Nicolaus de Lyra

Capitulum 14

Numérotation du verset Gn. 14,1 

Factum est autem in illo tempore1 ut Amraphel
1 illo tempore] inv. P14417
rex Sennaar
et Arioch
rex Ponti
et Chodorlahomor
rex Elamitarum
et Thadal rex Gentium
Numérotation du verset Gn. 14,2 

inirent bellum contra Bara
regem Sodomorum
et contra Bersa
regem Gomorrhe
et contra Sennaar2
2 Sennaar Rusch cum LXX] Sennaab Weber cum hebr.
regem Adame
et contra Semeber
regem Seboim
contraque regem Bale
ipsa est Segor.
Numérotation du verset Gn. 14,3 

Omnes hii convenerunt in vallem silvestrem
que nunc est mare Salis.
Numérotation du verset Gn. 14,4 

Duodecim enim annis
servierant Chodorlahomor
et tertio decimo anno
recesserunt ab eo.
Numérotation du verset Gn. 14,5 

Igitur anno quarto decimo
venit Chodorlahomor et reges qui erant cum eo. Percusseruntque Raphaim in Astharoth
et Carnaim3
3 Astharoth et Carnaim Rusch ] Astharothcarnaim Weber
et Zuzim
cum eis et Emim
in Savecariathaim4
4 Savecariathaim Weber ] scrips., Sabecariathaim Rusch
Numérotation du verset Gn. 14,6 

et Chorreos in montibus Seir
usque ad campestria Pharan
que est in solitudine.
Numérotation du verset Gn. 14,7 

Reversique sunt et venerunt usque5 ad fontem
5 usque Rusch ] om. Weber
Mephat6sfat.
6 Mephat] Mesfat Weber
Ipsa est Cades
et percusserunt omnem regionem
Amalechitarum
et Amorreorum7
7 Amorreorum Rusch ] Amorreum Weber
qui habitabat in Asasonthamar.
Numérotation du verset Gn. 14,8 

Et egressi sunt rex Sodomorum
et rex Gomorrhe
rexque Adame
et rex Seboim
necnon et rex Bale
que est Segor. Et direxerunt aciem contra eos8 in valle Silvestri.
8 aciem contra – eos Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 14,9 

Scilicet adversus9 Chodorlahomor regem Elamitarum et Thadal regem Gentium et Amraphel regem Sennaar et Arioch regem Ponti: quatuor reges adversus quinque.
9 adversus Rusch ] adversum Weber
Numérotation du verset Gn. 14,10 

Vallis autem Silvestris
habebat puteos multos bituminis, itaque rex Sodomorum et rex10 Gomorrhe
10 rex Rusch ] om. Weber
terga verterunt cecideruntque ibi et qui remanserant
fugerunt ad montem.
Numérotation du verset Gn. 14,11 

Tulerunt autem omnem substantiam Sodomorum et Gomorrheorum11
11 Gomorreorum Rusch ] Gomorre Weber
et universa que ad cibum pertinent et abierunt.
Numérotation du verset Gn. 14,12 

Necnon et Loth et substantiam eius,
filium fratris Abram qui habitabat in Sodomis.
Numérotation du verset Gn. 14,13 

Et ecce unus qui evaserat nuntiavit Abram Hebreo
qui habitabat in convalle Mambre
Amorrei fratris Eschol et fratris Aner, hii enim pepigerant fedus cum Abram.
Numérotation du verset Gn. 14,14 

Quod cum audisset Abram captum videlicet Loth fratrem suum numeravit expeditos vernaculos suos
trecentos decem et octo et persecutus est eos usque Dan.
Numérotation du verset Gn. 14,15 

Et divisis sociis
irruit super eos nocte percussitque eos et persecutus est usque Hoba12* et Phenicem13 que est ad levam Damasci.
12 (H)oba plerique codd. edd. Ω Clementina Weber ] Oban Amiatinus, Soba cacogr. Rusch |
13 et Phenicem Λ ΩS Rusch ] om. Cor2 ( non est subiungendum) Weber |
Numérotation du verset Gn. 14,16 

Reduxitque
omnem substantiam et Loth fratrem suum cum substantia illius mulieres quoque
et populum.
Numérotation du verset Gn. 14,17 

