Nicolaus de Lyra

Capitulum 3

Numérotation du verset Gn. 3,1 

Sed et serpens
erat callidior
cunctis animantibus terre que fecerat Dominus Deus, qui dixit ad mulierem:
Cur precepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi?
Numérotation du verset Gn. 3,2 

Cui respondit mulier: de fructu lignorum que sunt in paradiso vescimur1,
1 vescimur Rusch ] vescemur Weber
Numérotation du verset Gn. 3,3 

de fructu vero2 quod est in medio paradisi precepit nobis3 ne comederemus et ne tangeremus illud ne forte moriamur.
2 vero Rusch (hapax) ] + ligni Weber |
3 nobis Rusch ] + Deus Weber |
Numérotation du verset Gn. 3,4 

Dixit autem serpens ad mulierem: nequaquam moriemini4,
4 moriemini ΣM ΩM Rusch (hapax) ] morte praem. Weber
Numérotation du verset Gn. 3,5 

scit enim Deus
quod in quocumque die comederitis ex eo aperientur oculi vestri
et eritis sicut dii,
scientes bonum et malum.
Numérotation du verset Gn. 3,6 

Vidit igitur mulier
quod bonum esset lignum
ad vescendum et pulchrum oculis aspectuque delectabile et tulit
de fructu eius5 et comedit,
5 eius Rusch ] illius Weber
deditque viro suo qui comedit.
Numérotation du verset Gn. 3,7 

Et aperti sunt oculi amborum
cumque
cognovissent se esse6
6 se esse Rusch ] inv. Weber
nudos,
consuerunt folia ficus
et fecerunt sibi perizomata.
Numérotation du verset Gn. 3,8 

Et cum audissent
vocem Domini Dei
deambulantis
in paradiso
ad auram post meridiem,
abscondit se
Adam
et uxor eius
a facie Domini Dei
in medio ligni paradisi.
Numérotation du verset Gn. 3,9 

Vocavitque Dominus Deus Adam
et dixit ei:
Ubi es?
Numérotation du verset Gn. 3,10 

Qui ait: Vocem tuam audivi in paradiso et timui eo quod nudus essem et abscondi me.
Numérotation du verset Gn. 3,11 

Cui dixit Deus7: Quis enim indicavit tibi
7 Deus Rusch ] om. Weber
quod nudus esses nisi quod ex ligno de quo tibi preceperam ne comederes comedisti?
Numérotation du verset Gn. 3,12 

Dixitque Adam: Mulier quam dedisti mihi sociam8
8 mihi sociam Rusch ] inv. Weber
dedit mihi de ligno et comedi.
Numérotation du verset Gn. 3,13 

Et dixit Dominus Deus ad mulierem: Quare hoc fecisti? Que respondit:
Serpens decepit me et comedi.
Numérotation du verset Gn. 3,14 

Et ait Dominus Deus ad serpentem:
Quia fecisti hoc maledictus eris9 inter omnia animantia et bestias terre, supra10 pectus tuum
9 eris Rusch ] es Weber |
10 supra Rusch ] super Weber |
gradieris et terram
comedes cunctis diebus vite tue.
Numérotation du verset Gn. 3,15 

Inimicitias ponam inter te et mulierem
et semen tuum
et semen illius,
ipsa
conteret
caput tuum
et tu insidiaberis
calcaneo eius.
Numérotation du verset Gn. 3,16 

Mulieri
quoque dixit Deus11: Multiplicabo erumnas tuas et conceptus tuos, in dolore paries filios tuos12
11 Deus Rusch ] om. Weber |
12 tuos Rusch ] om. Weber |
et sub viri
potestate eris
et ipse dominabitur tui.
Numérotation du verset Gn. 3,17 

Ade13 vero dixit: Quia audisti vocem uxoris tue et comedisti de ligno ex quo tibi preceperam14 ne comederes, maledicta terra in opere tuo,
13 Ad(a)e ΛL ΣO T M Φ ΘAM P ΨDFM Rusch Ed1530 Clementina ] ad Adam G* X Π Amiatinus O Weber |
14 tibi preceperam Rusch ] inv. Weber |
in laboribus
comedes ex ea15 cunctis diebus vite tue.
15 ex ea ΩS ΩJ Rusch Clementina ] eam ΩM Weber
Numérotation du verset Gn. 3,18 

Spinas
et tribulos germinabit tibi
et comedes herbas terre.
Numérotation du verset Gn. 3,19 

In sudore vultus tui vesceris pane tuo16 donec revertaris in terram
16 tuo Rusch ] om. Weber
de qua sumptus es, quia pulvis es et in pulverem reverteris.
Numérotation du verset Gn. 3,20 

Et vocavit Adam nomen uxoris sue Evam17
17 Evam Rusch ] Eva Cava ...Φ Θ Ω Ed1530 , Heva Clementina , Hava Weber
eo quod mater esset
cunctorum viventium.
Numérotation du verset Gn. 3,21 

Fecit quoque Dominus Deus
Ade18 et uxori sue19 tunicas
18 Ade Rusch Clementina ] Adam Weber |
19 sue Rusch ] eius Weber |
pelliceas20
20 pelliceas ΩS Ω J Rusch Clementina ] pellicias Weber
et induit eos.
Numérotation du verset Gn. 3,22 

Et ait: Ecce
Adam factus est quasi unus ex nobis
sciens bonum et malum. Nunc ergo
ne
forte mittat manum suam
et sumat21 de ligno vite et comedat
21 sumat Rusch ] + etiam Weber
et vivat in eternum,
Numérotation du verset Gn. 3,23 

emisit eum22 Deus de paradiso
22 eum Rusch ] + Dominus Weber
voluptatis ut operaretur
terram de qua sumptus est.
Numérotation du verset Gn. 3,24 

Eiecitque Adam
et collocavit ante paradisum voluptatis
cherubim
et flammeum gladium
atque versatilem
ad custodiendam viam ligni vite.

