Nicolaus de Lyra

Capitulum 6

Numérotation du verset Gn. 6,1 

Cumque cepissent homines multiplicari super terram et filias procreassent.
Numérotation du verset Gn. 6,2 

Videntes filii Dei
filias hominum1
1 hominum Rusch ] eorum Weber
quod essent pulchre, acceperunt
uxores sibi ex omnibus quas elegerant.
Numérotation du verset Gn. 6,3 

Dixitque Deus: Non permanebit spiritus meus
in homine in eternum quia caro est.
Eruntque dies illius centum viginti annorum.
Numérotation du verset Gn. 6,4 

Gigantes autem erant super terram in diebus illis,
postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum illeque genuerunt. Isti sunt potentes a seculo et2 viri famosi.
2 et Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 6,5 

Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore.
Numérotation du verset Gn. 6,6 

Penituit eum
quod hominem fecisset in terra et precavens in futurum3
3 et precavens in futurum Π Σ B M Φ P ΨDFM Ω Rusch Ed1530 ] om. Clementina ... Weber
et tactus dolore cordis intrinsecus.
Numérotation du verset Gn. 6,7 

Delebo, inquit, hominem quem creavi a facie terre ab homine usque ad animantia a reptili usque ad volucres celi.
Penitet enim me fecisse eos.
Numérotation du verset Gn. 6,8 

Noe vero invenit gratiam coram Domino.
Numérotation du verset Gn. 6,9 

He generationes Noe: Noe vir iustus atque perfectus fuit
in generationibus suis; cum Deo ambulavit.
Numérotation du verset Gn. 6,10 

Et genuit tres filios: Sem,
Cham
et Iaphet.
Numérotation du verset Gn. 6,11 

Corrupta est autem terra coram Deo et repleta est iniquitate.
Numérotation du verset Gn. 6,12 

Cumque vidisset Deus terram esse corruptam, omnis quippe caro corruperat viam suam
super terram,
Numérotation du verset Gn. 6,13 

dixit ad Noe: Finis universe carnis venit
coram me.
Repleta est terra
iniquitate a facie eorum
et ego disperdam eos cum terra.
Numérotation du verset Gn. 6,14 

Fac tibi arcam
de lignis levigatis,
mansiunculas
in ea4 facies et bitumine linies
4 ea Rusch (hapax) ] arca Λ H ΣO Ω Weber
intrinsecus et extrinsecus,
Numérotation du verset Gn. 6,15 

et sic facies eam: trecentorum cubitorum
erit longitudo arce, quinquaginta cubitorum latitudo et triginta cubitorum altitudo illius.
Numérotation du verset Gn. 6,16 

Fenestram facies in ea5
5 facies in ea Rusch ] in arca facies Weber
et in cubito consummabis summitatem eius6.
6 eius Rusch ] om. Weber
Ostium
autem arce pones in7 latere deorsum. Cenacula et tristega
7 in Rusch ] ex Weber
facies in ea.
Numérotation du verset Gn. 6,17 

Ecce ego adducam aquas diluvii8 super terram ut interficiam omnem carnem in qua spiritus vite est subter celum et9 universa que in terra sunt consumentur.
8 aquas diluvii Rusch ] inv. Weber |
9 et Rusch ] om. Weber |
Numérotation du verset Gn. 6,18 

Ponamque fedus meum tecum
et ingredieris arcam tu et filii tui, uxor tua et uxores filiorum tuorum tecum.
Numérotation du verset Gn. 6,19 

Et ex cunctis animantibus universe terre10 bina induces in arcam ut vivant tecum masculini sexus et feminini.
10 terre Rusch ] carnis Weber
Numérotation du verset Gn. 6,20 

De volucribus iuxta genus suum et de iumentis in genere suo et ex omni reptili terre secundum genus suum. Bina de omnibus ingredientur tecum
ut possint vivere.
Numérotation du verset Gn. 6,21 

Tolles igitur tecum11 ex omnibus escis
11 Tolles igitur tecum] Vel tolles igitur tecum Hic incipit cap. 7 iuxta capitala Stephani Langton ( )
que mandi possunt et comportabis apud te et erunt tam tibi quam illis in cibum.
Numérotation du verset Gn. 6,22 

