Nicolaus de Lyra

Capitulum 1

Numérotation du verset Gn. 1,1 

In principio 1
1 In principio] Incipit liber geneseos qui dicitur hebraice b<r>esith praem. ΩJ, בארשת  Cor3
creavit Deus
celum
et terram.
Numérotation du verset Gn. 1,2 

Terra autem
erat inanis
et vacua
et tenebrae
erant2 super faciem abyssi
2 erant] om. Cor3 (G<rec.> hebr. antiq. non habent) ΩJ
et spiritus Domini3
3 Domini Rusch ] Dei Cor3 (hebr. an. Ieronymus Augustinus habent ) ΩJW
ferebatur
super aquas
Numérotation du verset Gn. 1,3 

Dixitque Deus:
Fiat lux
et facta est lux.
Numérotation du verset Gn. 1,4 

Et vidit Deus
lucem quod esset bona
et divisit lucem
ac tenebras.
Numérotation du verset Gn. 1,5 

Appellavitque lucem diem
et tenebras noctem.
Factumque est vespere
et mane
dies unus.
Numérotation du verset Gn. 1,6 

Dixit quoque Deus:
Fiat firmamentum
in medio aquarum
et dividat aquas
ab aquis.
Numérotation du verset Gn. 1,7 

Et fecit Deus
firmamentum
divisitque aquas
que erant super firmamentum4
4 super firmamentum Rusch ] sub firmamento Weber
ab his
que erant sub firmamento5
5 sub firmamento Rusch ] super firmamentum Weber
et factum est ita.
Numérotation du verset Gn. 1,8 

Vocavitque Deus firmamentum celum et factum est vespere et mane
dies secundus.
Numérotation du verset Gn. 1,9 

Dixit vero Deus:
Congregentur aque que sub celo sunt in locum unum
et appareat arida
factumque est ita.
Numérotation du verset Gn. 1,10 

Et vocavit Deus aridam terram congregationesque aquarum appellavit maria et vidit Deus
quod esset bonum.
Numérotation du verset Gn. 1,11 

Et ait: Germinet
terra
herbam virentem
et facientem semen et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum
cuius semen in semetipso sit
super terram et factum est ita.
Numérotation du verset Gn. 1,12 

Et protulit terra
herbam virentem
et afferentem semen iuxta genus suum
lignumque faciens fructum et habens unumquodque sementem secundum speciem suam et vidit Deus quod esset bonum.
Numérotation du verset Gn. 1,13 

Et factum6 est vespere et mane dies tertius
6 et factum Rusch ] factumque Weber
Numérotation du verset Gn. 1,14 

Dixit autem Deus: Fiant
luminaria
in firmamento
celi
et7 dividant
7 et] ut Weber
diem ac noctem et sint in signa
et tempora et dies et annos
Numérotation du verset Gn. 1,15 

ut luceant in firmamento celi et illuminent terram
et factum est ita.
Numérotation du verset Gn. 1,16 

Fecitque Deus
duo magna luminaria, luminare maius ut preesset diei et luminare minus ut preesset nocti et stellas
Numérotation du verset Gn. 1,17 

et posuit eas
in firmamento celi ut lucerent super terram
Numérotation du verset Gn. 1,18 

et preessent diei ac nocti ut8 dividerent lucem
8 ut Rusch ] et Weber
ac tenebras
et vidit Deus quod esset bonum.
Numérotation du verset Gn. 1,19 

Et factum est vespere et mane dies quartus.
Numérotation du verset Gn. 1,20 

Dixit etiam Deus: Producant aque
reptile
anime viventis
et volatile super terram
sub firmamento celi.
Numérotation du verset Gn. 1,21 

Creavitque Deus cete grandia
et omnem animam viventem9 motabilem quam produxerant aque in species suas et omne volatile secundum genus suum
9 viventem Rusch ] + atque Weber
et vidit Deus quod esset bonum.
Numérotation du verset Gn. 1,22 

Et10 benedixit eis dicens: Crescite et multiplicamini et replete aquas maris
10 Et benedixit Rusch ] benedixitque Weber
avesque multiplicentur super terram.
Numérotation du verset Gn. 1,23 

Et factum est vespere et mane dies quintus.
Numérotation du verset Gn. 1,24 

Dixit quoque Deus: Producat
terra
animam viventem
in genere suo
iumenta
et reptilia
et bestias terre
secundum species suas. Factumque est ita.
Numérotation du verset Gn. 1,25 

Et fecit Deus
bestias terre iuxta species suas et iumenta
et omne reptile terre in genere suo et vidit Deus quod esset bonum.
Numérotation du verset Gn. 1,26 

Et ait: Faciamus
hominem
ad imaginem
et similitudinem
nostram
et presit piscibus maris
et volatilibus celi et bestiis terre universeque creature11 omnique reptili quod movetur in terra.
11 terre universeque creature Rusch ] universeque terre Weber, Cor2 (Noviores et Greci et LXX interpretes qui solent hebreo adherere, pro CREATURE ponunt TERRE )
Numérotation du verset Gn. 1,27 

Et creavit Deus hominem
ad imaginem et similitudinem12 suam.
12 et similitudinem Rusch ] om. Weber
Ad imaginem
Dei
creavit illum, masculum
et feminam
creavit eos.
Numérotation du verset Gn. 1,28 

Benedixitque illis Deus et ait: Crescite et multiplicamini
et replete terram
et subicite eam
et dominamini piscibus maris et volatilibus celi
et universis animantibus que moventur super terram.
Numérotation du verset Gn. 1,29 

Dixitque Deus: Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram
et universa ligna que habent in semetipsis sementem generis sui ut sint vobis in escam
Numérotation du verset Gn. 1,30 

et cunctis animantibus terre omnique volucri terre13 et universis que moventur in terra et in quibus est anima vivens ut habeant ad vescendum. Et factum est ita.
13 terre Rusch (hapax) ] celi Weber
Numérotation du verset Gn. 1,31 

Viditque Deus cuncta que fecerat14
14 fecerat Rusch ] fecit Weber
et erant valde bona et factum est vespere et mane dies sextus.