Capitulum 3

Numérotation du verset Gn. 3,1 
marg.| .1. Sed et serpens. Postquam descripsit hominis formationem, et statum, hic consequenter discribit eius transgressionem sive casum, et primo describitur transgressio culpe secundo inflictio pene, ibi :   Et aperti sunt oculi, tertio transfusio miserie,ibi :   Et vocavit.
marg.| Circa primum primo describitur conditio sentatoris. Secundo processus tentationis,ibi : Qui dixit Tertio actus transgressionis ibi : Vidit igitur.
marg.| Circa primum considerandum quod forsitan alicui non videretur esse conveniens quod Deus hominem tentari permisisset, maxime cum sciret eum casurum esse. Ad quod dicendum quod sicut Augustinus dicit, Deus sic res quas condidit administrat, ut eas proprios motus agere sinat, et ideo iustum et rationale fuit, ut hominem dimitteret uti libertate arbitrii sui, secundum quod dicit Ecclesiastici 15 capitulo a Deus a principio constituit hominem, et reliquit eum in manu consilii sui, et sicut voluit ipsum per honos angelos ad bonum incitari, ita permitteret eum a malis tentari, maxime cum pro statu illo posset facile {88} tentationem superare. unde dicit Augustinus 11° super Genesim ad litteram : Non mihi videtur magne laudis futurum fuisse hominem si propterea possum bene vivere, quia nullus male vivere suaderet.
a Qo. 15.
marg.| Considerandum etiam, quod tempore innocentie diabolus non habebat potestatem tentandi hominem interius, movendo ut pote appetitum sensibilem motus illicito excitando, nec per motum phantasie intellectui aliquod illicitum proponendo. quia in viribus inferioribus nihil inordinatum contingere poterat, nisi prius deordinata ratione. Et ideo hominem tentare non poterat nisi exterius proponendo sensui, et ideo in specie sensibili apparuit ad tentandum. Quod autem ad hoc serpentem intravit, non fuit ex demonis electione, sed magis ex divina dispensatione, que non permisit hominem tentari per diabolum, in specie gratiosa et nobili, per quam posset facilius decipi, sed magis in specie horribili, in qua fallacia demonis citius poterat deprehendi. Aliqui tamen dicunt quod ille serpens habebat faciem gratiosam et virgineam, sed hoc descriptura nullam habet auctoritatem, et ideo primum melius videtur.
marg.| Dicit igitur : .1. Sed et serpens erat callidior cunctis etc. Ista calliditas principaliter {89} referenda est ad demonem, qui in serpente apparebat, ad serpentem autem non refertur nisi inquantum calliditate demonis agebatur, sicut lingua hominis alicuius dicitur erudita, quia prudenter movetur ab intellectu.
marg.| .1. Qui dixit ad mulierem. Hic ponitur consequenter processus tentationis, in quo primo accessit ad mulierem, tamquam facilius deceptibilem, ut per eam consequenter hominem deciperet, et hoc est quod dicitur. Illa verba erant demonis ut principaliter agentis, quia formabantur virtute ipsius demonis moventis linguam serpentis ad hoc, sicut de locutione asine Balaam, nisi quod ibi lingua asine movebatur ad loquendum per bonum angelum, lingua autem serpentis per malum, neuter tamen intelligebat verba formata, sed solum angeli moventes linguas eorum ad formationem verborum.
marg.| .2. Cur precepit vobis etc. Sicut dictum est supra stante statu innocentie non poterat esse decordinatio in viribus inferioribus, nisi prius esset in ratione. ideo non tentavit primo de comestione ligni, sed de restrictione precepti dicens   Cur precepit quasi dicat istud preceptum non fuit conveniens, cum sitis libere conditionis, et superiores omnibus lignis et per hoc mulier mota {90} quadam elatione, inclinata fuit ad precepti displicentiam, et ulterius ad dubitationem de pena mortis comminate. Et hoc patet ex eius responsione cum subditur :
Numérotation du verset Gn. 3,1 
moraliter
marg.| .1. Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus, que fecerat dominus. Deus. Per serpentem intelligitur diabolus, qui in serpente loquebatur, et bene dicitur callidior. De cuius calliditate dicit Leo Papa in sermone de Circumcisione,Omnium ventilat curas, discutit. consuetudines, {88} animos scrutatur, et ibi querit causas nocendi, ubi quem viderit studiosius occupari. Propter quod mulierem, i. appetitum sensitivum, fragilem incitat ad malum per suggestionem et delectationem sequentem, et ipsa delectata virum id est rationem attrahit ad consensum, consequenter ad operationem usque ad peccati mortalis consummationem.
Numérotation du verset Gn. 3,2 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 3,3 
marg.| .3. De fructu etc. Istud ultimum addit mulier de suo. Non enim Deus prohibuerat ligni tactum, sed tantum gustum. Et ideo istud addit mulier ex displicentia precepti, quia ille cui displicet preceptum impositum referendo illud libenter aggravat. Aliqui vero dicunt quod etiam tactus ligni erat eis prohibitus, ut magis elongarentur a gustu. Sed quia hoc non habetur ex littera vel eius circumstantia, prima expositio melior videtur, et quia ad displicentiam precepti quod reputatur indebitum, sequitur dubitatio de pena imposita pro transgressione, et ideo addidit mulier.
marg.| .4. Ne forte moriamur. apponens de suo forte, quod est adverbium dubitandi, cum tamen Deus assertive precepisset, ut supra patet.
Numérotation du verset Gn. 3,4 
marg.| .5. Dixit autem etc. videns mulierem iam de morte sequutura dubitantem, statim asseruit ipsam non futuram, dicens.
marg.| .6. Nequaquam moriemini etc scilicet ex esu ligni, et subdit causam falsam predicte inhibitionis dicens.
Numérotation du verset Gn. 3,5 
marg.| .7. Scit enim Deus etc. Per plenitudinem scientie.
marg.| {91} .1. Et eritis sicut dii. Non restricti aliqua inhibitione, nec alicui subiecti.
marg.| marg.| {92} .2. Scientes bonum et malum id est scientes per vosmetipsos quod expediat vobis agere, et non ex aliqua instructione. Et nota quod {93} non dixit eritis dii absolute, sed, sicut dii. quia non promisit eis equalitatem divinam, quod erat manifeste impossibile, et per consequens incredibile, sed promisit eis quandam similitudinem Dei. que consistit in non subiici obedientie alterius, et habere quandam excellentiam sententie in omnibus sibi extendentibus, sicut Deus nulli penitus subest et omnia dirigit per suam sapientiam. Sed advertendum, quod secundum predicta mulier peccavit elatione et dubitatione, antequam fructum comederet prohibitum, quod videtur aliquibus falsum. Sed dicendum quod oportet concedere ipsam peccasse ante esum. Manus enim non movetur ad opus exterius nisi per imperium voluntatis, et ideo antequam manum ad lignum accipiendum tenderet, iam deliberaverat et consenserat manducare. et per consequens transgredi preceptum, in quo consensu perficitur peccatum, et ideo nullum inconveniens sequitur ad predicta Sed magis veritas declaratur. Unde dicit Augustinus super Genesim. Verbis serpentis mulier non crederet a bona atque utile re divinitus se fuisse prohibitos, nisi iam inesset eius menti amor proprie potestatis, et quedam de se superba presumptio, Quod dictum Augustinum non est sic intelligendum quod superbia precesserit suasionem serpentis, sed quia statim ad dictum suasionem invasit mentem mulieris elatio, ex qua secuta est dubitatio et deceptio, ut crederes esse verum quod serpens dicebat, ut predictum est.