Egressus est autem rex Sodomorum
in occursum eius postquam reversus est a cede Chodorlahomor et regum qui cum eo erant in valle Save que est vallis Regis.
Numérotation du verset Gn. 14,18 

At vero Melchisedech rex Salem proferens panem et vinum
erat enim sacerdos Dei
supremi14.
14 supremi Rusch ] altissimi Weber
Numérotation du verset Gn. 14,19 

Benedixit ei
et ait: Benedictus Abram Deo excelso
qui creavit celum et terram
Numérotation du verset Gn. 14,20 

et benedictus Deus excelsus quo protegente hostes in manibus tuis
sunt. Et dedit ei decimas ex omnibus.
Numérotation du verset Gn. 14,21 

Dixit autem rex Sodomorum ad Abram: Da mihi animas,
cetera
tolle tibi.
Numérotation du verset Gn. 14,22 

Qui respondit ei: Levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem celi et terre
Numérotation du verset Gn. 14,23 

quod a filo subteminis
usque ad corrigiam calige non accipiam ex omnibus que tua sunt, ne dicas: Ego ditavi Abram.
Numérotation du verset Gn. 14,24 

Exceptis his que comederunt iuvenes et partibus virorum
qui venerunt mecum, Aner, Eschol et Mambre, isti accipient partes suas.

