Nicolaus de Lyra

Capitulum 25

Numérotation du verset Gn. 25,1 

Abraham1 vero aliam duxit uxorem
1 Abraham] Abrâ P14417, Abraam X Π ΣM O P²
nomine Cethuram
Numérotation du verset Gn. 25,2 

que peperit ei Zamram et Iecsan2 et Madan et Madian et Iesboch3 et Sue.
2 Iecsan] Iexan hic et ubique Weber |
3 Iesboch Ω Rusch ] Iesboc Amiatinus etc. Clementina Weber |
Numérotation du verset Gn. 25,3 

Iecsan quoque genuit Saba et Dadan. Filii Dadan fuerunt Assurim
et Lathusim
et Laomim4.
4 Laomim Ω Rusch Ed1530 ] Loom(m)im Clementina Weber
Numérotation du verset Gn. 25,4 

At vero ex Madian ortus est Epha et Opher
et Enoch et Abida et Eldaa, omnes isti5 filii Cethure.
5 isti Rusch ] hii Weber
Numérotation du verset Gn. 25,5 

Deditque Abraham cuncta que possederat Isaac.
Numérotation du verset Gn. 25,6 

Filiis autem
concubinarum largitus est munera et separavit eos ab Isaac filio suo
dum adhuc ipse viveret ad plagam orientalem.
Numérotation du verset Gn. 25,7 

Fuerunt autem dies vite Abrahe6 centum septuaginta quinque anni
6 Abrahe Rusch ] eius Weber
Numérotation du verset Gn. 25,8 

et deficiens mortuus est in senectute bona provecteque etatis
et plenus dierum
congregatusque est
ad populum suum.
Numérotation du verset Gn. 25,9 

Et sepelierunt eum
Isaac et Ismael filii sui
in spelunca duplici que sita est in agro Ephron filii Soor Ethei7 e regione Mambre
7 Ethei Rusch hic et quasi ubique] Hetthei Weber
Numérotation du verset Gn. 25,10 

quam8 emerat a filiis Heth. Ibi sepultus est
8 quam Rusch ] quem Weber
ipse
et Sara uxor sua9.
9 sua Rusch ] eius Weber
Numérotation du verset Gn. 25,11 

Et post obitum illius
benedixit Deus Isaac filio eius
qui habitabat iuxta puteum nomine Viventis et videntis.
Numérotation du verset Gn. 25,12 

He sunt generationes Ismael filii Abrahe10 quem peperit ei Agar, Egyptia famula Sarre.
10 Abrahe Rusch ] Abraham Weber
Numérotation du verset Gn. 25,13 

Et hec nomina filiorum eius in vocabulis et generationibus suis: primogenitus Ismaelis Nabaioth,
deinde11 Cedar et Abdeel et Mabsan12.
11 deinde Rusch ] dei Weber |
12 Mabsan] Mabsam Weber |
Numérotation du verset Gn. 25,14 

Masma quoque et Duma et Massa,
Numérotation du verset Gn. 25,15 

Adad et Thema, et13 Itur14 et Naphis et Cedma.
13 et Rusch ] om. Weber |
14 Itur] scrips., Iachur Rusch |
Numérotation du verset Gn. 25,16 

Isti sunt filii Ismael et hec nomina per castella et oppida eorum: duodecim principes tribuum suarum.
Numérotation du verset Gn. 25,17 

Et facti sunt anni vite Ismael centum triginta septem; deficiens mortuus est et appositus ad populum suum.
Numérotation du verset Gn. 25,18 

Habitavit autem ab Evila
usque Sur que respicit Egyptum introeuntibus Assyrios. Coram cunctis fratribus suis obiit
Numérotation du verset Gn. 25,19 

He quoque sunt generationes Isaac filii Abrahe15: Abraham genuit Isaac,
15 Abrahe Rusch ] Abraham Weber
Numérotation du verset Gn. 25,20 

qui cum quadraginta esset annorum duxit uxorem Rebeccam, filiam Bathuel Syri de Mesopotamia16 sororem Laban.
16 Mesopotamia Rusch Edmaior. ] Mesopotamiam Weber
Numérotation du verset Gn. 25,21 

Deprecatusque est Isaac17 Dominum pro uxore sua, eo quod sterilis esset18.
17 Isaac Rusch ] om. Weber |
18 sterilis esset Rusch ] inv. Weber |
Qui exaudivit eum et dedit conceptum Rebecce.
Numérotation du verset Gn. 25,22 

Sed collidebantur in utero eius parvuli.
Que ait: Si sic mihi futurum erat,
quid necesse fuit concipere? Perrexitque Rebecca19 ut consuleret Dominum
19 Rebecca Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 25,23 

qui respondens ait: Due gentes
in utero tuo sunt et duo populi ex ventre tuo dividentur.
Populus quoque20 populum superabit
20 populus quoque Rusch ] populusque Weber
et maior serviet minori21.
21 serviet minori Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 25,24 

Iam tempus pariendi advenerat22
22 advenierat Rusch ] venierat Weber
et ecce gemini in utero eius23
23 eius Rusch ] om. Weber
reperti sunt.
Numérotation du verset Gn. 25,25 