Capitulum 1

Numérotation du verset Gn. 1,1 
marg.| {LYR3.1.1L1} {1} In principio etc. Tota Sacra Scripturadividitur in duas partes, in vetus et novum testamentum. Nam licet tota Sacra Scripturasit de Deo, tamquam de subiecto, tamen prima pars principaliter est de Deo, tamquam creatore et gubernatore, secunda vero de Deo, tamquam redemptore et glorificatore.
marg.| {LYR3.1.1L2} Prima pars videlicet veteris testamenti, dividitur in quatuor partes, in libros Legales, Historiales, Sapientiales, et Prophetales. Et quia vetus testamentum et novum se habent sicut rota in medio rote, ut habetur Ez. 1.d. Ideo Novum Testamentum consimiliter dividitur, quia legi, in Novo Testamento correspondet Evangelium, libris Sapientialibus correspondent epistole Pauli, et aliorum Apostolorum. Libris historialibus correspondent Actus Apostolorum. Libris prophetarum correspondent Apocalypsis.
marg.| {LYR3.1.1L3} Circa primam partem veteris testamenti que continet libros legales, videlicet quinque libros Moysi, considerandum quod lex non datur uni persone, sed communitati populi adunati, ideo primo describitur adunatio fidelis populi sub cultu unius Dei, quod fit in libro Gn. Secundo describitur legislatio populo adunato, et hoc fit in Ex. et duobus libris sequentibus. Tertio ponitur predicte legis repetitio et explicatio, et hoc fit in Dt. Prima in duas, quia primo Moyses ostendit nature humane productionem. Secundo ipsius propagationem. 4 capitulo ut sic procedat ad electionem fidelis populi, et distinctionem eius ab infideli populo per successiones generationum, ut patebit infra.
marg.| {LYR3.1.1L4} Circa primum considerandum quod tota corporalis creatura facta est propter hominem. Nam elementa sunt propter mixta, et mixta inanimata, propter mixta animata, et imperfecta propter perfecta, ut plante propter animalia, animalia vero propter hominem, quantum ad eius nutritionem et iuvamentum. Corpora etiam celestia facta sunt propter hominem, secundum quod dicitur. Dt. 4 capitulo « Ne forte oculis elevatis ad celum, videas solem et lunam, et omnia astra celi, et errore deceptus adores ea, et colas, que creavit dominus Deus tuus in ministerium cunctis gentibus ». Et ideo primo describit corporalis creature productionem generaliter. Secundo hominis formationem specialiter ibi ait  : Faciamus hominem etc.
marg.| {LYR3.1.1L5} Circa primum tria facit scriptura : Quia primo exponit opus creationis. Secundo opus distinctionis seu formationis, ibi : Dixit Deus, Fiat lux. Tertio opus ornatus seu dispositionis, ibi :   Dixit autem Deus, Fiant luminaria. Opus creationis describitur ante omnem diem. Opus distinctionis, primis tribus diebus Opus autem ornatus aliis tribus diebus seqq. Et septimo die quievit Deus a novis creaturis condendis. Secundum vero sententiam Hieronymi in epistola ad Paulinum presbyterum de omnibus sacre scripture libris.
marg.| Principium Genesis est tantis obscuritatibus involutum, ut ante triginta annos apud Hebreos non legatur, et huiusmodi obscuritates satis apparent ex variis et multiplicibus expositionibus tam doctorum Hebreorum quam Catholicorum. Et quia confusio est tam intelligentie quam memorie inimica, intendo vitare talem multitudinem expositionum illarum maxime que a sensu litterali remote videntur, cui sensui intendo insistere secundum gratiam a Domino mihi datam.
marg.| Igitur circa principium Genesis sunt tres expositiones solemnes, ad quas alie videntur reduci.
marg.| Prima est ipsius Augustini qui illos sex dies exponit, non prout important successionem temporis, sed prout dicunt cognitionem angelicam relatam ad sex genera rerum conditarum. Ista cognitio angelica duplex est. Una est rerum in genere proprio, et hec dicitur vespertina, quia omnis creatura ad Deum comparata, qui est lux per essentiam, tenebra est. Alia est cognitio in verbo, et hec dicitur matutina. Et sic exponit : Factumque est vespere et mane dies unus, inquantum angeli cognoverunt lucem productam, et a tenebris divisam in genere proprio, et hec dicitur vespere. Et rerum in verbo, et hec dicitur mane. et eod. modo de aliis diebus sequentibus. Sed ista expositio videtur nimis longinqua a litterali sensu, maxime quia secundum alios sanctos et doctores, Moyses rudi populo loquebatur, qui non poterat capere spiritualia, sed tantum corporalia et grossa, et ideo de productione angelorum non fecit expressam mentionem. Et iterum quia populus ille pronus erat ad idololatriam, si fecisset : mentionem de creaturis spiritualibus coluisset eas tamquam Deos, et ideo ista expositio, que longinqua videtur a littera, dimittatur.
Numérotation du verset Gn. 1,1 
additio 2
prol.| {49} In eodem capitulo 1 Genesis ubi dicitur in postilla : « Maxime quia secundum alios sanctos1 doctores Moyses » etc. Licet verum sit, quod expositio beati Augustini in hoc loco sit valde longinqua a plano litterali sensu, non tamen ex hoc quod Moyses rudi populo loquebatur, qui spiritualia capere non poterat, sed tantum corporalia, posset sumi ratio contra expositionem Augustini sed potius videtur facere pro eo, quia propter ruditatem populi, et pronitatem ad idololatriam, oportet quod Moyses de angelica natura et eius cognitione quasi parabolice loqueretur per similitudinem vespere et mane etc. Unde sensus littere in hoc loco secundum Augustinum si proprie intelligitur, est parabolicus, qui sub sensu litterali continetur, qui quidem modus exponendi necessarius est et utilis in multis locis sacre scripture, prout supra in questione super prologum in responsione ad quartum argumentum plenius continetur.
1 sanctos] restit., anctos Ed1590, sactos Ed1603
Numérotation du verset Gn. 1,1 
replica
prol.| {LYR03.1R7} Item in eodem capitulo Burgensis querens occasionem contra postillatorem dicit eum recedere a beato Augustino in hoc quod dicit ad litteram per celum non intelligi angelicam naturam. Ubi dico quod nec beatus Augustinus ad litteram sic videtur exponere sed quod Burgensis dicit talem acceptionem esse parabolicam, non videtur verum. Nam secundumBritonem parabola differt a metaphora et paradigmate, quia secundum Donatum ut eum allegat Brito : Parabola est rerum genere differentium comparatio, et sic ponitur semen pro verbo Dei, leo pro Christo, et cetera. In proposito beatus Augustinus quia talem comparationem exponendo non facit ut videtur, non est expositio eius comparabolica que solum habet locum in his ubi res significant, non voces ad autoris intentum, et in illo casu parabolicus sensus non continetur sub litterali, sed est vere litteralis, quia a Spiritu Sancto intentus, imo sensus parabolorum secundum significationem vocum sepe falsus est, ut patet Idc. 9.b. de lignis in consilium convenientibus, et de electione regis loquentibus, et sic de aliis passibus sacre scripture. Ex quo bene infertur, quod Burgens. In primo articulo sue questionis preambule, non ponit sufficienter ad equatam rationem sensus litteralis, cum dicit quod adequatus sit ille qui a Deo intenditur et voces [hébreu] praem. Ed1603 in littera contentas significatur. Debuit enim addere propter premissa, aut per res vocibus expressas significatur, et hic est vere parabolicus, qualis non apparet sensus beati Augustini de quo sermo presens.
