Nicolaus de Lyra

Capitulum 37

Numérotation du verset Gn. 37,1 

Habitavit autem Iacob in terra Chanaan in qua pater suus peregrinatus est1.
1 p. s. – p. est. ΩS Rusch Ed1530 Clementina ] inv Weber Edmaior. (p. s. est. p.)
Numérotation du verset Gn. 37,2 

Et he sunt generationes eius. 2Ioseph,
2 Hic incipit cap. 37 iuxta capitala Stephani Langton Cava ² X Σ Ω ΩJ ΩS Rusch , § 65 ΩM*
cum sedecim esset annorum,
pascebat
gregem
cum fratribus suis.
Adhuc puer et erat cum filiis Bale et Zelphe, uxorum patris sui. Accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo.
Numérotation du verset Gn. 37,3 

Israel
autem diligebat Ioseph
super omnes filios suos ,
eo quod in senectute genuisset eum,
fecitque ei tunicam polymitam.
Numérotation du verset Gn. 37,4 

Videntes autem fratres eius
quod a patre
plus cunctis filiis amaretur, oderant eum nec poterant ei quicquam pacificum loqui.
Numérotation du verset Gn. 37,5 

Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus que causa maioris odii seminarium fuit.
Numérotation du verset Gn. 37,6 

Dixitque ad eos:
Audite somnium meum quod vidi.
Numérotation du verset Gn. 37,7 

Putabam colligare3 nos manipulos in agro et quasi consurgere
3 colligare Rusch ] ligare Weber
manipulum meum et stare, vestrosque4 circumstantes adorare manipulum meum.
4 vestrosque Rusch ] + manipulos Weber
Numérotation du verset Gn. 37,8 

Responderunt fratres eius: Numquid rex noster eris aut subiciemur dicioni tue?
Hec ergo causa somniorum atque sermonum invidie
et odii fomitem ministravit.
Numérotation du verset Gn. 37,9 

Aliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus ait:
Vidi per somnium quasi solem
et lunam
et stellas undecim
adorare me.
Numérotation du verset Gn. 37,10 

Quod cum patri suo et fratribus retulisset, increpavit eum pater suus5
5 suus Rusch ] om. Weber
et dixit: Quid sibi vult hoc somnium quod vidisti? Num
ego
et mater tua
et fratres tui6
6 tui Rusch ] om. Weber
adorabimus te super terram?
Numérotation du verset Gn. 37,11 

Invidebant igitur ei fratres sui,
pater vero rem tacitus considerabat.
Numérotation du verset Gn. 37,12 

Cumque fratres illius
in pascendis gregibus
patris morarentur in Sichem.
Numérotation du verset Gn. 37,13 

Dixit ad eum Israel:
Fratres tui
pascunt oves in Sycimis.
Veni, mittam te
ad eos.
Quo respondente:
Numérotation du verset Gn. 37,14 

Presto sum.
Ait: vade et vide
si cuncta sint prospera7 erga fratres tuos
7 sint prospera Rusch ] inv. Weber
et pecora,
et renuntia mihi quid agatur. Missus de valle Hebron venit in Sichem.
Numérotation du verset Gn. 37,15 

Invenitque eum vir
errantem in agro
et interrogavit quid quereret
Numérotation du verset Gn. 37,16 

at ille respondit: Fratres meos quero. Indica mihi ubi pascant greges.
Numérotation du verset Gn. 37,17 

Dixitque ei vir:
Recesserunt de loco isto.
Audivi autem eos dicentes: Eamus in Dothaim8.
8 Dot(h)aim Ω etc.] Dothain Clementina Weber etc. hic et ubique
Perrexit ergo Ioseph post fratres suos
et invenit eos in Dothaim.
Numérotation du verset Gn. 37,18 

Qui cum vidissent eum procul antequam accederet ad eos,
cogitaverunt eum9 occidere.
9 eum Rusch ] illum Weber
Numérotation du verset Gn. 37,19 

Et mutuo loquebantur: Ecce somniator venit.
Numérotation du verset Gn. 37,20 

Venite, occidamus eum
et mittamus in cisternam veterem.
Dicemusque fera pessima devoravit eum et tunc apparebit
quid illi prosint somnia sua.
Numérotation du verset Gn. 37,21 

