Nicolaus de Lyra

Capitulum 30

Numérotation du verset Gn. 30,1 

Cernens autem Rachel quod infecunda esset, invidit sorori et ait marito suo: Da mihi liberos alioquin moriar.
Numérotation du verset Gn. 30,2 

Cui iratus respondit Iacob: Num pro Deo ego sum qui privavit te fructu ventris tui?
Numérotation du verset Gn. 30,3 

At illa: Habeo, inquit, famulam Balam. Ingredere ad eam ut pariat super genua mea et habeam ex illa1 filios.
1 illa Rusch ] ea Weber
Numérotation du verset Gn. 30,4 

Deditque illi Balam in coniugium,
que
Numérotation du verset Gn. 30,5 

ingresso ad se viro, concepit et peperit filium.
Numérotation du verset Gn. 30,6 

Dixitque Rachel: Iudicavit me2 Dominus
2 me Rusch ] mihi Weber
et exaudivit vocem meam dans mihi filium. Et idcirco appellavit nomen illius Dan.
Numérotation du verset Gn. 30,7 

Rursumque Bala concipiens peperit alterum
Numérotation du verset Gn. 30,8 

pro quo ait Rachel: Comparavit me Dominus3 cum sorore mea et invalui. Vocavitque eum Neptalim.
3 Dominus Rusch ] Deus Weber
Numérotation du verset Gn. 30,9 

Sentiens Lia quod parere desisset, Zelpham ancillam suam marito tradidit.
Numérotation du verset Gn. 30,10 

Qua post conceptum edente filium,
Numérotation du verset Gn. 30,11 

dixit: Feliciter. Et idcirco vocavit nomen eius Gad.
Numérotation du verset Gn. 30,12 

Peperit quoque Zelpha alterum.
Numérotation du verset Gn. 30,13 

Dixitque Lia: Hoc pro beatitudine mea; beatam quippe me dicent omnes4 mulieres. Propterea appellavit eum Aser.
4 omnes Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 30,14 

Egressus autem Ruben tempore messis triticee in agro reperit mandragoras
quas5 matri Lie detulit. Dixitque Rachel: Da mihi partem de mandragoris filii tui.
5 quas Rusch ] quos Weber
Numérotation du verset Gn. 30,15 

Illa respondit: Parumne tibi videtur quod preripueris maritum mihi? Nisi etiam mandragoras filii mei tuleris? At illa6: Dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui.
6 at illa Rusch ] ait Rachel Weber
Numérotation du verset Gn. 30,16 

Redeuntique ad vesperam Iacob de agro7, egressa est in occursum eius8 Lia et ait9: Ad me, inquit, intrabis, quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei. Dormivit cum ea nocte illa
7 Iacob - de agro Rusch ] inv. Weber |
8 eius Rusch ] om. Weber |
9 ait Rusch ] om. Weber |
Numérotation du verset Gn. 30,17 

et exaudivit Deus preces eius. Concepitque et peperit filium quintum
Numérotation du verset Gn. 30,18 

et ait: Dedit Deus mercedem mihi quia dedi ancillam meam viro meo. Appellavitque nomen eius10 Isachar.
10 eius Rusch ] illius Weber
Numérotation du verset Gn. 30,19 

Rursum Lia concipiens peperit sextum filium
Numérotation du verset Gn. 30,20 

et ait: Dotavit11 me Deus dote bona. Etiam hac vice mecum erit maritus meus eo quod genuerim ei sex filios. Et idcirco appellavit nomen eius Zabulon.
11 dotavit Rusch ] ditavit Weber
Numérotation du verset Gn. 30,21 

Post quem peperit filiam nomine Dinam.
Numérotation du verset Gn. 30,22 

Recordatus quoque Dominus Rachelis,
exaudivit eam et aperuit vulvam eius12,
12 eius Rusch ] illius Weber
Numérotation du verset Gn. 30,23 

que concepit et peperit filium dicens: Abstulit Deus opprobrium meum.
Numérotation du verset Gn. 30,24 