prol.| Postillator igitur verum dixit expositionem beati Augustini non esse litteralem, nec per hoc recedit a beato Augustino cuius expositio potius videtur allegorica quam parabolica, quia ex alio aliud intelligitur. Ex celo ad litteram angelus per allegoricam, ut patet in Glossa ordinaria in principio §. quatuor sunt regule, cum etiam natura angelica et eius cognitio matutina aut vespertina sint a sensu nostro valde remote, ideo cadere videntur sub fide, iuxta vulgatum ut dicitur. Fides est credere quod non vides. Sicque ad allegoriam eius expositio pertinet iuxta commune dictum. Littera gesta docet, quid credas allegoria etc. Huic igitur expositioni postillator non contradicit, sed eam quasi non litteralem dimittit, sicut et ipsemet Burgensis .
Numérotation du verset Gn. 1,1b 
Lyra
marg.| Alie autem {2} due expositiones videntur propinque littere, et ideo intendo eas prosequi et procedunt secundum varias opiniones de natura materie positas a Philosophis, et ideo primo videndum est de hoc. Nec mirum si circa hoc divitius immoremur, quia ex hoc dependet intellectus operationis sex dierum, que hic describitur multum obscure. Igitur circa naturam materie corporalium tres sunt opiniones solennes. Dicit enim Commentator lib. de substantia orbis, quod in corporibus celestibus non est materia proprie dicta, que est pars substantie composite. Cuius ratio est quia materia proprie dicta que est in genere substantie, est potentia contractionis ad esse, et ad non esse, simpliciter, talis autem potentia non est in corporibus celestibus que sunt incorruptibilia, ut ab omnibus supponitur tamquam verum, ergo etc. Et ideo si aliquando in corporibus celestibus a philosophis dicatur esse materia, hoc est large accipiendo, inquantum subiectum accipitur pro materia, quia est ibi subiectum motus localis, et potentia ad ubi.
marg.| Alii autem dicunt quod in corporibus celestibus est materia que est pars substantie composite, alioquin corpora celestia essent forme actu intelligibiles, quia essent a materia separate. Item quia ibi est quantitas que sequitur materiam, sicut qualitas formam, sed est alterius rationis quam materia corporum elementorum et mixtorum, quia in ipsa est tantum potentia ad formam quam habet, et ad nullam aliam, sicut materia solis est solum in potentia respectu forme quam habet, et non alterius et sic est de aliis corporibus celestibus propter quod corpora celestia sunt incorruptibilia. Materia vero elementorum et corporum mixtorum est in potentia ad plures formas, que non possunt simul esse in materia. Et ideo quando est sub una forma, est in potentia ad aliam, qua caret, et sic habet privationem annexam, propter quod predicta corpora sunt corruptibilia, quia privatio semper machinatur ad maleficium, ut dicitur primo Physicorum.
marg.| Alii vero dicunt quod in corporibus celestibus est materia, et quod est eiusdem rationis cum materia generabilium et corruptibilium. Cuius ratio est quia materia substantiatur per suum posse (secundum commentatorem et Philosophum) et ideo circumscripta omni forma, materia que est in genere substantie, et est pars compositi, non potest intelligi nisi pura potentia. Cum igitur actus sit qui distinguit, et per meram potentiam nulla possit esse distinctio, videtur quod circumscripta per intellectum omni forma corporum corruptibilium et incorruptibilium, non remaneat aliquid unde hec materia possit distingui ab illa, sed remanet unius simpliciter rationis in corporibus celestibus et corruptilibus. Item secundum Augustinum lib. confessio. Materia est prope nihil, ita quod nihil potest excogitari intermedium. Si autem in corporibus celestibus est materia alterius rationis quam in elementis, oportet quod ista ratio sit nobilior quia ignobilior non potest esse, ergo magis recedit a nihilo, et per consequens perdit rationem materie, et accipit rationem forme. Verumtamen licet in ipsis sit materia eiusdem rationis, tamen corpora celestia sunt incorruptibilia, inferiora autem corruptibilia. Cuius ratio est, quia secundum Philosophum libro de sensu et sensato. Ignis et terra non agunt et patiuntur ad invicem quantum huiusmodi, sed solum inquantum contrarietatem habentia, ideo corpora elementaria et mixta, quorum forme substantiales habent annexas contrarias qualitates activas et passivas, agunt et patiuntur adinvicem passione proprie dicta, que est cum abiectione contrarii, ideo transmutantur, generantur, et corrumpuntur. Forme autem substantiales corporum celestium non habent annexas tales qualitates activas et passivas, et per consequens non est in eis passio que magis facta contraria abiicit ab ipsa substantia, et per consequens remanent incorruptibilia, licet habeant materiam eiusdem rationis cum corporibus corruptibilibus accipiendo materiam precise, prout est pars compositi in genere substantie, que distinguitur a privatione, prout habetur Primo Physicorum. Et secundum istos materia corporum celestium non est privationi adiuncta, quia materia non habet privationem adiunctam proprie loquendo, nisi prout est informata forma substantiali habente annexas qualitates, habentes contrarietatem ad qualitates annexas alteri forme substantiali incompassibili in eadem materia. Sicut forma substantialis ignis, habet annexas, caliditatem et siccitatem. Forma substantialis aque habet annexas frigiditatem et humiditatem, que sunt generationis et corruptionis causa, ut superius expressum est. Que autem istarum trium opinionem sit verior, non est presentis speculationis inquirere, nec per consequens multitudinem rationum ad hoc inducere, cum (sicut predictum est intendam insistere expositioni litterali, propter quod intendo litteram que est in principio Genesis secundum predictas opiniones varie exponere, et rationes ad {3} utramque partem inductas solvere, quibus solutis alie que possent induci, de facili poterunt solvi, sicut credo. Et sic lector eligat expositionem quam tenere voluerit, vel utramque si voluerit, prosequatur.
marg.| Prima expositio est, quod omnes partes mundi principales, videlicet corpora celestia omnia, et quatuor elementa, per opus creationis a principio fuerunt producta in formis suis substantialibus distinctis, et totum opus distinctionis seu formationis in tribus diebus sequentibus, et etiam opus ornatus corporum celestium, quod factum est in quarta die, intelligitur quantum ad qualitates et proprietates accidentales superadditas, ut patebit magis in particulari prosequendo istam expositionem.