Audiens hoc Ruben nitebatur liberare eum de manibus eorum et dicebat:
Numérotation du verset Gn. 37,22 

Non interficiamus animam eius
nec effundamus10 sanguinem
10 effundamus Rusch Edmaior. ] effundatis Weber
sed proicite eum in cisternam veterem11
11 veterem Rusch ] hanc Weber
que est in solitudine. Manusque vestras servate innoxias. Hoc autem dicebat, volens eripere eum de manibus eorum et reddere patri suo.
Numérotation du verset Gn. 37,23 

Confestim igitur ut pervenit
ad fratres suos12,
12 suos Rusch ] om. Weber
nudaverunt eum tunica talari et polymita
Numérotation du verset Gn. 37,24 

miseruntque in cisternam veterem13
13 veterem Rusch ] om. Weber
que non habebat aquam.
Numérotation du verset Gn. 37,25 

Et sedentes, ut comederent panem, viderunt Ismaelitas viatores14 venire de Galaad et camelos eorum portantes15 aromata et resinam
14 Ismaelitas viatores Rusch ] inv. Weber |
15 portantes Rusch ] portare Weber |
et stacten
in Egyptum.
Numérotation du verset Gn. 37,26 

Dixit ergo Iudas fratribus suis:
Quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum et celaverimus sanguinem ipsius?
Numérotation du verset Gn. 37,27 

Melius est ut vendatur Ismaelitis et manus nostre non polluantur; frater enim et caro nostra est. Acquieverunt fratres sermonibus eius
Numérotation du verset Gn. 37,28 

et pretereuntibus Madianitis negotiatoribus
extrahentes eum de cisterna vendiderunt eum16
16 eum Rusch ] om. Weber
Ismaelitis triginta17 argenteis. Qui duxerunt eum in Egyptum.
17 triginta Rusch ] viginti Weber
Numérotation du verset Gn. 37,29 

Reversusque Ruben ad cisternam non invenit puerum
Numérotation du verset Gn. 37,30 

et scissis vestibus pergens ad fratres ait:
Puer non comparet et ego quo ibi18?
18 ibi Rusch ] ibo Weber
Numérotation du verset Gn. 37,31 

Tulerunt autem tunicam eius et in sanguinem hedi quem occiderant tinxerunt.
Numérotation du verset Gn. 37,32 

Mittentes qui ferrent ad patrem
et dicerent: Hanc invenimus. Vide utrum tunica filii tui sit an non.
Numérotation du verset Gn. 37,33 

Quam cum agnovisset pater ait: Tunica
filii mei est. Fera pessima
comedit eum,
bestia devoravit Ioseph.
Numérotation du verset Gn. 37,34 

Scissisque vestibus
indutus est
cilicio lugens filium multo tempore.
Numérotation du verset Gn. 37,35 

Congregatis autem cunctis liberis eius ut lenirent dolorem patris; noluit consolationem recipere sed19 ait: Descendam ad filium meum lugens
19 sed Rusch ] et Weber
in infernum.
Et illo perseverante in fletu
Numérotation du verset Gn. 37,36 

Madianei vendiderunt Ioseph in Egypto
Putiphari20 eunucho pharaonis magistro militum21.
20 Putiphari Rusch ] Putiphar Weber |
21 militum Rusch ] militie Weber |

