Nicolaus de Lyra

Capitulum 17

Numérotation du verset Gn. 17,1 

Postquam vero nonaginta1 et novem annorum2
1 vero nonaginta] .XX. P14417 |
2 novem annorum] inv. ΩM |
esse3 ceperat4 apparuit5 ei Dominus6* dixitque ad eum7: Ego Dominus8 omnipotens.
3 esse] om. ΩM* |
4 ceperat] + Abram P* cum hebr. LXX Lugd. |
5 apparuit] + que ΨD |
6 Dominus Weber ] Deus Ed1455 Rusch |
7 ad eum] ei Deum ΦZ* |
8 Dominus ΘM* Ed1455 Rusch ] Deus Weber |
Ambula9 coram me
9 Ambula] Ambulans ΨM*
et esto perfectus.
Numérotation du verset Gn. 17,2 

Ponamque fedus meum
inter me et te et multiplicabo te
vehementer nimis.
Numérotation du verset Gn. 17,3 

Cecidit Abram pronus
in faciem
Numérotation du verset Gn. 17,4 

dixitque eiDeus: Ego sum
et ponam10 pactum meum tecum erisque pater multarum gentium
10 ponam Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 17,5 

nec ultra vocabitur nomen tuum Abram,
sed appellaberis Abraham
quia patrem multarum gentium constitui te.
Numérotation du verset Gn. 17,6 

Faciamque te crescere
vehementissime et ponam te11 in gentibus
11 te Rusch ] om. Weber
regesque ex te egredientur.
Numérotation du verset Gn. 17,7 

Et statuam pactum meum
inter me et te et inter semen tuum post te in generationibus suis federe sempiterno
ut sim Deus tuus
et seminis tui post te.
Numérotation du verset Gn. 17,8 

Daboque tibi et semini tuo
post te12 terram peregrinationis tue omnem terram Chanaan in possessionem eternam.
12 post te Rusch ] om. Weber
Eroque Deus eorum.
Numérotation du verset Gn. 17,9 

Dixit iterum Deus ad Abraham: Et tu ergo custodies pactum meum
et semen tuum
post te in generationibus suis.
Numérotation du verset Gn. 17,10 

Hoc est pactum meum13
13 meum Rusch ] om. Weber
quod observabitis inter me et vos et semen tuum post te.
Circumcidetur
ex vobis omne masculinum
Numérotation du verset Gn. 17,11 

et circumcidetis carnem preputii vestri
ut sit in signum federis inter me et vos.
Numérotation du verset Gn. 17,12 

Infans octo dierum
circumcidetur in vobis, omne masculinum in generationibus vestris, tam vernaculus
quam empticius
circumcidetur et quicumque
non fuerit de stirpe vestra.
Numérotation du verset Gn. 17,13 

Eritque pactum meum in carne vestra
in fedus eternum.
Numérotation du verset Gn. 17,14 

Masculus cuius preputii caro circumcisa non fuerit,
delebitur anima illa
de populo suo
quia pactum meum
irritum fecit.
Numérotation du verset Gn. 17,15 

Dixitque14 Deus ad Abraham: Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai
14 dixitque Rusch ] dixit quoque Weber
sed Saram.
Numérotation du verset Gn. 17,16 

Et benedicam ei
et ex illa
dabo tibi filium cui benedicturus sum
eritque in nationes
et reges populorum
orientur ex eo.
Numérotation du verset Gn. 17,17 

Cecidit Abraham in faciem
et risit
dicens in corde suo dicens15: Putasne centenario nascetur filius et Sara nonagenaria pariet?
15 dicens Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 17,18 

Dixitque ad Dominum16: Utinam Ismael vivat coram te.
16 Dominum Rusch ] Deum Weber
Numérotation du verset Gn. 17,19 

Et ait Deus ad Abraham: Sara uxor tua pariet tibi filium vocabisque nomen eius Isaac.
Et constituam pactum meum
illi in fedus sempiternum et semini eius post eum.
Numérotation du verset Gn. 17,20 

Super Ismael
quoque exaudivi te,
ecce benedicam ei
et augebo et multiplicabo eum valde: duodecim duces generabit
et faciam illum crescere17 in gentem magnam.
17 crescere Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 17,21 