Et vocavit nomen illius Ioseph,
dicens: Addat mihi Dominus filium alterum.
Numérotation du verset Gn. 30,25 

Nato autem Ioseph, dixit Iacob socero suo: Dimitte me ut revertar in patriam meam13 et ad terram meam.
13 meam Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 30,26 

Da mihi uxores et liberos meos pro quibus servivi tibi ut abeam.
Tu vero14 nosti servitutem qua servivi tibi.
14 vero Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 30,27 

Ait ei Laban: Inveniam gratiam in conspectu tuo. Experimento didici quod benedixerit mihi Deus propter te.
Numérotation du verset Gn. 30,28 

Constitue mercedem tuam quam dem tibi.
Numérotation du verset Gn. 30,29 

At ille respondit: Tu nosti quomodo servierim tibi et quanta
in manibus meis fuerit possessio tua:
Numérotation du verset Gn. 30,30 

modicum habuisti antequam venirem ad te15
15 ad te Rusch ] om. Weber
et nunc dives effectus es.
Benedixitque tibi Deus16 ad introitum meum. Iustum est igitur ut aliquando provideam17 domui mee.
16 Deus Rusch ] Dominus Weber |
17 provideam Rusch ] + etiam Weber |
Numérotation du verset Gn. 30,31 

Dixitque Laban: Quid dabo tibi? At ille ait: Nihil volo
sed si feceris quod postulo.
Iterum pascam
et custodiam pecora tua.
Numérotation du verset Gn. 30,32 

Gyra omnes greges tuos et separa cunctas oves varias et sparso vellere et quodcumque fulfum18 et maculosum variumque
18 fulfum Rusch ] furvum
fuerit tam in ovibus quam in capris erit merces mea.
Numérotation du verset Gn. 30,33 

Respondebitque mihi cras
iustitia mea, quando placiti tempus advenerit coram te et omnia que non fuerint varia et maculosa et fulfa19 tam in ovibus quam in capris furti me argues20.
19 fulfa Rusch ] furva Weber |
20 argues Rusch ] arguent Weber |
Numérotation du verset Gn. 30,34 

Dixit Laban: Gratum habeo quod petis.
Numérotation du verset Gn. 30,35 

Et separavit in die illo capras et oves hircos et arietes varios atque maculosos. Cunctum autem gregem unicolorem id est albi et nigri velleris tradidit in manu filiorum suorum.
Numérotation du verset Gn. 30,36 

Et posuit spatium itineris dierum trium inter se et generum21 qui pascebat reliquos greges eius.
21 dierum trium – inter se et generum Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 30,37 

Tollens ergo Iacob virgas populeas virides et amigdalinas et ex platanis ex parte decorticavit eas.
Detractisque corticibus, in his que spoliata fuerant candor apparuit. Illa vero que integra fuerant22 viridia permanserunt atque in hunc modum color effectus est varius.
22 fuerant Rusch ] erant Weber
Numérotation du verset Gn. 30,38 

Posuitque eas in canalibus ubi effundebatur aqua ut cum venissent greges ad bibendum ante oculos haberent virgas et in aspectu earum conciperent.
Numérotation du verset Gn. 30,39 

Factumque est ut in ipso calore coitus oves intuerentur virgas et parerent maculosa et varia et diverso colore respersa.
Numérotation du verset Gn. 30,40 

Divisitque gregem Iacob et posuit virgas ante oculos arietum. Erant autem alba queque et nigra Laban cetera vero Iacob separatis inter se gregibus.
Numérotation du verset Gn. 30,41 

Igitur quando primo tempore ascendebantur oves, ponebat Iacob virgas in canalibus aquarum ante oculos arietum et ovium ut in earum contemplatione conciperent.
Numérotation du verset Gn. 30,42 

Quando vero serotina admissura erat et conceptus extremus non ponebat eas. Factaque sunt ea que erant serotina Laban et que primi temporis Iacob.
Numérotation du verset Gn. 30,43 

Ditatusque23 homo ultra modum et habuit greges multos, ancillas et servos, camelos et asinos.
23 ditatusque Rusch ] + est Weber

