum ne recederet donec dedisset ei benedictionem, et licet hic non sit scriptum quod flevit, sed tantum quod rogaverit, tamen tenendum est de utroque eo quod exprimitur in Osee, quod est hic omissum. Huic autem sensui potest de facili littera applicari ab illo loco.   Et ecce vir id est angelus ipsius Iacob apparens in specie viri.   Luctabatur cum eo, spiritualiter et corporaliter, ut iam expositum est.   Qui cum videret quod eum superare non posset, i. nollet, eo modo loquendi quo dicitur de Christo Mt. 13.g. Et non poterat ibi virtutem aliquam facere, i. nolebat propter incredulitatem illorum, et angelus hic nolebat superare Iacob, quia per illam luctam volebat ei ostendere quod prevaleret ipsi Esau, ut sequens littera ostendit.   Quoniam si fuisti fortis contra deum etc.   Tetigit nervum femoris eius, ad puniendum eum de sua diffidentia irrationabili. et propter hoc sequitur quod Iacob claudicabat, ut per hoc ostenderetur quomodo claudicaverat in mente confidendo parum de Deo.   Iam ascendit aurora, i. dies incipit clarescere, et alii non sunt digni, ut me videant in ista effigie.   Nequaquam inquit Iacob vocabitur etc. tunc non fuit nomen eius mutatum, sed angelus predixit sibi mutandum a Domino, inf. 35.b.   Cur queris nomen meum  ; ac si diceret, nomen meum et aliorum angelorum qui mittuntur in ministerium mutantur secundum diversas legationes ad quas missi sunt. Unde Is. 6.b. ille angelus qui missus fuit ad purgandum labia Isaie per calculum ardentem, vocatus est Seraph pro officio incendendi, licet non esset de ordine seraphico.   Et benedixit ei. Hic proprie accipienda est benedictio prout benedixit minori, ut habetur Hbr. 7.   Vocavitque Iacob etc. id est facies Dei. Cuius causa subditur :   Vidi dominum facie ad faciem id est angelum in specie corporali.   Et salva facta est anima mea, quia consolatus est me, et benedixit mihi contra timorem de fratre meo Esau.   Non comedunt nervum, non vitant omnem nervum, sed solum nervum femoris ad quod designandum subditur :   Qui emarcuit.
Numérotation du verset Gn. 32,moraliter 
marg.| marg.| {359} .1. Iacob autem abiit etc. Hic agitur de timore Iacob ab Esau, per quem significatur timor boni viri a malo propter quod remedia querere debet prout potest, Et primo erga Deum per emendationem vite, quod notatur cum dicitur.   Iacob autem abiit etc. proficiens de bono in melius in via morum.
marg.| .2. Fueruntque ei obviam angeli Dei. ad eius custodiam, sicut scribitur Ps. 90.   Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis.
marg.| .4. Misit autem et nuntios ante se ad Esau. Sequitur :
prol.| Sic loquimini Domino meo Esau scilicet verbis pacificis et humilibus, ut patet in textu. Scribitur enim Eccles. 6.a.   Verbum dulce multiplicat amicos, et mitigat inimicos. Et in hoc Iacob significat quemlibet bonum hominem, qui querit quantum potest omnium {352} pacem, secundum illud Roma. 12.   Quantum ex vobis est tum omnibus hominibus pacem habentes.
marg.| Timuit Iacob etc. quia nequitia perversorum semper est timenda, et cautela contea eam adhibenda. Ideo subditur :
marg.| .9. Divisit populum qui secum erat etc. In duas turmas. Possunt autem per duas turmas intelligi bona spiritualia et temporalia, ut si persecutor auferat temporalia, spiritualia per patientiam maneant salva exemplo beati Iacob. Et quoniam humana cautela non sufficit sine protectione divina, ideo subditur oratio Iacob.
marg.| .7. Deus patris mei etc. †   Erue me de ma fratris mei Esau etc. quia pax cum adversariis salva veritate iustitie querenda est, non solum verbis dulcibus, sed etiam muneribus, ideo sequitur :
Numérotation du verset Gn. 32,moraliter 
marg.| marg.| {353} .1. Separavit de his etc. Et quoniam oratio devote facta, exaudibilis est, Ideo sequitur :
marg.| .4. Et ecce vir luctabatur cum eo. Per hanc enim luctam significabatur ad litteram, quod Iacob finaliter ipsi Esau prevaleret, quod{354} fuit impletum tempore David, qui terram Idumee sibi subiecit. et per hoc moraliter significatur quod boni malis finaliter prevalebunt. Sap. 5.   Stabunt iusti in magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt etc. Et tunc mutabitur nomen Iacob in Israel, sicut subditur :
Numérotation du verset Gn. 32,moraliter 
marg.| marg.| {355} .2. Nequaquam inquit Iacob appellabitur nomen tuum, sed Israel. quia tunc lucta vite presentis contra vitia que per Iacob significatur, cessabit, et clara Dei visio, que significatur per Israel succedat.   Aliter exponi potest de appetitu intellectivo et sensitivo, qui dicuntur fratres, eo, quod sunt ab eadem essentia anime procedentes. Et quamvis ex ordinatione divina intellectivus debeat dominari tamen frequenter sensitivus est potentior, et trahit {356} ad se intellectivum, ut patet in incontinentibus, ideo bonus homo semper debet timere, ne ratio per sensualitatem superetur in ipso, et super hoc Deum deprecari, et munera mittere Esau, concedendo carni, id quod secundum Deum conveniens est illi, et quando debita concordia estibi : tunc Iacob vocatur Israel, quia sedatis passionibus sensitive partis, homo per intellectum est cognitor. Septimo Physicorum. sedendo et quiescendo fit anima sciens et prudens.