Pactum vero meum
statuam ad Isaac,
quem pariet tibi Sara
tempore isto
in anno altero.
Numérotation du verset Gn. 17,22 

Cumque finitus esset sermo loquentis cum eo,
ascendit Deus
ad18 Abraham.
18 ad X O ΠC ΣT* M* ΦR*A*P* ΨDF Cor1=Cor3 (hebr. anti. habent AB ABRAHAM sed moderni aliqui habent AD ABRAHAM et Andreas exponit utrumque) ΩM] ab Weber
Numérotation du verset Gn. 17,23 

Tulit autem Abraham Ismaelem filium suum
et omnes vernaculos domus sue universosque quos emerat et19 cunctos mares ex omnibus viris domus sue et circumcidit carnem preputii eorum statim in ipsa die,
19 et Rusch ] om. Weber
sicut preceperat ei Deus.
Numérotation du verset Gn. 17,24 

Abraham20 nonaginta novem erat annorum
20 Abraham Rusch ] om. Weber
quando circumcidit carnem preputii sui.
Numérotation du verset Gn. 17,25 

Et Ismael filius eius tredecim annos
impleverat tempore circumcisionis sue.
Numérotation du verset Gn. 17,26 

Eadem die circumcisus est Abraham et Ismael filius eius
Numérotation du verset Gn. 17,27 

et omnes viri domus illius, tam vernaculi quam empticii et alienigene, pariter circumcisi sunt.