Capitulum 30

Numérotation du verset Gn. 30,1 
differentia
marg.| {LYR3.30.T1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 9v b
Numérotation du verset Gn. 30,1 
prol.| Cernens autem Rachel. Hic consequenter agitur de fructu Rachelis, et primo quantum ad filios adoptivos, secundo quantum ad filium naturalem. ibi :   Recordatusque dominus. Adhuc primo agitur de filiis adoptivis Rachelis, secundo de filiis adoptivis Lia, ibi :   Sciens. Lia. Circa primum dicitur sic.
marg.| .1. Cernens autem etc. Quod sibi erat afflictio maxima, eo quod desiderabat habere filios, a Iacob, de quo Christus erat. nasciturus.
marg.| .2. In vidit sorori sue. In vidia proprie dicta prout est vitium, est, tristitia de bono alieno, et hoc modo non invidit sorori, dolens de hoc quod haberet filios. Alio modo accipitur invidia large. prout importat tristitiam de proprio defectu in comparatione ad alterum non habentem talem defectum. et hoc modo invidit Rachel sorori sue.
marg.| .3. Da mihi liberos etc. Ex quo patet eius desiderium ad prolem, non ad libidinem.
marg.| .4. Cui iratus respondit etc. Quia irrationabiliter loquebatur ipsa, ideo temperavit dictum suum.
marg.| .5. Habeo inquit famulam Balam etc. Que non est ita sterilis, sicut ego.
marg.| .6. In gredere ad illam. Affectu maritali ad petitionem meam.
marg.| .7. Ut pariat super genua mea id est ut pariat filios, quos possim tenere super genua mea : ita quod licet sint sui per naturam, tamen mei erunt per adoptionem.
marg.| .8. Concepit et peperit filium etc. id est iudicavit me dignam habere prolem ex adoptione.
marg.| .9. Et idcirco appellavit nomen eius Dn. Quod interpretatur iudicium.
marg.| .10. Rursumque etc. Gratias agendo Domino.
marg.| .11. Comparavit me etc. In hebreo habetur :   Additione Dei addita {336}   sum cum sorore mea. ac si diceret : Deus addidit alium filium mihi, et ideo addita sum cum sorore mea. In hoc quod habeo filios sicut ipsa, licet non in equali numero.
marg.| .12. Vocavique eum Nephtali. Quod significat additionem, et in eodem sensu reddit translatio nostra, cum dicitur :   Comparavit me dominus etc. id est posuit me in tali statu quantum ad filios quod possim comparari sorori mee.
marg.| .13. Sentiens Lia. Hic consequenter agitur de filiis adoptivis Lie, et secundo de pueris eius naturalibus occasione huius. ibi :   Egressus autem Ruben, Circa primum sciendum quod Lia delectationem concubitus non querebat, sed prolem : ideo videns quod parere cessaverat, dedit ancillam suam marito uxorem.
marg.| .14. Qua post conceptum edente filium, dixit. ipsa Lia, cuius erat filius adoptivus.
marg.| .15. Feliciter. supple accidit mihi in hoc filio adoptivo.
marg.| .16. Et idcirco etc.   eius, Gad id est felix, vel felicitas, et de secundo dixit.
marg.| .17. Hoc pro bea etc. id est pro isto et aliis predictis dicat beata, ideo subditur :
marg.| .18. Beatam quippe etc. quia habui tot filios quot capita tribuum Israel.
marg.| .19. Propterea appellavit etc. id est beatus.
marg.| .20. Egressus autem etc. Hic agitur iterum de filiis Lie naturalibus quia enim ex magno desiderio prolis adoptive ad preces suas Iacob accepit ancillam suam uxorem, ideo dominus eius desiderium approbans, dedi ei iterum filios naturales Cuius rei modus et ordo describitur cum dicitur. Egressus autem Ruben primogenitus Lie, qui iam aliquantulum creverat.
marg.| .21. Tempore messis triticee. Que est post messem hordei.
marg.| .22. Reperit mandragoras id est poma mandragore, que sunt pulchra, et odorifera.
Numérotation du verset Gn. 30,6 