Fecit ergo Noe omnia que preceperat ei12 Deus
12 ei Rusch ] illi Weber

Capitulum 6

Numérotation du verset Gn. 6,1 
marg.| {137} .1. Cumque cepissent etc. Hic consequenter describitur status Noe et conditio, et primo ante diluvium, secundo in diluvio septimo capitulo, tertio post diluvium octavo capitulo. Circa primum sic proceditur, quia primo causa diluvii generaliter decernitur. Secundo ipse Noe excipitur, ibi :   Noe vero invenit gratiam. Tertio arce constructio precipitur, ibi :   Fac tibi arcam. Circa primum sciendum quod causa diluvii fuit multiplicatio peccari, ex quo, secuta est provocatio ire Dei, et ista duo pluries hic replicantur, ut magnitudo peccatorum, et offense dei ostendatur, dicit igitur.
marg.| .1. Cumque cepissent homines multiplicari. Ad ostendendum quod multiplicatio peccatorum non incepit tempore Noe sed ante.
Numérotation du verset Gn. 6,2 
marg.| .2. Videntes filii Dei. Hoc exponitur multipliciter. Uno modo quod per hoc intelliguntur demones incubi, qui dicuntur filii Dei, propter naturam spiritualem. unde et Iob primo capituloa dicitur Satan fuisse inter filios Dei et isti in specie humana commiscuerunt se mulieribus, et inde nati sunt gigantes, unde dicitur infra.   Gigantes autem erant in terra. Sed hec expositio non videtur irrationabilis, quia hic exprimitur causa diluvii. quod inundavit in penam peccatorum, diluvium autem numquam fuit in penam demonum, sed tantum hominum, ideo aliter exponit Rabbi Salomondicens quod{139} Hec est littera : Filii iudicum, vel potentum, quia nomen Hebraicum quod ibi ponitur, scilicet Elohim, aliquando accipitur pro Deo, et aliquando pro diis in plurali, aliquando pro iudicibus. unde Ex. 22.b. ubi translatio nostra habet.   Dominus domus applicabitur ad Deos id est ad iudices. In hebreodicitur  applicabitur ad elohim. Dicit igitur iste, quod filii iudicum et potentum, quando videbant filias subditorum pulchre ornari, et quando dabantur ad nuptias, quod accedebant ad ipsas cognoscendo eas carnaliter, antequam mariti eas cognoscerent. Sed hec expositio non videtur adhuc rationabilis, quia ista causa diluvii fuisset particularis, scilicet quantum ad potentes solum, sed infra eodem capitulo dicitur contrarium.   Omnis quippe caro corruperat viam suam. Nec generale diluvium induci debuisset propter causam particularem. Et ideo aliter exponitur et melius, quod filii Dei hic intelliguntur illi qui descenderunt de Seth, qui a patre suo fuerunt instructi incultu divino. unde et in pluribus locis veteris ac novi testamenti fideles vocantur filii Dei. Per filias hominum intelliguntur mulieres descendentes de Cain, que erant curiose, dissolute et lubrice, et de illis preceperat Seth filiis suis de voluntate Domini, quod non contraherent matrimonia cum eis, sicut dominus precepit filiis Israel, ut non contraherent matrimonia cum mulieribus Chananeis. Sed filii Seth procedente tempore transgressi sunt hoc preceptum, et hoc est quod subditur :   Acceperunt sibi uxores etc. Et sequitur :
a Cf. Iob. 1, 6.
Numérotation du verset Gn. 6,2 
differentia
marg.| {LYR3.6.2T1} .a. Videntes autem filii Dei filias hominum etc. quod exponunt latini de filiis Seth1* qui primo fuerunt boni et religiosi propter quod dicuntur filii Dei sed postea concupiscentia depravati accepterunt uxores de filiabus Cain. Hebreus :   Et viderunt filii Elohim filias hominum etc. Dicunt Hebrei quod Elohim est hic nomen plurale et significat principes vel iudices qui dicuntur dii participative :Exodi 22b applicabitur ad deos id est ad iudices. Dicunt enim quod tempore Noe filii principum et potentum rapiebant uxores et filias subditorum eas carnaliter cognoscendo. A
b Ex. 22, 12.
A ¶Codd. : Nicolaus de Lyra, Tractatus de differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 5ra . {MM2023}
1 Seth] scrips. , Septh Ed1507
Numérotation du verset Gn. 6,2 
moraliter
marg.| {LYR3.6.2M1} {151} Hic agitur de constructione arce contra dubium, per quod designatur diluvium peccatorum, de quo dicitur Os. 4.a. « Maledictum mendacium homicidium, furtum, et adulterium, inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit ». Huius autem diluvii causa ponitur, cum dicitur.
marg.| {LYR3.6.2M2} Videntes filii Dei id est clerici et religiosi mali ad dei cultum {138} deputati, propter quod dicuntur eius filii.
marg.| {LYR3.6.2M3} Filias hominum id est concupiscentias mundanorum.
marg.| {LYR3.6.2M4} Acceperunt uxores sibi : ipsis ardenter inherentes, et ex hoc inducitur diluvium vitiorum. Nam laici imitantur mala eorum dicentes : Quare non faceremus talia, cum sacerdotes, clerici et religiosi faciant ea ? Contra hoc autem ponitur remedium, cum dicitur ipsi Noe, per quem bonus prelatus significatur.
Numérotation du verset Gn. 6,2 
additio 1
prol.| {LYR3.6.2A1.1} {147} In capitulo 6. ubi dicitur in postilla : « Hoc exponitur multipliciter, uno modo per hoc quod intelliguntur demones incubi » etc. Hec expositio quam refutat Postillator est consonans littere et etiam conformis sententie Augustini. Nec ratio contra eam per Postillatorem facta videtur valere.
prol.| {LYR3.6.2A1.2}Primum patet, nam ubi nostra littera habet : Gigantes   autem   erant super   terram   , Hebraica veritas habet nephilim [hébreu] praem. Ed1603 quod nihil significat nisi cadentes, prout etiam in Glossanostra interlineari habetur : per quod proprie significantur demones qui de celo ceciderunt. De quibus Is. 14 capitulo : Quomodo cecidisti de celo lucifer etc. Et Christus, Luce 10. capituloc : « Videbam Satanam sicut fulgur cadentem de celo » etc. Isti enimcadentes dicuntur fuisse super terram in diebus illis scilicet ante diluvium, quia pro tunc cognoscentes magnam dispositionem seu pronitatem hominum ad malum, frequentabant magis conversationem suam cum eis, intantum quod in corporibus assumptis mulieribus commiscebantur.
c Lc. 10.
