Nicolaus de Lyra

Capitulum 45

Numérotation du verset Gn. 45,1 

Non se poterat ultra cohibere Ioseph multis coram astantibus unde precepit ut egrederentur cuncti foras et nullus interesset alienus agnitioni mutue.
Numérotation du verset Gn. 45,2 

Elevavitque vocem cum fletu quam audierunt Egyptii et omnis1 domus pharaonis.
1 et omnis Rusch ] omnisque Weber
Numérotation du verset Gn. 45,3 

Et dixit fratribus suis: Ego sum Ioseph.
Adhuc pater meus vivit? Nec poterant respondere fratres nimio timore perterriti.
Numérotation du verset Gn. 45,4 

Ad quos ille clementer: Accedite, inquit, ad me. Et cum accessissent prope: Ego sum, ait, Ioseph frater vester quem vendidistis in Egyptum2.
2 Egyptum Rusch ] Egypto Weber
Numérotation du verset Gn. 45,5 

Nolite pavere nec durum vobis3 esse videatur quod vendidistis me in his regionibus. Pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Egyptum.
3 durum vobis Rusch ] inv Weber
Numérotation du verset Gn. 45,6 

Biennium est enim4 quod fames cepit in terra esse5 et adhuc quinque anni restant quibus nec arari poterit nec meti.
4 enim Rusch ] om. Weber |
5 cepit in terra – esse Rusch ] inv. Weber |
Numérotation du verset Gn. 45,7 

Premisitque me Deus ut reservemini super terram et escas ad vivendum habere possitis:
Numérotation du verset Gn. 45,8 

non vestro consilio sed Dei voluntate huc6 missus sum qui fecit me quasi patrem pharaonis et dominum universe domus eius ac principem in omni terra Egypti.
6 voluntate huc Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 45,9 

Festinate et ascendite ad patrem meum et dicetis ei: Hec mandat filius tuus Ioseph: Deus me fecit dominum universe terre Egypti. Descende ad me ne moriaris7.
7 moriaris Rusch ] moreris Weber
Numérotation du verset Gn. 45,10 

Et habitabis8 in terra Gessen,
8 habitabis Rusch ] habita Weber
erisque iuxta me tu et filii tui et filii filiorum tuorum, oves tue et armenta tua et universa que possides.
Numérotation du verset Gn. 45,11 

Ibique te pascam, adhuc enim quinque anni residui sunt famis ne et tu pereas et domus tua et omnia que possides.
Numérotation du verset Gn. 45,12 

En oculi vestri et oculi fratris mei Beniamin vident quod os meum loquatur ad vos.
Numérotation du verset Gn. 45,13 

Nuntiate patri meo universam gloriam meam et cuncta que vidistis in Egypto. Festinate et adducite eum ad me.
Numérotation du verset Gn. 45,14 

Cumque amplexatus recidisset in collum Beniamin fratris sui flevit, illo quoque flente similiter flente simul super collum eius.
Numérotation du verset Gn. 45,15 

Osculatus9 est Ioseph omnes fratres suos et ploravit super singulos post que ausi sunt loqui ad eum.
9 osculatus Rusch ] osculatusque Weber
Numérotation du verset Gn. 45,16 

Auditumque est et celebri sermone vulgatum in aula regis: Venerunt fratres Ioseph. Et gavisus est pharao atque omnis familia eius.
Numérotation du verset Gn. 45,17 

Dixitque ad Ioseph ut imperaret fratribus suis
dicens: Onerantes iumenta, ite in terram Chanaan
Numérotation du verset Gn. 45,18 

et tollite inde patrem vestrum
et cognationem et venite ad me. Et ego dabo vobis omnia bona Egypti
ut comedatis medullam terre.
Numérotation du verset Gn. 45,19 

Precipe etiam ut tollant plaustra de terra Egypti ad subvectionem parvulorum suorum et coniugum. Et10 dicito: Tollite patrem vestrum et properate quantocius venientes.
10 et Rusch ] ac Weber
Numérotation du verset Gn. 45,20 

Nec11 dimittatis quicquam de supellectile12 vestra
11 nec Rusch ] ne Weber |
12 suppellectile Rusch ] suppellectili Weber |
quia omnes opes Egypti vestre erunt.
Numérotation du verset Gn. 45,21 