Capitulum 14

Numérotation du verset Gn. 14,1 
differentia
marg.| {LYR3.14T1} .a. Et Arioch rex ... A
Numérotation du verset Gn. 14,1 
differentia
marg.| {LYR3.14T2} Item capitulo In valle Camporum ...B
Numérotation du verset Gn. 14,1 
differentia
marg.| {LYR3.14T3} Item .f. In valle Sabe....C
marg.| {LYR3.14T4} Item .f. Silo ... D
D ¶Codd. : Nicolaus de Lyra, Tractatus de differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 7va .
Numérotation du verset Gn. 14,1 
prol.| Factum est autem in illo tempore. Hic consequenter ostenditur quomodo Abram bene se habuit ad proximum in adversis. Et primo describitur ipsius Lot captio, secundo eiusdem liberatio, ibi :   Et ecce unus qui evaserat. Circa primum sic proceditur, quia primo describitur bellum in generali, secundo causa belli, ibi : Duodecim enim annis, tertio describitur captio Lot in speciali ibi : Et egressi sunt. Circa primum dicit sic.
marg.| .1. Factum est autem id est post separationem Lot ab Abram.
marg.| .2. Ut Amraphel. Secundum Hebreos iste est Nemroth de quo supradictum est, quod regnavit in Babylone, que est terra Sennaar.E
marg.| .3. Et Thadal rex gentium 1    : Sic enim nominatus est, quia in regno suo erant homines congregati de diversis nationibus2.F
1 gentium Re171 ] etc. Ed1590 Ed1603
2 nationibus] partibus Re171
Numérotation du verset Gn. 14,2 
marg.| .4. Sennaab regem Adame etc. In hebreo habetur3   Sineab 4   regem Bale. N omen est civitatis que alio nomine vocata est Segor.G
3 habetur] dicitur Re171
4 Sineab] שִׁנְאָ֣ב praem. Ed1603
Numérotation du verset Gn. 14,3 
marg.| .5. Omnes hi convenerunt etc. In hebreo habetur : In valle campestri. et potuit esse quod illa vallis ex uno latere habeat nemora et in alio campos Arabiles, et sic ab utroque nomine poterat nominari scilicet silvester, et campestris.
marg.| .6. Que nunc etc. Quia postquam subverse sunt quinque civitates, que erant {200} in illa regione locus ille factus est lacus magnus falsissimus, et valde spissus, ita quod vestimenta ibi proiecta magis sordidentur qui laventur, et ideo nullus piscis potest ibi vivere, secundum quod dicit Philosophus, Secundo Metaphysicorum. Et ideo in alio loco vocatur Mare mortuum. Apud Hebreos enim mare vocatur congregatio aquarum in magna quantitate.
Numérotation du verset Gn. 14,4 
marg.| .7. Duodecim enim etc. Hic exprimitur causa belli, que fuit, quia rex Sodomorum et alii quatuor reges cum eo prenominati. 12. annis servierant Chodorlahomor regi elamitarum reddentes ei tributum. Et 14. anno rebellaverunt. Propter quod anno 14. adduxit tres reges secum supra nominatos ad debellandum eos. Verumtamen quia rex Sennaar erat maior inter illos, propter quod supra prenominatus est. Ideo probabile est, licet non exprimatur in littera, que facit mentionem de istis solum propter captionem Lot, quod ille Amraphel, et forsitan alii duo reges habebant etiam adversarios rebellantes, in quorum debellatione Chodorlahomor primo adiuvit eos, et postea venerunt cum eo ad debellandum regem Sodomorum et alios quatuor reges prenominatos cum eo. Et hoc est quod subditur :
Numérotation du verset Gn. 14,5 
marg.| .8. Percusseruntque Raphaim id est5 gigantes.
5 id est Ed1603 ] et Re171
marg.| .9. In Astaroth : Nomen est ville vel terre ubi habitabant.
marg.| {201} .1. Et Carnaim 6   , Zuzim cum eis etc. Nomina sunt gentium a predictis debellatarum7.
6 Et Carnaim] Carnaim et Re171
7 debellatarum Ed1590 Ed1603 ] debellatorum Re171
marg.| In Sabe Cariathaim id est in planitie illius terre. Save Save] שָׁוֵ֖ה praem. Ed1590 Ed1603 * enim in hebreo est nomen commune et significat planitiem, tamen .b. sonat cum .v.8* a H
a cum .v. : id est ו (vav)
H ¶Codd. : (Gn. 14:5) Re171 Ed1590 Ed1603 {MM2023}
8 tamen... cum .v. Re171 ] legiturque hic Sabe pro Save Ed1590 Ed1603
Numérotation du verset Gn. 14,6 
marg.| .2.  Et Chorreos : Isti sunt Hebrei. Quia hoc nomen Horrei9* in hebreo scribitur per heth 10 litteram cui in Latino correspondent due, scilicet .ch. prout supra dictum est capitulo 11 : Haram11, que in Actibus Apostolorum vocatur Charam.
9 Hebrei... Horrei Re171 ] Horrei Ed1530 Ed1603
10 heth Ed1590 Ed1603 ] beth Re171  ; revera ח
11 Haram Ed1590 Ed1603 ] Aran Re171