marg.| Et procedit ista expositio secundum duas primas opiniones de natura materie suprapositas. Illi enim qui dicunt quod in corporibus celestibus non est materia, non possunt dicere, quod materia omnium corporalium sit producta sub una forma communi, et posita secundum diversas sui partes per formas substantiales specificas distincta, cum secundum eos in corporibus celestibus non sit materia, et ideo consequenter habent dicere, quod omnia corpora celestia a principio sunt producta in formis suis substantialibus distinctis. et consimiliter dicunt de elementis que sunt partes integrales, mundi principales, quod in suis formis substantialibus simul sunt producta, licet non ita necessario sequatur de elementis ad dictum eorum de natura materie, sicut sequitur de corporibus celestibus, in quibus non ponunt materiam. Eodem modo dicendum est illi qui tenent opinionem secundam de materia supra positam, quia si materia cuiuslibet corporis celestis est solum in potentia ad formam substantialem quam habet, non potest dici quod materia corporum celestium et elementorum sit producta sub una forma communi, et postea per formas substantiales distincta, nec etiam, quod materia corporum celestium per se sit producte sub una forma communi, {4} et postea distincta per formas substantiales solis et lune, et aliorum corporum celestium, quia ad utrumque istorum sequitur oppositum dicti sui : videlicet, quod materia corporis celestis non sit in potentia ad unam formam, sed ad plures.
marg.| Secunda autem expositio litteralis quam tenent Strabo et Beda et aliqui alii doctores, est quod materia omnium corporalium et elementarium per opus creationis producta est sub una forma communi genere substantie, utpote corporeitatis, et diebus sequentibus sit distincta secundum diversas sui partes per formas specificas tam celestes, quam elementares. Considerandum vero quod si in qualibet particula littera exponeretur, secundum utramque opinionem predictam successive, talis frequens mutatio et transitus de una expositione ad aliam confunderet intellectum, propter quod intendo exponere totam litteram a principio capituli usque ad opus quarte diei inclusive. Primo secundum primam opinionem, et secundo quantum ad secundam.
marg.| Littera autem que sequitur opus quarte diei secundum utramque opinionem uniformiter potest exponi. Primo igitur exponitur opus creationis cum dicitur.
marg.| .1. In principio. Et sic describitur factum ante omnem diem, sed illud, ante, secundum istam expositionem non accipitur duratione, sed natura tantum, sicut sonus precedit vocem, dicit igitur. In principio scilicet temporis vel productionis rerum.
marg.| .2. Creavit Deus id est de nihilo produxit quod est proprium ipsius Dei.
marg.| .3. Celum id est corpora celestia omnia in suis formis substantialibus, distincta, licet adhuc in aliquibus proprietatibus accidentalibus essent informia, ut patebit infra.
marg.| .4. Et terram. In sua forma substantiali distinctam, et aliquibus proprietatibus formam substantialem necessario concomitantibus, quia tamen adhuc quantum ad aliqua erat informis, ideo sequitur :
Numérotation du verset Gn. 1,1 
moraliter
marg.| .1. {3} In principio creavit Deus celum et terram etc. In hoc capitulo mundi creatio describitur, per quam bene hominis creatio designatur, eo quod homo minor mundus dicitur a philosophis, et etiam a sanctis. Gregorius enim exponens illud Marci ultimo d.a « Predicate Evangelium omni creature ». dicit omnis creature nomine signatur homo, mundus enim et universitas creature idem penitus significant, igitur primo describitur hominis {4} perfectio in esse nature, cum dicitur :   In principio creavit Deus celum id est spiritum humanum, qui celum dicitur, eo quod a Deo celitus donatur.
a Mc. 16, 15
marg.| .4. Et terram id est carnem humanam, que dicitur terra, eo quod est terre a dominio. Caro vero hominis lapsi non habet ex se aliquod bonum Rom. 7.ca. non habitat in me, i. In carne mea bonum, ideo subditur :
Numérotation du verset Gn. 1,2 
marg.| .1. {5} Terra autem erat inanis id est invisibilis, quia erat undique aquis cooperta.
marg.| .2. Et vacua. Quia non erat adhuc plantis et herbis ornata. Sequitur :
marg.| .3. Et tenebre erant superfaciem abyssi id est super faciem elementorum. Abyssus, ἄβυσσος enim Grece, est vorago Latine, et importat immensam aquarum profunditatem. Importat etiam confusionem quandam et commixtionem, totum autem quod est infra circulum lune erat {6} confusum, quia licet elementa essent producta in suis formis substantialibus non tamen adhuc habebant omnes proprietates accidentales debitas usque in tertiam diem, in qua sunt distincta elementa, et ideo usque tunc aqua ipsa non habuit debitam densitatem, sed quasi vaporaliter elevabatur per totum spacium aeris, et ignis, cooperiebat enim terram, et sic quedam confusio et commixtio erat in elementis, et ideo hoc vocabatur abyssus.
marg.| .4. Et spiritus etc.   aquas id est super illam congeriem et commixtionem {7} elementorum predictam, et vocatur nomine aquarum, quia sicut dictum est, ipsa aqua cooperiebat terram, et aliis duobus elementis commixta erat modo predicto : et accipitur hic spiritus Dei id est voluntas artificis super materiam quam formare et ornare intendit.
Numérotation du verset Gn. 1,2 
differentia
marg.| {LYR3.1.2T1} Primo capitulo. a.  Terra autem erat inanis et vacua.  Hebreus : Et   terra erat vastitas et vacuitas. Huius littere posui duplicem expositionem in Genesim. Et secundum unam nomine terre significatur materia omnium corporalium sub celo empireo existentium producta sub una forma communi utpote corporeitatis in genere substantie carens omni forma celesti et elementa ei specifica et per consequens valde imperfecta. Quod magis proprie designatur per hoc quod dicitur   vastitas et vacuitas in abstracto quam inanis et vacua in concreto, sicut de homine valde paupere non solum dicitur quod sit pauper et vacuus sed ipsa paupertas. A
A ¶Codd. : Nicolaus de Lyra, Tractatus de differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 2va {MM2023}
marg.| {LYR3.1.1T2} Secundum expositionem aliam, nomine terre significatur elementum terre productum sub forma specifica et accidentibus ipsam inseparabiliter concominantibus. Erat tamen adhuc cooperta aquis et sic carens omnium ornatu plantarum et animalium et per consequens {2vb} valde imperfecta respectu sui ipsius ornande qui defactus magis proprie designatur per nomina abstracta quam per concreta, ut predictum est. B