Qui primus egressus est
rufus erat
et totus in morem pellis hispidus;
vocatumque est nomen eius Esau. Protinus alter egrediens plantam fratris tenebat manu
et idcirco appellavit eum Iacob.
Numérotation du verset Gn. 25,26 

Sexagenarius erat Isaac quando nati sunt parvuli.
Numérotation du verset Gn. 25,27 

Quibus adultis factus est Esau vir gnarus venandi
et homo agricola;
Iacob autem vir simplex
habitabat in tabernaculis.
Numérotation du verset Gn. 25,28 

Isaac
amabat Esau
eo quod de venationibus illius vesceretur
et Rebecca
diligebat
Iacob.
Numérotation du verset Gn. 25,29 

Coxit autem Iacob pulmentum
ad quem cum venisset Esau de agro lassus
Numérotation du verset Gn. 25,30 

ait:
Da mihi de coctione hac rufa
quia oppido lassus sum. Quam ob causam vocatum est nomen eius Edom.
Numérotation du verset Gn. 25,31 

Cui dixit Iacob: Vende mihi primogenita tua.
Numérotation du verset Gn. 25,32 

Ille respondit: En morior, quid mihi proderunt primogenita?
Numérotation du verset Gn. 25,33 

Ait Iacob: Iura ergo mihi. Iuravit ergo ei24 Esau et vendidit primogenita.
24 ergo ei Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 25,34 

Et sic accepto pane et lentis edulio, comedit et bibit et abiit parvipendens quod primogenita vendidisset.