Capitulum 37

Numérotation du verset Gn. 37,1 
marg.| .1. Ioseph cum sede etc. Hic consequenter describitur ipsius Iacob status, quantum ad descensum in Egyptum, Ad hoc enim venditus est Ioseph in Egyptum, ut fratribus et patri locus prepararetur, secundum quod scribitur in Ps. ciiii.   Misit ante eos virum, in servum venundatus est Ioseph. Et ideo primo agitur de descensu in Egyptum : quantum ad ipsum Ioseph. Secundo quantum ad fratres eius. xlii. capitulo Tertio quantum ad patre et familiam xlvi. capitulo Adhuc primo agitur de ipsius Ioseph venditione. Secundo de eius promotione capitulo 3ix. Prima adhuc in duas, in partem principalem, et incidentalem. 38. capitulo Circa primum describitur venditio ipsius Ioseph, ubi primo describitur venditionis occasio. Secundo venditi conditio,ibi :   Cumque fratres illius. Tertio venditionis forma et ordo, ibi :   Qui cum vidissent. Quarto facti relatio, ibi :   Tulerunt autem. Circa primum sciendum quod occasio venditionis {379} Ioseph fuit triplex. Prima fuit fratrum suorum accusatio. Secunda patris dilectio,ibi :   Israel autem. Tertia futurorum previsio,ibi :   Accidit, quoque, Circa primum premittitur tempus, cum dicitur.
marg.| .1. Ioseph cum sedecim esset annorum. In hebreo habetur 10. et 7. annorum, nec est contrarietas. Ioseph enim tunc erat in 17. anno nondum tamen completo, translatio autem nostra numerat tantum annos completos Hebraica lingua cum hoc numerat annum incompletum.
marg.| .2. Et erat cum filiis etc. Filii enim Lie despiciebant eos, et reputabant eos, quasi servos, et ideo Ioseph, qui erat de principali uxore faciebat eis societatem ad eorum consolationem.
marg.| .3. Accusavitque fratres suos apud patrem. Videbat enim quod eius correctio fraterna non valebat apud eos, maxime cum esset eis iunior, ideo de nunciavit patri, qui edoctus de excessu efficacius eos corrigere poterat, et debebat, et ideo non peccavit fratres accusando, cuius contrarium dicunt Iudei et male, sed magis fecit actum virtutis iustitie.
marg.| .4. Crimine pessimo. Dicunt aliqui, quod accusavit solum Ruben de hoc, quod{380} dormierat cum Bala, ut supra dictum est 35 capitulo scriptura tamen loquitur ac si accusasset omnes eo modo loquendi, quo factum unius de communitate aliqua imponitur aliis de eadem communitate, et tali modo loquendi utitur scriptura Mt. 16.a. ubi de unguento effuso super caput Christi dicitur,   Indignati sunt discipuli, dicentes. Ut quid perditio hec ? Et tamen unus solus de hoc murmuravit scilicet Ludas Scariothis, ut habetur Io. 12.a. Sed istud non est verisimile, quia infra eo. c. dicitur quod cum alii fratres vellent Ioseph occidere, solus Ruben intendebat eum liberare de manibus eorum, et reddere patri suo. Alii dicunt quod accusavit eos de coitu cum bestiis, sed hoc est turpe dicere de patriarchis, maxime cum Hebraica littera non habeat :   Crimine pessimo, sed hic habet,   Et retulit patri rixam eorum pessimam. et istud concordat cum eo quod dictum est supra, quod filii Lie dispiciebant ancillarum filios, et ex hoc erat odium et contentio inter eos, et istud in translatione nostra vocatur crimen pessimum, quia sicut fraterna caritas quid optimum dicitur, ita e contrario odium fraternum crimen pessimum nominatur.
Numérotation du verset Gn. 37,3 
marg.| marg.| {381} .1. Israel autem. Hic ponitur secunda occasio venditionis Ioseph scilicet quia plus ceteris fratribus amabatur, cuius causa subditur cum dicitur.
marg.| .2. Eo quod in senectute etc. Virtus enim generativa in senectute debilior est, et ideo tunc solent generari pueri magis defectuosi et imperfecti, et Ioseph e contrario erat fratribus suis gratiosior moribus et corpore, et ideo hoc videbatur ex speciali dono Dei procedere, propter quod erat patri magis amabilis.