B ¶Codd. : Nicolaus de Lyra, Tractatus de differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 2va-b {MM2023}
Numérotation du verset Gn. 1,2 
moraliter
marg.| .1. {5} Terra autem erat etc.   et vacua scilicet a bona moris.
marg.| .3. Et tenebre etc.   abyssi. Nomine abyssi potest anima humana significari propter sui profunditatem. unde Hier. 17.b. Pravum est cor hominis, et inscrutabile. Alia translatio habet, Profundum est cor hominis etc. Nec obstat, quod spiritus hominis, qui est idem quod anima, supra per celum significatur. Nam unum {6}idem propter diversas sui proprietates per diversas res figuratur, ut supra dictum est in prologo. Nam anima in sua creatione caret scientiarum luce, ut habetur 3. de anima, propter quod bene dicitur de ipsa, Et tenebre erant super faciem abyssi. Sed quoniam scire naturaliter desiderat, ideo subditur :
marg.| .4. Et spiritus Domini id est spiritus hominis qui convenienter dici potest Domini spiritus, eo quod a Domino creatus.
marg.| Ferebatur super aquas id est naturaliter desiderans scientias, que {7} nomine aquarum designantur. Prv. 5 capitulo In plateis aquas tuas divide. docendo scilicet publice.
Numérotation du verset Gn. 1,3 
marg.| .1. Dixitque Deus etc. Hic incipit opus distinctionis, et primo ponitur distinctio diei et noctis. Secundo distinctio corporum celestium, ibi : Dixit quoque Deus. Tertio distinctio elementorum,ibi :   Dixit vero Deus etc.
marg.| Circa primum considerandum quod dies et nox distinguuntur per lucem que est quoddam positivum : et per tenebras, que important privationem lucis : et ideo opus distinctionis incipitur a luce, et hoc convenienter. Primo quia est qualitas communis, in qua corpora celestia communicant cum inferioribus, ut pote cum igne, et cum aliquibus corporibus mixtis, que lucida sunt, et quia secundum istam expositionem distinctio {8} rerum accipitur secundum qualitates et proprietates accidentales, ideo convenienter inchoatur a luce, que est qualitas communis, sicut in generatione naturali inchoatio fit a communibus formis. quia secundum philosophum embrio prius vivit vita planie : postea animalis, postea hominis vel leonis, et huiusmodi. Et Primo Physicorum dicit Phylosophus, quod a communioribus est incipiendum via doctrine, sicut pueri in principio vocant omnes viros patres, et omnes feminas matres, postea distinguunt. Secundo quia distinctio non apparet nisi per manifestationem, omnia autem per lucem manifestantur, et ideo distinctio incipit a luce. Tertio quia dies non potest esse sine luce, ideo lucem oportuit fieri prima die. Dicit igitur. Dixitque d. Istud dicere Dei, non importat aliquam vocem sensibilem, sed intelligere Dei practicum, quod includit ipsum velle, quia secundum formam site dispositionis et voluntatis sequitur effectus.
marg.| .2. Fiat lux. Ista lux est lux solis, que est qualitas accidentalis, a qua {9} luce alia celi luminaria illustrantur, propter quod. ii. de anima dicitur quod sol est pater virorum deorumque, quia reliqua celi luminaria, que ab antiquis vocabantur dii, recipiunt lumen a sole.
Numérotation du verset Gn. 1,3 
de differentia
marg.| {LYR3.1.3T} Item a. Dixit que Deus fiat lux et facta est lux. Hebreus :   Et dixit Deus sit lux et fuit lux. Ista productio et alie sequentes fuerunt instantanee quod magis proprie videtur exprimo per sit et fuit quam per fiat et factum est quia fieri frequentius accipitur pro motu seu mutatione tam tempore mensurata quam peo instantanea et sic consequens dicitur in hebreo sit firmamentum in medio aquarum et intra sint luminaria in firmamento celi ubi translatio nostra habet   fiat et   fiant. C
C ¶Codd. : Nicolaus de Lyra, Tractatus de differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 2vb {MM2023}
Numérotation du verset Gn. 1,3 
moraliter
prol.| {8}
marg.| .1. Dixitque Deus. Fiat lux. Scilicet rationis naturalis, que est quedam impressio divini luminis in nobis. Ps. 4.b. « Signatum est super nos lumen vultus tui » etc.
Numérotation du verset Gn. 1,4 
marg.| .1. Et vidit Deus lucem quod esset bona. quia utilis est ad multa ut patebit infra in opere quarte diei. Advertendum tamen, quod ista lux solaris, que facta dicitur prima die, adhuc fuit informis quantum ad aliqua usque ad quartum diem, secundum quod dicit Diony. c. 3. de divinis nominibus qualiter autem fuerit formata quarta die, patebit infra.
marg.| .2. {10} Et divisit lucem ac tenebras. Ista divisio est per motum solis, quia quando movetur super unum hemispherium fiunt tenebre in opposito hemispherio, propter opacitatem terre que est in medio.
prol.| 5
marg.| .3. Appellavitque lucem diem quia dies est latio solis super terram.
marg.| .4. Et tenebras noctem quia sicut per presentiam solis efficitur dies, ita per suam occultationem efficitur nox. Notandumenim quod cum dicitur.   Appellavitque lucem diem. loquitur de die artificiali. cum autem subditur :
marg.| .5. Factumque est vespere et mane dies unus. loquitur de naturali, que est. 24. horarum, et complectitur diem et noctem, et ideo dicit, factumque {11} est vespere et mane dies unus, In vespere enimcompletur dies artificialis qui est prima pars diei naturalis, et in mane diei sequentis completur nox, que est secunda pars diei naturalis, et ideo preponit vespere ipsi mane, ut ostendat completionem diei naturalis, exprimendo terminos diei artificialis et noctis, que sunt partes integrantes diem naturalem.
Numérotation du verset Gn. 1,5 
moraliter
marg.| {9} .1. Appellavitque lucem diem, et tenebras noctem. Cognitio ei {10} lux est, et ignorantia tenebra.
Numérotation du verset Gn. 1,6 
marg.| .1. Dixit quoque Deus. Hic describitur opus secunde diei in qua facta est distinctio corporum celestium ab elementis. Ad cuius intelligentiam considerandum quod preter celum empyreum (de quo dubitaverunt doctores) utrum sit aliquis locus corporalis an non, propter quod de ipso hic non fit mentio secundum istam expositionem, quam nunc prosequor, est celum crystallinum, quod etiam dicitur aqueum propter similitudinem quam habet cum aqua in diaphaneitate, et sub ipso celo crystallino est firmamentum : sub quo nomine intelligitur octava sphera que magis proprie dicitur firmamentum, et sphere septem planetarum, que continentur sub octava sphera, videlicet Saturni, Iovis, Martis, Solis, Veneris, Mercurii, Lune, ita quod spera Saturni est superior existens immediate sub octava sphera. Sphera autem lune inferior, cui immediate coniunguntur elementa. Ex quibus patet quod firmamentum prout includit spheras septem planetarum, medium est inter celum crystallinum et elementa, que nomine aquarum designantur, ut predictum est, et hoc est quod dicitur.
marg.| .2. Fiat firmamentum etc.   aquas ab aquis id est celum crystallinum ab elementis.
Numérotation du verset Gn. 1,6 