Capitulum 17

Numérotation du verset Gn. 17,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1}
Numérotation du verset Gn. 17,1 
marg.| .1. Postquam vero nonaginta etc. Postquam Moyses descripsit statum Abre inquantum fuit incipiens, hic consequenter describit eiusdem statum inquantum fuit proficiens. Et primo quantum ad Deum, secundo quam tum ad proximum. xix capitulo tertio quantum ad seipsum. 20. capitulo. Circa primum ostenditur profectus fidei eius, inquantum accepit mandatum circumcisionis, qua fuit signum disiunctivum ab infidelibus et obedientia eius ad Deum sustinendo dolorem circumcisionis voluntarie et prompte, in se, et in filio suo, et familia. Sic ergo in hoc capi proceditur. quia primo ponitur ipsius Abre dispositio ad circumcisionem. secundo exprimitur circumcisionis forma et ordo, ibi :   Hoc est pactum meum. Tertio subiungitur mandati executio ibi :   Tulit autem Abraham. Circa primum considerandum quod dispositio Abre fuit per Dei monitionem ad opera perfectionis, et per eius promissionem, in bonis conferendis, et per mutationem nominis. et hoc est quod subditur :
marg.| .2. Ego Deus omnipotens. Et ideo plus possum tibi tribuere quam tu possis cogitare.
marg.| .3. Ambula coram me id est ac si me presentialiter semper videres.
marg.| .4. Et esto perfectus. tendens ad perfectionem, quia scriptura non loquitur hic de statu Abrahe, ut iam perfectum, sed ut proficientis ut dictum est : Et est similis modus loquendi Mt. xix. c.   Si vis perfectus {222}   esse, vade etc. non quia ille iuvenis hoc faciens statim esset perfectus, sed per hoc tendens ad perfectionem.
marg.| .5. Ponamque etc. per specialem amicitiam.
marg.| .6. Et multiplicabo etc. Exaggeratio est verborum, ad designandum multitudinem et magnitudinem bonorum, que dominus intendebat sibi facere.
marg.| .7. Cecidit etc. ad reddendum gratias Deo de tanto promisso. Advertendum tamen est, quod iste promissiones frequenter facte sunt Abre, tamen procedendo semper in expressiorem, et maiorem promissionem. Sicut enim natura et ars in operibus suis procedunt de imperfecto ad perfectum, ita est in processu divinarum revelationum, et promissionum.
marg.| .8. Dixitque ei Deus Ego sum, et ponam pactum meum etc. ac si diceret, sicut sum immutabilis, ita pactum meum erit firmum, et stabile tecum.
marg.| .9. Nec ultra vocabitur nomen tuum. quod interpretatur pater excelsus, que interpretatio convenit magno homini, etiam si habeat modicam prolem vel familiam.
marg.| .10. Sed appellaberis Abraham. cuius ratio subditur cum dicitur.
marg.| .11. Quia patrem etc. Abraham enim interpretatur pater multitudinis vel multorum. Quod enim additur, gentium, non est de significato nominis, sed subintelligitur.
marg.| .12. Et ponam te in gentibus. quia Saraceni descenderunt de eo per Ismaelem, et Idumei per Esau, et Iudei per Isaac.
marg.| marg.| {223} .1. Regesque ex te egredientur, quia in qualibet gente predicta fuerunt plures reges.
marg.| .2. Ut sim Deus tuus et seminis tui post te. Daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tue, omnem etc. Licet enim ipsi sit Deus omnium generaliter per creationem, speciali tamen modo est Deus fidelium per specialem, et verum cultum. Cetera patent ex dictis.
marg.| .3. Hoc est pactum meum. Hic consequenter exprimitur forma circumcisionis. Et primo dicta forma describitur, secundo mutatio nominis Sarai inducitur, ibi :   Dixit quoque ad Abraham. Sarai uxorem. Ad circumcisionem vero tria necessaria requiruntur. Primum est sexus masculinus, et quantum ad hoc dicitur, Circumcidetur ex vobis omne masculinum. Secundum est corporis pars determinata, ideo sequitur :   Et circumcidetis carnem preputii vestri. Tertium est tempus determinatum, et quantum ad hoc dicitur :   Infans octo dierum circumcidetur in vobis. Ratio autem istorum est, quia circumcisio signum fuit distinguens Israel a gentilibusinquantum habebant veram fidem et cultum unius Dei. Et datum fuit istud signum tempore legis nature, et ideo debuit dari in sexu per se intento a natura, qui est sexus masculinus. Secundum enim philosophum, femina est mas occasionatus. Item fides illa et cultus derivabantur tunc temporis ad alios per generationem carnalem inquantum patres docebant filios de talibus. In masculo vero est principium generationis activum et ideo solis masculis datum est predictum{224} signum. et eadem ratione factum est in membro