marg.| .3. Fecitque ei tunicam polymitam. In hebreo habetur tunicam sericam. Ille enim pannus sericus de quo erat tunica, erat pluribus coloribus decoratus, et ideo dicitur illa tunica polymita. Nam πολύμιτον dicitur a πολύ multum et μὶτος, filum seu licium quia erat pluribus liciis contexta.
marg.| .4. Accidit quoque. Hic ponitur tertia occasio venditionis Ioseph scilicet visio ostensa in somnis, per quam prefiguratur, quod Ioseph deberet in posterum dominari fratribus suis, et secundam visionem vidit ad hoc pertinentem, ut esset certum indicium future veritatis, et patet lite. usque ibi :
marg.| .5. Num ego et mater tua etc. Ex hoc autem dicunt aliqui, quod venditio {382} Ioseph fuit facta matre sua adhuc vivente, cuius mors descripta est supra 35 capitulo quia sicut frequenter dictum est, prius facta aliquando posterius scribuntur et econverso. Ad probationem autem dicti sui dicunt, et verum est, quod Ioseph venditus fuit 13. annis ante mortem Isaac, quia Ioseph in universo vixit 180. annis, ut supra dictum est 25 capitulo Item Isaac 60. erat annorum, quando natus fuit Iacob, ut supra dictum est 25 capitulo quibus subtractis de annis Isaac, remanent 130. anni de vita Isaac post nativitatem Iacob. Item Iacob erat 130. annorum, quando descendit in Egyptum, post mortem Isaac. 10. annis tantum, sed venditio Ioseph precessit descensum Iacob in Egyptum 23. annis, quod patet sic, quia Ioseph 16. erat annorum quando fuit vendit, ut habetur in principio huius c. et 30. erat annorum, quando fuit factus prepositus terre Egypti, ut habetur infra 41 capitulo a quibus si subtrahantur anni 16. qui precesserunt eius venditionem, remanent 14. usque ad tempus quo factus est prepositus, et inde usque ad descensum Iacob in Egyptum fuerunt 9. anni, septem fertilitatis, et duo famis, ut habetur inf. 45 capitulo et sic patet, quod venditio Ioseph precessit descensum Iacob in Egyptum 23. annis, sed mors Isaac precessit dictum descensum x. annis tantum. Ex quo concluditur, quod Ioseph fuit venditus ante mortem Isaac 13. annis, et ex hoc volunt isti concludere, quod venditus sit vivente adhuc matre sua, quando Iacob veniebat de Mesopotamia, et antequam venisset ad patrem suum Isaac. Sed istud videtur contradicere textui, quia inf. c. isto dicitur quod Ioseph missus fuit de Hebron a patre ad visitandum fratres suos. Ex quo patet, quod ibid. manebat Iacob, quando Ioseph fuit venditus, et certum est, quod ibidem manebat Isaac, quando Iacob venit ad eum redies de Mesopotamia, ut habetur supra 35 capitulo Ex quo patet quod Ioseph fuit venditus, postquam Iacob venerat ad Isaac patrem suum, et aliquo tempore manserat iuxta eum, sed mater Ioseph mortua fuit, antequam Iacob veniret ad patrem, ut habetur supra 35 capitulo Ex quo patet, quod Ioseph venditus est post mortem matris sue. Item hic dicitur quod Ioseph vidit in somnis solem, et lunam et stellas undecim adorantes eum, et per undecim stellas intelligebantur undecim fratres eius. Ex quo patet, quod Beniamin, qui erat undecimus frater suus, iam erat natus, et certum est, quod mater Ioseph mortua erat in partu Beniamin, ut habetur supra 35 capitulo et sic patet, quod venditio Ioseph fuit post mortem matris sue. Nec valet pro dicto {383} contrario, quod venditus sit ante mortem Isaac 13. annis, quia per hoc non concluditur, quod Rachel adhuc viveret, quia ex scriptura non habetur quod annis Iacob steterit cum patre, postquam venit ad eum, nec ex alio loco scripture potest concludi dictum eorum. Aliter exponitur, quod predictum est.   Num ego et mater tua etc. Iacob enim videns invidiam, et odium filiorum suorum contra Ioseph propter somnia predicta, volens eos pacificare, dixit :   Num ego et mater tua etc. ac si diceret, mater tua iam mortua est, et per consequens non posset te adorare, et ideo videtur somnium frivolum, quantum ad istam partem, et eadem ratione de adoratione fratrum tuorum.