moraliter
marg.| marg.| {11} .1. Fiat firmamentum id est cognitio primorum principiorum indebilis et firma.
marg.| {12} In medio aquarum id est scientiarum, quarum alique sunt sub isto firmamento, quia deducte sunt ex primis principii et alique supra firmamentum, quia sunt a Deo per revelationem date.
Numérotation du verset Gn. 1,7 
marg.| .3. Et fecit Deus firmamentum etc. Istud fieri non intelligitur quantum ad formam substantialem, quia sic factum est per opus creationis secundum {12} istam expositionem, ut predictum est, sed intelligitur secundum aliquam qualitatem ipsius firmamenti, que autem sit illa qualitas, in textu non exprimitur, sed dicit Rabbi Salomon Hebreus, quod est soliditas, de que dicitur Ioab 35.   Tu forsitan cum eo fabricatus es celos, qui solidissimi, quasi ere fundati sunt. et propter hoc ipsum celum tunc vocatum est firmamentum, a firmitate dictum. Alii autem dicunt quod ista qualitas est quedam virtus, ad influendum super elementa, ad ipsorum conservationem et gubernationem, propter quod dicitur Primo Metheo<rologicorum> quod mundus, qui est circa terram id est elementa, contiguus est superioribus lationibus ut omnis ipsius virtus gubernetur inde. Quod autem in Scriptura sacra, res aliqua fieri dicatur, secundum acquisitionem alicuius dispositionis accidentalis, probat idem Rabbi Salomon per illud quod habetur Dt. 21. De muliere gentili captiva apud Hebreum virum, de qua dicitur ibidem quod si volueris habere eam uxorem radet cesariem suam et circumcidet ungues suos, secundum translationem nostram, sed textus Hebraicus habet et faciet ungues suos. Ex quo patet manifeste quod fieri unguium, ibi accipit pro dispositione accidentali ipsorum. Possumus etiam ad hoc ponere exemplum secundum translationem nostram Daniel. 4.f. ubi dixit Nabuchodonosor Rex Babylonis,   Nonne hec est Babylon civitas magna, quam edificavi ? Et tamen certum est quod non fecit primo illam civitatem, quia multi reges fuerunt ante eum in Babylone, imo etiam illa civitas videtur fundata et edificata satis cito post diluvium, ut habetur Genes. 1.a, Sed quia Nabuchodonosor eam ampliavit et fortificavit, ideo dicitur eam edificasse, seu fecisse, et eodem modo dicitur hic,   Et fecit Deus firmamentum, quia secunda die dedit sibi qualitatem accidentalem, ut predictum est.
marg.| .1. {13} Divisitque aquas etc. Hic aque dicuntur equivoce, ut patet ex predictis, quia iste que sunt super firmamentum, sunt de natura celesti, ille autem que sub firmamento, de natura elementari.
8
marg.| .2. Et factum est vespere, et mane dies secundus. Exponatur sicut prius, et eodem modo in sequentibus diebus Hic queritur, Quare in secundo die non dicitur.   Et vidit Deus quod esset bonum , sicut in aliis diebus. Ad quod respondent aliqui quod hoc est, quia numerus binarius est infamis, eo quod prius recedit ab unitate. Sed ita responsio videtur truphatica, maxime quia in sacro evangelio numerus binarius laudabilis mysticus designatur, unde super illud Lc. 18.a.   Misit illos binos et binos ante faciem suam. dicit Gregorius quod per binarium ibi dominus designavit caritatem, que est excellentissima virtus et forma virtutum. Alii autem dicunt quod hoc ideo est quia angeli peccantes ceciderunt secunda die. Sed hoc scripture auctoritatem non habet, ideo eadem facilitate contemnitur, qua probatur, maxime quia doctores dicunt communiter, quod inter creationem angelorum et eorum lapsum fuit modica morula temporis, secundum autem istam responsionem interfuisset ad minus spacium unius diei naturalis, quia {14} secundum omnes angeli fuerunt creati a principio. Ideo aliter respondetRabbi Salomon et magis secundum intentionem littere ut videtur, dicens (et verum est) quod hoc verbum,   Et vidit Deus, quod esset bonum etc. In aliis diebus dicitur ad approbationem operis illorum dierum, approbatio autem propria respicit opus completum. In secunda autem die, licet principaliter fiat distinctio corporum celestium, tamen cum hoc etiam fit mentio de distinctione aquarum elementarium, et quia ista distinctio non fuit completa usque ad tertiam diem, quando congregate sunt aque in locum unum, ut videbitur infra, ideo subticuit verbum predictum die secunda. et tertia illud his dixit, ut patet in littera, semel pro opere secunde diei. et semel pro opere tertie dici.
Numérotation du verset Gn. 1,8 
additio 3
prol.| In eodem capitulo 1 ubi dicitur in postilla : « Hic queritur quare in secunda die non dicitur : Et vidit Deus quod esset bonum etc. In hoc loco videtur Postillator, a rectitudine in tribus deviare, quia primo auctoritates doctorum non mediocrem auctoritatem inter catholicos habentium irreverenter tractat. Secundo, quia irrationabiliter dicta eorum improbat. Tertio quia expositionis litteralis auctoritatem quam nostri doctores primo invenerunt, Rabbi Salomon Hebr<eo> attribuit. Primum patet, nam responsio quam ipse vocat truphaticam, est illius magni doctoris Rabani qui in hoc loco ad hanc questionem sic respondet, Nisi forte sicut quidam patrum exponunt non esse bonum duplicem numerum, quia ab unitate dividit, et prefigurat, federa nuptiarum. Unde et in arca Noe omnia animalia que bina ingrediuntur immunda sunt, et impar numerus mundus esse ostenditur. Hec ille Magister etiam in 2. dist. 14. respondens ad hanc questione sic dicit : « Sacramentum aliquod hic commendatur, ideo enim fortasse non hoc dicit, quod tamen in aliis factum est, quia binarius principium est alteritatis, et signum divisionis ab unitate ». Hec ille. Non igitur modica irreverentia est tantum doctorum seu patrum expositionem truphaticam vocare. Secundum patet, nam motivum postillatoris ad reprobandum huiusmodi expositionem doctorum, quod sumitur ex hoc, quod in sacro Evangelio binarius numerus est laudabilis ad quod allegat Gregorius super Lucam 10. modici valoris est apud sane intelligentes. Cuius ratio est, nam in expositionibus mysticis, per unam et eamdem rem secundum diversas sui qualitates sepe opposita designantur. Sicut et celum empyreum ratione splendoris per ignem posset designari, unde et igneum dicitur, Infernus autem quia devorativus est, et maxime obfuscativus, de eo legitur Iob. 10.d. Devorabit eos ignis qui non succenditur. Similiter et de binario numero est dicendum, quia si consideretur prout in eo ratio caritatis primo salvatur, sic est laudabilis, et in bonum sonat, et ideo binarium intelligit isto modo Gregorius super Lucam Inquantum autem binarius numerus ab unitate primo discedit, principium seu signum divisionis, per consequens non bonam habet significationem, et isto modo accipitur a doctoribus in {50bis} hoc loco. unde predictorum doctorum expositio et si non sit litteralis, non tamen est truphatica, sed vere expositio mystica, et ideo interposuerunt adverbium dubitativum scilicet forte vel fortasse, ad designandum quod ex ea non potest sumi efficax argumentum sicut nec ex aliis mysticis expositionibus. Tertium patet, nam responsio litteralis quam attribuit ipsi Rabbi Salomon invenitur prius in gl. nostra, ubi sic dicitur.
