Capitulum 31
Numérotation du verset
Gn. 31,1
Postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium: Tulit Iacob omnia que fuerunt patris nostri et de illius facultate ditatus factus est inclitus.
Numérotation du verset
Gn. 31,2
Animadvertit quoque faciem Laban quod non esset circa1
1 circa
Rusch
] erga
Weber
se sicut heri et nudius tertius.
Numérotation du verset
Gn. 31,3
Maxime dicente sibi Domino: Revertere in terram patrum tuorum et ad generationem tuam. Eroque tecum.
Numérotation du verset
Gn. 31,4
Misit et vocavit Rachel et Liam in agrum ubi pascebat greges
Numérotation du verset
Gn. 31,5
dixitque eis: Video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudius tertius. Deus autem patris mei fuit mecum
Numérotation du verset
Gn. 31,6
et ipse nostis quod totis viribus meis servierim patri vestro.
Numérotation du verset
Gn. 31,7
Sed et2 pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem vicibus et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi.
2 et
Rusch
]
om. Weber
Numérotation du verset
Gn. 31,8
Si quando dixit: Varie erunt mercedes tue, pariebant omnes oves varios fetus; quando vero e contrario ait: Alba queque accipies pro mercede, omnes greges alba pepererunt.
Numérotation du verset
Gn. 31,9
Tulitque Deus substantiam patris vestri et dedit mihi.
Numérotation du verset
Gn. 31,10
Postquam enim conceptus ovium tempus advenerat, levavi oculos meos et vidi in somnis ascendentes mares super feminas varios et maculosos et diversorum colorum.
Numérotation du verset
Gn. 31,11
Dixitque angelus Dei
ad me in somnis: Iacob, et ego respondi: Assum.
Numérotation du verset
Gn. 31,12
Qui ait: Leva oculos tuos et vide universos masculos ascendentes super feminas varios, maculosos atque respersos3. Vidi enim omnia que fecit tibi Laban.
3 maculosos atque respersos
Rusch
] respersos atque maculosos
Weber
Numérotation du verset
Gn. 31,13
Ego sum Deus Bethel, ubi unxisti lapidem et votum vovisti mihi. Nunc ergo surge et egredere de terra hac revertens in terram nativitatis tue.
Numérotation du verset
Gn. 31,14
Responderunt Rachel et Lia: Numquid habemus residui quicquam in facultatibus et hereditate domus patris nostri?
Numérotation du verset
Gn. 31,15
Nonne quasi alienas reputavit nos et vendidit comeditque pretium nostrum?
Numérotation du verset
Gn. 31,16
Sed Deus tulit opes patris nostri et nobis eas tradidit ac filiis nostris. Unde omnia que precepit tibi Dominus4 fac.
4 tibi Dominus ΨD ΩJ
Rusch
]
om. Weber
Numérotation du verset
Gn. 31,17
Surrexit autem5 Iacob et, impositis liberis ac6 coniugibus suis super camelos, abiit.
5 autem
Rusch
] itaque
Weber
|
6 ac
Rusch
] et
Weber
|
Numérotation du verset
Gn. 31,18
Tulitque omnem substantiam suam7 et greges et quicquid in Mesopotamiam acquesierat8 pergens ad Isaac patrem suum in terram Chanaan.
7 suam
Rusch
]
om. Weber
|
8 acquisierat
Rusch
] quisierat
Weber
|
Numérotation du verset
Gn. 31,19
Eo tempore ierat Laban9 ad tondendas oves et Rachel furata est idola patris sui.
9 ierat Laban
Rusch
]
inv. Weber
Numérotation du verset
Gn. 31,20
Noluitque Iacob confiteri socero quod fugeret
Numérotation du verset
Gn. 31,21
cumque abisset tam ipse quam omnia que sui iuris10 erant et amne transmisso pergeret contra montem Galaad.
10 sui iuris
Rusch
] iuris eius
Weber
Numérotation du verset
Gn. 31,22
Nuntiatum est Laban die tertio quod fugeret Iacob.