marg.| .3. In montibus Seir. Sic12 nominati sunt ab Esau, qui nondum erat natus, et13 ideo istud nomen ponitur hic14 per anticipationem. Videtur tamen melius quod vocatus sit mons Seir ab alio precedente Esau15, ut habetur infra 36 capitulob a quo descenderunt duces in monte Seir, antequam filii Esau haberent ibi principium.
b Cf. Gn. 36, 1-19.
12 Sic] + enim Re171
13 et] om. Re171
14 ponitur – hic] inv. Re171
15 precedente – Esau] inv. Re171
marg.| .4. Usque ad campestria Pharan que etc.16 usque illuc persecuti sunt illos.I
I ¶Codd. : (Gn. 14:6) Re171 Ed1590 Ed1603 {MM2023}
16 que etc.] om. Re171
Numérotation du verset Gn. 14,7 
marg.| .5. Reversique sunt. Ab illo loco ubi persecuti sunt eos.
marg.| .6. Et venerunt usque ad fontem etc. Quod significat iudicium in hebreo vocatur enim fons ille fons iudicii, quia ibi congregabantur iudices terre illius ad determinandum iudicia. Secundum autem Hebreos dictus est locus ille fons iudicii. In significationem futuri iudicii. Quia futurum erat quod Moyses et Aaron ibi iudicarentur pro aquis contradictionis, propter quas Dominus protulit sententiam contra eos, quod morerentur ante ingressum terre promissionis. ut habetur Numer. 10.b.
marg.| .8. Ipsa est Cades. Sic enim nomine vocata est. [קיש] Cades enimsanctum significat in hebreo   quia dominus   ibi   sanctificavit nomen suum educendo   aquas de petra, ut ibidem habetur.
marg.| .9. Et percusserunt etc. Hoc dicitur per anticipationem, quia nondum erat natus Amalech.
marg.| .10. Et Amorrheum etc. Et ipsa est Engaddi, ut habetur expresse. 2Par. p. 20 capitulo Ipsa est regio abundans plurimum in balsamo, et palmis.
marg.| .11. Et egressi etc. Hic consequenter describitur captio Lot in speciali. Debellatis enim adversariis trium regum, qui erant cum Chodorlahomor venerunt tres dicti reges, cumChodorlahomor ad debellandum regem Sodomorum, et alios quatuor qui ei rebellaverant, quibus debellatis captus est ipse Lot, qui habitabat in Sodomis, ex societate enimmalorum iusti aliquando incurrunt penam temporalem, licet non sint participes criminis ipsorum, et patet littera usque ibi :
marg.| .12. In valle etc. Exponatur sicut prius.
marg.| .13. Vallis autem etc. Dicunt aliqui, quod ibi erant putei evomentes bitumen, {202} quod est genus cementi fortissimi, ita quod non dissolvatur nisi sanguine menstruo. Hebrei autem dicunt quod in illa valle accipiebatur terra ad faciendum cementum, qua sublata remanebant ibi fosse, que dicebantur fosse cementi. Unde et in hebreo habetur puteos cementi, illud autem interponitur hic propter quod sequitur :
marg.| .14. Cecideruntque etc. Quia fugientes de prelio timore turbati, non considerabant loca perniciosa quibus se ingerebant, et sic ceciderunt in fossas illas. Hebrei autem dicunt quod factum est illud propter Abram, de quo non credebant homines illius terre, quod exisset illesus de incendio Chaldeorum. Sed quando viderunt quod rex Sodomorum ceciderat in puteos illos armatus et exiverat inde sanus miraculose, tunc crediderunt de Abram, quod similiter exisset de incendio Chaldeorum.
marg.| .15. Tulerunt autem etc. Quantum ad divitias artificiales.
marg.| .16. Et universa etc. Quantum ad divitias naturales ex quibus vita substentatur.
marg.| .17. Necnon etc. Omnia predicta de bellis istis interposita sunt propter captionem ipsius Lot. Sequitur :
marg.| .18. Ecce unus etc. Hic consequenter describitur ipsius Lot liberatio, ubi primo describitur Abre fidelitas. Secundo ipsius benedictio, ibi : At vero Melchisedechh. Tertio eius liberalitas, ibi : Dixit autem rex Sodomorum. Fidelitas autem eius apparet, quia non timuit ire ad pugnandum contra quatuor reges fortissimos, ut liberaret nepotem suum audita captione eius. Et hoc est quod dicitur. Et ecce unus qui evaserat. Dicunt aliqui Hebrei quod iste fuit Og rex Basan, qui evaserat de diluvio, sed hoc supra improbatum est. 7 capitulo Alii autem dicunt quod fuit idem Og qui evaserat aliis Gigantibus interfectis in Astarioth, ut predictum est in isto capitulo De quo etiam scribitur Dt. 3. Solus quippe Og rex Basan restiterat de stirpe gigantium. Sed hoc non est verisimile, quod evadens de prelio omnibus sociis suis interfectis, secutus fuisset adversarios suos, sed magis fugisset ad partem oppositam. Et ideo predicte expositiones videntur extorte a littera. Propter quod secundum planum sensum litteram dicendum est, quod fuit de exercitu regis Sodomorum, qui fugiens transivit usque ad locum ubi manebat Abram, qui non erat multum remotus a loco belli, et quia cognoscebat Lot et Abram patruum suum. Ideo nunciavit Abre nepotis sui infortunium. .19.   