marg.| marg.| {341} .1. Dixitque Rachel Da mihi etc. Dicunt aliqui quod ista poma accepta in escam adiuvant in mulieribus virtutem concipiendi, unde et radix habet similitudinem humanam, et est ibi arbor masculina, cuius radix habet similitudinem hominis, et femina, que habet figuram femineam Augustinus vero dicit, quod occasione huius passus quesivit diligenter de natura huius pomi, et non invenit quod haberet talem virtutem, et ideo dicit se non vidisse causam quare Rachel concupivit, nisi propter pomi raritatem et suavitatem.
marg.| .2. Parum ne tibi etc. Sicut enim supra dictum, est, Rachel respectu aliarum habebat prerogativam tamen in hoc excedebat.
marg.| .3. Dormiat tecum etc. Illa enim nocte debebat esse cum Rachele secundum circulum reddendi debitum suis uxoribus. Sed Rachel concessit sorori sue. Sequitur :
marg.| .4. Et exaudivit Deus preces eius. Ex quo patet, quod ad concubitum Iacob non movebatur libidine, sed amore prolis habende ad cultum Dei
marg.| .5. Appellavitque nomen eius Isachar id est merces, cuius ratio preponitur in littera.
marg.| .6. Rursum Lia concipiens peperit sextum filium. Naturalem preter duos adoptivos.
marg.| .7. Mecum erit maritus meus. Libentius mecum habitando.
marg.| .8. Et id circo appellavit nomen eius Zaublon id est habitaculum.
marg.| .9. Recordatusque. Hic agitur de filio naturali Rachelis, cui post multas {342} preces et devotas dominus dedit filium, pro quo dixit.
marg.| .10. Abstulit Deus opprobrium meum. Scilicet sterilitatis, quia scriptum est Dt. 7.   Non erit apud te sterilis.
Numérotation du verset Gn. 30,24 
marg.| .11. Et vocavit nomen eius Ioseph. Quod sonat additamentum, et causa huius nominationis subditur :
marg.| .12. Addat mihi Dominus filium alterum scilicet naturalem, et ex desiderio habendi secundum, nominavit primum. Si diligenter considerentur predicta, non potest Iacob notari de aliqua incontinentia circa pluralitatem uxorem, quia non petivit nisi unam, scilicet Rachelem. Quod autem alia fuit sibi supposita. fuit ipso ignorante, et nolente, sed postea consensit Deo hoc ordinante, et Laban compellente. Ancillas autem accepit ad preces uxorum, et amore prolis, non ductu libidinis. Ex quibus patet, quod duabus sororibus usus est temperanter, ancillis obtemperanter, nec ulla intemperanter. De Lia et Rachele hoc patet ex modo introducendi ancillas, et ex hoc quod Deus dicitur audivisse preces earum in conceptu, quod non movebantur aliqua libidine, sed prolis amore ad Dei cultum. Iciebant enim Iacob a Deo electum, ut ex eius filiis nominarentur capita tribuum Israel, et quod Christus ex eius filiis erat nasciturus et ideo non est mirum si desiderabant habere prolem ab ipso non solum naturalem, sed etiam adoptivam, quia nesciebant de qua Christus nasceretur.
Numérotation du verset Gn. 30,25 
marg.| .13. Nato autem Ioseph. Hic consequenter describitur ipsius Iacob status quantum ad ampliationem bonorum temporalium, ubi primo describitur{343} ipsius Iacob petitio iusta. Secundo pactio gratia, ibi :   Dixitque Laban. Tertio provisio cauta, ibi :   Tollens ergo Iacob. Circa primum considerandum sicut prius dictum est, post nativitatem Ioseph satis cito complevit Iacob servitium suum, quatuor decim annorum, et ideo petebat licentiam redeundi ad terram suam cum uxoribus et liberis, quod iuste non poterat sibi denegari, sed Laban videns moram ipsius Iacob sit utilem, eo quod propter bonitatem Iacob dominus multiplicaverat bona ipsius Labam, nitebatur adhuc eum retinere. Et patet littera.
Numérotation du verset Gn. 30,26 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 30,27 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 30,28 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 30,29 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 30,30 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 30,31 