Numérotation du verset
Gn. 31,23
Qui assumptis fratribus suis persecutus est eum diebus septem et comprehendit eum11 in monte Galaad.
11 eum
Rusch
]
om. Weber
Numérotation du verset
Gn. 31,24
Viditque in somnis dicentem sibi Dominum: Cave
ne quicquam mali12 loquaris contra Iacob.
12 mali
Rusch
] aspere
Weber
Numérotation du verset
Gn. 31,25
Iamque Iacob extenderat
in monte
tabernaculum.
Cumque13 ille consecutus fuisse14 eum cum fratribus suis in eodem monte Galaad, fixit tentorium
13 cumque
Rusch
] cum
Weber
|
14 fuisse
Rusch
]
om. Weber
|
Numérotation du verset
Gn. 31,26
et dixit ad Iacob: Quare ita egisti
ut clam me abigeres filias meas
quasi captivas
gladio?
Numérotation du verset
Gn. 31,27
Cur ignorante me fugere voluisti nec indicare mihi ut prosequerer te cum gaudio et canticis et tympanis et citharis15?
15 citharis
Rusch
] cithara
Weber
Numérotation du verset
Gn. 31,28
Non es passus ut oscularer filios meos ac filias.
Stulte operatus es
et nunc
Numérotation du verset
Gn. 31,29
quidem valet16 manus mea reddere tibi malum.
16 quidem valet
Rusch
]
inv. Weber
Sed Deus patris tui17 heri dixit mihi:
17 tui
Rusch
] vestri
Weber
Cave ne loquaris contra18 Iacob quicquam durius.
18 contra
Rusch
] cum
Weber
Numérotation du verset
Gn. 31,30
Esto ad tuos ire cupiebas
et desiderio erat tibi19 domus patris tui. Cur furatus es deos meos?
19 erat tibi
Rusch
]
inv. Weber
Numérotation du verset
Gn. 31,31
Respondit Iacob: Quod inscio te profectus sum timui ne violenter auferres filias tuas.
Numérotation du verset
Gn. 31,32
Quod autem furti me20
20 me
Rusch
]
om. Weber
arguis, apud quemcumque inveneris deos tuos
necetur.
Coram fratribus nostris scrutare quicquid tuorum apud me inveneris
et aufer. Hec dicens ignorabat
quod Rachel furata esset idola.
Numérotation du verset
Gn. 31,33
Ingressus itaque Laban
tabernaculum
Iacob et Lie et utriusque famule; non invenit.
Cumque intrasset tentorium Rachelis,
Numérotation du verset
Gn. 31,34
illa festinans abscondit
idola subter stramenta21 cameli et sedit desuper. Scrutantique
21 stramenta
Rusch
] stramen
Weber
omne tentorium et nihil invenienti
Numérotation du verset
Gn. 31,35
ait: Ne irascatur dominus meus
quod coram te assurgere nequeo, quia iuxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi.
Sic delusa
sollicitudo querentis est.
Numérotation du verset
Gn. 31,36
Tumensque Iacob cum iurgio ait: Quam ob culpam meam et ob quod peccatum meum22 sic exarsisti post me
22 meum
Rusch
]
om. Weber
Numérotation du verset
Gn. 31,37
et scrutatus es omnem supellectilem meam? Quid invenisti de cuncta substantia domus tue? Pone hoc23 coram fratribus
23 hoc
Rusch
] hic
Weber
meis
et fratribus tuis
et iudicent inter me et te.
Numérotation du verset
Gn. 31,38
Idcirco viginti annis fui tecum,
oves tue
et capre
steriles
non fuerunt, arietes
gregis tui non comedi
Numérotation du verset
Gn. 31,39
nec captum a bestia ostendi tibi,
ego damnum omne reddebam
quicquid furto perierat a me exigebas.
Numérotation du verset
Gn. 31,40
Die noctuque
estu
urebar
et gelu, fugiebat somnus ab oculis meis.
Sic per viginti annos in domo tua servivi tibi: quatuordecim
pro filiabus et sex
pro gregibus tuis.