marg.| .1. Pater vero rem tacitus considerabat. Licet enim loquendo coram filiis videretur annihilare somnium, tamen intra se cogitabat, quod vere esset presagium dominationis ipsius Ioseph future, quia per solem bene pater figuratur, cum sit principium caloris et vite, propter quod 2. de Anima, Sol dicitur pater virorum, deorumque. Et per lunam, que habet dominium super humida, intelligitur mater, quod est principium passivum in generatione, et eadem ratione per stellas intelliguntur filii, quia recipiunt lumen a sole. Sed queritur, quomodo verum sit, quod mater eum adoraverit, cum secundum expositionem istam iam mortua esset. Ad quod dicendum est, quod ipsa in se non adoraverit, sed in prole sua scilicet in ipso Beniamin, nec secundum aliam expositionem, quam improbavi, potest dici quod ipsa adoraverit in persona propria, quia certum est, quod non descendit in Egyptum cum Iacob sed mortua, fuit diu ante. Hebrei autem dicunt quod mater Ioseph vocatur hic ipsa Bala, que nutrivit eum in sinu suo, que etiam mortua Rachele vocata est mater ipsius Ioseph.
marg.| .2. Cumque fratres illius. Hic consequenter describitur venditi conditio. Et primo quantum ad eius promptam obedientiam ad obsequendum patri, cum dicitur.   Presto sum. Secundo, quantum ad magnam diligentiam fratres suos querendo, cum dicitur.   Fratres meos quero, indica mihi ubi pascant greges. Cetera patent.
marg.| .3. Quicum vidissent eum procul etc. Hic consequenter describitur venditionis ordo, ubi premittitur tractatus de ipsius morte. Secundo de venditione. ibi :   Et sedentes, Circa primum sciendum quod ex odio, quod fratres Ioseph contra eum conceperant, statim cum viderunt eum a longe venientem, deliberaverunt eum interficere, ne de cetero posset habere dominium super eos.
marg.| .4. Ruben, nitebatur etc. Ostendendo fratribus horrorem fratricidii, et {384} offensam Dei, et anxietatem patris sui, ut dicit Iosephus, sed cum videret, quod eos flectere non posset, cepit eos inducere, ut in foveam poneretur, ibidem fame moriturus, dicens, hoc esset minus horrendum, quam si propriis manibus interficeretur. Hoc tamen dicebat cogitans, ut postea occulte eum de fovea extraheret, cuius dicto consenserunt.
Numérotation du verset Gn. 37,23 
marg.| .1. Nudaverunt eum tunica talari. Quia pertingebat usque ad talos, secundum quod dicit Hieronym. In hebreo, tamen non habetur talari, sed sic habetur :   Et expoliaverunt eum tunica sua, et tunica serica. Ex quo videtur quod habebat tunicam duplicem, unam simplicem, et aliam sericam, et utranque sibi abstulerunt. Hebrei autem per simplicem tunicam intelligunt camisiam.
marg.| .2. Et sedentes. Hic describitur tractatus venditionis, cum enim prope eos transierat societas mercatorum pergentium in Egyptum, Iudas qui erat principalior, suasit fratribus ut Ioseph mercatoribus venderetur, et sic absque eius morte evaderent dominium eius, ex quo esset tantum ab eis elongatus, et cum hoc de pretio venditionis reportarent emolumentum, et in hoc consenserunt alii, unde subditur :
marg.| .3. Extrahentes etc. Aliqui autem libri habent 30. sed falsa est littera. Scribitur Prv. 21.d.   Non est sapientia, non est consilium contra dominum, {385}quod exponens beatus Gregorius in Moral. dicit, quod homines per astutias suas volentes impedire effectus ordinationis divine preter intentionem suam promovent eum, et ponit exemplum de Ioseph, de quo Deus preordinaverat, quod a fratribus adoraretur, volentes hoc impedire fratres eius, vendiderunt eum, dictum est, ut cogerentur famis tempore venire ad Ioseph et ipsum adorare.