Numérotation du verset Gn. 32,additio 
marg.| marg.| {357} In capitulo 32. ubi dicitur in postilla : « Tetigit nervum », quidam Hebreorum dicunt quod angelus tetigit nervum Iacob ex quo tactu ipse Iacob claudicavit, non fuit ad puniendum Iacob de sua diffidentia, quia in hoc actu non videtur, quod Iacob aliquid demeruisset : sed potius econtra. Unde in hoc Iacob fuit benedictus ab angelo, ut statim sequitur ; Et benedixit ei. Sed dicunt quod ratio huius tactus, et claudicationis est figuralis tantum. In hoc enim figurabatur, quod licet Iacob haberet primogenituram et dominium super Esau ex ordinatione divina : ut supra 27. capitulo tamen in posterum aliquando aliqui descendentes de Iacob, qui dicuntur egredi de femore eius, essent lesi ab ipso Esau. Unde predicto capitulo dicitur, Tempusque veniet cum excutias, solvensque iugum eius de cervicibus tuis etc. quod impletum est quando Idumei rebellaverunt contra Iudam. 4Rg. 8.d. et sic videbatur dominium Iacob super Esau ledi in femore Iacob, scilicet in posteritate, que de femore eius egrederetur, et ideo sequitur, ob hanc causam non comedunt filii Israel nervum, qui emarcuit in femore Iacob. Si enim hec claudicatio ipsius Iacob fuisset propter punitionem eius in penam diffidentie, prout alii dicunt, non habuissent filiis Israel abstinere a comestione huius nervi, cum illa pena solum respiceret personam Iacob, que quidem pena iam transiverat in preteritum.
Numérotation du verset Gn. 32,replica 
marg.| Correctorii contra Burgensem In capitulo 32. ubi Postillator tactum nervi Iacob, et claudicationem exponit de pena pro diffidentia, etiam Burgens. Instat, quod non sit factum in penam, quia Iacob in proposito non demeruit, sed angelus ei benedixit. Infert, igitur, quod factum, sicut etiam supra dixit de aliis, sit tantum figurale, mysticam habens significationem. Sed videtur quod sicut Burgensis inconvenienter se habet, ut supra dictum est in aliis locis, ita et hic. Primo, quia contradicit beato Augustino supra allegato, abiiciens sensum litteralem, nullam absurditatem continentem, et recurrit pro litterali ad mysticum, quod fieri non debet, nisi historia deficiat secundum beatum Gregorium. Secundo, quod benedictio Iacob. Esto dominus fratrum tuorum etc. principalem effectum habeat in regno Christi, quod dicitur domus Iacob, Lc. 1. Iste Burgens. arctat eum ad tempora regum, quando Edom servivit regibus Iuda solum pro tempore septem regum, ut ex libris ipsorum regum colligitur, et terminabatur in rebellione Edom, de qua 4Rg. 8.d. Et propter illam rebellionem dicit Iacob claudi casse {358} in figuram, quod Esau a se excuteret onus illius benedictionis Iacob, de qua dicitur supra 27 capit. ad parvam positionem benedictionis respiciens principale parvipendit, in quo Iacob non claudicavit, non igitur Burgens. debuit hoc sic applicare mysticando sine auctoritate, cum non sit in favorem fidei, sed potius ut Apostolus ad Rom. 11.b. ubi dicit cecitatem contigisse in Israel, que figurata est per claudicationem Iacob, tunc enim claudicavit, et continuo claudicat, quousque plenitudo gentium intrarit, et reliquie Israel salve fient. Tertio quia ratio Burgens. quare filii Israel nervum non comedunt propter illam rebellionem figuratam per claudicationem non est sufficiens, quia a contrario sensu tempore obedientie et tributi Edom debuerunt nervum comedere, tamen non fecerunt. Quarto, quia ratio quam facit contra Postillatorem et eius expositionem, non valet. Arguit enim sic. Si claudicatio Iacob fuit propter punitionem, et in penam diffidentie, cum illa sit personalis, non haberent filii Israel a comestione nervi abstinere, propter ea, que solum personam Iacob respiciunt, Reducitur hec ratio sic contra facientem. Tactus nervi, qui emarcuit, et claudicatio ad personam Iacob litteraliter pertinebant, idcirco filii Israel non habent a nervi comestione abstinere, cuius oppositum hodie faciunt. Restat igitur, quod illa abstinentia non est tantum figuralis, sed cerimonialis in illius dimicationis, tactus, et claudicationis memoriam, sicut multa alia festa Iudeorum. Quod autem Burgens. dicit Iacob non peccasse in proposito, hoc est contra gl. Interl. que redarguit ipsum Iacob, dicens. Si contra Deum fortis fuisti, quia perseverasti pulsans multo magis contra homines prevalebis, i. Esau quem times, promissorum tibi factorum oblitus. Si enim Iacob plenam habuisset confidentiam, et memor fuisset promissorum Dei sibi factorum, prout ponitur supra c. 28. utique Esau non timuisset, nec quemcumque hominem. Quod autem dicit, quod meruit benedictionem qua angelus eum benedixit, non habetur de benedictione in littera, nisi quod Iacob benedictionem postulavit, et pro benedictione nomen eius mutavit, ut dicit in gl, interlinearis. Quod autem subditur : Et benedixit ei, in eod. loco, Gl. priorem benedictionem confirmavit, post redargutionem tamen et penam inflictam per tactum nervi, qui emarcuit, hec autem nominis mutatio fuit ab eventu, quia Deum vel angelum recedere volentem vicit precibus etc. que luctatio hic dicitur prout Postillator exponit. Et gl. vocat illam luctationem perseverantem pulsationem, qua victor effectus est.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Gn. 32), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 18/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=03&chapitre=03_32)

Notes :