Immutasti quoque mercedem meam decem vicibus.
Numérotation du verset
Gn. 31,42
Nisi Deus patris mei Abraham et Timor
Isaac affuisset
mihi forsitan modo nudum
me dimisisses. Afflictionem meam
et laborem manuum mearum
respexit Deus
et arguit te heri.
Numérotation du verset
Gn. 31,43
Respondit ei Laban:
Filie et filii et greges tui et omnia que cernis mea sunt. Quid possum facere filiis et nepotibus meis?
Numérotation du verset
Gn. 31,44
Veni ergo et ineamus fedus ut sit testimonium inter me et te.
Numérotation du verset
Gn. 31,45
Tulit itaque Iacob lapidem
et erexit illum in titulum.
Numérotation du verset
Gn. 31,46
Dixitque fratribus suis:
Afferte lapides. Qui congregantes fecerunt tumulum
comederuntque super eum.
Numérotation du verset
Gn. 31,47
Quem vocavit Laban tumulus Testis
et Iacob acervum
Testimonii
uterque iuxta proprietatem lingue sue.
Numérotation du verset
Gn. 31,48
Dixitque Laban:
Tumulus iste testis erit inter me et te hodie et idcirco appellatum est nomen eius Galaad, id est tumulus Testis.
Numérotation du verset
Gn. 31,49
Et adiecit Laban24: Intueatur et iudicet Dominus25 inter nos quando recesserimus a nobis.
24 et adiecit Laban ΩS ΩJ
Rusch Clementina
]
om. Weber
|
25 et iudicet – Dominus
Rusch
]
inv. Weber
|
Numérotation du verset
Gn. 31,50
Si afflixeris filias meas
et si introduxeris uxores alias
super eas, nullus sermonis nostri testis est
absque Deo qui presens respicit.
Numérotation du verset
Gn. 31,51
Dixitque rursus ad Iacob:
En tumulus hic et lapis quem erexi inter me et te
Numérotation du verset
Gn. 31,52
testis erit. Tumulus inquam iste et lapis sint in testimonio: si autem26 ego transiero illum pergens ad te aut tu preterieris malum mihi cogitans
26 autem
Rusch
] aut
Weber
Numérotation du verset
Gn. 31,53
Deus Abraham et Deus Nahor
iudicet inter nos, Deus patris eorum. Iuravit Iacob per Timorem
patris sui Isaac.
Numérotation du verset
Gn. 31,54
Immolatisque victimis
in monte,
vocavit fratres suos ut ederent panem,
qui cum comedissent manserunt ibi.
Numérotation du verset
Gn. 31,55
Laban vero
de nocte consurgens osculatus est filios et filias suas et benedixit illis revertens27
27 revertens
Rusch
] reversus
Weber
in locum suum
Capitulum 31
Numérotation du verset
Gn. 31,1
marg.|
{LYR#T#.1}
De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 10ra
Numérotation du verset
Gn. 31,1
prol.|
Postquam autem audivit
etc. Hic consequenter describit Iacob ut proficiens, quod maxime apparet, quando homo bene se habet in adversis. Et ideo primo ostenditur qualiter passus est a Labam. Secundo ab Esau c. 32. Tertio a Sichem filio Hemo. c. 33. Circa primum primo describitur ipsius Iacob recessus. Secundo ipsius Labam post eum progressus, ibi :
Cumque abiisset.
Adhuc primo describitur sui recessus motivum. Secundo modus, ibi :
Misit et vocavit.
Triplex enim motivum habuit ad recedendum. Primum fuit murmuratio filiorum Laban. Secundum indignatio Laban iniusta : cum tamen deberet eum diligere et commendare, quia propter eum dominus multiplicaverat bona ipsorum, ut predictum est. Tertium motivum fuit angeli monitio. Et patet littera.
prol.|
{344}
marg.|
.1.
Misit
etc. Hic describitur modus recedendi, et primo Iacob queri. uxorum suarum consensum, sine quibus non poterat recedere et patet littera, paucis verbis exceptis.
marg.|
.2. In
agrum.