prol.| {LYR3.6.2A1.3}Secundum patet, nam secundum Augustinum 15. de Civitate Dei, capitulo 23., huiusmodi demones tales concubitus exercentes, vulgus vocat incubos. Nam dicit : Et quoniam creberrima fama est multique se expertos, vel ab eis qui experti essent (de quorum fide dubitandum non est) audisse confirmant. Ex quo quidem, talem commixtionem concubitumque negare (prout ipse Augustinusibidem dicit) imprudentia videtur esse, eo quod a multis expertis confirmatur : Homines interdum nascuntur non per semen ab ipsis demonibus decisum, sed per semen alicuius hominis ad hoc acceptum, utpote quod idem demon qui est succubus ad virum, sit incubus ad mulierem, et sic ille qui nascitur, non est filius demonis, sed filius hominis scilicet illius cuius est semen acceptum, prout etiam patet in Prima parte, q. 52, articulo ultimo, in responsione ad ultimum argumentum.
prol.| {LYR3.6.2A1.4}Tertium patet. Nam diluvium non erat pena demonum hoc exercentium, sed in penam hominum ad hoc se disponentium, et potius in penam hominum qui ex tali concubitu nascebantur, qui erant potentissimi et pessimi, sicut infra declaratur postilla, qui non solum per se exercebant mala, sed etiam alios per suam potentiam et maliciam ad hoc inducebant, eo modo quo legitur infra 10.b. de Nemroth. Et hanc expositionem tenent antiqui Hebreorum scilicet quod cadentes in hoc loco intelliguntur demones qui de celo ceciderunt. Si autem queratur, quomodo tales scilicet sic nati per demonum administrationem erant tam procere stature, ita quod alii homines quasi locusta videbantur in comparationem eorum, ut habetur Nm. 13.d. cum tales non erant filii demonum, sed potius filii hominum, ut dictum est, et per consequens deberent esse in communi hominum statura.
prol.| {LYR3.6.2A1.5}Dicendum quod hoc fiebat (Deo permittente) virtute demonum, qui secundum Augustinum in 13. de Trinitate possunt adhibere semina corporalia ad aliquos effectus mirabiles producendos. unde cum non omnis virtus nature create est nobis nota, possibile est quod demones {148} illi cum semine virili et femineo adhibebant quedam alia seminales rationes habentia, per que commixtio complexionis talium predicto modo generatorum esset apta ad hoc, ut tales ceteros homines multum excederent in statura, et in aliis viribus corporalibus ut possent eos compellere ad libitum suum. Et hoc modo magi per demones miracula dicuntur facere, licet non simpliciter, sed quoad nos, prout in Prima parte, q. 110, articulo ultimo, in responsione ad secundum argumentum. Que quidem res sic per administrationem demonum producte quandoque sunt vere res, quandoque secundum apparentiam tantum, ut in Prima parte, q. 64, articulo ultimo. Et circa hoc videtur notandum, quod sicut ante diluvium quidam fuerunt excedentes ceteros homines in duratione vite, et hoc dispositione divina, ut divinorum cognitio propinquius et certius deveniret ad posteros, ut dictum fuit supra in additionem in capitulo supra proximo, sic quodammodo econtra per administrationem demoniacam permissione divina fuerunt illo tempore quidam alii ceteros excedentes in corpulentia et corporalibus viribus ut alios inducerent ad corporalia, et distraherent a divinorum cognitione. Unde primus excessus laudabilis et a Deo causatus et intentus fuit in longitudine vite, que quidem vita proprie pertinet ad animam, que corpus vivificat. Secundus vero excessus execrabilis fuit in quantitate, mole corporali potentias anime superiores aggravante etc.
Numérotation du verset Gn. 6,2 
replica
prol.| {LYR3.6.2R1.1}Replica correctorii contra Burgensem In capitulo 6. ubi Postillator refutat eorum expositionem qui per filios Dei dicunt intelligi debere demones incubos etc. Burgensis opponens se, dicit illam expositionem esse conformem littere et dictis beati AugustiniPrimum declarat, quia ubi littera nostra habet gigantes, littera Hebraica habet Nephilim, quod nihil significat nisi cadentes, quod proprie convenit demonibus. Ad secundum probandum adducit beatum Augustinum 15. capitulo 23. de civi. Dei, dicentem, quod impudentie est negare quod a multis expertis confirmatur, sicut de incubis. Sed his non obstantibus non videtur de incubis littera presens exponenda, nec Glossa nostra ordinaria sic exponit.
prol.| {LYR3.6.2R1.2}Argumentum autem Burgensis de dictione Hebraica, scilicet Nephilim, quam dicit significare cadentes, non multum cogit, quia non solum demones, sed et quicumque peccatores dicuntur in Scriptura cadentes, iuxta illud Psalmid « Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem », et in Apc. Pravorum casus sub nomine Babylonis geminatur cum dicitur. Cecidit, cecidit Babylon etc.
d Ps. 35, 13.
prol.| {LYR3.6.2R1.3}Cum enim iustorum conversatio sit in celis, et quidam ascensus, quid igitur peccatores sunt nisi de celis id est celesti conversatione cadentes ? Secundum dictum Burgensis quod expositio de incubis sit conformis dictis {150} beati Augustini non videtur verum, nam beatus Augustinus 3. de civitate Dei, c. 4. movet questionem de hac materia, sed eam ibi non determinat. Quintodecimo autem libro, capitulo 23. dicit, quod non audet diffinire de incubis, sed imprudentie est negare quod tam multorum sententiis approbatur, ubi non negat beatus Augustinus incubos esse, vel fuisse Sed hoc nihil est ad propositum huius littere, secundum suam intentionem. Nam in eodem capitulo allegato pertractans hanc litteram, dicit, quando Scriptura ponit quod filii Dei ingressi sunt ad filias hominum, per filios Dei intelliguntur de genere Seth, et per filias hominum, ille de genere Cain, unde patet primo quod Postillator secutus est beatumAugustinum.
prol.| {LYR3.6.2R1.4}Patet secundo, quod Burgensis truncatum vidit textum beati Augustini. Patet, tertio quod sicut hic ita sepe Burgens. contra Postillatorem fingit occasiones. Patet quarto, quod Burgensis prefertexpositionem Iudeorum infidelium sanctis Doctoribus et Glosse ordinarie, quod tamen apud Burgensem est valde reprehensibile, ut patet in questione sua preambula. Item in eodem capitulo ubi Postillator exponit hunc locum.