Fecerunt filii Israel
ut eis mandatum fuerat, quibus dedit Ioseph plaustra secundum pharaonis imperium et cibaria in itinere.
Numérotation du verset Gn. 45,22 

Singulis quoque13
13 singulis quoque Rusch ] singulisque Weber
proferri iussit binas stolas.
Beniamin vero dedit trecentos argenteos
cum quinque stolis optimis.
Numérotation du verset Gn. 45,23 

Tantundem pecunie et vestium mittens patri suo,
addens eis asinos decem
qui subveherent ex omnibus divitiis Egypti
et totidem asinas triticum in itinere panesque portantes.
Numérotation du verset Gn. 45,24 

Dimisit ergo fratres suos et proficiscentibus ait: Ne irascamini in via.
Numérotation du verset Gn. 45,25 

Qui
ascendentes ex Egypto venerunt in terram Chanaan
ad patrem suum Iacob
Numérotation du verset Gn. 45,26 

et nuntiaverunt ei dicentes: Ioseph filius tuus14 vivit
14 filius tuus Rusch ] om. Weber
et ipse dominatur in omni terra Egypti.
Quo audito
Iacob15
15 Iacob B T M P² ΣOM Φ Ψ Ω Rusch Ed1530] om. Weber
quasi de gravi somno evigilans
tamen non credebat eis.
Numérotation du verset Gn. 45,27 

Illi e contra16 referebant omnem ordinem rei. Cumque vidisset plaustra et munera17
16 e contra Rusch ] contra Weber |
17 munera Rusch ] plaustra Weber |
que miserat, revixit spiritus eius
Numérotation du verset Gn. 45,28 

et ait: Sufficit mihi si adhuc Ioseph filius meus vivit. Vadam et videbo illum antequam moriar.