marg.| .1. Dixitque Laban. Hic ponitur pactio grata. Ad cuius intellectum consyderandum, quod ista fuit petitio Iacob quod de gregibus ovium, et caprarum ipsius Laban, que erant sub cura Iacob, auferrentur omnia animalia rufa et maculam aliquam in vellere habentia et traderentur filiis Laban custodienda. Illa autem que essent totaliter alba, vel totaliter nigra, remanerent sub custodia Iacob, et fetus qui nascerentur ex eis totaliter alibi, vel totaliter nigri essent ipsius Laban cum animalibus ex quibus nascebantur, que similiter erant totaliter alba, vel totaliter nigra. fetus autem qui essent masculosi vel rufi, essent ipsius Iacob, et istud pactum fuit gratum ipsi Laban, quia quod fetus nigri nascerentur ex nigris, et albi ex albis, erat secundum consuetum cursum nature, et ideo Laban habuit gratam istam pactionem tamquam sibi utilem. Talis autem fuit pactio secundum omnes expositores catholicos et Hebreos, et ideo secundum hoc exponenda est sequens scriptura, que est satis obscura duplici de Causa. Una est, quia breviter et succincte loquitur et plura subintelliguntur, que non exprimuntur ; Alia causa est, quia translatio nostra hic multum discrepat a littera Hebraica, ut videbitur. Accedamus ergo ad litteram.   Dixitque Laban. desyderans eius moram secum.
marg.| marg.| {344} .2. Quid dabo tibi : Quasi vellet sibi gratiam facere, cum tamen intenderet decipere.
marg.| .3. At ille ait : Nihil volo. Scilicet gratis, sed si feceris quod postulo, pro mercede laboris mei.
marg.| .4. Iterum pascam etc.
Numérotation du verset Gn. 30,32 
marg.| Gyra omnes greges id est diligenter consydera.
marg.| .5. Et separa cum etc. Que non sunt totaliter albe vel totaliter nigre illas amove de manu mea, et pone in manu filiorum tuorum.
marg.| .6. Et quodcumque etc. Quantum ad fetus qui nascentur de cetero de gregibus unius coloris, qui remanebunt sub manu mea.
prol.| Erit merces mea etc. Et quia hoc videtur contra cursum nature, ideo subditur
Numérotation du verset Gn. 30,33 
marg.| .7. Respondebitque mihi cras, in futuro.
marg.| .8. Iustitia mea. Si contra consuetum modum nature ex gregibus unius coloris nascantur varii et maculosi, qui debent esse mei argumentum est iustitie mee.
marg.| .9. Et omnia etc. Tam in ovibus, quam in capris, si alia inveniantur in et illa que cedunt in partem meam.
marg.| .10. Furti me argues id est habes me pro convicto de furto.
Numérotation du verset Gn. 30,34 
marg.| .11. Dixitque etc. Quia cursus nature erat pro eo.
marg.| .12. Et separavit etc. Ad tradendum filiis suis.
marg.| .13. Cuncto autem grege etc. Istud videtur contradicere ei quod dictum est, scilicet quod varia tradita sunt in manibus filiorum Laban, et unicoloria remanserunt in manu Iacob, et ideo aliter exponunt doctores nostri, hoc uno modo sic. In  manu filiorum suorum id est in manu filiorum Iacob, qui erant pastores sub eo. Sed hec expositio videtur falsa, quia istud pactum fuit inter Iacob et Laban immediate post nativitatem Iosephi, ut patet ex predictis. Item probatum est quod a tempore quo Iacob {341} accepit uxorem primam, usque ad nativitatem Ioseph, fluxerunt tantum septem anni, ergo tempore huius pacti primogenitus Iacob non habebat septem annos, sed deficiebant ad minus tres menses, et sic patet, quod non poterant adhuc esse pastores, ita quod in manibus eorum traderentur unicoloria, ideo alii exponunt hoc de filiis Labam, sed dicunt quod hoc dicitur hic per anticipationem sic exponendo :   Cunctum autem gregem unicolorem, qui supple, natus