Nicolaus de Lyra

Capitulum 7

Numérotation du verset Gn. 7,1 

Dixitque Dominus ad eum: Ingredere tu et omnis domus tua in1* arcam, te enim vidi iustum coram me in generatione hac.
1 in Weber ( Σ T M Φ) Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 7,2 

Ex omnibus animantibus mundis tolles2 3 septena et4 septena,
2 tolles G C Cava X ΠC ΣTGO ΦP P² Ω Ed1455 Rusch Edmaior. cum hebr. ] tolle Cor2 (sic antiqui) Λ ΠD ΣM B A T M ΦRAZGV ΘAM Ψ Clementina Weber cum LXX |
3 Π |
4 et Edmaior H Χ² ΠD ΣOMT P² ΨDF) M Φ T Ω Ed1455 Rusch Clementina cum Hilar. loc. cit. ] om. Edmaior Weber |
masculum et feminam. De animantibus vero immunndis5* duo et6 duo masculum et feminam.
5 immundis ΘA Ω Ed1455 Clementina cum Hilar. in Ps. 140:7 ] non mundis Rusch Weber |
6 et Weber (T M Φ) Rusch Clementina ] om. Weber |
Numérotation du verset Gn. 7,3 

Sed et de volatilibus celi septena et7 septena, masculum et feminam, ut salvent8 semen suum9 super faciem universe terre.
7 et Rusch ] om. Weber |
8 salvent Rusch ] salvetur Weber |
9 suum Rusch ] om. Weber |
Numérotation du verset Gn. 7,4 

Adhuc enim et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus et delebo omnem substantiam quam feci de superficie terre.
Numérotation du verset Gn. 7,5 

Fecit ergo Noe omnia que mandaverat ei Dominus.
Numérotation du verset Gn. 7,6 

Eratque sexcentorum annorum quando diluvii aque inundaverunt super terram
Numérotation du verset Gn. 7,7 

et ingressus est Noe et filii eius,
uxor eius et uxores filiorum eius
cum eo in arcam propter aquas diluvii.
Numérotation du verset Gn. 7,8 

De animantibus quoque mundis et immundis et de volucribus celi10 et ex omni quod movetur super terram
10 celi Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 7,9 

duo et duo ingressa sunt
in arcam ad Noe11, masculus et femina, sicut preceperat Deus Noe.
11 in arca - ad Noe Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 7,10 

Cumque transissent septem dies aque diluvii inundaverunt super terram.
Numérotation du verset Gn. 7,11 

Anno sexcentesimo vite Noe,
mense secundo,
septimo decimo die mensis rupti sunt
omnes fontes abyssi magne et cataracte celi aperte sunt.
Numérotation du verset Gn. 7,12 

Et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus.
Numérotation du verset Gn. 7,13 

In articulo illius diei12 ingressus est Noe et Sem et Cham et Iaphet filii eius in arcam13 et uxor eius14 et15 uxores filiorum eius cum eis16.
12 illius diei Rusch ] inv. Weber |
13 in arcam Rusch ] om. Weber |
14 eius Rusch ] illius Weber |
15 et Rusch ] + tres Weber |
16 eis Rusch ] + in arcam Weber |
Numérotation du verset Gn. 7,14 

Ipsi et omne animal secundum genus suum, universaque iumenta in genere suo17 et omne quod movetur super terram in genere suo cunctumque volatile secundum genus suum, universe aves omnesque volucres
17 genere suo Rusch ] genus suum Weber
Numérotation du verset Gn. 7,15 

ingresse sunt ad Noe in arcam bina et bina ex omni carne in qua erat spiritus vite.
Numérotation du verset Gn. 7,16 

Et que ingressa sunt masculus et femina18 introierunt sicut preceperat ei Deus et inclusit eum Dominus de foris.
18 femina Rusch ] + ex omni carne Weber
Numérotation du verset Gn. 7,17 