prol.| {LYR3.6.2R1.5} Non permanebit   spiritus   meus in homine etc. De spiritu Dei, non de anima hominis, ad modum beati Hieronymi. Glossa ordinaria et Magistri historiarum. Burgensis vero quasi Hismael (cuius manus contra omnes) preponderat figmenta Hebreorum omnibus adducens modum loquendi rusticalem, quod anima sit in corpore quasi gladius in vagina, cum tamen omnium una vox sit, quod sit tota in toto, et tota in qualibet eius parte, qualiter gladius non est in vagina, nec gladius cum vagina constituit totum essentiale, sed unum per accidens. sicut continens cum contento, qualiter non anima cum corpore. Nec ex hoc modo loquendi sequitur conveniens expositio littere, cum dicitur. Non permanebit spiritus meus in homine, ubi ipse loco permanebit, dicit in hebreo poni invaginabit, quia hec vaginatio anime quam describit, non est in homine, sed in corpore, cum littera dicat. Non permanebit, spiritus meus in homine, quia caro est, id est carnalis, Illud etiam quod ad declarandum suum propositum ponit, non videtur valere, videlicet quod anima movens ad opera bona, est in corpore ut spiraculum vite. Sed cum non potest corpus inclinare ad bene operandum, sequitur ex consequenti, tunc peccatum non committi. Laudabile enim et vituperabile non nisi ex voluntate oritur, sive eliciente, sive imperante, et secundum doctrinam beati Augustini Primo Retractationum, c. 12. Usque adeo peccatum voluntarium est, ut nullo modo sit peccatum, si non fuerit voluntarium. Unde si anima foret in corpore contenta, actione carens in actu peccandi, sicut gladius in vagina, utique anime peccatum imputari non posset. Hic etiam Burgensis contra duas suas regulas supra positas venit, primo supponendo extra litteram multa que in nulla sunt auctoritate fundata. Secundo preponendo sentiam extortam Hebreorum expositioni communi sanctorum, et puto quod non nisi in odium Postillatoris.
prol.| {LYR3.6.2R1.6}Item in eodem capitulo, ubi Postillator dicit ex intentione Augustini. Gigantes genitos ex filis Dei id est de genere Seth. Ingressos ad filias hominum, degenere Cain, Burgensis instat dicens quod ex demonibus, ex eo quod Gigantes in hebreo dicuntur Nephilim id est cadentes, quod supra improbatum est et solutum, et specialiter videndum est quod non plus dicitur in littera de Gigantibus, nisi quod fuerint illis diebus super terram, et sic credendo Burgensis intentioni, nihil plus significaretur iuxta suam interpretationem, nisi quod demones illis diebus fuissent super terram. Non dicitur autem in littera, quod Gigantes id est demones secundum eum, genuerint gigantes, quia per hoc significaretur quod demones genuissent demones. Sed dicitur in littera, filios Dei genuisse, et ad filias hominum ingressos, quos et quas irrationabiliter Burgensis Demones vel gigantes appellat, per ea que hic et supra dicta sunt. Non negatur positio incuborum, et succuborum, nec negatur quod illis viis poterant generari gigantes, sed solum negatur haberi ex ista littera, prout negat beatus Augustinus. Et Burgensis digrediens et volens ostendere quare nunc non nascantur gigantes sicut tunc, dicit, quia non concurrunt ita frequenter aspectus siderum ad huiusmodi pertinentium, qui in hoc multum possunt operari. Quod dictum nihil facit ad sensum litteralem, sed videtur favere errori Mathematicorum et fatorum, quo dicitur homines disponi varie ex constellationum varietate, quem reprobat beatus Augustinus, et beatus Gregorius, et alii sancti Doctores. Item in eodem capitulo ubi Postillator dicit passiones humanas secundum similitudinem cadere in Deum nullo modo secundum rem, similitudine tamen attenta non penes Deum et penitentem, sed penes effectus utriusque, et hoc exemplum Postillatoris cum dicit, quod Deus se habuit sicut volens dissipare quod fecerat, circa quem modum dicendi Burgensis laborat, sed redit in idem. Item in eodem capitulo ubi Postillator dicit fedus Dei cum Noe pertinere ad defensionem eius a malis hominibus et cetera, non excludit, quin pertinebat ad quevis alia pericula, quorum aliqua Burgensis tangit. Sed quod Burgensis dicit prefatum modum dicendi Postillatoris esse ficticium, et ad sensum litteralem non pertinere, frustra et calumniose loquitur, nam ad habendum littere veritatem secundum Augustinum, in principio tertii libri de doctrina Christiana, non est abiiciendum quicquam in expositione sacre scripture, nisi quod fidem impedit. Dictum autem Postillatoris fundatur supra manifesta verisimilitudine non impediente, sed promovente fidem, est enim verisimile, si Abel iustus cum unico iniquo Cain non potuit esse securus, quod Noe iustus (ex ista littera) minus inter tot reprobos securus fuisset, nisi iuxta fedus Dei fuisset protectus a Deo.
Numérotation du verset Gn. 6,3 
marg.| {LYR3.6.3L1} .1. Dixitque Deus, predictis provocatus.
marg.| {LYR3.6.3L2} .2. Non permanebit spiritus meus. Hoc exponitur uno modo sic :
marg.| {LYR3.6.3L3} .3. Spiritus meus : id est indignatio mea.
marg.| {LYR3.6.3L4} .4. In homine : id est contra hominem.
marg.| {LYR3.6.3L5} .5. In eternum : ac si dicat, quia non irascar contra eum irrevocabiliter, sicut contra angelum malum cuius peccatum est irremediabile.
marg.| {LYR3.6.3L6} .6. Quia caro est : id est habens pronitatem ad peccandum ex carne animam aggravante, propter quod est magis sibi parcendum, puniendo cum pena temporali, et non eterna.
marg.| {LYR3.6.3L7}Aliter exponit Rabbi Salomon dicens quod {140} hec est veritas littere. Non disceptabit spiritus meus in homine in eternum, ac si diceret Deus, usque nunc tenui sententiam de deletione generis humani per diluvium, in suspenso per modum cuiusdam disceptationis, sed ex nunc proferam sententiam.   Quia caro est id est nimis implicatus peccatis carnalibus verumtamen ad declarationem iustitie mee differam executionem sententie mee ut habeant locum penitentie, et hoc est quod subditur :