est post pactum, et post positionem virgarum in canalibus, tradidit ipse Laban in manibus filiorum suorum, quia talia cedebant in partem suam. Sed hec expositio videtur multum extorta, et discrepat cum hoc a littera Hebraica, quia ubi nos habemus   Cunctum autem gregem unicolorem id est albi et nigri velleris, tradidit etc. In hebreo sic habetur :   Omne quod habebat album in seipse, et omne rufum in arietibus tradidit etc. Quod sic glossam Hebrei, omne quod habebat album id est macula albam, quantumcumque minimam, et omne rufum quantumcumque minimum licet totum residuum velleris esset unius coloris. tradidit in mane filiorum suorum. Et patet sententia secundum predicta. Item deserebat translatio nostra ab Hebreo in punctuatione, quia facit principium versus distincti a precedenti,ibi :   Cunctum autem gregem unicolorem. In hebreoautem totum in uno contextu dicitur sub uno versu ab illo loco,   Et separavit in die illa, usque ibi :   Et tradidit in manu filiorum suorum. Ubi determinatur versus et sententia absque aliqua extorsione.
prol.| {342}
marg.| .1. Et posuit spacium itineris dierum trium etc. ne arietis et hirci varii et maculosi, qui erant sub manu Laban et filiorum suorum, transirent ad gregem unicolorem, qui erat sub manu Iacob, et generarent fetus varios.
marg.| .2. Tollens igitur Iacob. Hic consequenter ponitur prudens cautela ipsius Iacob, quia Laban fraudulenter agebat contra eum et in pluribus sibi tenebatur, ideo posuit virgas varii coloris in canalibusquando erat conceptus primi temporis quia illi fetus sunt meliores. Ex fortitudine enim nature provenit, quod animalia citius generent et concipiant. Cum autem femelle bibebant, ascendebant masculi et femelle videbant umbras masculorum in aqua, et imagines ipsorum varii coloris, et similes concipiebat Hancenimvirtutem habet imaginativa super corpus et super materiam, unde fit conceptus, quod similes concipiuntur illis, quos aspiciunt attente in extremo coitus, et beatus Hieronym. super locum istum dicit, quod tali arte utuntur in gregibus equorum Hispani, ponentes pulchros equos ante equas tempore conceptus. Dicit etiam quod Quintilianus quandam matronam accusatam de crimine adulteria, eo quod peperisset ethiopem liberavit, per hoc quod fecit inquiri si in cubiculo eius esset talis pictura, qua reperta liberata est mulier. Ex hoc etiam patet : quod Iacob erat homo sapiens in cognitione virtutum naturalium. Dicunt tamen aliqui, quod angelus docuit eum artem istam, quando ostendit sibi in visione masculos ascendentes super feminas, varios et maculosos, ut habetur c. seq. Patet etiam, quod non peccavit prudenter trahendo ad se quod sibi debebatur. Et maxime quia hoc videtur fecisse ex revelatione angeli. Et patet littera ex predictis.
Numérotation du verset Gn. 30,moraliter 
prol.| {341}
marg.| .13. Nato autem Ioseph etc. Generatis autem filiis spiritualibus per sanam doctrinam, et acquisitis divitiis meritorum per vitam exemplare, querit predicator religiosus, qui per Iacob significatur, {342} ad claustrum redire, ad explorandum propriam conscientiam, et ad meditandum de exitu presentis vite per mortem, sed aliquando bonus prelatus vel curatus nititur eum retinere, dicens.
Numérotation du verset Gn. 30,moraliter 
prol.| {343}
marg.| .1. In veniam gratiam in conspectu tuo. Ut pascas ad huc gregem meum verbo et exemplo. Sed quoniam non omnes prelati et curati laborem fratrum habent gratum, qui tamen per Laban significantur sicut et grati, et hoc propter identitatem officii ideo {344} pro talibus ingratis dicitur infra, quod Laban defraudare que sivit Iacob id est predicatorem mercede debita, per quam intelligitur subsidium temporale, quod licet non sit merces principalis, est tamen merces secundaria, sicut dicitur Lc. 10.b. de predicatoribus,   Dignus est enim operarius mercede sua. Propter quod in recompensationem huius subditur :