marg.| Sed contra dicta occurrit dubium : Quia post primum et secundum peccatum in muliere remansit donum originalis iustitie, quia nuditatem suam non erubuit usque post comestionem ligni. Dicendum quod originalis iustitia erat quedam gratia gratis data, unde licet omnes teneant primum hominem formatum fuisse in iustitia originali, tamen aliqui dicunt quod tunc non habuit gratiam gratum facientem, sed etiam meruit. Et ideo subtracta gratia gratum faciente per peccatum mulieris potuit stare originalis iustitia, usquequo Deus auferre voluit in penam comestionis ligni, sicut comminatus fuerat. Imo oportet dicere, quod tam Adam quam Eva peccaverunt actu interiori, antequam tolleretur illa originalis iustitia, imo etiam Eva actu exteriori, quia prius comedit, quam daret viro suo, et tamen neuter erubuit nisi post comestionem viri. Gratia autem gratis data potest remanere cum peccato etiam mortali, licet gratia gratum faciens tollatur, cuius subtractio ab homine non percipitur, quia nescit homo utrum amore vel odio dignus sit. Ecclesiast. 9 a.
Numérotation du verset Gn. 3,5 
additio 1
prol.| {107} In capitulo Genesis tertio, ubi dicitur in postilla : « Sed contra dicta occurrit dubium », licet gratia gratis data possit remanere cum peccato mortali, impossibile tamen videtur quod iustitia originalis simul maneat cum peccato mortali, prout videtur Postillator velle. Quod sic patet : nam prout doctores communiter loquuntur in statu innocentie, in quo homo institutus fuit in originali iustitia, nulla erat rebellio carnis ad spiritum, nec spiritus ad Deum, et per consequens impossibile erat stante illo statu peccatum mortale incurri. Peccatum enim secundum Amb. est inobedientia divine legis, et transgressio celestium mandatorum, quod de directo opponitur statui innocentie. Ad dubium autem motum per Postillatorem ipsum, scilicet quomodo in muliere remansit donum originalis iustitie post primum et secundum peccatum, et usque post comestionem ligni aliter posset responderi.
prol.| Pro quo attendendum est, quod licet preceptum de inhibitione comestionis ligni fuit datum Ade antequam Eva fuisset in rerum natura producta, ut littera testatur. tamen secundum Augustinum super Genesim c. 8. ex hoc non sequitur quod Eva non fuisset obligata ad preceptum observandum. Transgressio autem huius precepti non fuit consummata donec, Adam comedit, licet fuisset quodam modo inchoata per comestionem mulieris : Quod patet per magistrum in 2. dist. 24. ubi ostendit quod talis est ordo peccandi in nobis qualis fuit in primis parentibus sic dicens. Ut enim nunc serpens mulieri malum suasit, ipsaque consensit, deinde viro suo dedit, sic consummatum est peccatum, ita et nunc in nobis pro serpente est sensualis motus anime, pro muliere inferior rationis, pro viro superior portio rationis : Hec ille. Ex quo patet quod transgressio precepti ipsi Ade dati non fuit totaliter consummata usque ad comestionem viri, nec est etiam necessarium dicere, quod Adam fuerit transgressor illius precepti sibi dati ante comestionem{108} ligni per actum interiorem in hoc consentientem. Nam prout ex serie littere patet, sola comestio fuit prohibita, non autem deliberatio seu consensus precedens comestionem. Dicit enim in die quo comederis ex eo etc. Non autem dicit in die quo consenseris, seu deliberaveris comedere, et huiusmodi, unde sicut de quibusdam preceptis veteris testamentidicitur a doctoribusquod lex prohibet manum, non autem animum, eodem modo in proposito dici posset, prout littera sonat. Ex quibus ulterius sequitur, quod licet tam Eva quam Adam ante comestionem ligni peccassent per actus interiores peccato superbie, quod est initium omnis peccat, ut patet i Ecc. 10. non tamen transgressio precepti sibi dati fuit facta usque ad hoc quod Adam comedisset, et tunc et non antea nuditatem suam erubuisse debuerunt, quod videntur sonare verba Augustini in quarto <libro> de civitate Dei, quod post quam transgressio precepti facta est gratia Dei deserente, de corporum suorum nuditate confusi sunt, non enim dixit postquam peccaverunt, quod posset intelligi de quocumque genere peccati, sed postquam transgressio precepti facta est, ut intelligatur de transgressione precepti de quo agitur, que numquam fuit consummata donec vir comederet, et sic de nuditate sua tempore congruo erubuerunt.
Numérotation du verset Gn. 3,6 
marg.| marg.| {94} .1. Vidit igitur mulier quod bonum esset. Hic describitur actus transgressionis scilicet quantum ad actum exteriorem ipsius mulieris et actum exteriorem et interiorem viri cum dicitur,   Vidit igitur mulier etc. Ex quo patet quod licet mulier ex verbis serpentis fuisset principaliter decepta, tamen ad perficiendum opus exterius fuit allecta ex pulchritudine et sapore fructus.
marg.| .2. Deditque viro suo, Inducendo eum ad comedendum, sicut fuerat a serpente imbuta.
marg.| .3. Qui comedit. suasioni mulieris assentiens, non quia crederet verba serpentis esse vera, quia in hoc non fuit seductus, sed sola mulier, secundum quod dicit Apostolus 1Tim. 2.d. Sed assensit ne contristaret delicias suas id est uxorem suam, fuit enim deceptus in alio, quia credidit post transgressionem consequi veniam, et sic in statu suo remanere.
Numérotation du verset Gn. 3,7 
marg.| .4. Et aperti sunt oculi amborum. Postquam descripsit transgressionem culpe, hic consequenter describit inflictionem pene, et primo quantum ad subtractionem bovi habiti, secundo quantum ad impositionem mali nocivi,ibi :   Et ait Dominus Deus ad ser.