marg.| .4. Reversusque Ruben. Nesciebat enim, quod Ioseph fuisset venditus, et ideo cum eum non invenit, credidit quod ipso absente fratres ex malitia extraxissent eum de fovea et interfecissent. Sed queritur hic quo abierat Ruben quando venditus est Ioseph. dicendum quod abierat ad querendum meliora pascua, ut fratres suos faceret elongare a fovea, in qua erat Ioseph, ut sic eis absentibus melius posset extrahere Ioseph et reddere patri suo.
marg.| .5. Tulerunt autem etc. Hic describitur facti celatio per fictionem mendacem, quod esset a bestia devoratus, et patet littera usque ibi :
marg.| .6. Lugens filium multo tempore scilicet 22. annis, qui (ut dictum est) fluxerunt a tempore venditionis Ioseph usque ad descensum Iacob in Egyptum, quia cum audivit quod Ioseph adhuc viveret, statim illuc descendit ut habetur inf. 45. capitulo
marg.| .7. Descendam etc. Hebrei exponunt in foveam vel sepulchrum, {382} Catholici autem melius exponunt, dicentes in infernum id est ad limbum sanctorum patrum, qui est superior pars inferni.
marg.| .1. Et illo etc. Et sic iste fletus refertur ad Iacob. In hebreo habetur sic,   Et flevit eum pater suus, Et secundum Hebreos refertur ad Isaac, qui adhuc vivebat, ut predictum est. Et ideo quando vidit filium suum Iacob in tanta anxietate, flevit cum eo.
marg.| .2. Madianite etc. Ex hoc dicunt Iudei, quod Ioseph ter fuit venditus, quia primo fratres sui vendiderunt eum Ismaelitis viginti argenteis, ut predictum est. Secundo Ismaelite vendiderunt, eum Madianitis, qui erant in eadem societate cum eis. Et tertio vendiderunt Madianite Phutipharim Egypto, pretium tamen secunde venditionis et tertie non exprimitur, tamen credendum est, quod fuit maius quam prime, quia huiusmodi venditiones facte sunt pro lucro. Sed verius videtur quod non fuit venditus nisi bis, semel a fratribus Ismaelitis, ut dictum est, et secundo ab Ismaelitis {383} Phutiphari Egyptio. Unde inf. 39. capitulo dicitur quod Phutiphar emit eum de manu Ismaelitarum. Ex quo patet, quod idem homines Ismaelite et Madianite vocantur, et hoc concordat ei, quod supra dictum est capitulo 25. quod Cetura, que fuit mater Madian, a quo dicti sunt Madianite, et Agar mater Ismael, a quo dicti sunt Ismaelite, fuit eadem mulier numero.
marg.| .3. Eunucho Pharaonis. Eunuchus aliquando accipitur pro castrato, aliquando vero pro Ministro vel servo alicuius principis, et vocatur talis eunuchus eo quod debet esse castus et honestus, et hoc modo accipitur hic. Unde infra, quadragesimo capitulo pincerna regis et pistor vocantur eunuchi.
marg.| .4. Magistro militum, Hebrei dicunt, magistro carnificum. In hebreo enim scibitur thabbaim [hébreu] praem. Ed1603 et significat proprie mactantium vel laniantium, et hoc potest competere in militibus qui homines interficiunt in bello, et hunc sensum sequitur nostra translatio, Competit etiamcarnificibus qui mactant animalia, et hunc sensum sequuntur Hebrei, et quasi in idem redit dictum Iosephi, qui in hoc loco dicit, principi cocorum.
Numérotation du verset Gn. 37,mystice 
marg.| .1. Ioseph cum sedecim. Ioseph a patre predilectus figura fuit Domini nostri Iesu Christi, de quo dicit Deus pater Mt. 2.d.   Hic est filius meus dilectus.
prol.| Pascebat gregem patris sui. Christus enim fideles pavit pabulo verbi et exempli. Act. 1. a.   Cepit Iesus facere et docere etc.
marg.| {379} .2. Et erat cum filiis etc. que fuerant ancille propter quod earum filii erant in gradu humiliori propter quod per ipsos, designantur apostoli. cum quibus fuit Christus, dicens eis Mt. 11d.   Discite a me. quia mitis sum etc.
marg.| .3. Accusavitque fratres suos apud patrem id est scribas, sacerdotes, et Phariseos, eorum vitia arguendo, ut patet in evangelio :   Fecitque ei
Numérotation du verset Gn. 37,mystice 
prol.| {380}
marg.| .3. Fecitque ei tunicam polymitam. Deus enim pater homini Christo fecit vestem {381} anime ex omnibus donis, et charismatibus contextam. Sequitur postea.