Numérotation du verset Gn. 30,moraliter 
prol.| {341}
marg.| .1. Tollens igitur etc. Per hoc enim quod posuit Iacob virgas varias in carnalibus : oves conceperunt et pepererunt varios fetus, qui cesserunt in partem. Iacob, et per hoc designatur quod fratres {342} pauperes compulsi sunt exponere fidelibus (qui per oves designantur) suas varias necessitates : et etiam varia suffragia, que fiunt pro benefactoribus suis, et per hoc plurimi fideles conceperunt propositum benefaciendi eis, et etiam fecerunt.
Numérotation du verset Gn. 30,additio 1 
marg.| marg.| {343} In capitulo 3. ubi dicitur in postilla : Additione Dei addita sunt etc., in hebreo non habetur hec dictio, que sonat additionem, sed magis controversiam vel contentionem, et est littera conventionis, dicendo, Contendi cum sorore mea et invalui. Cuius sensus est, Contendi cum sorore mea, super habendo filios et invalui, quia iam habeo. Unde cum dicitur in gloss. Inter. quod Neptalim dicitur, conversione videtur esse error scriptoris, et debuisset dicere a controversione seu controversia secundum Hebraicam veritatem.
Numérotation du verset Gn. 30,additio 2 
marg.| In eodem capitulo ubi dicitur in postilla : Et ideo secundum hoc exponenda est sequens scriptura etc. licet pactum inter Iacob et Labam generaliter consideratum videatur esse illud quod Postillator exposuit, et sic communiter tenetur, littera tamen in particulari considerata non totaliter consonat, sed in multis discrepat. Unde Hieronym. In hoc, loco multum apud Septuaginta confusus est sensus, et usque hodie nullum potui invenire nostrorum qui hunc locum plane ex poneret. Hec Hieronym. Quod etiam inter Hebreos expositores contingit.
Numérotation du verset Gn. 30,replica 
prol.| In hoc capitulo 3. Burgensis,notans translationem nostram ubi habetur. {344} Comparuit me dominus cum sorore mea. Dicit Hebraicum habere, Contendi cum sorore mea. improbans ex eo Glossam interlinearem que habet quod Neptalim dicitur a comparatione vel conversione, Dicit Burgen, quod sit error scriptoris, quia debuisset scribere a controversione seu a controversia. Sed intuenti capitulum istud, manifestum est nomina patriarcharum omnium communiter ex verbis matrum imponi. Nec habetur ex littera nec est verisimile quod veneranda Rachel contenderit cum sorore super et habenda prole cum sciret non esse culpam sororis, quod ipsa esset sterilis. Credo igitur Burgensem fingere et frustra beatum Hieronymum et Glossam interlinearem impugnare, qui Neptalim ex verbo : Rachelis dicunt impositum, cum dixit Comparuit me dominus sorori mee. Nec igitur glo. hoc ponit vitio scriptoris, quia est positum auctoritate Hieronym. In capitulo eod. de pacto inter. Iacob et Laban. Burgensis dicit apud Hieronymum et omnes Hebreorum et Latinorum expositores usque hodie fuisse magnam obscuritatem, et tamen hoc nihil facit pro expositione. In quo videtur dupliciter peccare. Primo quia, cum consuevit ex facili occasione contra Postillatorem longas facere digressiones, hic pro expositione obscuritatis apud omnes, ut dicit nullum impedit laborem. Secundo, quia cum vel noluit, vel non potuit hunc passum exponere non dedit grates Postillatori clarius exponenti.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Gn. 30), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 24/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=03&chapitre=03_30)

Notes :