Nicolaus de Lyra

Capitulum 43

Numérotation du verset Gn. 43,1 

Interim fames omnem1 terram premebat vehementer.2
1 omnem] universam ΣM |
2 omnem terram premebat vehementer ΣM* T ΨB ΩS P14417 ] vehementer omnem terram premebat Rusch , omnem terram vehementer premebat ΩV Weber |
Numérotation du verset Gn. 43,2 

Consumptisque cibis quos ex Egypto detulerant, dixit Iacob ad filios suos: Revertimini et emite pauxillum escarum.
Numérotation du verset Gn. 43,3 

Respondit Iudas: Denuntiavit nobis vir ille sub attestatione iurisiurandi3 dicens: Non videbitis faciem meam nisi fratrem vestrum minimum adduxeritis vobiscum.
3 attestatione iurisiurandi Rusch ] testificatione iurandi Weber
Numérotation du verset Gn. 43,4 

Si ergo vis mittere eum nobiscum pergemus pariter et ememus necessaria tibi4,
4 necessaria tibi Rusch ] inv Weber
Numérotation du verset Gn. 43,5 

si autem non vis, non ibimus. Vir enim ut sepe diximus denuntiavit nobis dicens: Non videbitis faciem meam absque fratre vestro minimo.
Numérotation du verset Gn. 43,6 

Dixit eis Israel: In meam hoc fecistis miseriam. Ut indicaretis ei et alium habere vos fratrem?
Numérotation du verset Gn. 43,7 

At illi responderunt: Interrogavit nos homo per ordinem nostram progeniem, si pater viveret, si haberemus fratrem, et nos respondimus ei consequenter iuxta id quod fuerat sciscitatus. Numquid scire poteramus quod dicturus esset: Adducite vobiscum fratrem vestrum?
Numérotation du verset Gn. 43,8 

Iudas quoque dixit patri suo: Mitte puerum mecum ut proficiscamur et possimus vivere ne moriamur nos et parvuli nostri.
Numérotation du verset Gn. 43,9 

Ego suscipio puerum, de manu mea require illum. Nisi reduxero et reddidero5 eum tibi, ero peccati in te, reus omni tempore.
5 reddidero Rusch ] tradidero Weber
Numérotation du verset Gn. 43,10 

Si non intercessisset dilatio, iam vice altera venissemus.
Numérotation du verset Gn. 43,11 

Igitur Israel pater eorum dixit ad eos: Si sic necesse est, facite quod vultis. Sumite de optimis terre frugibus6
6 frugibus Rusch ] fructibus Weber
in vasis vestris et deferte viro munera: modicum resine et mellis et storacis
et stactes et Asoraterebinthi7
7 Asoratherebinthi Weber ] Therebinthi Rusch
et amigdalarum.
Numérotation du verset Gn. 43,12 

Pecuniamque duplicem ferte vobiscum et illam quam invenistis in sacculis reportate, ne forte errore factum sit.
Numérotation du verset Gn. 43,13 

Sed et fratrem vestrum tollite et ite ad virum.
Numérotation du verset Gn. 43,14 

Deus autem meus omnipotens faciat eum vobis8 placabilem et remittat vobiscum fratrem vestrum quem tenet et hunc Beniamin. Ego autem quasi orbatus absque liberis ero.
8 eum vobis Rusch ] inv Weber
Numérotation du verset Gn. 43,15 

Tulerunt ergo viri munera et pecuniam duplicem et Beniamin. Descenderuntque in Egyptum et steterunt coram Ioseph.
Numérotation du verset Gn. 43,16 

Quos cum ille vidisset et Beniamin simul, precepit dispensatori domus sue dicens: Introduc viros domum et occide victimas et instrue convivium, quoniam hodie9 mecum sunt comesturi10 meridie.
9 hodie Rusch ] om. Weber |
10 comesturi Rusch ] comesuri Weber |
Numérotation du verset Gn. 43,17 

Fecit ille sicut fuerat imperatum et introduxerunt11 viros domum.
11 introduxerunt Rusch ] introduxit Weber
Numérotation du verset Gn. 43,18 

Ibique exterriti dixerunt mutuo: Propter pecuniam quam retulimus prius in saccis nostris introducti sumus, ut devolvat in nos calumniam et violenter subiciat servituti et nos et asinos nostros.
Numérotation du verset Gn. 43,19 

Quam ob rem in ipsis foribus accedentes ad dispensatorem
Numérotation du verset Gn. 43,20 

locuti sunt: Oramus domine ut audias nos. Iam ante descendimus ut emeremus escas,
Numérotation du verset Gn. 43,21 

quibus emptis, cum venissemus ad diversorium, aperuimus sacculos nostros et invenimus pecuniam in ore saccorum, quam nunc eodem pondere reportamus.
Numérotation du verset Gn. 43,22 