marg.| Adhuc circa primum primo describitur dicta subtractio, secundo subtractionis improperatio, ibi : Vocavitque dominus deus Adam. Circa primum considerandum quod originalis iustitia per quam corpus erat subditum anime et vires inferiores rationi modo supradicto non erat naturalis ipsi homini, sed ex gratuito beneficio Dei, eius tamen subtractio propter peccatum fuit penalis, sicut si ex gratia regis aliquis sublimetur ad gradum honoris, sed postea propter peccatum suum deiiciatur, talis deiectio pena est et hec subtractio ostenditur cum dicitur,   Et aperti sunt oculi eorum, loquitur de oculis mentis, non sic intelligendo, sicut dicit Iosephus, quod ante vivebant tantum vita bestiali non habentes usum rationis, quia Adam in scientia perfectus erat. Item per esum illius lignimagnum bonum eis evenisset, scilicet cognitio intellectualis, nec ut dicit Rabbi Salomon quod aperti sunt oculi eorum, ad cognoscendum malum, quia prius cognoscebant bonum tantum, sed hoc patet falsum, quia eadem est notitia contrariorum, et ideo prius habebant notitiam speculativam boni et mali sibi oppositi, sed non habebant notitiam experimentalem mali sue transgressionis et punitionis, quam tunc experimentaliter cognoverunt, et ideo tunc aperti sunt oculi eorum, ad cognoscendum nuditatem esse confusibilem, que prius erat honesta, quia subtracta iustitia originali, statim senserunt rebellionem carnis ad spiritum, et motum inordinatum membrorum, ideo statim studuerunt cooperire suam turpitudinem, unde sequitur :
marg.| {95} .1. Consuerunt folia sicus etc. Ex hoc dicunt Hebrei, quod ficus erat arbor de cuius fructus comederunt.
marg.| .2. Et fecerunt sibi : perizomata1 id est succinctoria circa lumbos2. Dicitur enim perizomata περι circum, et3 ζὼμα cingulum, quasi circum cingulum, et pudendorum velamen. Partes enim inferiores corporis sunt magis erubescibiles, et maxime genitalia, quia magis moventur contra imperium rationis propter quod nominantur pudenda, propter quod etiam Adam et Eva absconderunt se a presentia Domini. Unde sequitur :
1 perizomata] περιζωματα praem. Ed1603
2 lumbos Ed1603 ] lombos Ed590
3 et Ed1590 ] om. Ed1603
Numérotation du verset Gn. 3,8 
marg.| .3. Et cum audissent vocem etc. Ista locutio et ambulatio Domini Dei non est intelligenda informa deitatis, sed in aliqua similitudine creata, in qua apparuit sicut infra legitur apparuisse Abrahe et Moysi, et multis aliis, et locutum fuisse eis.
marg.| {96} .4. Ad auram post meridiem. Hoc tripliciter exponitur. Uno modo ut sit determinatio loci. et sic aura post meridiem, accipitur pro vento intermedio inter austrum et occidentem, quia secundum istam expositionem vox Domini deambulantis videbatur procedere ex illa parte ex qua flat ventus predictus. Alio modo ut est determinatio temporis, quia dicunt Hebrei, quod hora decima diei accidit hoc. et tunc aura est hic accipienda pro vento precedente divinam apparitionem. sicut Act. 2.a. apparitionem spiritus sancti in linguis dicitur sonus vehemens precessisse, et in Sacra Scripturaconsimile legitur in pluribus locis in apparitionibus divinis. Quod autem dicitur post meridiem. est determinatio temporis huius soni et apparitionis.
marg.| .5. Abscondit se Adam. Pre verecundia sui peccati et nuditatis.
Numérotation du verset Gn. 3,9 
marg.| .6. Vocavitque dominus. Hic consequenter sequitur ipsius Ade increpatio, cum dicitur :
marg.| {97} .1. Ubi es ?. Non ex ignorantia est questio, sed ut ex responsione Ade convenientius fiat increpatio.
Numérotation du verset Gn. 3,10 
marg.| .2. Qui ait : Vocem etc. Ex dictis patet littera. Sequitur :
Numérotation du verset Gn. 3,11 
marg.| .3. Quis enim indicavit etc. id est quod nuditas tua sit erubescibilis ?
marg.| .4. Nisi quod ex ligno etc. id est nisi quia propter transgressionem precepti mei ablata est a te originalis iustitia, per cuius subtractionem facta {98} est confusibilis nuditas tua, Sicut enim dicitur Secundo Physicorum Idem per sui presentiam et absentiam est causa contrariorum, sicut nauta per sui presentiam est causa conservationis navis, et per sui absentiam est causa periclitationis. Et eodem modo domum originalis iustitie per sui presentiam in homine faciebat nuditatem honestam, ut predictum est, que per sui subtractionem facta est confusibilis.
Numérotation du verset Gn. 3,12 
marg.| .5. Dixitque Adam etc. Recurrit ad peccati sui excusationem, que {121} facit ad eius aggravationem : volebat enim quodammodo peccatum suum retorquere in Deum qui sibi dederat uxorem : et eodem modo mulier excusando se per serpentem qui fuerat creatus a Deo, et patet littera. Sed est hic considerandum quod ante condemnationem interrogavit virum et mulierem ut patet in littera : quia nullus est condemnandus ante inquisitionem serpentem autem non interrogavit quia diabolus, qui in serpente loquebatur, iam pro peccato suo fuerat condemnatus et de celo empyreo deiectus.
Numérotation du verset Gn. 3,12 
additio 2
prol.| In eodem capitulo tertio, ubi dicitur in postilla : « Serpentem autem non interrogavit », alia etiam ratio assignatur ad hoc quod serpens non fuit interrogatus. Unde Augustinus contra Manicheos libro 2. Nam serpens non interrogatur, sed prior excipit penam, quia nec confiteri peccatum potest, nec habet omnino unde se excuset.
Numérotation du verset Gn. 3,13 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 3,14 
marg.| .1. Et ait dominus etc. Hic describitur inflictio pene, quantum ad impositionem mali nocivi. Et primo quantum ad serpentem. Secundo quantum ac mulierem, ibi :   Mulieri quoque dixit. Tertio, quantum ad hominem, ibi :   Ade vero dixit.
marg.| Circa primum considerandum quod sicut per salutem hominum augetur gloria sanctorum angelorum, per quos incitantur homines ad bonum, ita e contrario per damnationem hominum malorum augetur pena demonum eos tentantium. Verumtamen propter nimiam invidiam qua demones torquentur, eo quod vident homines posse pervenire ad beatitudinem qua scilicet ipsi privati sunt, non dimittunt homines tentare, licet sciant ex damnatione hominum suam penam in futuro crescere, sicut de {122} invido narratur, qui petiit sibi unum oculum erui, ut proximo suo, cui invidebat, duo oculi eruerentur. Erant enim in una civitate duo homines, quorum unus erat nimis notatus de cupiditate, alius de invidia. Propter quod dominus civitatis, qui erat valde prudens, ipsis vocatis dixit, quod peterent ab eo quid vellent, adiungens quod ille qui primo peteret, suam petitionem haberet : alius vero duplum, tunc cupidus nolebat primo petere, motus cupiditate dupli boni habendi, similiter nec invidus, ne socius suus plus haberet quam ipse. Tandem cum dominus urgeret eos ad petendum, invidus petiit, ut sibi unus oculus erueretur, ut socius suus duos amitteret, quod factum est, et sic punita sunt eorum vitia. Si demones tentant invidia homines, licent non ignorent eorum penam in futuro crescere ex hominum damnatione. hoc igitur malum denunciat Deus ipsi diabolo, cui in serpente loquebatur.