prol.| Vel ideo non additur, quia in hoc opere distinctio aquarum non est perfecta que in proximo fit, ubi dicitb : Congregentur aque in locum unum, et ideo ibi addendum reservatur. Hec in glossa potius igitur erat attribuenda auctoritas huius expositionis glosse nostre quam Rabbi Salomon prout ostensum est in 4. artic. questionis superaddite in prologo.
b Gn. 1, 9.
Numérotation du verset Gn. 1,8 
replica
prol.| {LYR03.1R8} Item eodem capitulo ubi postillator, mota questione quare secunda die facta non dicuntur bona sicut aliis diebus, tres responsiones adducit, quarum primam dicit truphaticam, secundam abiicit tamquam non fundatam, tertiam approbat a Rabbi Salomon acceptam, in quo passu Burgensis dicit eum in tribus deviare a rectitudine, quia rationem sanctorum irreverenter dicit truphaticam. Secundo quia contra eos non adducit validam rationem. Tertio quia veram responsionem attribuit infideli. que tamen in nostra gloss. continetur, cui potius debuit honorem exhibere.
prol.| {LYR03.1R9} Quoad primum respondeo, quod postillator non truphatur de sanctis doctoribus sed de imperitis lectoribus qui id pro sensu litterali eligunt, quod sancti mystice per quasdam particulares congruentias adducunt, ut patet in multis lecturis super Genesim.
prol.| {LYR03.1R10} Quoad secundum dico, quod ratio postillatoris valida est ad probandum quod Binarius non est generaliter infamis, quia etiam laudabilis in Scriptura reperitur. Est igitur illa ratio sanctorum fundata super quibusdam incongruentiis binarii, non super ratione eius essentiali quia alias omnis binarius esset infamis, quod efficaciter improbat ratio postillatoris.
prol.| {LYR03.1R11} Quoad tertium ratio litteralis quam postillator sumit a Rabbi Salomon non est in glossa nostra, ut Burgensis dicit. sed glossa videtur sentire oppositum illius rationis litteralis. dicitur enim in glossa allegante Bedam super illo verbo : et vivit Deus etc. Nondum terra germinabat, nec aqua animantia viva produxerat, et tamen dicitur Deus videre quod esset bonum, cedentibus aquis apparuisse aridam, quia universitatis estimator previdens que sunt futura, quasi iam perfecta laudat, que adhuc in primo operis exordio sunt, quia apud eum rerum perfectio non in consummatione est operis, sed in predestinatione voluntatis. Hec gloss<a>. Si Burgensi et nobis communis est Glossa ordinaria, mirum est quod obiicit, cum ipsa glossa ponat ad questionem predictam hanc primam rationem, non tertiam prout Burgensis fingit.
Numérotation du verset Gn. 1,8b 
Lyra
marg.| .3. Dixit vero Deus. Hic consequenter describitur opus tertii diei quo distincta sunt elementa. que distinctio facta est, per hoc quod aqua prius producta in forma substantiali, ut predictum est, accepit tunc a Deo debitam densitatem, et sic occupavit minorum locum, aeris spacium dimittendo, et per hoc quod virtute divina facte sunt concavitates in terra, ubi recepta est pars aquarum, et sic apparuit pars terre discooperta aquis, ad habitationem hominum et animalium, et sic fuerit elementa distincta in loci. sibi debitis, et hoc est quod dicitur.
Numérotation du verset Gn. 1,9 
marg.| .1. {15} Congregentur aque etc. et patet littera ex predictis.
Numérotation du verset Gn. 1,9 
moraliter
marg.| .1. {15} Congregentur etc. Nam omnes scientie sunt intra intellectum et sic apparet terra arida id est caro scientiis vacua, quia {16} tamen per celum id est spiritum gubernata proficit in exercitio bonorum operum, ideo subditur :
Numérotation du verset Gn. 1,10 
marg.| .2. Congregationesque etc.   maria. Loquitur scriptura mere Hebraici sermonis, quo vocatur mare2 non solum Oceanus, sed quelibet congregatio magna aquarum, secundum quod in evangelio frequenter nominatur mare Tyberiadis, et mare Galilee, et tamen non est, nisi quidam lacus. Unde et in evangelio vocatur stagnum Genezareth. Lc. 5.a.
2 mare] ים praem. Ed1590
marg.| .3. Et vidit Deus quod esset bonum. Hoc dicitur pro opere secunde dici completa distinctione aquarum, sed quia terra superius dicta est inanis, {16} id est invisibilis, eo quod esset cooperta aquis, que inuisibilitas remota est per congregationem aquarum, quia tunc apparuit arida. Item dicta est vacua, eo quod non erat ornata plantis et herbis. Ideo removendo hanc vacuitatem, consequenter subditur :
Numérotation du verset Gn. 1,11 
marg.| .4. Et ait : Germinet id est virtutem germinandi accipiat.
marg.| .5. Et lignum pomiferum. per hoc lignum intelligitur omnis arbor faciens fructus.
marg.| .6. Cuius semen in semetipso sit. sicut grana sunt in pomis que sunt semina. et eodem modo in aliis fructibus.
Numérotation du verset Gn. 1,11 
de differentia
marg.| {LYR3.1.11T} Item b. Et lignum pomiferum. Hebreus:   Et lignum fructus. Et hoc dicunt Hebrei quod ligna tunc producta et eorum fructus fuerunt eiusdem saporis quod videtur ficticium quia res tunc fuerunt producte in conditionibus convenientibus sue nature. Secundum vero naturam non convenit quod ligna et fructus {3ra} eorum sint eiusdem saporis. Ergo etc. nec valet eorum motivum. Nam infra 35 ubi Esau dicitur vir agricola, in hebreo habetur   vir agri . Per hoc tamen secundum eos non designatur quod ipsius et agri sit eadem conditio sed quod fuerit cultor agrorum vel exercens venationes in eis seu latrocinia ut ipsi dicunt. Et eodem modo cum dicitur hic lignum fructus significatur quod sit fructus productivum quod magis proprie per nostram translationem exprimitur cum dicitur lignum pomiferum. D
D ¶Codd. : Nicolaus de Lyra, Tractatus de differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 3ra {MM2023}
Numérotation du verset Gn. 1,11 
moraliter
marg.| .2. Germinet terra herbam virentem per sensuum honestatem.
marg.| .3. Lignum pomiferum applicando membra corporis ad bonum exercitium.
Numérotation du verset Gn. 1,12 
marg.| .1. {17} Et protulit terra. Hoc intelligitur passive, quia virtute divina active protulit. Videtur forsitan alicui quod ista productio plantarum et herbarum pertineat ad sextam diem, in qua ornata est terra, ut dicetur infra. Ad quod dicendum quod ornatus hic accipitur ex similitudine ornatus in hominibus, in quibus non pertinent ad ornatum proprie ea que in separabiliter adherent corporibus humanis, sed ea que possunt apponi et auferri, sicut vestes, serta, monolia etc. huiusmodi autem plante et herbe immobiliter adherent terre, et ideo pertinent ad opus tertie diei, quando apparuit arida. Item notandum quod ex eo quod dicitur.   Germinet terra herbam virentem, dicunt aliqui Hebrei, videlicet Rabbi Iosue, et sui sequaces, quod mundus factus fuit in mense Martio, quando terra incipit germinare herbas etc. unde et Ex. xii.a. Martius vocatur primus mensis.