marg.| {LYR3.6.3L8} .7. Eruntque dies etc. Non enim potest dici quod hic determinetur tempus vite humane post diluvium, quia multi diutius satis vixerunt post diluvium, ut patet infra. 11. capitulo sed determinatur tempus a prelatione sententie divine usque ad executionem, in quo poterant penitere, et hoc idem dicit Hieronymus, libro de Hebra<icis> questionibus.
marg.| {LYR3.6.3L9}Item patet, quod hec sententia fuit data viginti annis antequam Noe generaret, quia inter primam eius generationem, et inundationem diluvii fuerunt tantum centum anni, quia quingentorum annorum erat quando cepit generare. ut dictum est, et sexcentorum annorum tantum quando diluvium inundavit, ut habetur 7. capitulo.
Numérotation du verset Gn. 6,3 
differentia
marg.| {LYR3.6.3T2} .a. Non permanebit spiritus meus id est indignatio mea  in homine id est contra hominem,  in eternum id est peccatum eius non est irremediabile sicut est peccatum angeli  quia caro est id est habens pronitatem ad malum ex carne aggravante spiritum humanum que non est in spiritu angelico. Hebreus :   Non contendet spiritus meus in homine id est de homine. - Loquitur enim Scriptura de Deo quasi de homine in seipso contendente de aliquo faciendo vel dimittendo eo quod habet rationes moventes ad utramque partem sed quando determinatur ad unam cessat talis contentio quasi dicat Deus : Ex nunc determino sententiam de destructione generis humani per diluvium. Et subditur ratio : quia caro est id est totaliter deditus operi carnis, quod notatur per hoc quod dicitur   caro in abstracto sicut de homine multum liberali non solum dicitur quod sit liberalis sed ipsa liberalitas. Sciendum tamen quod deliberatio non est in Deo per diversos actus intelligendi et volendi sicut est in nobis. Nam unico actu et eterno intelligit et vult omnia sed quia divina non possumus apprehendere nisi per modum nostrum intelligendi ideo Scriptura sic loquitur ; Gregorius in Moralibus : « Balbuciendo prout possumus excelsa Dei resonamus ».B
B ¶Codd. : Nicolaus de Lyra, De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 5r b. {MM2023}
Numérotation du verset Gn. 6,3 
additio 2
prol.| {LYR3.6.3A2.1}In eodem sexto capitulo ubi dicitur in postilla : « Aliter exponit Rabbi Salomon ». Alii expositores Hebreorum hunc passum aliter exponunt et forte melius. Dicunt enimquod, cum hic dicitur : Spiritus meus, intelligitur anima humana que est a Deo in ipso homine inspirata supra Gn. 2.b. Inspiravit in faciem hominis spiraculum vite. Et ubi nos habemus :   Non permanebit   spiritus   meus in   homine   , veritas littere Hebraice habet quoddam verbum quod uno modo derivatur a vagina. Et est sensus : Deus Non vaginabitur spiritus meus in homine id est non intrabit anima a me inspirata in homine id est in corpore humano, in quo anima consideratur seu imaginatur intrare seu contineri sicut gladius in vagina. In eternum, id est de cetero, et per hanc sententiam videtur quod Deus iudicabat de cetero homines non esse procreandos scilicet post centum viginti annos. Hoc etiam videntur sonare verba, que infra in hoc capitulo circa hoc dicuntur scilicet Delebo inquit hominem quem creavi etc. Et penitet me fecisse eos. Ex quo videtur quod sententia lata erat contra totum genus humanum de cetero non procreandum seu per successionem continuandum, fuit tamen contra hanc sententiam postea dispensatum cum Noe, et ideo subditur immediate : Noe vero invenit gratiam coram Domino scilicet quod fuit fuit a predicta sententia exceptus cum sua posteritate, ut statim sequitur.
prol.| {LYR3.6.3A2.2} Cuius sententie divine ratio subditur, cum dicit : Quia caro est. Pro quo notandum, quod cum anima movet corpus ad opera spiritualia bone, tunc {149} est in homine sicut spiraculum vite, prout fuit in prima hominis conditione. Sed cum non potest corpus movere isto modo, sed potius ab eo aggravatur, seu detinetur, tunc videtur esse in homine sicut gladius in vagina, qui non movet eam, sed potius occultatur et detinetur in ea, et hoc est quod dicitur.   Quia caro est, non dixit, quia carnalis est, sed quia caro est. quasi dicat totaliter videtur esse separatus ab anima in suo esse, sicut gladius a vagina, ac si esset caro formata sine spiritu spiritualiter vivificante.
prol.| {LYR3.6.3A2.3} Vel potest dicit Quia caro est , id est non inclinatur ad opera spiritus mei, sed ad opera carnis, et sic in vanum videtur quod spiritus meus invaginetur in corpore humane.   Eruntque   dies illius etc. exponatur sicut in alia expositione etc.
Numérotation du verset Gn. 6,4 
marg.| .8. Gigantes autem erant id est proceri, excedentes homines in statura, et robusti viribus, et incompositi moribus. Nec valet quod supra dictum est, tales fuisse genitos a demonibus, secundum unam opinionem, quia etiam post diluvium in quo deleti sunt omnes isti, leguntur fuisse gigantes, Dt. 2. et 3. capitulo, et 2Rg 21. qui tamen fuerunt ab hominibus geniti.
marg.| .9. Isti sunt potentes etc. id est ab antiquo.
marg.| .10. Viri famosi scilicet male fame, quia raptores et luxuriosi. unde sequitur :
Numérotation du verset Gn. 6,4 
additio 3