marg.| .2. Quia fecisti hoc. In ducendo homines ad peccatum.
marg.| .3. Maledictus Is. quia ex quo crescet pena tua.
marg.| .4. In ter omnia animantia etc. preponit ei bruta animalia, non quantum ad conditionem nature, sed quia servaverunt statutum suum quod non fecit diabulus, et hec est magna pena superbo, quod inferiora et vilia ei preponantur.
marg.| marg.| {101} .1. Super pectus tuum gradieris. Secundum Augustinum per pectus hic intelligitur superbia, quia diabolus incedens ad suasionem hominum. a superbia incipit, que in omni peccato includitur. Unde et Ecclesiastici 10. b.b « Initium omnis peccati superbia ».
b Sir. 10, 15.
marg.| .2. Et terram comedes cunctis id est homines terrena diligentes incorporabis tibi eos decipiendo.
Numérotation du verset Gn. 3,14 
moraliter
marg.| {[99] 121} Et ait dominus etc. Serpens igitur ex hominum deceptione maledicitur : nam ex hoc pena demonis augmentatur, sicut gloria {[100] 122} sanctorum angelorum, ex hoc quod inducunt homines ad bonum. Similiter mulier et vir maledicuntur, quo designatur quod anima, et corpus post resurrectionem in inferno puniuntur.
Numérotation du verset Gn. 3,15 
marg.| .3. In imicitias ponam inter te etc. Secundum Augustinum per mulierem intelligitur hic ratio inferior et per semen eius operatio bona. Per semen autem hominis intelligitur suggestio eius prava. Per hoc ergo quod dicitur. In  imicitias ponam etc. ostendit dominus, quod diabolus mediante suggestione prava oppugnat rationem inferiorem, que mulier dicitur, ut si consentiat delectationibus, et per eam deiiciat rationem superiorem, que per virum designatur. Et sic diabolus insidiatur calcaneo eius quia non oppugnat eam nisi a parte inferiori, sensualitati delectabilia proponendo.
marg.| .4. Ipsa conteret etc. In principio tentationis resistendo. Alii autem sancti exponunt de beata virgine ab illo loco :   Inimicitias ponam inter te et mulierem. Non istam Evam sed aliam ab ea descendentem, scilicet virginem Mariam. Que est infesta demonibus unde Ct. 3.a.c dicitur"Terribilis est ut castrorum acies ordinata".  Et semen tuum id est alios angelos malos, qui dicuntur semen eius propter similitudinem nature et malitie.
c Cf. Ct. 6, 3 ; Ct. 6, 9.
marg.| Et semen illius scilicet Christum qui est Marie naturalis filius.
marg.| Ipsa conteret caput tuum quia per ipsum, mediante filio suo, potestas demonis est contrita.
marg.| .5. Et tu insidiaberis etc. Quia diabolus tentavit Christum exterius, tantummodo suggerendo. Que quidem tentatio non fuit vitium in tentato, sed virtutis exercitium, et eodem modo credendum est de virgine. Alii vero exponunt litteram de serpente materiali, non de demone, ab illo loco.
marg.| Et ait dominus ad serpentem quia fecisti hoc id est quia fuisti instrumentum huius maleficii, sicut Lv. 20 capitulo d Iumentum cum quo aliquis coierit precipitur {102} occidi cum eo.
d Lv. 20, 15.
Numérotation du verset Gn. 3,15 
differentia
marg.| {LYR3.3.15T1} .e. Tu autem insidiaberis calcaneo eius id est mordere poteris eam in inferiori parte et non in superiori, eo quod serpens super terram incedit reptando. Hebreus :   Et tu sufflabis calcaneum suum quia serpens mordendo emittit sibilum. A
A ¶Codd. : Nicolaus de Lyra, Tractatus de differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 4ra {MM2023}
Numérotation du verset Gn. 3,15 
b
marg.| Maledictus es inter omnia animantia. quia secundum ipsos ille serpens prius habebat formam et faciem gratiosam super omnes bestias et factus est horribilior omnibus.
marg.| Supra pectus tuum gradieris quia secundum illos prius habuit pedes et staturam erectam, sed pedes sunt ei amotis, et sic reptando. Incedit.
marg.| Et terram comedes prius autem lignorumfructibus vescebatur.
marg.| Inimicitias ponam inter te et mulierem etc. quia odiosus es humane nature, et converso.   Ipsa conteret caput tuum. quia ex quo reptando incedit, mulier potest caput eius calcare.
marg.| Et tu insidiaberis calcaneo eius quia non potest se elevare ad mordendum in superiori parte.
marg.| Sed ista expositio quantum ad multa videtur irrationabilis. Primo quia Deus dirigeret sermonem suum ad animal brutum non intelligens. Secundo quia in nullo peccaverat, sed solum demon movendo linguam eius. Tertio quia statura recta non competit alicui sed tantum homini, ut dicit poetaOvidius in Primo Metamo<rphoseon> e : « Pronaque eum spectant animalia cetera terram, Os homini sublime dedit celumque videri Iussit, et erectos ad sidera tollere vultus ». Et ideo prima expositio que est Augustini melior videtur.
e Ovidius, Metamorphoses, lib. 1, v 84-86 : « quam satus Iapeto mixtam pluvialibus undis | finxit in effigiem moderantum cuncta deorum, | prona que cum spectent animalia cetera terram, | os homini sublime dedit caelum que videre | iussit et erectos ad sidera tollere vultus ». [MM2023]
Numérotation du verset Gn. 3,15 
additio 3
prol.| In eodem capitulo 3 ubi dicitur in postilla « Sed ista expositio quantum ad multa » etc., ista expositio ultima non est tamquam irrationabilis excludenda. Consonat enim littere plusquam alia, et est sententia Hieronymi, De Hebraicis questionibus, nec obstat quod Postillator obiicit. Primo de hoc quod Deus dirigeret sermonem {109} suum ad animal brutum. Nam alibi legitur : « Et ait dominus ad piscem » (Ion. 2.d) quod significat expressionem divine voluntatis per effectus exteriores. Quod autem obiicit secundo, quod serpens in nullo peccaverat sed solum demon, non obstat. Nam in signum detestationis peccati etiam bruta quandoque puniuntur, ut patet de iumento cum quo aliquis coierit (Lv. 20.cf) prout allegat Postillator et non solum hoc sed etiam res inanimata que omnino caret sensu et motu voluntario, precipiuntur comburi et destrui propter horrorem alicuius magni peccati, ut Dt. 13 capitulo de civitate aversa a cultu Dei ad idolorum servitutem, ubi precipitur quod non solum pecora occidantur, sed etiam comburantur supellectilia. Et habemus idem. 1Rg. 15.a. de Amalechitis ubi propter peccatum a suis predecessoribus longe ante perpetratum Deus precepit occidi non solum viros et mulieres, sed etiam parvulos et lactentes, boves et oves etc. Quod autem Postillator tertio obiicit de statura recta que non competit nisi tantum huiusmodi, non obstat : nam ad salvandam veritatem littere secundum hanc expositionem, sufficit quod serpens antea cum pedibus altis incedebat, sicut et alia animalia, et post huiusmodi sententiam pedes sunt ei amoti, sic ut non posset incedere, nisi reptando, unde hec expositio videtur tenenda tamquam litteralis : alie vero expositiones Augustini et sanctorum tenende sunt tamquam vere spirituales seu mystice.