generationis. Item ad debilitatem concupiscentie, que magis viget in illa parte. Item in detestationem idololatrie, quia gentiles in sacris Priapi partem illam honorabant, et per modum cuiusdam augmenti aliqua addebant, quia Priapus propter magnitudinem membri virilis inter Deos fuit reputatus a gentibus. Propter quod etiam dicebatur Deus hortorum, propter fecunditatem que designatur in membro generationis. Propter quod signum distinctionis fidelium ab infidelibus fiebat recisio. Tempus autem octo dierum non poterat anticipari, sicut nec animalia ante octavum diem poterant Deo offerri, quia ante sunt quid imperfectum, perfecta autem sunt Deo attribuenda. Item periculum esset puero de vita, si statim egressus de utero matris circumcideretur. Nec poterat ultra octo dies differri, alioquin pater pueri, vel eius tutor, si pater esset mortuus, morte debebat puniri, Ipse etiam puer veniens ad etatem adultam si negligeret circumcisionem accipere, puniendus erat morte. unde predicta cadunt sub precepto circumcisionis. Cetera autem, que de circumcisione possent dici pertinent magis ad quartum Sententiarum.
marg.| .4. Tam vernaculus id est servus natus in domo,
marg.| .5. Quam emptitius id est servus acquisitus per emptionem, circumcidetur.
marg.| .6. Et quicumque non fuerit de stirpe vestra. Si debeat recipi in consortium et ritum vestrum.
marg.| .7. Eritque pactum etc. Ad hoc enim circumcisio in carne facta est, ut firmius eorum memorie imprimeretur, Cetera patent usque ibi :
marg.| marg.| {225} .1. Sarai exorem tuam, Ubi ponitur mutatio nominis Sarai. Vir enim et uxor sunt quasi una persona, et ideo, quia mutaverat nomen Abrahe, consequenter hic mutat nomen uxoris sue dicens.   Sarai uxorem tuam etc. quia interpretatur principissa mea. quia per hoc designaretur quod esset principissa unius domus tantum.
marg.| .2. Sed Saram id est principissam absolute, quasi per excellentiam.
marg.| .3. Et benedicam tibi etc. Quia Isaac non fuit ex ea natus virtute nature tantum, sed cum hoc affuit adiutorium gratie, quia transierat tempus concipiendi secundum naturam.
marg.| .4. Cecidit Abraham in faciem. regratiando Deo de tanto beneficio.
marg.| .5. Et risit. Non ex derisione, alioquin fuisset increpatus a Deo, sicut fuit Sara, ut habetur c. seq. sed risit, pre cordis exultatione.
marg.| {226} marg.| .6. Putasne etc. Hoc non dixit dubitando, sed divinum beneficium admirando.
marg.| .7. Utinam Ismael id est faciens voluntatem et beneplacitum tuum.
marg.| .8. Et ait dominus. Repetendo premissum beneficium, et explicando magis predicens nomen pueri nascituri dicens.
marg.| .9. Vocabisque nomen eius Isaac. quod interpretatur risus, eo quod pater pre exultatione risit, ut predictum est.
marg.| .10. Et constituam pactum meum illi fedus sempiternum etc. de circumcisione et hereditate promissa.
marg.| .11. Super Ismael quoque exaudivi te. Et ex hoc dicunt Hebrei, et verum videtur, quod Ismael finivit vitam suam in bono, quia de hoc Abraham rogaverat ipsum Deum, ut predictum est. Cetera patent usque ibi :
marg.| marg.| {227} .1. Ascendit Deus ab Abraham id est disparuit apparitio et visio illa.
marg.| .2. Tulit autem Abraham etc. Hic consequenter ponitur executio mandati de circumcisione. et patet obedientia Abrahe, quia eadem die absque retardatione adimplevit illud mandatum in se, licet esset senex, et in {228} aliis. Ex quo patet etiam obedientia Ismaelis filii fui, qui cum esset 14. annorum, non recalcitravit, et similiter totius familie ipsius masculine. et patet littera. Notandum tamen quod Saraceni exemplo Ismaelis a quo processerunt, circumcidunt filios 13. annorum, transgredientes formam precepti, quod diem octavam includit, ut predictum est.
Numérotation du verset Gn. 17,moraliter 
marg.| .1. In hoc capitulo ponitur circumcisionis carnalis preceptum, que fuit circumcisionis spiritualis signum. Rom. 2.d. Non enim {222}   qui in manifesto Iudeus est, neque que in manifesto est carnis circumcisio, sed qui in abscondito Iudeus est, et circumcisio cordis in spiritu, non littera, cuius laus non ex hominibus, sed ex Deo est.
prol.| {223} Infans octo dierum circumcidetur in vobis. Per dies intelliguntur anni, secundum illud Ezech. 4.b.   Diem pro anno tibi dedi. In fans enim octo annorum incipit habere rationis usum, et ex tunc restringendus est a turpibus et in honestis, per quam restrictionem intelligitur circumcisio spiritualis, propter quod dicit Philosophus secundo Ethicorum, quod non parum faciat {224} ad virtutem a pueritia assue fieri ad virtutis opera.