prol.| {LYR3.6.4A3.1}In eodem capitulo sexto ubi dicitur in postille «Gigantes autem erant id est homines proceri» etc. Gigantes autem in hoc loco, prout dictum fuit supra in alia additione cadentes dicuntur in hebreo, quod proprie significat demones, ut ibidem dictum fuit, sed exinde derivatum est hoc nomen ad homines procere stature, et robustissimos corpore, qui generabantur per illam commixtionem seu concubitum incuborum et succuborum, vel ex eis descendebant, licet tales sic geniti essent veri homines, non cadentes de celo, sed de terra vati, et de talibus dicitur Nm. 13.d. Vidimus filios Enos de genere giganteo scilicet quod non erant gigantes primo nati, sed ex giganteo genere modo predicto. Nec ex hoc quod tales fuerunt post diluvium, sequitur tales non fuisse genitos a demonibus ut Postillator videtur velle, quia eod. modo potuerunt generari post diluvium sicut et antea, quod veritas Hebraica etiam testatur, que in hoc loco sic dicit Gigantes scilicet cadentes erant super terram in diebus etc. etiam postea, cum egressi sunt filii Dei ad filias hominem, illeque genuerunt etc. unde in hoc quod dicit. gigantes erant super terram in diebus etc. Intelligitur plane ante diluvium. Quod autem immediate sequitur, et etiam postea, intelligi debet post diluvium scilicet quod etiam post nati fuerunt gigantes sicut prius scilicet ex concubitu demonum. licet non ex eorum semine, sed humano, prout fuit supra dictum, et inde per successionum humanam, licet forte nonna frequenter post diluvium sicut ante, vel quia homines non sunt ad hoc ita dispositi, vel etiam quia non concurrebant ita frequenter aspectus siderum ad hec pertinentium, que in hoc loco multum possunt operari,
Numérotation du verset Gn. 6,5 
marg.| .11. Videns etc. quantum ad multitudinem vitiorum.
marg.| .12. Et cuncta etc. Ex quo patet quod peccabant non ex passione tantum, sed ex certa malitia.
marg.| .13. Omni tempore etc. quantum ad continuationem peccatorum suorum.
Numérotation du verset Gn. 6,6 
marg.| .14. Penituit etc. Penitentia autem et dolor et cetere passiones nullo modo sunt in eo secundum rem, sed secundum modum et ideo dicitur penituisse, quia ad modum penitentis se habuit volens dissipare quod prius fecerat.
marg.| {141} .1. Et precavens in futurum. ne multiplicarentur talia mala.
marg.| .2. Et tactus dolore etc. quia ad modum dolentis se habuit delendo hominem quem formaverat ad imaginem suam.
Numérotation du verset Gn. 6,6 
additio 4
prol.| {LYR3.6.6A4.1} In eodem capitulo 6. ubi dicitur in postilla « Penitentia autem et dolor et cetere passiones» etc. Penitentia et cetere passiones, in quantum defectum important, non dicuntur esse in Deo, nec secundum rem, nec secundum similitudinem. Malum enim licet cognoscatur a Deo, non tamen habet ideam in Deo, nec secundum quod est exemplar, nec secundum quod est ratio, prout patet in Prima parte, questione 15. articulo 3, in responsione ad primum argumentum. Unde verius et tutius dicitur quod huiusmodi passiones dicuntur de Deo secundum similitudinem effectuum scilicet quod a Deo producuntur effectus similes effectibus a penitente productis. Magna enim differentia est inter huiusmodi locutiones. nam prima ponit similitudinem inter Deum et penitentem inquantum est penitens, quod est inconveniens. Secunda vero non ponit similitudinem nisi inter effectus a Deo productos, et effectus productos a penitente.
Numérotation du verset Gn. 6,7 
marg.| .3. Ab homine usque etc. quia peccata hominum facta fuerant in terra ideo ad detestationem est criminis deleta sunt animalia que habitant in terra.
marg.| .4. Ad volucres celi. quia accipiunt ibi pastum, pisces autem habitantes in aquis non sunt mortui per diluvium, quia peccata hominum non fuerunt facta in aquis.
Numérotation du verset Gn. 6,8 
marg.| .5. Noe vero. Hic consequenter generali sententia diluvii, Noe cum filiis excipitur, cum dicitur.   Noe vero etc. Et causa subditur :
Numérotation du verset Gn. 6,9 
marg.| .6. Noe vir iustus etc. Et ideo cum aliis non periit.
marg.| .7. In generationibus suis. Hoc dupliciter exponitur, Uno modo ad diminutionem laudis sue, ac si diceretur, licet Nos fuerit iustus et perfectus in comparatione ad homines illius temporis, qui mali erant, tamen si fuisset tempore Abrahe, parum fuisset respectu eius. Alio modo ad augmentum laudis iustus et perfectus fuit, etiam inter malos homines qui ipsum nitebantur verbis et exemplis trahere ad malum, et ideo multo {142} maioris perfectionis fuisset si vixisset inter bonos, et hoc modo beatus Gregorius dicit quod ad laudem ipsius Loth dicitur infra. 13 capitulo quod habitavit in Sodomis, quia inter homines illos pessimos mundiciam servavit.
Numérotation du verset Gn. 6,10 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 6,11 
marg.| .8. Corrupta est etc. et quantum ad carnalia peccata.
marg.| .9. Et repleta est iniquitate etc. Quantum ad fraudes et rapinas.
Numérotation du verset Gn. 6,12 
marg.| .10. Omnis quippe caro etc. id est omnis homo quia non solum peccaverant peccatis fornicationis et adulterii sed etiam peccatis contra naturam, Alio modo intelligitur omnis caro, quia etiam aves et animalia inordinate commiscuerant se cum illis que non erant sui generis vel speciei. Sequitur :
Numérotation du verset Gn. 6,13 
marg.| .11. Et ego disperdam etc. quia per salsedinem aquarum diluvii ipsa terra peiorata est. Hebrei autem dicunt quod tres palmi de superficie terre per aquas fuerunt tabefactati, et in aquam conversi et ideo additur hic, cum terra.
Numérotation du verset Gn. 6,14 
marg.| .12. Fac tibi arcam. Hic consequenter constructio arce precipitur, cum dicitur :   Fac tibi id est ad salutem tuam et aliorum qui tecum sunt salvandi.   Arcam, quia non fuit facta per modum navis, sed per modum arce quadrata latera habentis, tamen erant inequalia, ut dicetur infra.
marg.| .13. De lignis levigatis id est dolatis et complanatis.
marg.| .14. Mansiunculas in arca facies id est distinctiones ut diversa possit collocari distincte.
marg.| {143} .1. Et bitumine etc. Littera Hebraica habet, chopher chopher] כפֶר perperam praem. Ed1590 Ed1603 pro גֹפֶר e , pice. Quod autem fuit linita intrinsecus et extrinsecus, hoc fuit propter magnum impetum aquarum, et quia diu stetit in aqua. Vasculum autem in quo fuit positus Moyses, fuit tantum linitum exterius, quia non diu stetit in aqua nec etiam aqua in quam positus fuerat, erat ita impetuosa. Hebrei dicunt quod hoc fuit ne malus odor picis noceret infanti interius posito.
e La translittération de cet hapax intraduisible de la Bible hébraïque par chopher indique que la source de Nicolas de Lyra a lu כפֶר (bitume, poix, en latin pix -icis) au lieu de גֹפֶר en vertu d’une confusion entre les consonnes ג et כ que peuvent expliquer certains graphismes de l’hébreu.