Abram Hebreo etc. Ex hoc patet quod Hebrei {203} non sunt dicti ab Abram sed ab Heber, a quo etiam ipse Abram hic dicitur Hebreus. Item idem patet per litteras in hebreo, quia Abram incipit ab Aleph, Heber vero per Ayn. Et ideo si Hebreus diceretur ab Abram inciperet per Aleph, quod non est verum, sed incipit ab Ayn.
marg.| .1. Hi enim. Scilicet tres fratres qui erant de genere Amorrheorum.
marg.| .2. Pepigerant etc. Et ideo adiuverunt eum ut habetur in fine huius ca.
marg.| .3. Numeravit expeditos id est paratos ad pugnam.
marg.| .4. Vernaculos suos id est servos suos natos in domo sua. trecentos, decem et octo etc.
marg.| .5. Et divisus sociis. Scilicet Abner, Escol et Mambre, faciebant diversas turmas, ut in pluribus partibus invadens adversarios, incuteret eis maiorem timorem. Alitet exponunt Hebrei. Divisis sociis, quia illos sibi federatos separavit et divisit ad sarcinas custodiendas et parati erant ei succurrere si indigeret, ipse tamen cum servis suis intravit bellum.
marg.| .6. Irruit super. Quando dormiebant sopore gravi propter laborem precedentis diei et quia dormiebant securi, super eos irruit antequam possent armari.
marg.| .7. Reduxitque etc. Quoniam illi qui evaserunt manus eius ita fuerunt preoccupati quod nihil poterant secum portare.
marg.| .8. Egressus etc. Ad faciendum ei reverentiam et reddendum ei gratias de occisione adversariorum suorum.
marg.| .9. In valle Save id est in valle plana, et equali.
marg.| .10. Que est vallis etc. Habebat enim ibi rex manerium, a quo denominabatur vallis illa.
marg.| .11. At vero etc. Hic consequenter ponitur ipsius Abre benedictio. Circa quod sciendum quod Iudei adversarii fidei Christiane, scripturas, que loquuntur de Christo nituntur depravare, inter quas est Ps. 109. In quo sit mentio de sacerdotio Melchisedech. Et occasione illius Ps. qui de Christo loquitur, passum istum perverse exponere nituntur, dicentes quod iste Melchisedech protulit panem et vinum, non in sacrificium, sed magis ad reficiendum Abram et populum eius qui veniebat de prelio. Sed hoc patet falsum per litteram precedentem et {204}sequentem. Dictum est enim sup. quod illi quatuor reges, quos debellaverat Abram, asportaverant de Sodomis universa que ad cibum pertinent, nec poterant adhuc omnia consumpsisse. Nec fugiendo poterant secum portasse, et ideo Abram ibi invenit satis de victualibuspro se et pro populo suo, et hoc etiam patet per litteram seq. ubi Abram de preda nihil voluit retinere, exceptis his que comederunt iuvenes, i. bellatores qui secum fuerant. Item post illa verba. Proferens panem et vinum, immediate subditur pro qua causa. .12.   Erat enim etc. Ex quo patet quod causa pro qua protulit panem et vinum fuit ad offerendum sacrificium, quod pertinet ad sacerdotis officium, pro refectione enimbellatorum magis pertinet ad hominem laicum proferre victualia quam ad sacerdotem, et ideo alii aliter pervertentesexponunt dicentes quod Melchisedech protulit panem et vinum pro sacrificio offerendo, non per ipsum, quia secundum istos sacerdos non erat, sed per ipsum Abram qui tamquam sacerdos legitur pluries construxisse altare et sacrificium Deo obtulisse, ut habetur infra 22 capitulo Et ideo illud quod sequitur :   Erat enim sacerdos Dei altissimi. non refertur ad ipsum Melchisedech, sed ad ipsum Abram. Et similiter illud quod sequitur, et dedit ei decimas ex omnibus scilicet ex Melchisedech. Dedit decimas de omnibus ipsi Abre tamquam sacerdoti. Sed falsitas huius expositionis apparet per hoc, quod Melchisedech benedixit ipsi Abre dicens.   