prol.| Omne masculinum in generationibus vestris, tam vernaculus quam emptitius, circumcidetur, et quicumque etc. Per sexum masculinum intelligitur fortitudo. Sexus enim muliebris inconstans est, et fragilis. Per hoc igitur designatur quod illi, qui sunt contra vitia fortes, et in virtute stabiles sunt spiritualiter circumcisi, molles autem, et instabiles sunt effeminati.
Numérotation du verset Gn. 17,additio 1 
prol.| {227} In capitulo 17 ubi dicitur in postilla : « Ambula coram me » id est ac si me semper presentialiter videres. Ille qui coram alio ambulat, non semper eum videt, sed potius ille qui sequitur hominem, communiter videt eum, saltem eius posteriora, unde cum dicitur. Ambula coram me, non proprie ponitur dicendo, ac si me presentialiter semper videres, ut in postilla et ideo aliter videtur hic dicendum. Pro quo attendendum est, quod de iustis seu perfectis qui fuerunt ante adventum Christi, sepe dicitur in Scriptura, quod ambulant coram Deo, ut in hoc loco. et in 4. Regum 20.a. ubi Ezechias dixit : Memento, obsecro quomodo ambulaverim coram te. Similiter de eodem Is. 38.a. et sic in quibusdam aliis. De iustis autem qui fuerunt post adventum Christi, non dicitur quod ambulaverunt coram Deo, sed potius quod sequuntur Deum, unde Io. 12.d. Qui mihi ministrat etc. et Io. 8.b. Qui sequitur me etc. et sic de quam plurimis aliis. Cuius ratio est, nam secundum doctores exemplar perfectionis humane est ipse Christus, in cuius imitatione tota consistit humana perfectio et ideo quia primi iusti exemplar perfectionis, scilicet Christum in hac vita existentem habebant post se, ideo perfectio eorum consistebat in hoc, quod ambulaverunt coram Deo id est ambulaverunt per viam per quam Christus erat ambulaturus. postremo vero, quia exemplar perfectionis, scilicet Christum habebant ante se seu coram se perficiebantur in hoc quod Christum sequerentur. unde Mt. 19 capitulo « Si vis perfectus » etc. Unde in proposito notandum est, quod Deus daturus Abrahe mandatum circumcisionis, in quo precepto Abraham fuit † previus ceteris fidelibus convenienter dicitur ei. Ambula coram me etc. nam impletione huius precepti Abraham fuit imitator perfectionis Christi, specialiter in duobus. Primo in placendo Deo per obedientiam, cui per prevaricationem Adam displicuerat, ut in 4. distinctione prima. Secundo in hoc quod obedientia ipsius Abrahe fuit quodammodo exemplaris ad eius posteritatem. Unde sic de Christo dicitur Rm. 2.d. Quod sicut per inobedientiam unius etc. sic suo modo Abrahe obedientiam secuti sunt fideles. Et hec potest esse ratio, quare iusti, qui ante adventum Christi seu eius passionem decesserunt, dicuntur esse in sinu Abrahe, ut {228} patet Lc. 16. Quamvis multi iusti decesserunt antequam Abraham fieret, ut Adam, Abel, et multi alii : et ideo in hoc loco proprie dicitur Abrahe. Ambula coram me etc. hoc est dicere, ambula per viam obedientie, per quam ego sum ambulaturus : et esto perfectus, sic quod eam tradas posteris tuis imitandam, eo modo quo ego tradam viam meam imitandam cunctis. De hoc enim commendatur Abraham a Deo infra 18. ca. ubi sic dicitur. Scio enim quod precepturus sit filiis suis et domui sue post se, ut custodiant viam Domini etc. Que quidem expositio etiam concordat rationi naturali. Natura enim secundum Boetium initium sumit a perfectis, et ideo quia Deus disposuerat, quod Abraham esset pater multarum gentium, et accepisset signaculum fidei iustificantis, quem postea alii quam plurimi sequerentur, ideo eidem dicit in hoc loco : esto perfectus, quasi diceret, accipiatur a te quodam modo initium perfectionis modo predicto. Et notandum quod de quibusdam iustis, qui fuerunt ante Abraham, legitur, quod ambulaverunt cum Deo. Unde de Enoch, supra Gn. 5 capitulo de Noe Gn. 6.d. quod concordat predictis. Nam de istis non potest dici proprie quod ambulassent coram Deo, sicut de Abraham, cum non eis conveniant ita expresse predicte rationes, nec de eis posset dici quod fuissent secuti Deum, cum fuerint ante adventum Christi, sed bene eis convenit ambulare cum Deo, scilicet in via iustitie et innocentie : que sanctis convenit communiter.
Numérotation du verset Gn. 17,additio 2 
prol.| In eodem capitulo 17. ubi dicitur in postilla, Alioquin pater pueri vel eius tutor etc.