Sed et aliud attulimus argentum ut emamus que necessaria sunt. Non est in nostra conscientia quis eam posuerit in marsupiis nostris.
Numérotation du verset Gn. 43,23 

At ille respondit: Pax vobiscum. Nolite timere: Deus vester et Deus patris vestri dedit vobis thesauros in sacculis vestris. Nam pecuniam
quam dedistis12 probatam ego habeo. Eduxitque ad eos Simeon.
12 dedistis Rusch ] + mihi Weber
Numérotation du verset Gn. 43,24 

Et introductis domum attulit aquam et laverunt pedes suos, deditque pabula asinis eorum.
Numérotation du verset Gn. 43,25 

Illi vero parabant munera donec ingrederetur Ioseph meridie, audierant enim quod ibi essent comesuri13 panem.
13 essent comensuri Rusch ] inv Weber
Numérotation du verset Gn. 43,26 

Igitur ingressus est Ioseph domum suam obtuleruntque ei munera et14 tenentes in manibus adoraverunt proni in terram15.
14 et - t. i. m. Rusch ] inv. Weber |
15 terram Rusch ] terra Weber |
Numérotation du verset Gn. 43,27 

At ille clementer resalutatis eis, interrogavit eos16 dicens: Salvusne est pater vester senex de quo dixeratis mihi? Adhuc vivit?
16 eos Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 43,28 

Qui responderunt: Sospes est servus tuus pater noster, adhuc vivit. Et incurvati adoraverunt eum.
Numérotation du verset Gn. 43,29 

Attollens autem oculos, Ioseph vidit Beniamin fratrem suum uterinum et ait: Iste est frater vester minimus17
17 minimus Rusch ] parvulus Weber
de quo dixeratis mihi? Et rursum: Deus, inquit, misereatur tui fili mi.
Numérotation du verset Gn. 43,30 

Festinavitque in domum18 quia commota sunt19 viscera sua20
18 in domum Rusch ] om. Weber |
19 sunt Rusch ] furant Weber |
20 sua Rusch ] eius Weber |
super fratre suo et erumpebant lacrime et introiens cubiculum flevit.
Numérotation du verset Gn. 43,31 

Rursumque21, lota facie, egressus continuit se et ait: Ponite panes.
21 rursumque Rusch ] rursusque Weber
Numérotation du verset Gn. 43,32 

Quibus appositis seorsum Ioseph et seorsum fratribus,
Egyptiis quoque
qui vescebantur22 seorsum. Illicitum enim est23 Egyptiis comedere cum Hebreis et profanum putant huiuscemodi convivium.
22 vescebantur Rusch ] + simul Weber |
23 enim est Rusch ] inv Weber |
Numérotation du verset Gn. 43,33 

Sederunt coram eo primogenitus iuxta primogenita sua et minimus iuxta etatem suam et mirabantur nimis.
Numérotation du verset Gn. 43,34 

Sumptis partibus quas ab eo acceperant maiorque pars venit Beniamin
ita ut quinque partibus excederet. 24Biberuntque et inebriati sunt cum eo.
24 Hic incipit cap. 44 iuxta capitala Stephani Langton = G Amiatinus T