Ut secretius loqueretur cum eis.
marg.|
.3.
Nudiustertius.
Quasi nunc est dies tertius, accipitur tamen hic pro tempore preterito.
marg.|
.4.
Decem vicibus.
Quomodo potest esse verum, cum pro gregibus servierit tantum sex annis, ut habetur infra eod. c. Solvit Hieronym US quod oves illius terre pariunt his in anno, et sic bis in anno poterat mutare pactum.
marg.|
.5.
Et vidi id somnis.
Per hoc ostensa fuit multiplicatio variorum fetuum
marg.|
.6.
Ego sum do, Deus Bethel.
Angelus enim in persona Dei loquebatur
marg.|
.7.
Responderunt Rachel
etc. Consentientes ei in recessu. Rachel enim licet esset iunior, tamen preponitur, quia erat principalis eius uxor ut supra dictum est capitulo 3.
marg.|
marg.| {345}
.1.
Numquid habemus residui quicquam.
Quasi diceret non, totum dedit fratribus nostri.
marg.|
.2.
Nonne quasi
etc. Quia vendidit nos, tibi tradendo pro pretio servitutis tue : sicut et traduntur ancille.
marg.|
.3.
Comeditque pretium
etc. Quia de servitio tuo, quod fuit pretium nostrum, consecutus est divitias, de quibus vixit.
marg.|
.4.
Sed Deus tulit
etc. iuste transferendo in nos pro magna parte.
marg.|
.5.
Surrexit itaque Iacob.
Hic consequenter Iacob captat sui recessus tempus oportunum, quia Laban recesserat ab eo ad tondendas oves, quas filii sui custodiebant, que distabant ab eo itinere trium dierum, ut predictum est, quia precedentibusfraudibus timebat, ne auferret ei omnia, si sciret eum recedere.
marg.|
.6.
Et Rachael furata
etc. Non ad colendum, sed ad retrahendum patrem suum ab idolatria, et ideo non fuit furtum proprie loquendo. Considerandum quod ubi translatio nostra habet idola : in hebreohabeturtheraphim
[hébreu] praem. Ed1603
. Et dicunt aliqui, quod sint imagines facte, partim per astronomiam, et partim per necromantiam, que dant responsa. Hebrei dicunt quod est caput alicuius pueri primogeniti interfecti, et sacrificati demoni, et istud caput precisum falsatur, et aromatibus conditur, ut possit diu stare : et super linguam eius in lamina aurea ponitur nomen demonis, et sic dat ibi responsa. hoc autem interposui, quia alibi in Scriptura sacra fit mentio de theraphim. Certum est tamen quod talia non habent virtutem responsa dandi, nisi inquantum Deus permittit, et frequenter propter peccata {346} hominum credentium talibus. Et quia demerentur ut illis deceptionibus capiantur Deus talia permittit.
marg.|
.7.
Cumque abiisset tam.
Hic consequenter describitur ipsius Labam insecutio, ubi primo describitur ipsius Iacob captio. Secundo mutua obiurgatio,ibi :
Et dixit ad Iacob
: Tertio mutue confederatio, ibi Respondit ei Labam, Circa primum patet littera, exceptis paucis verbis exponendis.
marg.|
.8.
Contra montem Galaad.
Hoc dicitur per anticipationem, quia hoc nomen postea impositum est ut patebit infra eo. c.
marg.|
.9.
Nuntiatum est
etc. Quia distabat ab eo itinere dierum trium, ut predictum est capitulo 29.
marg.|
.10. Qui assumptis fratribus suis persecutus est eum diebus septem, et comprehendit etc. illis de cognatione sua propinqua.
marg.|
.11.
Et comprehendit eum,
scilicet die octava.
marg.|
.12.
Cave ne quiquam aspere loquaris contra Iacob.
non solum prohibuit actionem duram contra Iacob, sed etiam loquelam.
marg.|
.13.