prol.| Omittens circumcisionem non erat morte corporali puniendus etiam secundum Hebreos, non enim dicitur : hic morte moriatur, sicut in aliis criminibus in quibus lex vetus mandabat puniri morte corporali. sed dicitur hic : delebitur anima ipsius etc. id est non computabitur inter sanctos secundum Glossam. Cuius ratio est quia talis anima remanebat obligata originali peccato, in cuius remedium circumcisio fuit data, ut in 4. dist. 1.
Numérotation du verset Gn. 17,replica 
prol.| {229} Correctorii contra Burgensem De ly . In capitulo 17. ubi Postillator exponens illum passum : Ambulam coram me. dicens ac si me presentialiter semper videres. Burgens. dicit illam expositionem non esse propriam, quia (ut inquit) qui ambulat coram aliquo, non semper eum videt, sed solum qui sequitur aliquem, semper videt posteriora eius. Sed hoc videtur quoddam senectutis deliramentum, loqui de Dei aspectu, sicut de hominibus sese aspicientibus. Nam qui Deum videt, vel quasi videt presentialiter, videt eum ante, post, sursum, deorsum etc. Sine errore non potest dici assignando Deo sic unam differentiam positionis quasi non aliam, quia sic diceret Deum diffinitive in loco, quod est erroneum, quia Deus ubique totus est secundum essentiam, presentiam, et potentiam. propriissime igitur dixit Postillator « Ambula coram me » ac si me presentialiter semper videres, quia me presente male facere timebis, et filialiter timendo proficies. Ideo sequitur, et esto perfectus, Sic et beatus Gregorius, 33 Moralium super illo passu Iob. In oculis eius quasi hamo capient. cum dicit, In oculis quippe habere dicimur, quod coram nobis positum videmus. Non igitur magni ponderis est distinctio quam Burgens. ponit inter ambulare coram Deo, cum Deo, et post Deum. Deus enim cunctis iustis ab initio non solum coram, sed previus et obvius ostendit viam perfectionis et iustitie, his quidem clarius, his vero obscurius, ut non solum sancti novi Testamenti possint dici imitatores Dei, sed etiam veteris. Numquid Iosue cum populo veteri imitator fuit quando dixit : Absit a nobis hoc scelus, ut recedamus a Domino, et relinquamus vestigia eius. Ios. 23.f. Numquid et Ezechias de quo dicitur 4Rg. 18. Adhesit Domino et non recessit a vestigiis eius. Numquid Iob quando dixit : Vestigia eius secutus est {230} pes meus. Iob. 23 capitulo Numquid Iosias quando percussit fedus coram Domino, ut ambularet post dominum, ut dicitur 3Rg. 23.a. et 2Par. 34.g. et sepe sancti veteris testamenti dicuntur post posteriora Dei vidisse, et idcirco non solum coram, sed post dominum ambulasse. Et verum est secundum rem, omnem iustum, divini exemplaris imitatorem vocari, non obstante vocali diversitate quam Burgens. fabricat, que tamen ad sensum litteralem nihil facit, nisi habendo respectum ad Christi humanitatem. Nam si per hypothesim Christus non fuisset incarnatus, nihilominus non defecissent iusti, qui in via Dei ambulassent. Nec videtur valere quod Burgens. dicit Primos iustos exemplar perfectionis, scilicet Christum solum habuisse post se, non ante se, coincidit enim cum Elvidio, qui dixit Christum ante Mariam non fuisse, Apostolo tamen dicente ad Hbr. vult. a. Iesus Christus heri et hodie ipse et in secula. Sapientia enim Dei patris que Christus est, ab initio viam perfectionis, et si non humana conversatione, tamen doctrine et legis derivatione multipliciter exemplificavit. Unde et Burgens. sibiipsi in hac digressione contradicendo dicit Abraham fuisse imitatorem perfectionis Christi in duobus. Nec mirum, quia omnes patres veteris testamenti spiritualiter legem intelligendo dicendi sunt viri evangelici secundum Bonaventuram, et alios inter quos potissimus Abraham fuit, quemadmodum Burgens. ipse fatetur. In eodem capitulo ubi magister Nicolas dicit, Negligentem circumcisionem sive patrem sive tutorem morte plectendum, et cetera. Burgens. credidit quod de morte corporali dictum esset, et ita vadit sua inuectio. Sed videtur Postillator non de morte corporis, sed anime dixisse secundum Glossa ordinaria specialiter de morte comminata primis parentibus, quia omnes nati pereunt, qui de regeneratione non sonantur, ut dicit Isido. et est Glossa ordinaria.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Gn. 17), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 18/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=03&chapitre=03_17)

Notes :