Nicolaus de Lyra

Capitulum 23

Numérotation du verset Gn. 23,1 

Vixit1 autem Sara centum viginti septem annis
1 Vixit P14417 Rusch Weber ] [D]ixit perper. facsim. Brepols
Numérotation du verset Gn. 23,2 

et mortua est in civitate Arbee que est Hebron in terra Chanaan. Venitque Abraham ut plangeret2 eam.
2 plangeret Rusch ] + et fleret Weber
Numérotation du verset Gn. 23,3 

Cumque surrexisset ab officio funeris, locutus est ad filios Heth dicens:
Numérotation du verset Gn. 23,4 

Advena sum et peregrinus apud vos. Date mihi ius sepulcri vobiscum ut sepeliam mortuum meum.
Numérotation du verset Gn. 23,5 

Responderuntque filii Heth:
Numérotation du verset Gn. 23,6 

Audi nos, domine. Princeps Dei es apud nos in electis sepulcris nostris sepeli mortuum tuum nullusque te prohibere3 poterit. Quin in monumento eius sepelias mortuum tuum.
3 te prohibere Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 23,7 

Surrexit Abraham et adoravit populum terre, filios videlicet Heth.
Numérotation du verset Gn. 23,8 

Dixitque ad eos: Si placet anime vestre ut sepeliam mortuum meum audite me et intercedite pro me4 apud Ephron filium Seor5
4 pro me Rusch ] om. Weber |
5 Seor Ω Rusch Clementina ] Soor Weber |
Numérotation du verset Gn. 23,9 

ut det mihi speluncam duplicem quam habet in extrema parte agri sui. Pecunia digna tradat mihi eam coram vobis in possessionem sepulcri.
Numérotation du verset Gn. 23,10 

Habitabat autem Ephron in medio filiorum Heth. Responditque Ephron6 ad Abraham, cunctis audientibus qui ingrediebantur portam civitatis illius, dicens:
6 Ephron Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 23,11 

Nequaquam ita fiat, domine mi, sed magis ausculta quod loquor. Agrum trado tibi et speluncam que in eo est presentibus filiis populi mei. Sepeli mortuum tuum.
Numérotation du verset Gn. 23,12 

Adoravit Abraham coram populo terre
Numérotation du verset Gn. 23,13 

et locutus est ad Ephron circumstante plebe: Queso ut audias me: dabo pecuniam pro agro, suscipe eam et sic sepeliam mortuum meum in agro7.
7 agro Rusch ] eo Weber
Numérotation du verset Gn. 23,14 

Responditque8 Ephron:
8 responditque Rusch ] respondit Weber
Numérotation du verset Gn. 23,15 

Domine mi audi me9: terram quam postulas quadringentos
9 me Rusch ] om. Weber
siclos
argenti10 valet. Istud est pretium inter me et te, sed quantum est hoc? Sepeli mortuum tuum.
10 quadringentos siclos argenti Rusch ] quadringentis argenti siclis Weber
Numérotation du verset Gn. 23,16 

Quod cum audisset Abraham, appendit pecuniam quam Ephron postulaverat audientibus filiis Heth quadringentos argenti siclos11 et probate12 monete publice.
11 argenti siclos Rusch ] inv. Weber |
12 probate Rusch ] probati Weber |
Numérotation du verset Gn. 23,17 

Confirmatusque est ager quondam Ephronis
in quo erat spelunca duplex respiciens Mambre tam ipse quam spelunca et omnes arbores eius in cunctis terminis per circuitum
Numérotation du verset Gn. 23,18 

Abrahe in possessionem videntibus filiis Heth et cunctis qui intrabant portam civitatis illius.
Numérotation du verset Gn. 23,19 

Atque ita sepelivit Abraham uxorem suam Saram13
13 uxorem suam – Saram Rusch ] inv. Weber
in spelunca agri duplici
que14
14 que Rusch ] qui Weber
respiciebat Mambre. Hoc15 est Hebron in terra Chanaan.
15 hoc Rusch ] hec Weber
Numérotation du verset Gn. 23,20 

Et confirmatus est ager et antrum quod erat in eo Abrahe in possessionem monumenti a filiis Heth.