f Lv. 20, 15.
Numérotation du verset Gn. 3,16 
marg.| .6. Mulieri quoque dixit. Hic ponitur punitio mulieris in speciali, et hoc quantum ad duo propter que mulier coniuncta est viro. Primum est ad pro creationem prolis. et quantum ad hoc dicit,
marg.| .7. Multiplicabo erumnas tuas et conceptus tuos. Licet autem actus generandi sit delectabilis, tamen habet turpitudinem annexam post peccatum. In hebreo pro conceptus habetur haron 4 id est impregnationem que est laboriosa et erumnas tuas, quia portando fetum conceptum mulier patitur plures labores et miserias.
4 haron] הרוז praem. perperam Ed1590 Ed1603 pro וְהֵֽרֹנֵ֔ךְ
marg.| .8. In dolore parie : quia in partu sunt vehementes angustie, talia autem non fuissent in statu innocentie, sed concepissent absque turpitudine, et fetum conceptum portassent absque erumna et labore, et peperissent sine dolore. Secundo coniungitur mulier viro propter domesticam vitam, et quantum ad hoc puniti eam viro subiiciendo, dicens :   Et sub viri potestate eris etc.
Numérotation du verset Gn. 3,16 
differentia
marg.| {LYR3.3.15T2} Item .f. sub viri potestate eris. Hebreus :   Desiderium tuum a viro tuo, scilicet expectabis mulier enim de siderat prolem, victum et vestitum decentem que habet a viro. B
B ¶Codd. : Nicolaus de Lyra, Tractatus de differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 4ra {MM2023}
Numérotation du verset Gn. 3,17 
marg.| {103} 1 Ade vero dixit. Hic ponitur punitio viri. Circa quod sciendum quod sicut in domestica vita mulier subiicitur viro, ita ad virum pertinet procurare necessaria vite, pro se, familia, et uxore, et ideo quantum ad hoc punitur cum subditur :
marg.| .2. Maledicta terra in etc. In quo notatur terre sterilitas, que post peccatum non produxit fructum convenientem homini nisi cum cultura et labore, que ante sponte producebat fructus convenientes in abundantia, et produxisset si homo in statu innocentie perstitisset. In hebreo habere baaburecha 5 id est ‘propter te’.   Maledicta terra propter te id est propter peccatum tuum, propter quod incurrit sterilitatem, ut dictum est. In  sudore vultus {104}   tui etc. per hoc notatur anxietas hominis in labore agriculture qui ante peccatum non operabatur nisi ad recreationem et virtutis exercitium, ut predictum est.
5 בַּֽעֲבוּרֶ֔ךָ ] corr., בעבורב Ed1590 Ed1603
Numérotation du verset Gn. 3,17 
differentia
marg.| {LYR3T3.1} Item .f. Maledicta terra in opere tuo. Hebreus :   Maledicta terra propter te id est propter peccatum tuum erit sterilis, ideo subditur spinas et tribulos germinabit tibi. C
C ¶Codd. : Nicolaus de Lyra, Tractatus de differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 4ra {MM2023}
Numérotation du verset Gn. 3,18 
marg.| .3. Spinas et tribulos. In hoc notantur impedimenta que proveniunt hominis labori ex terra.
marg.| .4. Et comedes etc. Qui prius comedebas fructus paradisi, et quia iste pene inflicte sunt homini ad totam vitam usque ad mortem.
Numérotation du verset Gn. 3,19 
marg.| .5. In sudore vultus etc. Patet littera.
Numérotation du verset Gn. 3,20 
marg.| .6. Et vocavit Adam. Hic consequenter describitur miserie inflicte transfusio, quia quales factis sunt primi parentes per peccatum, tales filios genuerunt, et ideo dicit.   Et vocavit etc.   Eva. In hebreo est [הוה] haua. Quod nomen sonat vitam penalitatibus tamen subiectam.
marg.| marg.| {105} .1. Eo quod mater esset id est omnium hominum in hac vita mortali degentium.
Numérotation du verset Gn. 3,20 
additio 4
prol.| In eodem capitulo tertio, ubi dicitur in postilla Et vocavit Adam etc. Eva in Hebraico [חַוָּה] chauahvitam sonat simpliciter, non connotando quod sit penalitatis subiecta vel non sicut enim cum dicitur mater omnium viventium non denotatur quod sint in hac vita mortali, vel non, unde hec vocatio aliter videtur continuari ad predicta.
prol.| Ad quod sciendum quod licet Adam secundum quod tradunt doctores sciverit naturas omnium animalium et omnium scientiarum, de quibus homo natus est instrui, prout patet in Prime partis questione 94 articulo 3 in corpore articulig, non tamen habuit notitiam futurorum contingentium, nisi prout ex divina revelatione habuit, vel experimentaliter poterat adquirere. Et ideo cum mulier statim postquam fuit producta sibi adducta fuerit, nesciens an Deus disponeret eos sic remanere, et alios de novo procreare, an ex ea esset proles per propagationem procreanda, vocata est ab eo virago, quasi de viro sumpta, ad denotandum quod erat sibi data in consortium domestice conversationis, non declarans an esset sibi data etiam ad prolis propagationem quod etiam consonat verbis Dei dicentis ante mulieris productionem supra Gn. 2 capitulo : « Dixitque Deus Non est bonum hominem esse solum, faciamus ei adiutorium simile sibi ». Sed post peccatum ex divina sententia contra ipsum et uxorem suam lata duo collegit : Unum, scilicet quod ipsi essent mortales, et hoc cum sibi fuit dictum. Pulvis es, et in pulverem reverteris. Secundum quod debebant habere filios per propagationem, sicut cetera animalia, et hoc cum dictum fuit mulier. Multiplicabo eternas tuas et conceptus, et in dolore paries filios. Ex quibus concludit, quod illa deberet esse mater omnium succedentium, cum iam cessavisset Deus a novis creaturis condendis, et ideo audita divina sententia vocavit eam Evam, quod nomen interpretatus est ipse Adam .d. eo quod esset mater omnium viventium.
g Thomas de Aquino, Summae theologiae, q. 94, a. 3, co.
Numérotation du verset Gn. 3,21 
marg.| .2. Fecit quoque etc. id est de pellibus animalium mortuorum in signum sue mortalitatis, et quia indigebant tegumento contra intemperiem aeris loci ad quem erant eiiciendi, verumtamen ante eiectionem Deus improperat Ade suam transgressionem dicens :
Numérotation du verset Gn. 3,22 
marg.| .3. Ecce Adam factus etc. Ironia est, ac si diceret, non es assecutus, quod serpens promisit, sed contrarium.
marg.| .4. Nunc ergo videte : ly   videte non est de textu hebraico, sed subintelligitur, {106} et est modus loquendi satis frequens in Hebraico quo omittitur una dictio. Translatio vero nostra expressit quod in hebreo omittitur vel subintelligitur. Notandum etiam quod hoc est verbum Dei ad angelos, per quorum ministerium homo primus eiectus est extra paradisum.