Numérotation du verset Gn. 6,14 
moraliter
marg.| marg.| {141} .12. Fac tibi arcam id est virtutum fabricam.
marg.| .13. De lignis levigatis id est dolatis, Per fabricam enim virtutum motus interiores et actus exteriores asperitate et tortuositate remota, ad rationis rectitudinem reducuntur.
marg.| marg.| {142} .14. Mansiunculas in arca facies. per quas distincti gradus virtutum designatur. Nam alique dicuntur politice vel humane. Alique vero heroice seu divine, ut habetur 7. Ethicorum Et divine distinguntur. Nam alique dicuntur exemplares, et alique purgatorie, et alique purgati animi secundum Macrobium.
marg.| marg.| {143} .1. Et bitumine id est caritate.
marg.| .2. Linies eam intrinsecus id est caritate ad Deum.
marg.| Et extrinsecus id est caritate ad proximum. et bene dicitur linies, quia caritas est forma virtutum.
Numérotation du verset Gn. 6,15 
marg.| .2. Trecentorum cubitorum etc. Aliqui dicunt quod isti cubiti qui describuntur hic in fabricatione arce fuerunt geometrici, quorum unus continet novem usuales. Sed tunc occurrit dubium, quomodo edificium tante longitudinis et latitudinis poterant simul contiguari et consolidari ; Hebrei autem dicunt quod fuerunt usuales. Sed tunc occurrit dubium, quomodo tot animalia et cibaria poterant ibi collocari ? Istud tamen dubium mihi videtur minus quam primum, quia cubitus usualis tenet pedem et dimidium id est tantam longitudinem quantam est a cubito {144} brachii usque ad manum secundum aliquos. Secundum alios vero tenet duos pedes id est tantum spacium quantum est a cubito brachii usque ad summitatem digitorum, quod est magis verisimile iudicio meo. Pedes etiam temporis illius erant multo maiores quam nunc, sicut et homines erant maioris quantitatis in mole et duratione. Hebrei autem loco cubitorum dicunt ulnarum, ex hoc tamen loco et pluribus aliis scripture videtur quod vina eorum esset cubitalis longitudinis tantum.
marg.| .3. Et triginta cubitorum etc. Dicunt aliqui, quod corpus arce erat tante altitudinis preter tectum. Alii autem dicunt quod altitudo lecti hic includitur.
Numérotation du verset Gn. 6,15 
moraliter
marg.| .3. Trecentorum cubitorum erit longitudo. Per quod designatur meritum perfectorum, scilicet virginum martyrum et doctorum, et meritum {144} quorum libet istorum trium est centenarium.
marg.| Quinquaginta cubitorum latitudo id est meritum proficientium.
marg.| .3. Triginta cubitorum altitudo id est meritum incipientium, quod est minus perfectorum.
marg.| .4. Fenestram in ea facies. Per quam oratio devota significatur, quia per eam gratie lumen ingreditur. Sap. 8.a. Invocavi et venit in me spiritus sapientie.
Numérotation du verset Gn. 6,16 
marg.| .4. Fenestram in arca facies. Hebrei autem habent, lucernam, et dicunt aliqui, quod ista lucerna erat lapis pretiosus suo lumine illustrans arcam sicut carbunculus. Alii autem dicunt quod fuit fenestra crystallina, ut lumen reciperet et aquas prohiberet. Sed quia videtur difficile, quod una fenestra sufficienter illuminaret tantum edificium, et maxime tot mansionibus distinctum, ideo dicunt alii quod erant ibi plures alie fenestre, sed una erat maior et principalior, et ideo de illa sola fit hic mentio.
marg.| marg.| {145} .1. Et in cubito etc. Ab angulis arce superioribus tectum procedebat sese constringendo, ita quod in summitate latera non distabant nisi per cubitum, et hoc erat ut pluvia descendens super tectum extra arcam deflueret facilius, et ut arca inter impetus viviarum staret firmius.
marg.| .2. Ostium autem arce etc. Hic est punctus secundum Hebraicam litteram. Ostium enim arce non poterat convenienter poni in inferiori parte, quia arca fuit profundata inter aquas per duodecim cubitos et plus, ut videbitur inferius. Item secundum expositores catholicos istud ostium fuit in confinio habitationis animalium et apothece, ita quod ostium erat supra duas mansiones.
marg.| .3. Deorsum. Hebraicus textus habet infima, secunda et tertia vel terna. Ex hoc patet quod ly   deorsum, coniungitur cum littera sequenti. Secundumenim istam litteram videtur quod in arca erant tres mansiones ascendendo, una super alteram, ita quod infima vocabatur sentina vel stercoraria, quia ibi feces defluebant, et ista dicitur fuisse simplex absque aliqua inclusione. media autem vocabatur apotheca, quia ibi reposita erant victualia, et dicitur fuisse bicamerata, quia alia animalia vivunt {146} herbis, alia fructibus, et ideo in una distinctione erant fructus, et in alia herbe. Superior autem mansio quia maior erat, erat distincta duabus interclusionibus, et sic erant ibi tria spacia, medium erat pro hominibus et avibus, duo autem lateralia pro animalibus mitibus et immitibus, ut patet in figura prima. Aliqui dicunt quod iste quinque mansiones erant absque distinctione media, una super aliam secundum longitudinem et latitudinem arce, ut patet in figura secunda.
marg.| Sciendum tamen, quod quadratura huius arce non potest bene figurari in plano, sed figuratur unum latus secundum longitudinem, et alia tria latera supponenda sunt per imaginationem suspicientis. sed prima expositio magis consonat littere in Hebraico et latino.
Numérotation du verset Gn. 6,16 
differentia
marg.| {LYR3.6.16T3} Item .f. Ostium autem arce pones in latere deorsum cenacula et tristega facies in ea. Hebrei :   Et ostium arche in latere eius pones infima, secunda et tertia. Nam in arca fuerunt tres mansiones, una supra aliam. Inferior dicitur sentina, media : apotheca, divisa in duas partes ex transverso arce, et in una parte reposite fuerunt herbe, in alia fructus, tertia que fuit superior divisa in tres, in media istarum trium habitabant homines et avec in duabus lateralibus animalia : in una, animalia mitia, in alia immitia, per modum hic figuratum [figura 1] C :