Capitulum 25

Numérotation du verset Gn. 25,1 
defensio
marg.| {LYR 3.25DE1 } Didaci de Deza defensio circa Gn. 25
Numérotation du verset Gn. 25,1 
differentia
marg.| {LYR3.25.T1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 9ra
Numérotation du verset Gn. 25,12 
marg.| .1. He sunt generationes Ismael, filii Abrahe etc. quia scriptura fecerat mentionem de honore quem detulit Ismael patri suo in eius sepultura, ideo breviter hic eius describitur generatio, et patet usque ibi :
Numérotation du verset Gn. 25,17 
marg.| .2. Deficiens mortuus. Ex quo videtur esse mortuus morte naturali. In hebreo autem non dicitur,   Mortuus est, sed transiit. quod non dicitur inscriptura de aliquo moriente, nisi iusto, ut dicunt Hebrei, et ideo dicunt quod decessit in gratia, et etiam ex hoc quod subditur :   Et appositum ad populum suum.
marg.| .3. Coram cunctis etc. Hebrei dicunt posuit, nec accipit hic in significato generali, sed speciali, prout importat positionem vel fixionem tentoriorum, et hoc respondet ei quod supra dictum est. 16.d.   E regione universorum fratrum suorum figet tentoria, tamen de malis suis finaliter penituit ut dictum est. Sciendum etiam, quod ubi nos habemus obiit. In hebreo dicitur naphal [hébreu] praem. Ed1603 et est verbum equivocum, quia significat idem quod cecidit, pro quo translator noster posuit, obiit, et significat idem quod tentoricavit, vel tentorium fixit, et hanc significationem sequuntur Hebrei. secundum autem translationem nostram exponitur sic :   Coram cunctis fratribus suis obiit, obiit, id est ante fratres suos, ita quod li   coram non importat presentiam loci, sed antecessionem temporis. Item aliter ut importat presentiam loci, quia filii sui congregati fuerunt in eius morte propter eius honorem, qui vocantur hic fratres eo modo {295} loquendi quo Iacob, dixit Labam. « Pone hic coram fratribus meis et fratribus tuis », ut habetur infra 31.e.a et certum est quod erant ibi filii Iacob et filii Labam.
a Gn. 31, 37.
Numérotation du verset Gn. 25,19 
marg.| .4. He quoque sunt generationes Isaac : filii Abraham, etc. Hic consequenter scriptura describit electionem et confirmationem fidelis populi per Isaac, ubi primo describitur multiplicatio prolis. Secundo probatio parentis. 26 capitulo Tertio ordinatio posteritatis, c. 27. Circa primum primo describitur filiorum generatio, secundo natorum conversatio ibi :   Quibus adultis. tertio primogeniture translatio ibi :   Coxit autem Iacob. Circa primum dicitur sic.   He quoque sunt generationes Isaac. que sequuntur, et patet littera usque ibi :
marg.| .5. Deprecatusque etc. In hebreo habetur   contra   uxorem suam   , quia sicut Hebrei dicunt et est verisimile, ipsa Rebecca orabat dominum ex una parte, et Isaac ex altera, ut dominus daret eis liberos, sed quia Isaac erat perfectior, ideo eius oratio fuit efficacior, ideo sequitur :
marg.| .6. Qui exaudivit eum scilicet Isaac.
Numérotation du verset Gn. 25,22 
marg.| .7. Sed collidebantur in utero. impellebant enim se mutuo, et hoc fuit signum contentionis future inter eos, et inter populos ab eis derivandos, Idumeos, scilicet et Iudeos. Deus enim futura ostendit aliquando verbis, et aliquando factis, ut in ista collisione, sicut et supra dictum est de conversatione uxoris Lot in statuam salis. 19.
marg.| .8. Si sic etc. timebat enim de aborsu puerorum, et per consequens de propria morte.
marg.| marg.| {296} .1. Perrexitque etc. Dicunt Hebrei, quod init ad Melchisedechh, qui erat sacerdos Dei excelsi, et ad Heber qui habebat spiritum prophetie. uterque enim adhuc vivebat, quod patet si computentur anni eorum. De Melchisedechh enim supra dictum est quod erat Sem filius Ne, de quo scribitur supra 11.b. quod biennio post diluvium genuit Arphaxat, et postquam genuit Arphaxat vixit quingentis annis. Si autem computentur anni a diluvio usque ad nativitatem Iacob et Esau non inveniuntur tot anni, a diluvio enim usque ad nativitatem Arphaxat fluxerunt duo anni, ut iam dictum est. Arphaxat autem cum esset 25. ann. genuit Sale, Sale vero cum esset 30. anno genuit Heber. Et Heber. 33. ann. genuit Phalech. Et Phalech. 30. annorum genuit Reu, et Reu, 32. annorum genuit Saruch. et Saruch. 30. annor. genuit Nachore et Nachor 29. annor. genuit Thare, et Thare. 70. annorum genuit Abraham. Et ista habetur supra ii capitulo Abraham autem cum esset. 100. annorum genuit Isaac : Isaac autem ut habetur supra c. 21. erat quadraginta annor. quando nati sunt Esau et Iacob, ut habetur infra. eo. c. Si autem predicti anni a diluvio usque ad nativitatem Iacob similiter coniungantur, faciunt annos 452. Ex quo patet quod Melchisedechh vixit ultra 50. annis. Quod autem Heber similiter viveret, potest similiter probari, accipiendo ex una parte omnes annos vita eius, et ex altera computando annos a nativitate Heber usque ad nativitatem Iacob et Esau.
marg.| .2. Due gentes etc. id est capita duarum gentium, Iudeorum, et Idumeorum.
marg.| marg.| {297} .3. Et maior serviet. hoc impletum est tempore David qui fecit Idumeos sibi tributarios, ut habetur 2Rg. 8. Et perfectius impletum est in Christo cui colla gentium et principum terre subdita sunt et maxime imperium Romanum, quod Iudei dicunt significari per Esau.
marg.| .4. Qui prius etc. ideo vocatus est Edom.
marg.| .5. Et totus in morem pellis hispidus id est pilosus. ideo dictus est seyr id est pilosus.