Capitulum 45

Numérotation du verset Gn. 45,1 
marg.| {LYR#T#.1}
marg.| Non si poterat ultra cohibere Ioseph. Hic consequenter describitur manifestatio fraternitatis : ubi primo describitur huius manifestationis modus, et secundo fructus, ibi :   Auditumque est etc. Circa primum ostenditur vehementia dilectionis, et secundo clementia remissionis, ibi :   Ad quos ille, tertio gratia promissionisibi :   Festinate quarto instantia consolationis,ibi :   En oculi vestri. Circa primum dicitur,
marg.| .1. Non se poterat ultra etc scilicet quia se manifestaret, Tum quia ratio eum inducebat ad hoc, eo preterita certificatus erat de penitentia fratrum suorum debet quod vendiderant ipsum, et de bona et fideli affectione eorum ad Beniamin fratrem suum uterinum. Tum quia pietas fraterna non permittebat eum amplius continue pietatis interioris signa.
marg.| .2. Et nullus interesset etc. Non quia Ioseph vellet celare, quod essent fratres sui, ut patet infra, sed quia in sui manifestatione volebat aliquid dicere, quod letere volebat Egyptios, ne fratres sui coram eis confunderentur, ut patebit.
marg.| .3. Elevavitque vocem cum fletu. ex magno affectu pietatis. quam audierunt Egypti, qui erant de domo Ioseph. licet enim exclusi a loco, non tamen ita longe recesserant, quin illam vocem possent audire, et bene volebat Ioseph, quod audirent illud quod tunc dixit scilicet   Ego sum Ioseph, subditur :
marg.| .4. Omnisque domus Pharaonis. non quod audirent vocem Ioseph immediate, sed per relationem Egyptiorum, qui erant prope Ioseph,
marg.| .5. Non poterant respondere etc. Erant enim memores de malo, quod ei fecerant, et eum dominum terre videbant, et ideo non fuit mirum, si fuerant valde territi.
marg.| {428} marg.| .6. Ad quos etc. Hic describitur clementia remissionis. vidit enim eos tertio propter malum, quod ei fecerant, ideo voluit eo certificare ad plena remissione dicens.
marg.| .7. Accedite inquit ad me etc. confidenter et secure. Et cum accessissent prope finem.
marg.| .8. Ego sum ait Ioseph frater. istud volebat eis dicere submisse, et ideo fecit eos prope venire, ne Egyptii audirent proditionem quam fecerunt, et sic eos despicerent.
marg.| .9. Nolite pavere etc. ac si diceret expresse, totum remitto vobis ex corde quia certitudinaliter probavi vestram penitentiam de me, et certam amicitiam vestram erga Beniamin fratrem meum.
marg.| .10. Nec vobis durum esse videatur. Hoc addit ad maiorem eorum certificationem
marg.| .11. Pro salutem enim vestra. quia secundum augustinum Deus adeo omnipotens est et bonus, quod non permitteret mala fieri, nisi inde maiora bona eliceret. et sic permisit Ioseph. vendi propter salutem populi tempore famis future
marg.| .12. Quibus nec arari etc. nisi modicum quod quasi nihil reputandum est Istius autem sterilitatis aliqui dicunt causam esse nimiam innundatiam Nili qui cooperiebat terram Egypti, intantum quod non poterant, convenienter colli. Sed istud non videtur verum, quia ista causa non fecit sterilitatem in terra Chanaan, et in aliis regionibus ubi non fluit Nilus, et tamen in illis suis sterilitas et fames, unde dicitur sup. xli.g.
marg.| Omnesque provincie veniebant in Egyptum, ut emerent escas, et malum inopie temperarent. Et ideo alii dicunt et verius ut videtur quod dicta sterilitas processit ex nimia siccitate, propter quam nec in Egypto, nec alibi terra poterat bene coli sufficienter.
marg.| .13. Non vestro consilio etc scilicet solum, quia invalidum esset nisi Deus permisisset, et ad bonum ordinasset.
prol.| {429}
marg.| .1. Fecit me etc. quia per sapientiam quam Deus dedit mihi Pharao credit mihi sicut patri.
marg.| .2. Festinate. Hic consequenter describitur gratia promissionis, quia promissit eis providere de victualibus cum patre suo pro quo mandavit per eos dicens.
marg.| .3. Ascendite ad patrem meum etc. quia terra promissionis in qua eras Iacob altior est respectu terra Egypti.
marg.| .4. Habita in terra Gessen. Nolebat enim Ioseph quod pater suus et fratres venirent ad presentiam regis, donec informasset eos qualiter deberent se habere in conspectu eius, et ideo voluit quod starent in terra Gessen, ubi occurreret eis ad eos informandum, quod et fecit, ut habetur capitulo sequunt.
marg.| .5. En oculi vestri. Hic describitur instantia consolationis, quia post predicta iterum consolator eos ad maiorem certificationem dicens,   En oculi vestri. etc. ac si diceret : sicut certum est vobis quod me videtis, ita certa sunt omnia, que dixi vobis ad consolationem vestram.
marg.| .6. Quod os meum loquatur ad etc. Loquebatur enim eis Hebraice non per interpretem, sicut ante fecerat.
marg.| .7. Post que ausi sunt loqui ad eum. quia manifeste viderant, quod vere, et ficte loquebatur.
marg.| .8. Auditumque est. Hic consequenter describitur dicte manifestationis fructus, ubi primo describitur severitas imperii rege. secundo sedulitas obsequii in Ioseph,ibi :   Quibus dedit Ioseph, tertio suavitas gaudii in patreibi :   Qui ascendentes, Circa primum dicitur sic.   Auditumque {430}   est, et per religionem eorum, qui secum erant in domo Ioseph.