Benedictus Abram Deo excelso etc. Benedicere autem ad sacerdotem pertinet, quia quod minus est sine contradictione a maiori benedicitur, ut diciturad Hbr. 7 capitulo Item quod Melchisedech daret decimas de omnibus reportatis ipsi Abre, patet falsum per litteram sequentem, quia Abram iuravit, quod de omnibus illis non acciperet a filo subtegminis usque ad corrigiam calige, i. nullam rem quantuncumque minimam acciperet, et ideo expositio est ista, quod Melchisedech erat Sem primogenitus filius Noe qui adhuc vivebat. Quod patet si computentur anni eius suprapositi, imo vixit post ultra nativitatem Iacob et Esau, ut probatur infra 29 capitulo Sed contra hoc arguitur, quia ad Hebre. 7 capitulo dicitur de Melchisedech. Sine patre sine patre sine genealogia, neque initium dierum, neque finem vite habens, quod non potest dici de ipso Sem ergo non est idem homo Sed ad hoc respondetur a doctoribus nostris quod hoc dicit Apostolus, non quod Melchisedech non habuerit patrem et matrem etc. {205} sed quia scriptura non facit mentionem de patre eius etc. Sed adhuc videtur argumentum remanete quia scriptura facit mentionem de patre Sem et matre eius et genealogia, et de principio vite eius et fine. Dicendum quod verum est. Sed hoc non est sub nomine Melchisedech, sed solum sub nomine Sem, et sic intelligit apostolus et doctores sancti, quod sub nomine Melchisedech non fit mentio in Scriptura de patre et matre eius, nec determinat etiam de genealogia, nec de principio et fine vite sue. Erat enim sacerdos Dei altissimi, quia pater erat omnium illorum qui remanserant in cultu Dei, et quia erat primogenitus ratione nativitatis, ut dicunt aliqui, vel saltem ex ordinatione patris, si non fuit primo natus, ut dicunt alii. Ius enim primogeniture bene transferebatur ad filium post natum ex ordinatione patris, maxime de voluntate Dei, sicut Iacob ius primogeniture transtulit a Ruben primo nato ad Ioseph quantum ad duplicem portionem hereditatis accipiendum, et ad Iudam quantum ad dignitatem regiam, ut habetur infra 48 capitulo et 49. Sacerdotium autem fuit annexum primogeniture usque ad legem datam per Moysen, ideo audita victoria Abre divina virtute facta, protulit panem et vinum id est sacrificium reddendo gratias Deo, et ideo benedicendo Abram dixit ; Benedictus Abram Deo excelso etc.
marg.| .1. Et dedit ei decimas scilicet Abram ipsi Melchisedech cui debebatur tamquam sacerdoti. Et sic exponit Apostolus ad Hebreos 7c : Ostendens quod Levi fuit decimatus in Abram.
c Hbr. 7.
marg.| marg.| {206} .2. Dixit autem rex. Hic describitur liberalitas Abrahe, quia quamvis totam predam posset retinere, noluit tamen aliquid recipere.
marg.| .3. Da mihi etc. id est viros mulieres, et parvulos.
marg.| .4. Levo manum meam. Modus est iurandi.
marg.| .5. Ne dicas ego. Hoc dixit, non ad iactantiam, sed ad Dei gloriam, qui ei promiserat multiplicationem bonorum temporalium, ut supra dictum est. Et ideo nolebat quod eius ditatio aliquo modo alii attribueretur.
marg.| .6. Exceptis etc. id est bellatores qui fuerunt mecum in prelio.
marg.| .7. Et partibus etc. Isti enim non erant de familia Abre, et ideo non erat suum dare partes ipsorum de preda illa. Quod autem dicitur hic de ipsis. Qui venerunt mecum, uno modo exponitur, quod cum ipso intraverunt bellum, ut predictum est. Et secundum hoc certum est, quod habuerunt ius in parte prede. Alio modo quod non intraverunt bellum, sed remanserunt ad custodiendum sarcinas. et secundum hoc etiam declaravit Abram quod haberent ius in parte prede. Et ex isto loco accepit David illud quod determinavit. 1Rg. 30.f. dicens   Equa pars erit descendentis in prelium, et remanentis ad sarcinas. Unde quod ibidem sequitur : Et factum est hoc ex illa die et deinceps constitutum, et quasi lex in Israel. In hebreo habetur : Et factum est hoc ex die illa, et desuper, vel de ante, quia observatum fuerat tempore Abram, ut patet ex dictis. Verumtamen quod Abram hoc servandum decreverit, David postea magis declaravit, et firmius statuit tamquam ex regia potestate etc.
marg.| marg.| {207} .1. Factum est autem etc. Hic agitur de captione Lot in debellatione Sodomorum, et eius liberatione per Abram avunculum suum. Captionis autem eius occasio fuit bellum quatuor regum contra quinque. Per quinque reges intelligi possunt quinque sensus corporis, nam eorum delectationi obediunt multi, propter quod reges possunt dici, et de istis dicitur quod.