Et dixit ad Iacob : Quare ita.
Hic consequenter describitur mutua obiurgatio. Et primo ipsius Laban contra Iacob. Secundo econverso ipsius Iacob contra Laban, ibi :
marg.|
.14.
Quasi captivas gladio.
falsum dicit, quia sue erant iure contra se, sicut patet de Balaam matrimonii.
marg.|
.15.
Ut prosequerer te cum.
mentitur correptus timore Dei apparentis.
marg.|
.16.
Sed Deus
etc. mali homines coguntur Dei virtute aliquando dicere veritatem. Nm. 24.a.
prol.|
{347}
marg.|
.1.
Cur furatus es Deo s meos ?. In
hoc ostenditur confestim, quod non erant dii, cum furto possent amoveri.
marg.|
.2.
Respondit Iacob.
Hic consequenter describitur obiurgatio rationabilis ipsius Iacob contra Laban, et primo reddit rationem quare non significavit sibi recessum suum. Et patet littera.
marg.|
.3.
Quod autem furti me arguis.
quia ipso ignorante factum fuerat istud furtum, quod tamen furtum non debet dici ut predictum est.
marg.|
.4.
Hec dicens ignorabat
etc. quia pro furto simplici de rigore non debebat mors infligi, tamen sicut dictum est non erat furtum.
marg.|
.5.
Subter stramenta cameli :
id est subter sellam cameli.
marg.|
.6.
Iuxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi
etc scilicet {348} fluxus menstruorum.
marg.|
.7.
Pone hic coram fratribus
etc. id est coram filiis tuis, et meis, et illis qui sunt de cognatione nostra.
marg.|
.8. Nec captum a bestia ostendi tibi : Ego damnum. Licet possem facere de iure.
marg.|
.9.
Et timor Isaac
id est Deus quem timuit.
marg.|
.10.
Omnia que cernis mea sunt
id est a me descenderunt.
marg.|
.11.
Quid possum
etc. quasi dicat facerem contra meipsum, necessitatem a Deo sibi impositam excusat prout potest.
marg.|
.12.
Veni ergo.
Hic consequenter describitur utriusque confederatio : quia Laban videns quod Deus erat pro Iacob, quesivit confederari cum eo.
marg.|
.13.
Ex erexit illum in titulum
id est signum confederationis.
prol.|
{349}
marg.|
.1.
Dixitque fratribus suis
id est illis de cognatione sua, qui venerant cum Laban.
marg.|
.2.
Comederuntque super eum. In
signum amicitie reformate.
marg.|
.3.
Quem
etc. Nomen impositum a Iacob, et nomen impositum a Laban idem significant, scilicet acervum testimonii, sed Laban qui erat Syrus expressit in lingua Syra et Iacob in Hebrea, et si aliquis curiosus velit scire differentiam, hec est. Habetur in hebreo vocatum est Galaad. Gal enim idem est quod acernus, Aad testimonium. In idomate Syro vacatum est Iegar, Sahadutha et sic est in textu quem vocavit Laban Iegar Sahadutha, {350} et idem significat Quod autem additur, uterque iuxta proprietatem lingue sue. non est de textu, sed translator apposuit, ac si dixisset.
Et vocaverunt eum acervum testimonii.
sed unus in idiomate Syro alius in idiomate Hebreo, clarior esset translatio : sicut ἄγιος, et sanctus, Penitus idem significant, sed unum nomen est Grecum, aliud Latinum.
marg.|
.4.
Deus Abraham
etc. id est penam infligat illi qui transgrediatur iuramentum.
marg.|
.5.
Per timorem patris sui Isaac
id est per illum Deum quem timebat.
marg.|
.6.
Osculatus est filios
id est nepotes.
marg.|
.7.
Et benedixit illis, reversusque
etc. imprecatus est illis bona. Cetera patent.
Numérotation du verset
Gn. 31,moraliter
marg.|
marg.| {351}
.1.
Postquam autum Iacob verba filiorum Laban.