marg.| .6. Protinus etc. In signum quod foret eum supplantaturus.
marg.| .7. Idcirco etc. id est supplantatorem.
marg.| .8. Sexagenarius etc. Ex quo patet quod fuit cum Rebecca uxor sua viginti annis antequam pareret, quia erat 40. annor. quando accepit eam ut predictum est : ideo queritur hic quare non accepit aliam sicut pater eius Abraham accepit Agar postquam decem annis probaverat Sare sterilitatem, quia hoc erat tempus determinatum, ut dictum est supra 16. c. Dicunt Hebrei quod Isaac ex quo voluntarie accessit ut immolaretur, ut predictum est. 22. c. ex tunc fuit consecratus Domino, et non fuit ei licitum habere nisi unicam uxorem, et hoc consonat dicto Apostoli prime Timo. 3.a. dicentes, de episcopo, qui est Deo consecratus, quod oportet esse unius uxoris virum.
marg.| .9. Quibus adultis etc. hic describitur natorum conversatio, cum dicitur.
marg.| .10. Factus est etc. Ex quo patet et sua occupatio erat circa terrena.
marg.| .11. Iacob autem vir simplex id est sine plica dolositatis, non autem dicitur simplex propter perfectum industrie.
marg.| .12. Habitabat in etc. Dicunt Hebrei quod ista tabernacula fuerunt tabernacula {298} Melchisedechh ubi vigebat cultus Dei cum esset sacerdos Dei excelsi, et tabernaculum Heber qui fuit propheta, et docebat venientes ad se de divinis. Ex quo patet, quod occupatio Iacob erat principaliter circa divina. Unde dicunt Hebrei quod ipse habitavit in tabernaculo Heber. 14. an.
marg.| .1. Et Rebecca diligebat Iacob. Causa autem erat, quia per revelationem divinam habuerat quod ipse debebat fratri suo preferri, ut dictum est.
marg.| .2. Coxit autem Iacob etc. Hic consequenter describitur primogeniture translatio, cuius occasio fuit concupiscentia pulmenti quod coxerat Iacob.
marg.| .3. Da mihi etc. quia erat de lentibus rufis.
marg.| .4. Quia oppido etc. id est valde.
marg.| .5. Quam ob causam etc. Ista non fuit tota causa, sed pars cause, quia cum hoc fuit alia causa que predicta est.
marg.| .6. Vende mihi primogenita etc. Ad intellectum littere sequentis hic primo queritur quomodo Iacob qui erat sancte vite (ut predictum est) petiit sibi vendi primogenituram, quia tempore legis nature que tunc currebat, primogeniti erant sacerdotes, et sacerdotium semper fuit reputandum quid sacrum, et ideo videtur simoniam commisisse. Item de iure primogeniture erat quod haberet duplicem partem in bonis paternis respectu aliorum propter quod Ioseph cui Iacob dedit primogenituram, inter alios fratres habuit duas sortes, et duas tribus inter alios filios Israel, tribum scilicet Ephraim, et tribum Manasse. Cum igitur Isaac pater eorum haberet multa bona, sequitur etiam quod primogenitura in bonis temporalibus multum valebat, et sic videtur Iacob fecisse magnam fraudem et deceptionem in hoc quod pro re tam modica scilicet esu pulmenti acquisierit ab Esau ius primogeniture. Ad primum dicendum quod ius primogeniture erat ipsius Iacob de iure, quia ex determinatione divina ut predictum est qua minor fuit propositus maiori, propter quod Malac. 1.a. dixit dominus :   Iacob dilexi, Esau autem odio habui, et Apostolus ad Rom. ix. f. dixit quod hoc dictum est de ipsis antequam nati fuissent ex divina electione, et sic patet quod ex divina sententia debebat ipsi Iacob ius primogeniture {299} et istud fuit sibi revelatum a matre. Esau vero de facto ius primogeniture possidebat, et ideo licitum erat Iacob predictum ius ad se retrahere caute, quod fecit quod videt ipsum Esau ita lassum venientem de agro quod timebat mori, propter quod tunc minus appreciabatur ius primogeniture, sicut dixit :   En morior, quid mihi proderunt primogenita  : Vidit etiam concupiscentem et petentem pulmentum quod preparaverat, et per consequens tunc vidit tempus conveniens in quo ius primogeniture sibi debitum per modum emptionis retrahere ad se poterat, quod et fecit, nec in hoc peccavit quia non intendebat emere rem sacram, sed redimere vexationem suam Esau autem peccavit, non solum peccato gule inordinate cibum appetendo, sed etiam peccato simonie rem sacram vendere intendendo, et sic patet ad primum. Ad secundum patet ex dictis, quia ex quo suum erat de iure, poterat pro nihilo accipere, et ideo in modico pretio nulla fuit deceptio a parte eius : Verumtamen quia non est verisimile quod homo prudens rem tanti valoris pro tam modico pretio vendi peteret nisi alius vellet vendere, ideo dicunt hic Hebrei quod cibus iste, de quo hic agitur, non fuit pretium emptionis primogeniture, sed ultra pretium datum fuit a Iacob per modum curialis consuetudinis, quia in translatione rei notabilis recipiens ultra pretium, solvit vinum, per quod aliquando intelligitur prandium unum et hoc videtur ex littera cum dicitur.
marg.| .7. Iuravit etc. Sed quantum fuit pretium scriptura non determinat, sicut nec in multis aliis.
marg.| .8. Et sic etc. pro avantagio ultra pretium secundum consuetudinem vendentium. Si autem contra hoc arguatur per illud quod dicit Apostolus ab He. 12.d.   Ne quis fornicator aut profanus ut Esau qui propter unam escam vendidit primogenita sua. Potest dici secundum istam opinionem quod ly, propter, non notat pretii quantitatem solum, sed causam motivam, quia illa esca fuit causa motiva ad tractandum de venditione, ut dictum est.
marg.| .9. Parvi etc. Erat enim fortior viribus ipso Iacob, et intentus cautelis mundanis, per que cogitabat retinere ius primogeniture, non obstante venditione et iuramento.