marg.| .9. Et gavisus est Pharao etc. Licet diligerent Ioseph. propter bona, que eis fecerat tamen erat eis turpe quod homo, qui fuerat servius emptitius et eductus de carcere haberet tantum dominium in regno et ideo quando sciverunt quod haberet tot fratres, et taliter formatos quod bene videbantur nobiles, et de bone loco, fuerunt super hoc consolati. Et ideo precepit rex, ut patet et fratres et alii propinqui venirent in Egyptum, paratus eos sustentare et honorare, ut patet in littera. Unde subditur :
marg.| .10. Omnes opes etc. id est de omnibus opibus habebitis ad sufficientiam. Hebrei tamen dicunt quod hoc dicit prophetice quodam modo, licet hoc non intelligeret, quia per verbum eius significabatur, quod futurum erat filios Israel, qui exeuntes de Egypto asportaverunt secum opes Egypti, ut habetur Ex. 12scilicet sicut et Caiphas loquens de morte Christi, dixit.   Expedit vobis, ut unus moriatur homo pro populo. Ioan. 11.f. Et per eius verbum significabatur, quod mors Christi esset pro redemptione generis humani. ut exponit evangelista ibidem dicens.   Hoc autem a semetipso non dixit etc. Verumtamen neuter sic loquendo potest propheta proprie diei, quia ad hoc requiritur intelligentia, ut supra dictum est. 41 capitulo Sic nec asina Balaam potuit dici animal rationale, licet verba rationabilia protulerit quia illa verba non intellexit, quod tamen requiritur ad rationabilitatem fuerunt formata illa verba per angelum linguam asine. Sequitur :
marg.| .11. Quibus dedit etc. Hic ostenditur sedulitas obsequii in Ioseph, quia solicite fecit edictum Pharaonis, addens etiam super hoc specialia munera dando ea fratri suo Beniamin, et patri, et patet littera.
prol.| {431}
marg.| .1. Ne irascamini etc. Hoc dixit Ioseph, quia timebat, ne cum fratres ab eo recessissent, litigarent adinvicem imponendo sibimet unus alteri malitiam factam contra Ioseph.
marg.| {432} marg.| .2. Qui ascendentes etc. Hic describitur suavitas gaudii in patre, ex auditu rumorum, quod Ioseph adhuc viveret.
marg.| .3. Referebant omnem etc scilicet quare et quomodo Ioseph vendiderant, et qualiter fuit promotus in Egypto, ex tunc tot auditis et visis signis manifestis de vita Ioseph, Iacob credidit.
Numérotation du verset Gn. 45,moraliter 
marg.| .1. Non se poterat ultra cohibere etc. Per hoc autem quod Ioseph postquam probaverat fratres de patientia et fideli amicitia revelavit eis veritatem occultam, designatur quod bonus doctor, et magnus qui per Ioseph significatur, ut predictum est, postquam probavit discipulos de istis non debet eis aliquid celare de speculabilium aut agibilium secretis. Unde et ipse Deus qui est doctor supremus, postquam patientiam Abrahe probaverat Caldea, ubi pro fide unius. Dei fuit in ignem proctus et iterum in terra Chanaan de fidelitate, quando pro liberatione Lot cum paucis hominibus respective pugnavit contra quatuor reges. Gn. 19. capit. dixit,   Num potero calare Abraham {428}   que gesturus sum etc. ut habetur Gn. 18. capitulo Et similiter ipse Ioseph, postquam probaverat fratres suos de patientia et de fideli amicitia, erga Beniamin fratrem suum uterinum, ut pater per predicta, manifestavit se eis dicens.
marg.| .8. Ego sum Ioseph etc. et ne timerent quod ipsum vendiderant, eos assecuravit dicens.
marg.| .9. Nolite pavere. et ad maiorem consolationem eorum excusavit crimen eorum di.
marg.| .13. Nec vobis durum videatur, quod etc. et sic bonus doctor discipulis probatis non solum debet occultam veritatem revelare, sed etiam defectus preteritos propter emendationem sequentem indulgere. Et quoniam homo quantumcumque fuerit exaltatus tenetur honorare parentes, ideo subdit.
prol.| {429}
Numérotation du verset Gn. 45,moraliter 
marg.| .1. Festinate, et ascendi ad patrem meum et dicetis. ad eius maximam consolationem.
prol.| Hoc mandat tuus Ioseph et quantum ad eius promissionem subditur :
prol.| {430} Descende ad me etc. Simi iter bonus doctor, qui docet alios de honore parentum, debet hoc facere, ut non solum ipsi Ioseph, sed etiam Christo conformetur, de quo scribitur Act. 1.a.   Cepit. Iesus facere et docere.
prol.| {431}
Numérotation du verset Gn. 45,moraliter 
prol.| Quo audito etc. Per patriarcham Iacob qui audita prosperitate Ioseph filii sui, fuit valde gavisus, significatur bonus prelatus secularis vel religiosus, qui audita bona fama filii sui spiritualis {432} in scientia pariter et in vita, debet valde gaudere, sicut scriptum est. Prv. 10. a.   Filius sapiens letificat patrem , et eum hoc Deo gratias agere, et sacrificium laudis offerre pro tanto beneficio, Ideo subditur :



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Gn. 45), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 18/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=03&chapitre=03_45)

Notes :