Factumque est diluvium quadraginta diebus super terram et multiplicate sunt aque et elevaverunt arcam in sublime a terra.
Numérotation du verset Gn. 7,18 

Vehementer enim19 inundaverunt et omnia repleverunt in superficie terre, porro ferebatur arca20 super aquas
19 enim Rusch ] om. Weber |
20 ferebatur arca Rusch ] inv. Weber |
Numérotation du verset Gn. 7,19 

et aque prevaluerunt super terram nimis21. Opertique sunt omnes montes excelsi sub universo celo.
21 super terram - nimis Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 7,20 

Quindecim cubitis altior fuit aqua super montes quos operuerat.
Numérotation du verset Gn. 7,21 

Consumptaque est omnis caro que movebatur super terram: volucrum, animantium, bestiarum omniumque, reptilium que reptant super terram, universi homines
Numérotation du verset Gn. 7,22 

et cuncta in quibus spiraculum vite est in terra mortua sunt.
Numérotation du verset Gn. 7,23 

Et delevit omnem substantiam que erat super terram ab homine usque ad pecus tam reptile quam volucres celi et deleta sunt de terra. Remansit autem solus Noe et qui cum eo erant in arca.
Numérotation du verset Gn. 7,24 

Obtinueruntque aque terras centum quinquaginta diebus.