marg.| .5. Et sumat etc. Cum homo incurrisset iam necessitatem moriendi, ut predictum est, lignum vite iam non poterat vitam eius perpetuare, poterat tamen ex sua bonitate ipsam prolongare, et ista prolongatio nomine eterni significatur, sicut in Ps. Montes eterni nominantur propter longitudinem durationis. unde et in hebreo dicitur.   Et vivat in seculum, quod designat tempus longum.
Numérotation du verset Gn. 3,23 
moraliter
marg.| marg.| {107}.1.  Emisit eum Deus de para etc. per quod designatur quod peccator pro peccato mortali desinit esse de ecclesia militante merito, et si non numero. Per hoc autem quod gladius flammeus ponitur ante paradisum, {108}designatur quod manente peccato mortali non est reversio ad ecclesiam militantem secundum meritum. Dicitur tamen gladius versatilis, quia si vera penitentia sequitur, homo secundum meritum ad eam revocatur, dicente Domino Ezech. 18.g.   Nolo mortem peccatoris, sed ut magis convertatur et vivat
Numérotation du verset Gn. 3,24 
marg.| marg.| {107} .1. Eiecitque Adam etc. Istud dupliciter exponitur secundum duplicem opinionem suprapositam de situ paradisi terrestris. Secundum enim illos qui dicunt quod est sub equinoctiali circulo gladius flammeus intelligitur zona torrida inter habitationem nostram et paradisum, et dicitur versatilis, quia sol per quem causatur ibi caliditas impertransibilis, appropinquat ad nos in estate et hyeme elongatur. Per Cherubin autem intelligitur angelica custodia, per quam tota natura corporea ad ministratur, et maxime motus orbium.
marg.| marg.| {108} .2. Ad custodiendam viam etc. Ne homo inde eiectus posset illuc redire, nec aliquis alius adire. Secundum vero illam opinionem que ponit paradisum terrestrem circa tropicum cancri, per gladium flammeum intelligitur aliquis ignis materialis, ibi factus a Deo et oriens de terra, sicut dicitur de monte Aetna, qui continue ardet, et significatur nomine gladii, quia ignis ascendens sursum in superiori parte acuitur ad modum gladii. Per cherubin autem intelligitur natura angelica, ut predictum est.   Ad custodiendam viam, quia ille ignis est ante introitum paradisi prohibens accessum hominis ad ipsum.
Numérotation du verset Gn. 3,replicae Doering 
prol.| Correctorii contra Burgensem In tertio capitulo ubi Postillator movet dubium. Cum Eva peccaverit actu interiori superbie et diffidentie, et actu exteriori comestionis vetiti, et tamen non percepit suam nuditatem usque post esum viri, quomodo iustitia originalis potuit stare cum prefatis peccatis Eve ? Et respondet dicens iustitiam originalem fuisse gratiam gratis datam que stare potest nedum cum peccatis venialibus sed etiammortalibus. Hanc responsionem Burgens<is> impugnat ratione minus efficaci ut dicetur, et ponit ad motum dubium aliam responsionem dicens quod Ade datum est preceptum, non Eve, ideo transgressio non fuit consummata quousque Adam comederet, et eo usque mansit iustitia originalis. Et multa circa hoc dicit inepta. Suppositum enim Burgens<e> ex littera apparet falsum. Dicitur enim in littera quod mulier respondit diabolo : nobis precepit Deus etc. Igitur mulier recepit preceptum sive per se, sive per virum, sicut quibusdam placet. Si igitur fuit mulieri preceptum, ad servandum erat obligata, transgrediendo igitur non solum venialiter sed et mortaliter peccavit. Stat igitur responsio Postillatoris.
prol.| Quod autemBurgensis de Magistro sententiarum adducit, allegoria est, non sensus litteralis, ut patet per eamdem in eodem capitulo Illud quoque nec verum videtur quod addit Burgensis dicens sola exteriorem comestionem fuisse prohibitam, non actum interiorem, quia secundum omnes illa prohibitio fuit ad probandum obedientiam, ideo dicitur communiter quod fructus non erat malus, nec eius esus, nisi quia prohibitus : nunc autem inobedientia sicut et obedientia respiciunt actum interiorem principaliter, consequenter exteriorem, nec exterior aliquid malitie intensive addit super interiorem, ut vult magister sententiarum per eum inductus lib. 2. distin. 42. Etenim, inquit, una inobedientia unusquisque contemptus, sive quando vult sive quando agit, licet secundum expositionem doctorum distinctio sit in malo extensive. Nec valet similitudo per eum, scilicet Burgensem, inducta de lege cohibente manum et non animum quia hoc dicitur ratione temporalis pene per legem taxate, sed non quoad Deum, apud quem, ubicumque manus cohibetur, animus non manet sine obligatione. Imo dato, sed non concesso, quod solus actus esus exterioris prohibitus fuisset, adhuc staret dubium motum, quomodo iustitie originalis mansisset in Eva manducante ante virum ? Mansit quidem secundum Postillatorem, et non mansit secundum Burgensem Pro utriusque partis concordantia notandum prout scripsi circa sententias lib. 2. dist. 31. 32. et 33. quod iustitia originalis multos habuit effectus : {110} unum principalem, alios secundarios. Principalis fuit ordinatio voluntatis in Deum. Sed secundarii effectus non fuerunt simpliciter et directe a iustitia originali, sed concurrentibus que enumerat Scotus circa secundum dist. 19. que sunt immortalitas, preservatio a siti, et aliis passionibus, et tranquillitas virum sensitivarum. Oppositum effectus principalis est culpabile, oppositum autem effectuum secundariarum non est culpabile, sed potius penale. Per peccatum igitur actuum interiorum ceciderunt a iustitia originali quantum ad effectum principalem, quia voluntas eorum fuit quo ad Deum inordinata, dum Adam se ad amorem uxoris converteret divino precepto dissimulato, sicut colligitur a beato Augustino 11 super Genesim, capitulo9. ubi dicitur Adam peccasse quadam societatis necessitudine. Sed his se habentibus effectus secundarii non secuti, quia penale reservatum est usque post peccatum operis manifeste per mulierem inchoatum, et per virum consummatum, Mansit igitur iustitia originalis cum peccato quo ad effectus secundarios propositione Postillatoris, et non mansit quo ad effectum principalem propositione Burgens. Signum huius dicti sumi potest ex eo, qui restitui potest gratia equivalens iustitie originali quo ad effectum principalem, restitutione non facta quo ad effectus secundarios. Nec per huiusmodi concertationem fit variatio in sensu litterali. Ad argumentum igitur principale Burgens. dicitur quod per actum interiorem superbie et diffidentie, qui venit ex rebellione spiritus ad Deum ceciderunt a statu innocentie, et iustitie originalis quo ad effectum principalem, sed non quo ad effectus secundarios quousquepeccatum actu exteriori foret consummatum.