Numérotation du verset Gn. 25,moraliter 
marg.| .1. Abraham etc. Hic agitur de ortu et convictu Iacob et Esau per quos designantur boni et mali in Ecclesia regenerati secundum {293} Illud Malachie primo   Iacob dilexi Esau autem odio habuit igitur quantum ad eorum conceptum dicitur.
prol.| {294}
Numérotation du verset Gn. 25,moraliter 
marg.| .5. Deprecatusque etc. per Isaac intelligitur bonus prelatus secularis vel religiosus qui deprecatur dominum pro uxore {295} sua, id est ecclesia vel religione sua, ut concipiat et pariat filios ad Dei cultum aptos sed ipsa parit geminos scilicet aliquos bonos et aliquos malos, per Iacob et Esau significatos, ut dictum est, ideo subditur :
prol.| {296}
Numérotation du verset Gn. 25,moraliter 
marg.| .10. Factus est etc. id est carnalis et cupidus.
prol.| {297}
marg.| .11. Iacob autem vir etc. id est studiosus in bonis moribus.
Numérotation du verset Gn. 25,moraliter 
marg.| marg.| {298} Isaac amabat. Per quod designatur quod prelatus bonus cautelis et donis subditorum malorum aliquando decipitur, propter quod infra Isaac caligans oculis, dicitur.
marg.| .1. Et Rebecca etc. 1. ecclesia vel religio : Nam communitas ecclesie secularis et etiam religionis magis diligit simplices et bonos {299} quam astutos et malos.
marg.| .2. Coxit autem Iacob pulmentum. Cuius appetitu vendidit Esau primogenita : et sic que per cibum patrem decepit, per cibum primogenita perdidit secundum illud Sa. 11 capitulo per que peccat quis per hec et torquetur.
marg.| .3. Et abiit etc. Secundum illud Prv. 18.a. Peccator cum in profundum peccatorum venerit contemnit etc.
Numérotation du verset Gn. 25,additio 1 
prol.| {300} In capitulo 25. ubi dicitur in postilla Unde in bibliis Hebraicis cor. etc.
prol.| Per hoc autem quod hoc nomen concubinarum in hoc loco scribatur diminute, et non designatur quod non fuit nisi una concubina, vocabulum enim quod hic in Hebraico ponitur, semper significat concubinas in plurali, sive scribatur diminute sine integre, ut patet scienti linguam.
Numérotation du verset Gn. 25,additio 2 
prol.| In eodem capitulo 25. ubi dicitur in po. Congregatusque est ad populum suum.
prol.| Non modicum attendendum esse videtur quod de nonnullis sanctis antiqui testamenti cum de hac vita migraverunt, scriptura dicit, ipsos congregari ad populum suum, ut hic de Abraham. et infra 35 capitulo de Isaac, et Gn. penultimo a. de Iacob, similiter de Moyse et Aaron in suis locis, numquam tamen de aliquo eorum dicitur quod obdormivit in Domino, sicut de quibusdam sanctis no. testa. ut Act. 7. de Stephano dicitur : Et cum hoc dixisset, obdormivit in Domino, et sic de quibusdam aliis, quod catholice veritati valde consonat, de iniustis vero dicitur : Peribit anima eius etc. ut supra c. 16 et inf. In multis locis, quia tali congregatione sanctorum carebant. De iustis vero post passionem Christi decedentibus proprie dicitur. Dormierunt in Domino etc. quia post hanc vitam in Domino per beatam fruitionem requiescunt.
Numérotation du verset Gn. 25,additio 3 
prol.| In eodem capitulo 25. ubi dicitur in postilla in hebreo autem non dicitur, mortuus est, sed transiit etc.
prol.| in hebreo in hoc loco non dicitur, transiit, sed deficiens mortuus est. Et congregatus est ad populum suum, et ex hac secunda particula datur intelligi, quod in gratia decessit, prout dictum fuit in additione immediate precedenti.
Numérotation du verset Gn. 25,additio 4 
prol.| In eodem capitulo 25. ubi dicitur in postilla Perrexitque ut consuleret dominum etc.
prol.| Quidam expositores Hebreorum dicunt, et est magis consonum littere, quod non init ad aliquem prophetam, sed aliquem locum devotum et secretum, in quo quietius oraret Deum cui consonat quedam gl. nostra, et etiam verbum quod hic ponitur in hebreo, ubi dicitur. Ut consuleret dominum etc. quod non significat consultationem tantum, sed etiam orationem, unde sequitur : Qui respondens ait, due gentes etc. Ipse enim Deus quam exquisiverat per orationem, respondit ei per angelum vel occultam inspirationem, nec mirum cum Agar Egyptia et ancilla Sare propheticas revelationes habuit angelos, ut supra capitulo 16. et 21.
Numérotation du verset Gn. 25,additio 5 
prol.| In eodem capitulo 25. ubi dicitur in postilla Due gentes in utero tuo sunt etc.
prol.| Romanum imperium Iudei asserunt esse unum et idem cum regno Christi seu ecclesie, quod tamen manifeste est falsum, et ab eis malitiose fictum, ut ex hoc credatur, quod quarta bestia in revelatione Danielis contenta, accipiatur pro regno Christi et sic expectetur destructio eius fienda per Messiam suum, quem inaniter expectant. Falsitas autem huius fictionis patet in additione super Dn. c. sup. dicto. Secundum tamen Catholicam veritatem tempore legis ante adventum Christi, per Esau intelligitur gens, quam propagavit Esau, prout gl. In hoc loco testatur, sicut per Iacob intelligitur gens ab ipso Iacob secundum carnem descendens. Sed post Christi passionem populus ecclesie per Iacob intelligitur, et plebs Iudeorum per Esau, unde maior tempore scilicet plebs synagoge servit minori scilicet populo Christianorum, prout in alia gl. In hoc loco habetur.