Capitulum 7

Numérotation du verset Gn. 7,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 5v b
Numérotation du verset Gn. 7,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 6ra
Numérotation du verset Gn. 7,1 
marg.| .1. Dixit dominus ad eum. Hic consequenter describitur status Noe, et in primo diluvio existente super terram, Secundo in illo recedente. 8 capitulo Circa primum, primo describitur Noe ingressus in arcam. Secundo diluvii accessus super terram,ibi :   Anno sexcentesimo vite Noe. Tertio diluvii excessus, ibi :   Factum est diluvium. Quarto creature viventis decessus, ibi :   Consumptaque est omnis caro. Circa primum sic dicit.
marg.| .2. In gredere tu etc. id est preparate ad ingressum, quia post septem dies ingressus est, ut dicitur infra.
Numérotation du verset Gn. 7,1 
moraliter
marg.| Hic agitur de arce ingressu et ingressorum salute et ceterorum interitu. Quantum ad primum omnia verbo Dei sunt ingressa, {152} ideo dicitur.
marg.| .1. Dixitque dominus ad eum, ingredere etc.   . et per ipsum in arca sunt inclusa, ideo subditur :
Numérotation du verset Gn. 7,2 
marg.| .3. Ex omnibus animantibus mundis. Dicunt hic aliqui quod munda et immunda dicuntur hic pro futuro id est que distinguenda sunt munda ab immundis per legem dandam tempore Moysi. Hebrei autem dicunt quod ante legem fuit distinctio mundorum et immundorum, maxime quantum ad oblationem et sacrificium, ut patet per illud quod dicitur ca. se. ubi dicitur quod Noe obtulit sacrificium de animalibus mundis tantum. Unde et aliqua legalia servata sunt ante legem, sicut de observatione sabbati, ut patet sup. 2 capitulo et de prohibitione esus sanguinis, ut patet infra 9 capitulo et de circumcisione, ut patet infra 17 capitulo
marg.| .4. Septena et septena etc. Ex hoc loco dicit Andreasquod de animalibus mundis fuerunt quatuordecim : septem masculi, et septem femelle, ex immundis vero duo, masculus et femella. Et arguit hic ex textu, quia ibi dicitur infra.
marg.| Ex omni quod movetur super terram duo et duo Ingressa sunt ad Noe in arcam. Et postea, et que ingressa sunt masculus et femina ex omni carve introierunt et ideo ex hoc reprobat dictum eorum qui dicunt quod de animalibus mundis, et avibus fuerunt septem tantum individua. Sed ad multiplicandum per generationem, videlicet tres masculi et tres femelle, septimum autem etiam fuit masculus, ut haberet Noe quod offerret in exitu de arca, quia ut {152} arguit iste Andreas sic introisset septimum individuum non combinatum et masculus sine femella quod videtur contra litteram preallegatam. Nec ut dicit oportuit addi septimum propter oblationem fiendam, quia sciebat Noe quod tamdiu starent in arca animalia et aves, quod ibi poterant prolificare, et sic de fetibus et pullis poterat sacrificare. Sed dictum istius Andreevidetur minus rationabilis quam aliorum, quia si de omnibus mundis fuissent ibi quatuordecim, arca fuisset nimis occupata de tot animalibus et avibus et cibis eorum. Item non fuerunt servata individua, nisi propter multiplicationem et oblationem. Ad multiplicationem autem sufficiebant tres masculi, et tres femelle de qualibet specie mundorum, quod etiam patet ex specie humana, cuius multiplicatio erat principaliter a Deo intenta, et tamen non fuerunt servata nisi octo individua, quatuor masculi et quatuor femelle. propter quod videtur inconveniens dicere quod de aliqua alia specie animalis, vel avis quatuordecim sint servata.
marg.| Item quod assumit de prolificatione animalium et avium in arca falsum est, quia in arca non fuit coitus hominumnequebestiarum seu avium, sicut dicitRabbi Salomon et alii Hebrei, et hoc propter universalem tribulationem mundi. Unde Ione tertio capitulo tribulatione Ninive dicitur. Homines et iumenta et boves et pecora non gustent quicquam, et non pascantur, et aquam non bibant. et de hominibus hoc satis patebit per littere infra c. seq. et de animalibus et de avibus idem probabile videtur ratione predicta.
marg.| Item quod arguit de combinatione non valet, quia licet fuerunt septem de mundis. fuit tamen combinatio sufficiens in qua libet specie, et masculus et femina ad multiplicationem. Nec aliud habetur per litteram precedentem.
marg.| Item per hoc quod hic dicitur, septena, et septena, non arguitur quod fuerint quatuordecim de mundis. Quia eadem ratione sequeretur quod fuissent quatuor individua de immundis quia de omnibus generaliter dicitur. Bina et bina, et ideo dicendum cum aliis, quod fuerunt septem tantum de mundis pro multiplicatione et septimum pro oblatione. Sequitur :