prol.| Item in eodem capitulo ubi Postillator ponit de locutione Dei ad serpentem expositionem B. Augustin. quam ponit ex intentione fore litteralem, subdit Postillator ponens expositionem aliam quam beatus Hieronymus in libro questionum Hebrai<carum>. videtur recitare : sed hanc reprobat Postillator tribus rationibus Sed Burgens. opponit se Postillatori, dicens expositionem beati Augustini fore mysticam, sed eam quam recitat B. Hiero fore litteralem, et nititur solvere rationes per Postillatorem in contrarium adductas. Et cum primum Postillator arguit quod irrationabile est, quod Deus dirigeret sermonem vocalem ad animal brutum non intelligens. Respondet Burgensis quod non obstat quia alibi legitur, et ait dominus ad piscem. Ione 2.d. Sed illa responsio non valet, quia locutio Dei hic fuit vocalis, ibi autem quedam interior inspiratio, ut Burgens. mei testatur dicens. Locutio ad piscem significat expressionem divine voluntatis per effectus interiores. Sed quod hic fuerit vocalis, patet per beatum Augustinum 11. super Genesim c.1. ubi propter illam locutionem Dei ad serpentem dicit, ubi in Sacra Scripturaaliquid dicitur quod non nisi absurde ad litteram potest intelligi, procul dubio figurative dictum esse, et ad aliam significationem accipi debere. Et ob idem B. Augustinus eo. lib. c. 9. ponit differentiam inter locutionem Dei ad virum et mulierem et serpentem, dicens : Locutionem ad primos esse ad litteram, sed ad serpentem figurativam, quia absurde sonaret, ut arguit Postillator ex illo loco beati Augustini sed non sonaret absurde, si per inspirationem locutus fuisset serpenti sicut pisci, de quo supra Constat ergo quod fuit vocalis, sed ad diabolum sub nomine serpentis. Confirmatur totum ex intentione beati Gregorii in Moralia prout Burgensis eum allegat in solutione ulti. arg. quest. sue preambule, ubi dicitur. Cum ordo historie deficit, sese nobis intellectus mysticus quasi apertis iam foribus ostendit, et tunc mysticus pro litterali habendus est, ut Burgens. met ubi supra testatur, et sic est in propositione de locutione Dei ad serpentem sicut de locutione lignorum : Iud. c.9.b. Certum est enim utrobique historiam secundum vocem significationem deficere. Est igitur ad mysticum sensum tamquam ad vere litteralem recurrendum secundum doctrinam beati Gregorii et Augustini et omnium communiter scribentium.
prol.| Frustra igitur laboravit Burgensis cum solutione primi argumenti. Nec responsio ad secundum valet : nam instantia de iumento est contra Burgensem pro eo quod serpens potissime venit destruendus plus quam iumentum, si instantia valeret. Nec alie instantie valent de interemptione pecorum et etiam inanimatorum : nam cum iumento, pecoribus, vasis, et supellectilibus inanimatis commissa sunt peccata idololatrie, et alia, tamquam cum subiectis pollutis, diabolus autem serpente non utebatur ut subiecto quod polluit, sed solum ut instrumento, quod Deus permisit, ut cito dicetur infra, ideo illa in detestationem peccati destructa sunt, serpens autem quia solum fuit permissum instrumentum, puniri non debuit. Exemplum familiare : Occidat quis clericum gladio, in detestationem peccati locus execratur, interdicitur et tota terra supponitur interdicto, quia videntur subiecta in quibus sanguis clerici effusus est. Contra gladium vero, qui solum instrumentum fuit occisoris, nihil sit ipso iure.
prol.| Nec valet responsio ad tertiam rationem Postillatoris, nam expositio quam improbat dicit, serpentem erectam staturam habuisse, non more pecudis pedes. Nec tamen serpentem habuisse pedes est in Scriptura fundatum. Nam ante tentationem serpens fuit dictus a serpendo, ut dicit Isidorus. Et inter reptilia computatus, nec littera quam putat Burgens. salvare eius propositum : nam cum in serpentis maledictione dixit dominus. Super pectus tuum gradieris, non intelligi debet ad litteram secundum intentionem beati Augustini quasi prius super pectus repetere non consueverit, sed ad diabolum dictum intelligitur, non ad serpentem, quamvis sub nomine serpentis, secundum quod Postillator ad beati Augustini intentionem exponit. Et dato, quamvis non concesso, quod serpens tempore tentationis erectus vel super pedes incesserit : diabolus enim ad hoc potuit eum erigere, aut pedes formare, qui ad loquendum eius linguam poterat movere, et tunc sensus littere est super {111} pectus tuum gradieris id est quod de cetero non permittetur diabolus sic transformare serpentem. Et ad istum sensum conferre quod Postillator secundum intentionem beati Augustini 11. super Genesim c. ix. (ubi supra exponendo, quare potius per serpentem tentatus est homo, quam per aliam effigiem ait, quod scilicet hoc non fuit ex demonis electione, sed magis ex divina dispensatione, que non permisit hominem tentari per diabolum in specie affabili et mobili, per quam posset facilius decipi, sed magis in specie horribili, in qua fallacia demonis poterat facilius deprehendi. Et mirum quod Burgens. In hac parte Postillatorem non redarguit, qui pueriles frequenter contra eum occasiones quesivit, cum tamen hic modus dicendi vel loquendi sit antecedens ad omnia que Burgensis in hoc loco reprobare nitebatur.
prol.| Item in eodem capitulo ubi Postillator dicit Evam significare vitam penalitati subiectam, sicut et beatus Hie. dicit, quod significat vitam et calamitatem. Burgens. fingere videtur oppositum, innixus fundamento {112} falso, quod scilicet Adam a principio formationis mulieris, nesciverit eam matrem cunctorum hominum futuram, Sed hoc falsum videtur. Scivit enim hoc statim spiritu prophetico, qui formata muliere dixit : Hoc nunc os ex ossibus meis, propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adherebit uxori. Ecce scivit eam sibi datam in uxorem scivit quoque se futurum patrem, et Evam futuram matrem : Scivit nihilominus plus eam sibi coniunctam, quam ob conversationem domesticam quam habet pater et filius, quorum tamen coniunctione, maiorem dixit coniunctionem uxoris ad virum, et e converso. Scivit quoque hoc ipsum ex Dei benedictione ante lapsum, de qua dicitur. 1 capitulo Non latuit eum nuptias ante lapsum institutas, et per Deum benedictas, ut vult beatus Augustinus 14 >libro> de civitate Dei, capitulo 22 et 18 <libro> super Genesim, c.3.Cum igitur ante lapsum fuerant nuptie celebrate, quamvis non consummate, tamen preceptum de consummando per benedictionem receperunt, cum dixit Dominus : Crescite et multiplicamini etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Gn. 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 18/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=03&chapitre=03_3)

Notes :