Capitulum 43

Numérotation du verset Gn. 43,1 
additio
marg.| {LYR#T#.1}
marg.| Interim fames omnem etc. Hic describitur descensus in Egyptum, quantum ad ipsum Beniamin cum fratribus suis. ubi primo notatur descensus prosperitas, secundo occurrens adversitas vxliii. c. tertio manifestata fraternitas. ca. 45. Circa primum describitur itineris ordinatio secundo Pavoris occasio, ibi :   Quos cum vidisset. tertio sequens consolatio, ibi   At ille respondit etc. Circa primum describitur de itinere disceptatio secundo patris concessio,ibi :   Igitur Israel etc. Disceptatio autem fuit de eorum itinere, quia Iacob nolebat, quod Beniamin cum eis iret, et ipsi volebant, nec poterant ire sine eo propter pactum, quod habuerant cum {418} Ioseph, ut predictum est, et hoc est quod dicitur.
marg.| .1. In terim fames omnem terram vehementer etc scilicet cum regressus eorum in Egyptum retardaretur propter Beniamin.
marg.| .2. Revertimini et emite pauxillum escarum id est medicum, quantum sufficit ad necessitatem, et non ad abundantiam sperabat enim Iacob quod dominus respiceret populum suum, concedendo quod terra daret fructum.
marg.| .3. Respondit Iudas. quia pater repulerat preces ipsius Ruben primogeniti. Iudas qui inter ceteros erat principalior, et audacior, et rationabilior in loquendo, accepit verbum, ut Beniamin sibi in custodiam traderetur, ut patet in littera usqueibi :
prol.| {419}
marg.| .1. Ne moriamur nos et parvuli nostri. ac si diceret. si non vis nobiscum mittere Beniamin, ire non possumus, et per consequens moriemur fame, quia aliunde alimenta habere non possumus, et sic ipsemet Beniamin nobiscum fame morietur, propter quod melius est, quod mittas eum nobiscum, etiam cum aliquo periculo infirmitatis vel mortis, quam quod hic fame moriatur nobiscum.
marg.| .2. Ego suscipio puerum :. In fide mea servandum.
marg.| .3. De manu mea require illum. quia sponDeopro eo reducendo.
marg.| .4. Si non intercessisset dilatio. In retinendo Beniamin.
marg.| .5. Igitur Israel pater eorum dixit ad eos. Hic describitur patris concessio. vidit enim quod Iudas rationabiliter loquebatur, ideo assensit ordinans de eorum via.
marg.| .6. Sumite de optimis terre frugibus etc. id est de illis que raro inveniuntur in Egypto, quia talia magis acceptantur.
marg.| .7. Et deferte viro munera. ad placandum ipsum, sic enim fecerat ipse Iacob ad placandum Esau fratrem suum, ut supra habetur 32.b.
marg.| .8. Modicum resine etc. secundum Isidorum et Papiam resina generaliter dicitur gutta fluens de arboribus aromaticis, que indurata valet ad unguenta et medicinas.
marg.| .9. Et storacis et stactes, et terebinthi et amygdalarum etc. Nomina sunt arborum aromaticarum, que inveniuntur in terra Chanaan, quarum lacrime fluentes et fructus sunt pretiosi, et nomine arborum hic intelliguntur lachryme dicte, vel fructus earum. Sciendum tamen, quod loco huius quod in translatione nostra dicitur, modicum resine et {420} storacis, et stactes, et terebinthi. Hebrei dicunt,   Modicum tyriace, et cere, et balsami et passicarum.
marg.| .10. Pecuniam quoque duplicem ferte vobiscum, etc. quia probabiliter existimabat, quod precedente fame et ingrescente, bladum carius venderetur, quam prima vice, vel ut pecunia reportata restitueretur.
marg.| .11. Ego autem quasi orbatus absque liberis etc. Quod dupliciter intelligitur. Uno modo, quod esset quasi orbatus usque ad eorum reditum, quia nullus de filiis remanserat eum eo. Alio modo, quod reputaret se quasi orbatum, si Beniamin moreretur, quia illum solum credebat habere de uxore principali et predilecta, scilicet Rachel.
marg.| .12. Quos cum ille vidisset et Beniamin in simul, prece. Hic describitur pavoris occasio, ne furtum eis imponeretur.
marg.| .13. Mecum sunt comesturi meridies. Illa enim hora revertebatur Ioseph de negotiis regalibus ad prandendum.
marg.| .14. Et introduxit viros domum, ibique exterriti etc. Non enim erat consuendo, quod illi qui veniebant ad emendum bladum, introducerentur in domum, sed dimittebantur extra in curia vel portica domus, et ideo timuerunt, ne introducerentur propter pecuniam, quam reportaverant. Cetera patent.
marg.| .15. At ille respondit. Hic consequenter ponitur eorum consolatio, et primo ab ipso dispensatore dicente.
marg.| .16. Pax vobiscum. quia nihil habeo contra vos.
marg.| .17. Deus vester et Deus patris vestri dedit vobis. ac si diceret, ex merito vestro et patris vestri data est vobis illa pecunia, quam invenistis in saccis vestris.
prol.| {421}
marg.| .1. Eduxitque ad eos Simeon. maiorem eorum consolationem.
marg.| .2. Attulit aquam. cogitanda de eorum corporibus.
marg.| .3. Deditque pabulum asinis. Curam gerens similiter de eorum animalibus ut perfectam impenderet eis humanitatem.
marg.| .4. Igitur. Hic secundo describitur eorum consolatio ab ipso Ioseph eos dulciter alloquendo, et patet littera usque ibi :