                             ||HABITATIO HOMINUM ET AVIUM||
C ¶Codd. : (figura) P3359, f. 26ra  ; P17260, f. 47rb . Vide figuram infra in postilla (Ex.26 :20).
marg.| ANIMALIA MITIA /                                                               \ANIMALIA IMMITIA
APOTHECA HERBARUM |----------------------------------| APOTHECA FRUCTUUM

=>---------------------------------------- SENTINA -----------------------------------------<=

Ex dictis patet quod cum dicitur in translatione nostra ostium autem arche pones in latere ubi est punctus   deorsum, cenacula et tristega facies in ea in tres mansiones preditas, ita quod per ly   deorsum significatur infima, per cenacula media eo quod erat in duas divisa per trisega superior in tres partes divisa et per consequens habens tria tecta quia tectum dividitur sicut et mansio illa. f
f De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 5va {MM2023}
Numérotation du verset Gn. 6,16 
moraliter
marg.| marg.| {145} .1. Et in cubito consummabis summitatem eius. Per cubitum qui est mensura minima hic descriptorum intelligitur virtus humiliatis, que ad summa elevat. Lc. 14 capitulo   Qui si humiliat, exaltabitur.
marg.| .2. Ostium autem arce pones in altare. Habuit enim arca quatuor {146} latera, per que quatuor virtutes carnales designantur. Latius vero in quo fuit ostium, prudentiam designat, que constituit medium in aliis virtutibus, et ideo per eam est ingressus intra arcam, que, ut dictum est, significat edificium virtutum.
marg.| .3. Cenacula et tristega in ea facies etc. Repetitio est eius, quod {147}dictum est, mansiunculas in arca etc. ideo nihil novum hic pono.
Numérotation du verset Gn. 6,17 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 6,18 
marg.| {LYR3.6.18L1} .4. Ponamque fedus etc. Non loquitur de federe quod pepigit cum Noe per apparitionem iridis, ut habetur. Infra 9 capitulo sed magis de federe ad conservandum ipsum Noe et societatem suam a malis hominibus illius temporis, dicebant enim quod si viderent eum velle intrare arcam, ipsum interficerent ne ipsis morientibus in diluvio ipse remanerat, hoc est quod videtur sonare littera sequens.
marg.| {LYR3.6.18L2} .5. Et ingredieris arcam etc scilicet salui. Cetera patent usque ibi :
Numérotation du verset Gn. 6,18 
additio 5
prol.| {LYR3.6.18A5.1}IIn eodem capitulo 6. ubi dicitur in postilla : «Non loquitur hic de federe quod pepigit cum Noe». Dicere quod mali homines illius temporis volebant interficere Noe, si viderent ipsum intrare in arcam, videtur ficticium, cum nullum habeat in Scriptura fundamentum. Nec etiam hoc requiritur ad planum sensum littere habendum. Indigebat enim Noe maxima conservatione divina, ne periclitaretur cum suis in tot fluctibus et maximis mundationibus similiter in riparum concussionibus in quibus sepe periclitantur etiam experti in arte navigatoria. Unde requirebatur fedus divinum, seu eius securatio, ad hoc, ut ab huiusmodi periculis esset tutus, ad humani generis reparationem. Unde Glossa interlinearis in hoc loco ubi dicitur. Ponamque fedus meum, dicit de te et familia tua conservanda, ad reparationem humani generis, ad quod littera sequens satis concordat, cum dicitur. Ingredieris arcam, tu et filii tui, hoc est, ingredi potes securus a periculis occurrentibus.
Numérotation du verset Gn. 6,19 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 6,20 
marg.| {LYR3.6.20L1} {147} 1. Ut possint vivere. Ex quo patet quod pisces non erant ibi positi, quia salvati sunt in aquis peccata enim propter que dominus adduxit diluvium super terram, facta fuerunt in terra et non in aqua, et ideo pisces non fuerunt mortui sicut alia animalia et aves.
marg.| {LYR3.6.20L2} {148} 2. Tolles igitur tecum etc. Ad munitionem arce usque ad annum integrum, quia ad tantum temporis fuerunt in arca, ut patebit infra.
marg.| {LYR3.6.20L3} 3. Et erunt etc. Non tamen indifferenter et communiter, sed singula singulis secundum conditionem nature sue, verumtamen tempore necessitatis bene vivunt homines et animalia de cibis, quos alias non comederent.
marg.| {LYR3.6.20L4} Sequuntur figure2 : arca Noe [figura 2] .
2 Sequuntur figure P11972 ] om. Ed1590 Ed1603
Numérotation du verset Gn. 6,20 
moraliter
marg.| {LYR3.6.20M} Bina de omnibus etc. Per binarium caritas designatur eo quod sunt duo precepta caritatis, Dei scilicet et proximi. Per hoc {148} igitur quod bina de omnibus ingressa sunt arcam, designatur quod qui caritatem non habent, extra edificium virtutum manent.
Numérotation du verset Gn. 6,21 
moraliter
marg.| {LYR3.6.21M} .1. Tolles igitur etc.   escis id est ex Scripturis sacris quibus nutriuntur omnes fideles et reficiuntur.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Gn. 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 18/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=03&chapitre=03_6)

Notes :