Capitulum 23

Numérotation du verset Gn. 23,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1}
Numérotation du verset Gn. 23,1 
prol.| Vixit autem Sara etc. Hic consequenter describitur quomodo Abraham ut perfectus se habuit ad proximum, sic enim habitavit inter extraneos, quod vocabant eum Dei principem, et locum sepulture pro uxore sua ei gratis obtulerunt, et ideo homo describitur Sare obitus, secundo offertur ei sepulture locus, ibi :   Cumque surrexisset. circa primum dicitur sic.
marg.| .1. Vixit autem Sara centum vigintiseptem annis. Hebrei qui numeros multis modis exponunt mystice, dicunt quod isti tres numeri predicti ita ponuntur distincte, ad designandum conditiones Sare, ac si diceretur, ita munda et innocens fuit viginti annorum, sicut cum fuerat septem annorum tantum, et ita pulchra centum annorum sicut viginti, et istud concordat predictis 20 capitulo
marg.| .2. Et mortua est in civitate Arbee. Vocata est enim civitas Arbaa [hébreu] praem. Ed1603 id est quatuor, ut dicunt aliqui, propter quatuor gigantes ibi sepultos, scilicet Archiman, Sisai, Talmais, et pater eorum. Alii dicunt et melius (ut videtur) quod vocata est. Arbee propter quatuor patriarchas ibi sepultos cum coniugibus suis, scilicet Adam et Eva, Abraham et Sara, Isaac et Rebecca, Iacob et Lia, de primo habetur Iosue. 14 de aliis tribus inf. 40 capitulo
marg.| .3. Cumque surrexisset. Hic consequenter agitur de sepultura Sare. ubi primo ponitur petitio Abrahe, secundo concessio sepulture, ibi :   Responderuntque filii Heth, primo ergo dicit.
marg.| .4. Advena sum et peregrimus etc. Propter quod non habeo ius sepulchri.
marg.| .5. Date mihi ius etc. Ex quo patet quod non intendebat illud emere quod est illicitum vendi, scilicet ius sepulture seu locum, quia locus sepulture semper fuit inter sacra reputatus. Melius potest dici quod locus sepulchri non est res spiritualis, sed ius sepeliendi, ideo Abraham ius petiit pro dono dicens,   Date mihi etc. et locum petiit pro pretio.
marg.| .6. Ut sepeliam mortuum meum. hic accipitur masculinum pro feminino sicut et Mar. 5 capitulo dominus dixit.   Quis me tetigit de muliere emoroissa.
marg.| .7. Responderuntque. Hic consequenter de sepultura Sare agitur et primo ponitur curialis populi responsio, cum dicitur.
marg.| {275} marg.| .8. Audi nos domine etc. In dubiis enim recurrebant ad Abraham, et ipse dirigebat illos, ac si considerent dominum.
marg.| .9. In electis sepulchris nostris id est melioribus et honorabilioribus.
marg.| .10. Sepeli mortuum tuum id est Saram. sed quia nolebat eam sepelire cum in fidelibus, primo gratias egit populo : ideo subditur :
marg.| .11. Et adora etc. a quo dicti sunt Ethei feci. enim eis reverentiam ut impetraret locum sepulture ubi erat sepultus Adam, ideo sequitur :
marg.| .12. In tercedite apud etc. Non dixit vendat, quia locum sepulture Abraham non intendebat emere sed fundum in quo erat dicta sepultura. quod erat licitum ideo sequitur :
marg.| .13. Quam habet in extrema parte agri sui id est agrum in quo est.
marg.| .14. Habitabat autem Ephron in medio filiorum Heth. Hoc autem interponitur ad ostendendum, quod ille ager erat carior ceteris in extremitatibus positis, et per consequens melior et securior.
marg.| .15. Responditque Ephron ad Abraham cunctis audientibus etc. Omnes enim de civitate ab operibus suis cessaverant, ut sepulture Sare debitum honorem impenderent.
marg.| .16. Nequaquam etc. id est nolo tibi vendere, sed gratis concedere, sed quia Abraham nolebat, quod ipse vel alii infideles possent ibi ius sepulture reclamare, et per consequens cum Sara infideles sepelire, noluit gratis accipere sed pro pecunia postulavit, et patet littera usque ibi :
marg.| .17. Terra quam postulas quadragintos siclos. Dicunt aliqui, quod si considerentur dicta Isi. et Papie de ponderibus metallorum, obolus prout in Scriptura sacra accipitur, habet tantum de argento sicut habet unus parvus turonensis, siclus autem usualis de quo hic agitur, secundum eos valet 48. obolos. Et sic quadringenti siculi valent octoginta libras turonen. et secundum hoc patet pretium agri predicti. Si autem contra hoc arguatur per hoc quod dicitur Ex. 30.b.   Siclus viginti obolos habet. Dicunt non obstat, quia in Ex. 6. loquitur scriptura de siclo et obolo secundus pondus sanctuarii, ut patet ibidem, quod quidem pondus est alius a pondere usuali. Credo tamen quod melius est dicere quod non habetur certus valor predictorum quadringentorum argenti siclorum, quia pondera et monete apud varias gentes multipliciter variantur, et etiam apud eamdem gentem secundum diversa tempora.
Numérotation du verset Gn. 23,15 