Numérotation du verset Gn. 7,3 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 7,4 
marg.| .5. Ad huc enim et post etc. Isti septem dies fuerunt dies luctus {153} Mathusalem, ut dicunt Hebrei, de quo supra dictum est, quod mortuus fuit anno diluvii. voluit enim dominus eum honorare propter iustitiam suam, et ideo noluit quod inundaret diluvium donec transissent dies luctus eius. Dicunt etiam quod isti septem dies propter hanc causam fuerunt additi ad terminum supra taxatum cxx. annorum In capitulo 6. ibi :   Eruntque dies illius cxx. annorum.
Numérotation du verset Gn. 7,5 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 7,6 
marg.| .1. Eratque sexcentorum annorum. Non quod Noe tunc quod complesset annum sexcentesimum, sed quia inchoaverat. Patet ex hoc loco, quod edificatio arce duravit per centum annos fere, tantum enim tempus appositum est ad ostendendum patientiam Dei expectantis peccatorum penitentiam. et admonentis eos de penitentia per edificationem predictam et ipsius Noe predicationem.
Numérotation du verset Gn. 7,7 
marg.| .2. Et ingressus est Noe etc. Separatim nominantur viri a mulieribus ingrediendo arcam, et ex divino precepto, ad ostendendum quod quamdiu fuerunt in arca, fuerunt separati quantum ad thorum, sicut patebit magis infra.
marg.| .3. Anno sexcentesimo etc. Hic describitur diluvii accessus super terram, et primo quantum ad tempus, cum dicitur,   Anno sexcentesimo Apud Hebreos due sunt opiniones circa hoc, quia Rabbi Heliezer, et sui sequaces dicunt quod iste secundus mensis octobris, qui Hebraice nominatur marhesuan [hébreu] praem. Ed1603 . Dicuntenimquod primus mensis anni est tisri [hébreu] praem. Ed1603 , qui nobis est september, in quo arbores sunt perfecte in suis fructibus quia hic producte sunt a principio ut patuit supra capitulo 1. Et ideo quia mundus videtur fuisse creatus in isto mense, ideo dicunt eum esse primum simpliciter in anno, quia in eo a principio inceperunt anni et menses. Rabbi Iosue et sequaces eius dicunt quod ipse est secundus mensis Iard. [hébreu] praem. Ed1603 id est Aprilis, quia Martius qui Hebraice nominatur nisan, [hébreu] praem. Ed1603 vocatur primus. unde Ex. 12.d. precipitur immolare phase. 14. lune ad vesperam primi mensis. Sciendum tamen quod martius Hebreorum aliquando concurrit cum Aprili nostro, et ideo aliqui doctores nostri dicunt quod Aprilis est primus mensis apud Hebreos. et plenius de hoc dicetur {154} Ex. 12.a. Incipiunt enim ipsi annum a novilunio quod est equinoctio verno propinquius, sive precedat, sive sequatur. Prima autem opinio communias tenetur apud Hebreos, et rationalibiter ut videtur, quia in aliquo genere aliquid bene nominatur primum, non quia sit primam simpliciter, sed propter aliquem notabilem eventum, sicut 1Mcc. 1.a. primus annus Alexandri magni vocatur primus annus regni Grecorum. propter facta notabilia Alexandri, et tamen ante eum fuerunt plures reges in Grecia. Ita etiam videtur dici de Martio, quod tunc sit nominat, primus mensis apud Hebreos propter exitam eorum de terra Egypti in illo mense. et hoc videtur littera sonare. Ex. 12.a. Dixit quoque dominus ad Moysen, mensis iste vobis principium mensium primus erit in mensibus anni. ac si diceret. licet de preterito non fuerit primus nominatus, de cetero tamen erit ex causa dicta.
Numérotation du verset Gn. 7,8 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 7,9 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 7,10 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 7,11 
marg.| .4. Rupti sunt omnes fontes. Nomine ruptionis utitur, ad ostendendum. quod istud diluvium non processit ex causa naturali. sed supernaturali et ideo deridendi sunt illi, qui huius diluvii volunt causam naturalem assignare dicentes quod causa fuit coniunctio planetarum humidorum in signis pluvialibus, ex qua coniunctione factum fuit istud diluvium, et eodem modo volunt assignare causam incendii futuri ante iudicium per coniunctionem planetarum calidorum in signis calidis. Licet enim diluvium particulare in aliqua parte terre causam habeat naturalem, generale tamen diluvium maxime in tanto excessu quod quindecim cubitis transcendat cacumina montium, non potest naturaliter evenire. Unde et Philosophus, secundo Meteorologicarum, dicit quod cum una pars terre, que prius erat arida, operiretur mari, alia pars in alia regione, ubi erat mare, discooperiebantur et fiebat arida. Sed quod tota terra simul cooperiatur aquis, secundum eum impossibile videtur, nec virtute aliqua naturali potest tantum de aliis elementis converti in aquam, quod excedat capita montium ; maxime in tanta altitudine.