prol.| Quod autem plebs Christianorum nuncupetur nomine Iacob vel Israel satis est consonum rationi, cum ipsi Iacob seu Israel succedant in fide, que eadem est antiquorum et modernorum. Sed que sit ratio quare plebs Iudeorum intelligatur per Esau, cum ab ipso non descendant secundum carnem, nec et succedant in fide, in libro Abdie prophete, qui de Idumeis principaliter tractat Domino concedente ostendetur.
Numérotation du verset Gn. 25,additio 6 
prol.| In eodem capitulo 25. ubi dicitur in postill. Ad intellectum littere sequentis.
prol.| Dubia hic mota a postillatore aliter possunt solvi, et forte magis ad propositum. Ad quod sciendum quod cum historie veteris testamenti figurative fuerint, omnia enim in figura contingebant illis, ut 1Cor. 10.b. fiebat tamen hoc duobus modis. Primo scilicet quod cum illud quod secundum historiam contingebat, tradebatur in Scriptura iuxta litteram ad aliquam doctrinam exemplarem inde sumendam, licet ulterius aliquid aliud prefiguraretur in melius sicut patet de immolatione Isaac supra xxii. c. que quidem immolatio secundum litteram fuit virtuosa et valde exemplaris, cum per eam ad litteram insinuatur excellentia obedientie et timoris Dei in ipso Abraham, que cedit in exemplum salutiferum aliorum, licet {301} passio Christi per eam figurata esset longe melior, et in talibus historiis preter rationem figuralem requirenda est ratio litteralis. Secundo vero modo illa que secundum historiam contingebant, traduntur in Scriptura solum ad figurandum futura, sicut cum Is. 20.a. legitur de Esaia, quod incedebat tribus annis nudus et discalciatus, ut prefiguraret ruinam Egyptiorum et Ethiopum futuram, Similiter Osee 1.a. legitur, quod propheta accepit uxorem fornicariam, et fecit filios fornicationum. ut prefiguraret quod terra fornicatura esset a Domino. Et in talibus historiis tota ratio historie accipitur a re figurata, nec oportet querere aliam rationem litteralem. Finis enim totalis talium historiarum est, non id quod sunt, sed id quod figurant. Ratio autem eorum que sunt ad finem secundum Philosophumassumenda est ab ipso fine. non enim querendum est an honeste se habuerit Esaias nudus longistemporibus incedendo, aut si licite se habuerit Oseas filios fornicationum faciendo, quia illa iussu divino fuerunt facta solum ad figurandum. Unde in proposito, si gesta Iacob cum Esau in suis primordiis attendentur, manifestum est quod fuerunt instinctu divino facta solum ad figurandum. Quod enim collidebantur in utero matris parvuli, non fuit secundum naturam intentum, nec in Scriptura narratum, ad hoc ut inde aliqua doctrina exemplaris sumeretur, sed solum divino instinctu factum fuit, et in Scriptura traditum ad figurandum quod due gentes seu duo populi dividerentur, ut patet per divinam declarationem ibi factam. Similiter quod minor frater egrediens ex utero plantam fratris maioris teneret in manu, solum fuit factum et in Scriptura narratum, ut figuraret quod Iacob supplantaturus erat fratris primatum. unde gesta istorum fratrum adinvicem sicut cum essent in utero, et cum ex utero egrederentur fuerunt facta, et in scripturis tradita, ut figurativa tantum, non autem ut exemplaria, ut iam dictum est. Similiter tenendum est, de quibusdam que contigerunt in eorum conversatione adinvicem, tam in emptione primogeniture, quam in receptione benedictionis scilicet quod ad figurandum tamen Domino disponente contigerant et scripta fuerant, et imo non est in istis querenda alia ratio litteralis, ut puta quomodo Iacob petebat sibi vendi primogenituram, cum reputaretur quid sacrum, et huiusmodi, que in postilla queruntur, nam iste historie habent rationes figurales solum, non autem litterales, ut dictum est de predictis historiis Isaie et Osee. unde ex hoc ipso, quod facta Iacob secundum se considerata in hoc loco videntur esse dolosa et iniusta, sumitur ratio quod fuerunt facta non propter se, sed ad figurandum, et hoc est quod dicit gl. In hoc capitulo super illud verbum : Erat Iacob vir simplex etc. Erat Iacob sine dolo habitans in domo, ut magna sit questio, quomodo per dolum accepit benedictionem qui erat sine dolo, sed ad figurandum aliquid magnum hec scriptura permissit, hec in Glossa Que autem iste historie figurassent, tradunt doctores, spiritualiter Isidorus in libro Etymologiarum 20. ubi dicitur Esau primogenita sua propter escam fratri suo minori vendidit, ac postmodum paterna benedictione sibi promissa privatus est, signat eundem populum Isreliticum, qui a Deo (ut liber Exodus narrat) primogenitus filius nuncupatus est, quia etiam propter presentis seculi lucra non solum primatus sui honorem amisit, verum etiam et regni celestis premium preparatum adipisci non meruerit, Domino quodammodo exprobrante, cum dicit Mt. 21.d. Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti voluntatem eius etc. hec Isi. Si autem contra hoc dicatur, quod hec expositio Isi. et alie similes que in hoc loco traduntur a doctoribus sunt allegorice, non autem litterales, et ideo non faciunt ad propositum. nam in hac postilla principaliter agitur de sensu litterali Dicendum quod verum est, quod sensus litteralis presentis historie, est cum littera simpliciter exponitur, qui proprie dicitur sensus historicus. Expositio autem Isidori supradicta est redditiva cause ipsius sensus litteralis, et sic pertinet manifeste ad sensum litteralem, qui per eam elucidatur secundum Augustinum in libro de utilitate credendi. prout largius fuit ostensum supra In additione super prologum ar. 3. et quia ea que hic traduntur in historia, solum fuerunt facta ad figurandum, ut dictum est, idcirco non est ibi alia ratio preter figuralem querenda, unde secundum sanctum Thomam in prima secunde. q. 52. ar. 2. In responsione ad 2. arg. dicit quod si cerimonialia precepta veteris testamenti essent data solum ad figurandum futura, non haberent aliam causam seu rationem preter figuralem. Sed forte diceret quis, predicta esse contra sententiam Apostoli, qui profanum Esau vocat ex hoc, quod propter unam escam vendidit primogenita. Hbr. 12.d. Ex quo patet quod Esau vituperandus fuit propter illam venditionem, quod non videtur rationabile secundum hanc expositionem. Nam sicut Iacob excusatur a dolo et huiusmodi. ex hoc quod ista faciebat instinctu divino ad figurandum, eodem modo videtur excusandus Esau de venditione stulta seu profana quam fecit, eo quod venditio sua etiam erat figurativa. Ad hoc dicendum quod venditio Esau etiam si fuerit figurativa, processit tamen ex prava intentione scilicet ex contemptu doni spiritualis divini scilicet primogeniture, quod donum habuit a Deo in sua nativitate, et hoc insinuatur in littera cum sequitur : Abiit parvipendens. contemnens quod primogenita vendidisset, ex quo actus eius redditur vitiosus et vituperandum. Emptionem autem primogeniture ab ipso Iacob, presumendum est non esse factam ex prava intentione, sed potius instinctu divino, Deus enim ipsum preelegerat ad huc in utero existentem, ut patet ex hoc quod supra dicitur, Maior serviet minori. similiter ex hoc quod dicitur Malach. 1.a. Iacob dilexi, Esau vero odio habui. unde in emendo primogenituram etiam excusabatur eo quod vexationem suam redimebat.
Numérotation du verset Gn. 25,additio 7 
prol.| {302} In capitulo 25. ubi dicitur in postilla, Si autem contra hoc etc.
prol.| Si illa esca non fuit in pretii quantitatem, sed solum causa motiva ad tractandum de venditione, et fuit inter illos alia quantitas conveniens in pretium, ut postillator videtur dicere, tunc non est dicendus profanus Esau propter illam escam quam accepit, cum sepe contingit etiam inter viros prudentes, quod ex aliqua modica causa introductiva incipiunt tractare magnos tractatus, unde verba Apostoli intelligenda sunt prout sonant, et dictis sanctorum in hoc loco consonant.
Numérotation du verset Gn. 25,replica 
prol.| REPLICA Correctorii contra Burgensem In capitulo 25.
prol.| Burgensis multa tangit, quedam consona, quedam dissona, non tamen per omnia ponderosa nec pertractatione digna usque ad locum illum ubi postillator disputat de emptione et contractibus inter Iacob et Esau, ubi Burgensisreprehendit postillatorem, volens melius solvere dubia mota, dicens finaliter quod in proposito non est querenda ratio litteralis, quia rationes omnium dubiorum hic motorum tantum figurales sunt et ponit exemplum de Isaia et Osee, vide quia disgressio est longa, sed pensatis his que Burge. ponit in responsione ad septimum argumentum sui prologi, apparebit eum frustra laborasse in proposito. Ibi enim exponens dictum beati Gregorii in moralibus videlicet : Cum ordo historie deficit, se se nobis intellectus mysticus quasi apertis iam foribus ostendit. Dicit Burgensis quod historiam deficere secundum significationem vocum contingit multipliciter in parabolicis locutionibus, sicut cum dicitur de Dei digito, brachio et ceteris que in Deo non sunt, prout termini communiter significant. Item quando significatio vocum non inducit in fide et moribus aliquam utilitatem, neque honestatem conversationis humane, sed speciem mali, sic inquit. Deficiente historia recurrendum est ad sensum spiritualem, quia tunc pro litterali accipi debet. Ad idem est beatus Augustinus 1. super Genesimin prin. dicens : Si in verbis Dei vel cuiuscumque persone in officium propheticum assumpte dicitur aliquid, quod non nisi absurde ad litteram potest intelligi procul dubio figurative esse dictum aliam significationem accipi debet, hec Augustinus dans intelligere, quod ubi non est irrationabile, nec absurdum, ut dicit idem beatus Augustinus supra super Genesim in principio. Nunc autem in sancto Iacob de quo est sermo, nihil est absurdum, nec irrationabile, imo si alicui posset videri quid illiciti commissum in facto. postillator per dubiorum motorum solutionem ad intentionem sanctorum doctorum elucidat et absolvit. Non igitur hic passus est solum figuralis, ut vult Burgensis sed etiam doctrinalis. Docemus enim donum Dei dispositione collatum nobis vel promissum negligere non debere, sed omni conatu ab ipsum tendere. et habito bene uti, sicut Iacob primogenituram, ad quam per Deum predestinatus et electus antequam natus est : ut patet Malach. 