marg.| .5. Commota fuerant viscera etc. Tum quia ipse solus erat sibi frater ut erinus. Tum quia non fuerat cum aliis fratribus, quando vendiderant Ioseph propter quod magis afficiebantur ad eum. Secundo consolatur eos Ioseph amicabili recreatione, cum subditur :
marg.| .6. Et ait, Ponite panes. Nomine panis in Sacra Scripturaintelligitur omnis cibus, unde 4Rg. 6.e. ubi dicitur,   Appone panem et aquam etc. Subditur,   Et apposita est eis ciborum magna preparatio.
marg.| .7. Seorsum Ioseph etc. Cuius causa subditur cum dicitur.
marg.| .8. Illicitum est enim Egyptiis etc. Causa huius est ut dicunt Hebrei, quia mactant et comedunt aliqua animalia que ab Egyptiis coluntur.
marg.| .9. Sederunt coram eo. Ut honoraret eos sua presentia.
prol.| {422}
marg.| .10. Primogenitus etc. Fecit enim eos sedere ordinate secundum etates suas incipiens a primo genito.
marg.| .11. Et mirabantur nimis. De hoc quod homo, quem credebant extraneum, et eos ignorantem, fecisset eos ita sedere, sicut sedebant in domo paris sui. Si autem queratur quomodo non habuerunt per hoc aliquam suspitionem, quod ipse esset Ioseph, qui predictum ordinem sciebat. Dicunt Hebrei, quod hoc fuit, quia Ioseph fingebat se hoc scire per artem divinandi, percutiebat enim coram eis Cyphum suum argenteum, et primam percussionem dicebat, talis qui est primogenitus primo sedeat, et sic consequenter de aliis, hoc videtur concordare cum eo quod dicitur se. capitulo   Cyphus quem furati estis, ipse est in quo bibit dominus meus et in quo augurari solet. ac diceretur, sicut vidistis heri in mensa.
marg.| .12. Maiorque pars venit Beniamin ita ut quinque partibus excede. Voluit enim eum honorare in hoc pre aliis, ut videret si per hoc alii fratres ipsi Beniamin inviderent sicut ei inviderant, eo quod a patre plus amaretur, ut predictum est supra 37 capitulo
marg.| .13. Biberuntque et inebriati sunt cum eo. Hic accipitur ebrietas pro satietate, eo modo loquendi quo dicitur Ct. 5.a.   Comedite et bibite et inebriamini charissimi. et talis ebrietas non est vitiosa.
Numérotation du verset Gn. 43,moraliter 
marg.| .1. In terim fumes omnem terram vehementer premebat. Eccle. 24. capitulo dicitur in persona sapientie,   Qui edunt me adhuc esurient. Et ideo discipuli iam edocti desiderant ad doctorem reverti, ut plenius instruantur. et hoc significatur in reditu filiorum Iacob {418} ad Ioseph. per quem doctor significatur. pro querendis alimentis id est sapientie documentis. sed reverti nolunt nisi cum Beniamin minimo, per quem humilitas designatur, aliter non proficerent, sicut dicit Salvator Mt. 11 d.   Confiteor tibi pater domine celi et terre, quia abscondisti hec a sapientibus et prudentibus scilicet   in oculis suis, et revelasti ea parvulis.
Numérotation du verset Gn. 43,moraliter 
prol.| {419}
marg.| .7. Et deserte viro munera id est doctori reverentiam debitam et honorem, et cum hoc, si indigeat, subsidium temporale. Sic enim scribitur 1Cor. 9. b : « Si nos vobis seminamus spiritualia, non est magnum, si vestra carnalia metamus ».
marg.| .12. Precepit dispensatori domus sue dicens, introduc viros domum. {420} nam venientes debite pro studio sapientie sunt benigne recipiendi.
marg.| .13. Quoniam mecum sunt comesturi meridie. cibum sapientie, que reficit animas.
marg.| Meridie id est cum fervore caritatis, aliter scientia non valeret. 1Cor. 8. a.   Scientia inflat, chartas autem edificat etc.
prol.| {421}
Numérotation du verset Gn. 43,moraliter 
marg.| Illi vero parebant munera donec ingrederetur Ioseph. Discipuli enim debene esse parati doctorem honorare. 1Tim. 5 capitulo
marg.| Qui bene presunt presbyteri duplici honore digni habeantur maxime, qui laborant in verbo et doctrina.
marg.| At ille clementer etc. Primo venientes sine Beniamin per quem significatur humilitas, ut predictum est habuerunt durum responsum : postea venientes cum ipso habuerunt mansuetum, per quod designatur quod superbi sunt dure increpandi et humiles mansuete recipiendi, et in hoc est conformitas ad Deum{422} Iacob. 4.b.   Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam.
marg.| .7. Seorsum fratribus Egyptiis etc. quia secundum diversam dispositionem auditorum formandus est sermo doctorum.
marg.| .12. Maiorque pars venit Beniamin. Per quod designatur quod humiles sunt doctrine sapientie magis capaces unde Augustinusexponensillud   Maria sedebat secus pedes Domini. dicit : Quanto humilius sedebat, tanto amplius capiebat. Et Prv. 21.a.   Ubi humilitas ibi et sapientia.
marg.| .13. Biberuntque scilicet potum sapientie salutaris.
marg.| Et Inebriati sunt. Ebrietate. bona de qua dicitur Ct. 5. a.   Comedite et bibite et inebriam.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Gn. 43), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=03&chapitre=03_43)

Notes :