Numérotation du verset Gn. 7,12 
marg.| .5. Et cataracte celi id est fenestre, loquitur hic metaphorice, nec loquitur de celo stellato, sed de celo aereo, ubi generantur nubes et pluvia.
Numérotation du verset Gn. 7,13 
marg.| marg.| {155} .1. In articulo die illius. Articulus imperiat rem distinctum et manifestam. Deus enim fecit ingredi Noe de die clara et manifesta, ad ostendendum quod poterat eum tueri a malis hominibus illius temporis. qui cogitaverant eum occideret.
marg.| Cetera patent usque ibi :
Numérotation du verset Gn. 7,14 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 7,15 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 7,16 
marg.| .2. Et inclusit eum dominus de foris. Noe enim intra arcam existens, non potuit ostium extra bituminare. Et ideo dominus supplevit quod homo non potuit. unde et Hebraica littera habet.   Et clausit dominus pro eo.
Numérotation du verset Gn. 7,16 
moraliter
marg.| marg.| {155} .2. Et inclusit eum dominus de foris. Per que significatur quod nullus perfectionem virtutum ingreditur, nec in ea permanet, nisi Dei gratia adiuvetur. secunde Corin. tertio. b.   Non quod simus sufficientes aliquid cogitare a nobis, quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est. Et si non possumus cogitare, multo minus facere. Quantum ad secundum, sicut patet ex textu, in arca salvate fuerunt aves, bestie, et similiter salvati fuerunt homines, {156} per quod designatur, quod in arca virtutem salvantur contemplativi ad alta volantes, et activi in terra agentes, et prelati utrisque presidentes. Quantum ad tertium omnia que fuerunt extra arcam mortua fuerunt, ideo dicitur.
marg.| Consumptaque est omnis caro etc. Nam exclusi ab edificio virtutis iam mortui sunt morte culpe, licet adhuc vivant vita nature, sicut dicitur Apc. 3a. Nomen habes quod vivas, et mortuus Is.
Numérotation du verset Gn. 7,17 
marg.| .3. Factumque est diluvium. Hic ponitur diluvii excessus, quia ascendit ultra cacumina montium, et patet littera usque ibi :
Numérotation du verset Gn. 7,18 
marg.| .4. Porro arca ferebatur super aquas. Non est intelligendum quod tota arca esset super aquas, sed quantum ad maiorem partem. Duodecim enim cubitis profundata suit intra aquas, ut videbitur in sequenti capitulo.
Numérotation du verset Gn. 7,20 
marg.| .5. Quindecim cubitis etc. eodem modo accipiendi sunt cubiti sicut supra.
Numérotation du verset Gn. 7,21 
marg.| .6. Consumptaque est omnis caro. Hic consequenter describitur creatura viventis decessus, et patet.
Numérotation du verset Gn. 7,22 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 7,23 
marg.| {156} .7. Et delevit omnem substantiam scilicet viventem, ideo sequitur :   Ab homine usque ad pecus. sequitur :
marg.| .8. Remansit autem etc. Ex hoc patet falsitas aliquorum Iudeorum dicentium, quod Og, qui postea legitur rex Basan, propter sui magnitudinem et fortitudinem evasit diluvium. Hoc enim dictum manifeste contradicit huic littere, ac etiam precedenti, cum dicitur.   Consumpta que est omnis caro, et sequitur ;   Universi homines et cuncta in. etc.
Numérotation du verset Gn. 7,24 
marg.| .9. Obtinueruntque aque etc scilicet computando a principio inundationis diluvii usque ad diem qua aque ceperunt minui scilicet post centum quinquaginta dies, ideo dicitur in textu sequenti.   Et ceperunt minui post centum quinquaginta dies. Rabbi Salomon dicit quod isti centum quinquaginta dies computandi sint a fine descensus pluviarum, ita quod dies quadraginta precedunt quibus facta est pluvia, et sic exponit obtinuerunt, scilicet in magnitudine et fortitudine sua. Et sic secundum eum a principio inundationis usque ad inchoationem decrementi aquarum fluxerunt centum nonaginta dies. Et quod dicitur.   Et ceperunt minui post centum quinquaginta dies. exponit a fine descensus pluviarum, scilicet postquam obtinuerant in fortitudine sua terram.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Gn. 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 24/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=03&chapitre=03_7)

Notes :