Sicut dicitur, per Labam intelliguntur prelati ; et curati quorum filii sunt minores clerici, inter quos fuerunt, et sunt aliqui de prosperitate fratrum dolentes, et contra eos intantum murmurantes, quod multi prelati negaverunt eis potestatem predicandi, et confessiones audiendi in diocesibus suis, propter quod fratres qui per Iacob designantur ut {344}
dictum est, compulsi fuerunt refugere ad Isaac patriarcham id est ad summum pontificem, omnium fidelium patrem, qui pie considerans utilitatem ecclesie de predicationibus et consiliis fratrum provenientem, dedit fratribus potestatem predicandi, et audiendi confessiones, nisi in casu rationabiliter negaretur, et quia postea fratres persecutiones a curatis et a clericis habuerunt, ideo ad significationem eius subditur :
prol.|
{345}
Numérotation du verset
Gn. 31,moraliter
marg.|
.11.
Qui assumptis fratribus suis, persecutus est eum diebus septem, et comprehendit cum in monte Galaad
id est Iacob. Per quem fratres {346} pauperes designantur. Sed quoniam multi prelati receperunt eos ad gratiam, et adhuc in posterum plus facient Domino concedente. Ideo subditur confederatio utriusque.
Numérotation du verset
Gn. 31,additio 1
prol.|
{349} In capitulo 31. ubi dicitur in postilla, Considerandum quod ubi translatio nostra habet, idola, in hebreo dicitur Teraphim.
prol.|
Teraphim in hebreo imagines significat semper, vel simulachra, prout Hieronym. dicit super Is. 2. Sed attendendum quod non semper significat simulachra facta ad querendum responsa demonum vel ad idolatrandum quia 1Rg. 19. ubi dicit quod accepit Michol statuam scilicet ad ponendum in lecto loco David. In hebreo habetur : Accepit Michol Teraphim., quod non est dicendum quod in domo David et uxoris essent simulachra vel statua aliqua idolatrica, seu facta ad querendas responsiones demonum, sed erant ibi solum ad aliquas licitas representationes. Iudicum vero 27. et 28. repetitur sepe hec dictio teraphim, ubi significat aliquid idolatrice factum ut ibidem patet. Similiter ubi dicitur Osee 3.b. Et sine Ephot et teraphim. teraphim ibi est eiusdem significationis, et sic in multis aliis.
Numérotation du verset
Gn. 31,additio 2
marg.|
In eo capitulo 31. Ubi dicitur in post, et timor Isaac id est Deus quem timuit etc. {350} Querendum videtur quare non fecit mentionem de Abraham et Isaac, eodem modo dicendo Deus patris mei Abrahe. et Deus patris mei Isaac, vel timor patris mei Abraham, et timor patris mei Isaac, quia non minus potest dici de Abraham, quod timeret Deum, quam de Isaac, Ad hoc dicitur a quibusdam Hebreis quod Deus non nominatur Deus alicuius singularis persone, nisi postquam est extra fluxitatem huius vite, eo quod homines, dum in hac vita sunt, possunt mutari de statu gratie, in quo sunt filii Dei, ad lapsum in qua potius filii ire secundum Apostolum dicuntur Et quia quando hec verba dixit Iacob. Abraham iam diu ante decesserat sed Isaac adhuc vivebat, quia duravit usque ad decennium post venditionem Ioseph, ut habetur postea. idcirco de Abraham, qui iam erat in securo dixit Deus Abraham sed de Isaac qui adhuc erat in vita dixit, Timor Isaac id est quem timet Isaac : quod potest dici de quolibet iusto timente Deum secundum presentem statum. Quidam vero dicunt quod timor Isaac, hic dictus, intelligitur de tempore quem passus est tempore immolationis, ad quod inducunt illud quod infra sequitur eodem capitulo Iuravit Iacob per timorem patris sui Isaac etc. Solent enim homines iurare per aliqua terribilia : sicut per horam mortis, et huiusmodi.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Gn. 31), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=03&chapitre=03_31)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Gn. 31), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=03&chapitre=03_31)
Notes :