prol.| {382} Vade et vide si cuncta etc. Per quod signatur, quod Christus a patre specialiter fuit missus ad Iudeos, qui fratres eius erant secundum carnem. Propter quod dicit Math. 15 capitulo   Non sum missus, {383}   nisi ad oves que perierunt domus Israel.
prol.| Ecce somniator venit. Scribe namque et sacerdotes, Christi doctrinam reputaverunt sicut vana somnia falsa.
Numérotation du verset Gn. 37,mystice 
marg.| marg.| {384} .1. Nudaverunt eum tunica. non secundum rem, quia non abstulerunt ab eo vestem virtutum, sed secundum apparentiam tantum imponentes ei falso crimina multa ante Pilatum.
marg.| {385} marg.| .3. Extrahentes eum etc. Ismaelitis, Qui erant Gentiles, illa vero venditio fuit quedam occisio. Nam servitus est mors civilis, et hec fuit figura mortis Christi, quem per Gentiles occiderunt Iudei.
Numérotation du verset Gn. 37,moraliter 
marg.| .1. Ioseph cum sedecim esset an. Ioseph autem, qui interpretatur accrescens, significat iuvenem secularem vel religiosum aptum ad {379} omne bonum, et iste pascit gregem cum filiis ancillarum id est humilitatis officia facit, et cum humilibus.
marg.| .3. Accusavitque. caritative denuncians ei qui preest, et prodesse potest.
Numérotation du verset Gn. 37,moraliter 
marg.| {380} marg.| .3. Fecitque ei tunicam polymitam id est varietate decoratam.
marg.| * Dixitque etc.   manipulos etc. Huius autem manipulus stat erectus id est eius opera bona, stabilia sunt perseverando, malorum vero manipuli inclinantur. Nam instabiles sunt in operibus suis.
marg.| Vidi per somnium, quasi solem et lunam etc. Per solem intelligitur sapientia, que est cognitio de divinis, per lunam vero prudentia, que est de agibilibus humanis, per stellas 11. Intelliguntur undecim virtutes morales, quas ponit Philosophus in Ethicisscilicet fortitudo, temperantia, {381} liberalitas, magnificentia, magnanimitas, philotimia, mansuetudo, amicitia, veritas, eutrapelia, iustitia Hec enim ad ornant virtuosum, quia reddunt ipsum ab aliis honorandum. Sed quoniam ista faciunt ipsum invidis odiosum., ideo quantum possunt, spoliant eum tunica, imponentes sibi falso crimina, et vendunt ipsum per occultas machinationes. Sed virtuosus (exemplo Ioseph) omnia sustinet patienter, qui utique est vere bonus, et tetragonus sine vituperio, ut dicitur Ethicor. 1.
Numérotation du verset Gn. 37,additio 1 
prol.| {382}
marg.| In capitulo 37 ubi dicitur in postilla : Cum Hebraica lingua non habet crimine pessimo, i Hebraica lingua in hoc loco non est dictio significans crimen pessimum, nec rixam, sed solum est ibi dictio significans detractionem, eadem enim dictio ponitur hic, et infra Nm. 13.d. ubi. dicitur : Detraxerunt terre quod esset mala, que quidem detractio in hoc loco non est intelligenda sic, quod Ioseph imponeret aliquid falsum fratribus nec etiam quod in hoc malo quod de fratribus patri denunciabat, intenderet denigrare famam eorum, sed solum hoc faciebat propter bonum fratrum, ut scilicet a patre corrigerentur, quod non est peccatum, nec etiam detractio proprie dicitur, sed large, ut in secunda secunde qu. 73. Unde ex hac causa principaliter Iacob diligebat Ioseph, eo quod videbat eum celatorem boni erga fratres, et ideo sequitur statim : Et Israel diligebat Ioseph etc. Ad intelligentiam autem huius quod sequitur : Quoniam in senectute genuisset eum. Sciendum quod in littera Hebraica in hoc loco non dicitur : In senectute genuisset, sed dicit, eo quod filius senectutis esset sibi, quod exponens translatio Chaldaica sic dicit Israel autem diligebat Ioseph, eo quod esset filius sapiens sibi : unde translator intendit sibi senectutem in hoc significare sensum senilem, iuxta illud Sapient. 