1.a. et ad Rom. 9 capitulo Similiter et de benedictione patris eadem ratione sibi debita dicendum est, et mirum quod Burgens. dicit ea figuralia tantum, cum etiam in eadem sua digressione dicat supplantationem, qua Iacob Esau supplantavit esse figuratam, eo quod in utero egrediens plantam Esau manu tenebat, non igitur hec facta Iacob sunt tantum, ut dicit figuralia, sed etiam figurata, ut ipse subdit sibi ipsi contradicens quod etiam ex suis exemplis patere potest. Adducit enim factum Abrahe in immolatione Isaac, dicens illud litteraliter esse intelligendum de commendatione eius obedientie, et doctrinaliter de imitatione eiusdem. Adducit deinde factum Isaie, quomodo nudus incessit, quod dicit tantum esse figurale, cum tamen sit factum obedientie, ut dicit beatus Hierony. et ponitur in Glossaordinaria. Mira, inquit, obedientia prophete solo cilicis induebatur vir nobilissimus, cuius filiam (ut tradunt Hebrei) Manasses rex accepit uxorem, non tamen erubuit nudus incedere, nil honestius iudicans quam preceptis divinis obedire. Ex quibus patet quod ubi facta procedunt ex divinis preceptis et instinctibus, non esse solum figuralia, sed etiam commendabilia et doctrinalia. Et sicut ex medio Burgens. ostenditur factum Abrahe non solum figurale, sed etiam doctrinale, ita ex auctoritate beati Hierony. idem medium ponentis in facta Isaie, ratio deducitur contra Burgensem Similiter potest dici de secundo {303} exemplo per Burgensem adducto de Osee faciente filios fornicationum, quod quia preceptum Dei fuit obedientie debite bonum, excusat si quid absurde sonare videtur, sicut et in facto Abrahe. Quid enim absurdius et magis horrendum, quam occidere proprium filium ? sed sicut eius obedientia factum reddit laudabile, et doctrinale, ita et aliorum per Burgensem adductorum. Patet igitur, quomodo se declarando sententias in voluit. Revera sicut Burgens. dicit facta Iacob de quibus est sermo, secundum se considerata videri dolosa et iniusta, ita debuit dicere de facto Abrahe secundum se considerato, videlicet occasione filii, sed ubi accessit Dei mandatum horrendum secundum se et naturaliter factum est, nedum licitum, sed commendabile, ita in factis Iacob ubi accessit divinus instinctus factus, et ipsi Iacob et Rebecce matri sue secundum doctorum sanctorum sententiam, imo et Isaac sensit instinctum eundem, ut dicit B. Augustinus 1. de civitate Dei, c. 37. cum inquit, Isaac unum pro alio benedixisse, non se fore deceptum conquestus est, sed confestim revelato sibi magno mysterio in corde devitat indignationem, et benedictionem confirMt. Hec Augustinus. Quibus instinctibus et revelationibus divinis id quod secundum se videtur dolosum, efficitur laudabile, nec Burgens. probat suum propositum per Gl. Illa enim movendo questionem solvit per figurationem, sed non addit tantum, quasi excludere velit sensum verum litteralem, prout Burgens. facit, sed quod adducit Isid. est verum quod est allegoria, sed non excludens litteralem sensum primum. Quod autem addit expositionem Isidori esse cause redditivam, non videtur verum, nam si recte pensentur verba Isido. non exponit ut reddat causam, sed per allegoriam ostendit presentem litteram allegorie sue figuram, et sic eius expositio est potius declarativa effectus quam redditiva cause, per consequens non pertinet ad sensum litteralem, sed allegoricum. Nec potest Burgens. probare intentum per sanctum Thom. pro se allegatum, quia procedit per hypothesim, que non conceditur. Ex hypothesi enim falsa non est inconveniens multa sequi inconvenientia, ut si celum caderet vel asinus haberet pennas. Ita supponit sanctus Thomas ut patet. unde post totam digressionem Burgens. veritate compellente arguit contra se, et bene, sed non solvit sufficienter argumentum suum, quia sicut in his per Iacob et Esau gestis, Esau ad litteram propter obedientiam ad divinos instinctus laudabilis est, prout etiam Burh. ratione et veritate compulsus fatetur, quando in fine digressionis etiam verbis utitur postillatoris, que prius improbavit, et beatus Augustinus 3. De doctrina christiana dicit ad propositum in preceptis Dei, que bonum iubent et malum vetant, nulla figurativa locutio est, sed ubi precipitur quod malum videtur figura necessaria est, cum igitur occisio filii Abrahe mandata mala videatur, imo sit secundum se considerata, igitur figurativa locutio est, intellige hic sicut alibi, quod figurativa per allegoriam, litterali tamen sensu de preceptorum materia et obedientia semper salvo, ut commendabili et imitabili intercedente divino precepto et excusante, et non alias, ut vult beatus Augustinus ubi supra.
prol.| Item in eodem capitulo ubi postillator dicit Esau iuxta dictum Apostoli profanum propter unam escam, ut ly propter non notat pretium vel pretii quantitatem, sed solum causam motivam. Cuius contrarium dicit Burgens. asserens, quod ex causa motiva non debuit dici profanus, excludens quod dictum Apostoli intelligi debeat prout sonat ex dictis sanctorum. ResponDeergo, quod magister in Gl. super illo verbo Apostoli sanctorum dicta recolligens dicit. Quod Esau profanus dicitur a procul et fano, quia propter escam vilem se fecit procula Dei cultu, qui principaliter ad sacerdotium pertinet, quod usque ad tempora Aaron fuit annexum primogeniture, quam ipse Esau parvipendebat vendens promigenita sua : non pro una esca tamquam pro pretio sed propter unam escam, que causa motiva fuit ad contractum faciendum. Et sic videtur postillator iuxta verba Apostoli et dicta sanctorum multum proprie loqui, quia per ly propter, non exprimitur proprie pretium rei venalis, sed per ly   pro, inter contrahentes enim proprie dicitur pro quanto dabis, et respondetur pro tanto pretio. Sed cum dicitur propter quid vis emere vel vendere, respondetur proprie propter utilitatem vel necessitatem, que est proprie causa motiva, et non pretii vel eius quantitatis expressiva.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Gn. 25), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=03&chapitre=03_25)

Notes :