marg.| {276*} .1. Sed quantum est hoc quasi dicat : Non est res tanta de qua inter me et te fiat longus tractatus.
Numérotation du verset Gn. 23,16 
marg.| .2.  Quod cum audisset etc. scilicet determinationem pretii appendit pecuniam quam Ephron postulaverat audientibus filiis Heth quia in talibus oportet habere testes.
marg.| .3.  Quadrigentos argenti etc. In quo ostenditur bonitas materie.
marg.| .4.  Monete publice, In quo ostenditur bonitas forme. quia habebat impressionem debitam monete publice currentis.
Numérotation du verset Gn. 23,17 
marg.| {LYR3.23.17L1} .5. Confirmatusque 1   * etc. Ex quo patet quod non emit speluncam in qua erat sepulchrum Ade, sed agrum sive fundum in quo erat. Et istud est licitum2* sicut fundus potest emi licite in quo est sita ecclesia. Ephron autem vendens {277*} peccavit, quia propter dictam sepulturam carius vendidit. Dicunt Hebrei quod ipse Ephron ostendit in princ. se multa agere pro Abraham, et tamen in fine nihil fecit, sed terram suam carius iusto pretio vendidit. ideo postea remota est littera vau de eius nomine, ad designandum eius imperfectionem, et sic diminuta scribitur deinceps, ut patet 25 capitulo sed non apparet in pronunciatione. Dicitur autem ista spelunca fuisse duplex quia, secundum aliquos, ibi erat duplex edificatio, una inferior et altera superior, sicut in capella regis Parisiisa. Secundum alios dicitur duplex quia licet essent in eadem equalitate, tamen in una ponebantur viri et in alia uxores.
a Allusion à la Sainte-Chapelle de Paris, construite selon le plan des chapelles palatines impériales à deux étages ; cf. Sauveur Jérome Morand, Histoire de la Sainte-Chapelle royale du Palais, enrichie de planches, Paris, 1790, planches 26 -27 et 32  ; L.   Grodecki, La Sainte-Chapelle, Paris, 1975, p. 23-30.
1 confirmatusque Ed1590 ] conformatusque cacogr. Ed1603
2 licitum Ed1590 ] licita Ed1603
Numérotation du verset Gn. 23,19 
marg.| .6.  Atque ita sepelivit Abraham. Hic consequenter describitur sepultura Sare, et patet littera.
Numérotation du verset Gn. 23,moraliter 
marg.| .1. Vixit autem Sara etc. Hic agitur de morte Sare per quam designatur mors cuiuslibet bone persone. Unde subditur :
marg.| .2. Mortua est in civitate Arbee id est quatuor, quia boni moriuntur in quatuor virtutum moralium perfectione. Apc. 21.e.   Civitas erat in quadro posita.
marg.| .3. Venitque Abraham ut plangeret. Per quem potest intelligi quilibet {275} fidelis amicus defuncti qui naturali pietate motus plangit mortem amici, et consequenter querit sepulture locum, per quem designatur empyreum celum, sicut infernus est sepulture locus malorum. Lc. 16.f.   Mortuus est dives et sepultus est in inferno. Et ibidem premittitur de Lazaro,   Factum est autem ut moreretur mendicus, et portaretur ab angelis in sinum Abrahe. Iste vero sinus tempore ascensionis Christi est empyrei celi locus, qui queritur per suffragia bonorum.
marg.| {276*=277} In capitulo 23. ubi dicit in posti. Ex quo patet quod non intendebat emere illud quod est illicitum etc.
Numérotation du verset Gn. 23,additio. 
prol.| In hac emptione non potest Abrahe aliquod peccatum imponi. Tum quia non peccaret hodie qui emeret agrum, ut neo faceret cemeterium, prout dicit magister in historia : Tum quia ut dicit Ambrosius in libro de Abraham. Hec autem Abraham facit quia nondum erant huiusmodi Dei templa, in quibus fidelium in Domino aliquis adorarentur.
Numérotation du verset Gn. 23,Replica. 
prol.| Correctorii contra Burgensem In capitulo 23. ubi Postillator dicit Abraham cavisse quod illicitum est in contractu facto cum Ephron pro eo, quia emit fundum non{277*=276} speluncam sive sepulchrum. Burgensis obiicit quod Abrahe non potest imponi peccatum, quia hodie posset sine peccato quis emere agrum in quo faceret ecclesiam vel cemeterium, sed manifestum est hanc obiectionem non valere, agrum in quo sepultura erat, non in eo sepulchrum faceret, rationeenim sepulture ipsius Ade, et Eve in illo agro locus ipse religiosus inter sacra computabatur. ideo non emit sepulchrum sed ius in quo sepulchrum erat ideo dixit : Date mihi ius sepulchri, non dixit, vendite, quia hoc illicitum fuisset, et sequitur, Intercedite pro me apud Ephron, ut der mihi speluncam duplicem, in qua sepultus fuit. Adam, ut innuitur Iosue 13.d.bnon dixit, ut vendat, quia illicitum fuisset, Non enimAbraham intendebat emere sepulchrum Ade sed fundum, et ius in fundo in quo dicta sepultura fuit.
b Ios. 13.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Gn. 23), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 18/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=03&chapitre=03_23)

Notes :