4.a. Senectus etas venerabilis est etc. Quod videtur rationabiliter dictum. Nam non videtur esse causa sufficiens ad hoc, quod Israel dilexisset Iacob plus ceteris, eo quod genuisset eum in senectute : nam Beniamin fuit genitus in maiori senectute. Isachar autem et Zabulon non excedebant in etate ipsum Ioseph, nisi per annum vel modicum ultra, ut potest haberi ex littera, et ideo causa huius dilectionis potius videtur attribuenda sapientie seu moribus senilibus, que iam quodammodo videbantur vigere in ipso Ioseph, ex hoc quod licet esset iunior ceteris, iam tamen intendebat circa correctionem fratrum maiorum. Unde dicit, eo : quod filius senectutis esset id est sapiens, ut dictum est. Quod autem subdit, sibi, intelligendum est ex hoc, quod ista aliis non publicabat, nisi solum patri ad quem correctio pertinebat, et ideo solum patri principaliter constabat de sapientia ipsius Ioseph.
Numérotation du verset Gn. 37,additio 2 
prol.| In eodem capitulo 27. ubi dicitur in postilla : Nudaverunt eum tunica talari etc. :
prol.| in hebreo habetur Expoliaverunt eum sua tunica serica, quod {383} idem est ac si dicat, tunica sua scilicet tunica serica. Unde ex hoc non habetur : quod haberet duplicem tunicam, nec quod sibi abstraheret tantum unam tunicam scilicet illam sericam, quam iam fecerat ei pater in signum maioris dilectionis, et ideo de illa solum fit mentio, quia erat magis pretiosa et magis nota. Unde et infra eodem ca. dixit pater : Tunica filii mei est.
prol.| REPLICA Correctorii contra Burgensem In capitulo 36. ubi dicitur : Accusavitque fratres crimine pessimo, quod Burgens. volens exponere dicit quod in hebreo non habetur crimine pessimo, sed loco eius habetur dictio significans detractionem, et exponit de Ioseph, qui proprie non detraxit fratribus. Sed videtur Burgens. pre senecta delirare, cum illud quod dicit poni loco illius ubi nos habemus. Crimine pessimo, se teneat ex parte fratrum accusatorum per Ioseph, non ex parte Ioseph accusantis, Si igitur ponitur dictio significans detractionem, ut dicit Burgens. tunc sensus est. Accusavit Ioseph detractione, que sibi invicem detraxerunt, et cum detractio inter fratres procedat ex odio fraterno, quod et pessimum genus vitii est, generaliter igitur loquendo non debuit Burgens. translationem nostram notare, nec Postillatorem qui exponit de rixa, que fuit occasio detractionis. Unde sententia littere secundum expositionem Burgens. est, quod Ioseph accusavit eos detractione, que non est intelligibilis, et habet modum deliramenti. Quod autem subdit de dilectione, qua Iacob Ioseph dilexit, quasi causa huius dilectionis esset, quia in senectute eum genuisset, et hoc videtur imponere Postillatori, qui tamen ita non exponit, sed dicit senectutem Iacob esse occasionem illius dilectionis, non eam, quia senes communiter fragiles et defectuosos gignunt. Ioseph autem in senectute genitus non apparuit fragilis, sed potior aliis corpore, moribus et sensu, ita quod videbatur aliquid divinitatis in eo relucere. Hancque ob causam dixit Postillator, quod Iacob eum pre ceteris dilexit, et videtur Postillator hunc modum loquendi ex glossa ordinaria sumpsisse, que hunc passum de Deo patre et filio in mundi senectute generato. Allegorice exponit, a quomodo exponendi, et causam dilectionis assignandi, Burgens. non longe recedit, ut patet intuenti suam digressionem.
prol.| In eodem capitulo ubi dicitur quod expoliaverunt Ioseph tunica serica : datur intelligi secundum Postillatorem, quod habuit plures tunicas, ubi obiicit Burgens. nescio quid, clare enim potest videri Ioseph plures tunicas habuisse, unam quam tinctam sanguine hedi miserunt ad patrem, aliam cum qua vendiderunt eum. Non est enim verisimile nudum eum venditum fuisse, sicque patet Burgens. sepe facere vim de lana caprina.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Gn. 37), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 18/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=03&chapitre=03_37)

Notes :