marg.| marg.| {200} Servierunt Chodorlahomor. Qui secundum Hebreos fuit Nemroth, qui fuit robustus venator hominum. ut supra dictum est. Ideo significat diabolum de quo dicitur, 1Ptr. 5 capitulo « Adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit querens quem devoret ». Et ei serviunt quino : sensus corporis inquantum ad peccatum per delectationes inducunt et similiter illi qui sensuum delectationibus. obediunt.
prol.| Et tertiodecimo etc. Nam aliqui resipiscunt a servitute diaboli, et {201} bene dicitur. 13. ann. Nam per ternarium significatur fides trinitatis, et per denarium, observatio 10. preceptorum, et hic duo resilire faciunt a diabolo, de quo valde dolens iterum nititur eos subiicere sibi, et assumit secum tres alios reges, scilicet concupiscentiam carnis, appetitum honoris, et rei temporalis, qui reges dicuntur, eo quod multi serviunt {202} eis, et istis tribus regibus ad suum intentum utitur diabolus. Et sic debellat multos penitentum, et iterum sibi subiicit per peccati recidivum, et cum eis accipitur Lot, qui ut supra dictum est contemplativum significat seu religiosum. Aliqui vero de numero religiosorum a diabolo capiuntur per insultum trium regum dictorum.
Numérotation du verset Gn. 14,moraliter 
marg.| .18. Et ecce unus etc. Per istum designantur boni evadentes insultum{203} diaboli, qui ipsi Abram, i. prelato, cui preest, et prodesse potest peccata de {204}nunciant sociorum suorum, ut apponat remedium, et ipse liberat denunciatos de diaboli potestate, et sic liberatur Lot de diaboli captione. {205}   Exceptis, et cetera  . Et talis prelatus a Melchisedech benedicitur, {206} per quem dominus noster Iesus Christus significatur, sicut Hbr. 7.a.
Numérotation du verset Gn. 14,additio 1 
prol.| {205} In capitulo 14. ubi dicitur in postilla : Quod factum est istud propter Abram
prol.| Hec expositio Hebreorum est frivola, quia ex hoc quod rex Sodomorum miraculose exivisset de puteo, non attribuerunt gentes exitum Abre de incendio Chaldeorum, testimonio veritatis divine fidei in detestationem idololatrie, pro qua Abram exposuit se periculo incendii, cum etiam rex Sodomorum qui pessimus et idololatra erat, sic exiverat armatus de puteo et illesus sed potius ista attribuebant magicis artibus vel huiusmodi. Et sic istud miraculum factum regi Sodomorum non redundaret in gloriam Dei, quod esset valde inconveniens etc.
prol.| In eodem capitulo 14. ubi dicitur in postilla : Ex hoc patet, quod Hbr. non sunt dicti ab Abram.
Numérotation du verset Gn. 14,additio 2 
prol.| Unde dicatur Abram Hebreus, plenius habetur in additione super Matthei 21 capitulo Unde ibi :
prol.| In eodem capitulo 14. Ubi dicitur in pos. Numeravit expeditos vernaculos.
Numérotation du verset Gn. 14,additio 3 
prol.| In hoc loco ubi littera nostra dicit. Et numeravit expeditos, littera Hebraica habet. Munivit expertos, et est sensus quod munivit suos armis bellicis {206} scilicet illos servos qui erant experti, ex quo patet prudentia Abre in re militari, quia non inermes accipit qui ad fugam sunt proni, ut dicit Vegetius, sed munitos seu armatos. Similiter non accepit tyrones. sed iam expertos. Potest esse quod ex vitio scriptorum hec varietas contingat, sic quod ubi dicitur. Munivit, posuerunt Numeravit, et ubi habetur expertos, posuerunt expeditos, propter similitudinem harum dictionum adinvicem, et etiam propter hoc quod statim adduntur termini numerales, scilicet 318. Sed hoc non obstat : nam ex hoc non sequitur, nisi quod tantus fuerat munitorum et expertorum numerus.
prol.| In eodem capitulo 14. ubi dicitur in postilla : Et ideo audita victoria Abre divina virtute etc.
Numérotation du verset Gn. 14,additio 4 
prol.| Hoc sacrificium quod obtulit Melchisedechh non est intelligendum esse idem realiter cum nostro sacrificio, sed esse figurativum illius. Unde glossa interlinearis super illud verbum. Proferens panem et vinum, dicit : Hec sacramenta nostrorum sacramentorum figura fuerant.
Numérotation du verset Gn. 14,replica 
prol.| Correctorium corruptorii his additionibus non respondet, quoniam dicit illas non esse dignas tractatione. Cum sint nullius utilitatis, sicut patet supra respondendum additionibus tertii decimi capituli.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Gn. 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 18/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=03&chapitre=03_14)

Notes :