marg.| Ex hoc autem quod subditur : Et protulit terra herbam virentem et facientem semen dicunt aliqui videlicet Rabbi Eliezer et sui sequaces, quod factus est mense Septembri, quando fructus sunt in arboribus maturi, et habentes semina in semetipsis, et hec opinio communis tenetur ab Hebreis tamquam rationabilior, quia scriptum est Dt. 3ii.a.   Dei perfecta sunt opera. unde secundum omnes homo primus factus est in statu perfecto potens generare, tunc enim unumquodque perfectum est quando potest generare sibi simile. et eodem modo videtur dicendum de terra nascentibus quod est quando habent in seipsis semina.
marg.| .2. Et vidit Deus etc. Istud replicatur pro approbatione operis huius tertie diei.
Numérotation du verset Gn. 1,12 
additio 5
prol.| In eodem capitulo 1. ubi dicitur in postilla «  Et protulit terra intelligitur passive quia virtute divina activa protulit » etc. Ex hoc quod divina virtute terra protulit herbam, non tollitur quin terra active protulit predicta. unde Augustinus in hoc loco causaliter dictum est produxisse terram, herbam, et lignum id est producendi accepisse virtutem. Hec Augusti<nus>.
Numérotation du verset Gn. 1,12 
replica
prol.| {LYR03.1R12} Item in eodem capitulo cum dicitur Protulit terra herbam, etc. Postillator dicit intelligendum esse passive, quia active a solo Deo hec virtus germinandi fuit. Contra quod Burgens. adducit beatum Augustin. dicentem, Causaliter dictum est produxisse terram, herbam, lignum etc. id est ad producendum accepisse virtutem. Ex quo dicto arguit Burgensis . terram etiam active protulisse ibi in littera enumerata : Sed non videtur Burgens. bene inferre ex dicto beati Augustini quia illa enumerata in littera sunt subito producta in esse perfecto : quia herbe habentes semen, et lignum habens fructum, in quibus modis {54} producendi, creatura non potest active concurrere, quia Deus sic res condidit, ut eas proprios motus habere sinat, proprius autem motus creaturarum non est subitus, nec ad terminum primo perfectum, sed via generationis est ab imperfecto ad perfectum, ideo embryo primo vivit vita plante, dehinc animalis, post hominis, ut dicit Aristo. de animalibus. Imo generale est quod primum, perfectione est ultimum in via generationis, et econverso. Nec videtur concurrere in generatione plantarum et reliquorum nisi materialiter, nec potest hodie active concurrere, quia ministrat solum materiam generationis, et quia materia est una de quatuor causis, causaliter dici potuit : Protulit terra, et sic dictum beati Augustini per Burgensem adductum accipiendum videtur : Active autem a solo Deo primo, et tunc per virtutem seminalem inditam ab eodem, ut sonat littera. Ad idem gl. Interli. Et factum est : glos. causaliter : et protulit, glossa, actualiter.
Numérotation du verset Gn. 1,13 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 1,14 
marg.| .3. Dixit autem Deus etc. Hic consequenter describitur opus ornatus, {18} et primo describitur ornatus corporum celestiam, secundo ornatus elementorum mediorum, scilicet quinta die, tertio ornatus elementi inferioris, scilicet terre sexta die, et sic patet quod ornatus correspondet distinctioni.
marg.| Circa primum describitur primo productio luminarium in generali, secundo magis in speciali, ibi : Fecitque Deus duo luminaria.
marg.| Circa primum considerandum quod ad ornatum hominis pertinent illa que sunt separabilia, ut dictum est, ad similitudinem huius in firmamento celi dicuntur pertinere ad ornatum illa que habent proprium motum secundum rem, vel saltem secundum apparentiam sensus. Septem vero planete habent proprios motus distinctos a motu firmamenti.
marg.| Stelle autem fixe, licet non habeant motum proprium, sed moveantur tantum motu firmamenti, verumtamen quantum ad apparentiam sensus deprehenduntur manifeste moneri, non sic autem motus corporis firmamenti. sed solum ratione arguitur, ex motu stellarum. Et quia Moyses rudi populo loquebatur, ut supra dictum est, qui capiebat tantum sensibilia, ideo non solum planete, sed etiam stelle fixe describuntur pertinere ad ornatum firmamenti. et hoc est quod dicitur.
Numérotation du verset Gn. 1,14 
additio 6
prol.| In eodem Genesis capitulo primo, ubi dicitur. « Stelle autem fixe », octava sphera ubi sunt duodecim signa et stelle fixe, motum habet proprium distinctum a motu firmamenti, qui quidem motus dicitur apud astronomos motus accessus et recessus.
Numérotation du verset Gn. 1,14b 
Lyra
marg.| .4. Fiant luminaria. Istud, fieri, secundum istam expositionem non intelligitur quantum ad substantiam luminarium, nec quantum ad lucem que facta est primo die, quia tunc facta fuit lux solis, ut predictum est, et per consequens aliorum luminarium, que illuminantur a sole, sed intelligitur quantum ad quandam informationem huius luminis, quod fuit informe aliquo modo usque ad quartam diem, in qua fuit formatum, quia tunc accepit a Deo virtutem influendi ad varios effectus in inferioribus, sensibiliter enim percipitur quod radii diversorum luminarium celi habent varios effectus et distinctos circa inferiora.
marg.| .5. In firmamento celi. Aliter dicuntur in firmamento celi esse stelle fixe, quia ibi {19} sunt immobiliter, et planete quia habent proprios motus et proprios orbes, et ideo non sunt in firmamento celi, nisi large loquendo de firmamento prout continet sub se orbes planetarum. ut supra dictum est. Considerandum autem quod luminaria celi sint facta principaliter propter gloriam Dei, tamen facta sunt consequenter ad utilitatem hominum, verumtamen quia populus Iudaicus erat pronus ad idololatriam, ideo Moyses ut revocaret ipsum a cultu luminarium, tetigit tantum secundam causam, unde Dt. 4 capitulo dicitur : « Ne forte oculis elevatis ad celum videas solem et lunam omnia astra celi, errore deceptus adores ea et colas, que creavit dominus Deus tuus in ministerium cunctis {20} gentibus ». Hoc autem ministerium explicat Moyses hic cum dicitur
marg.| .1. et dividant diem. Ad cuius intellectum considerandum quod luminaria celi deserviunt homini inquantum faciunt vicissitudinem temporis apti ad operandum, et temporis apti ad quiescendum, quia homo non potest continue laborare, sed oportet cum somnum capere ad recreationem sensuum et quietem corporis, et quantum ad hoc dicitur :   Et dividant diem ac noctem. - Secundo deserviunt, inquantum ex celi luminaribus accipitur significatio pluviosi temporis vel sereni, et huiusmodi, que sunt apta diversis operibus humanis et negociis, et quantum ad hoc dicitur,   Et sunt in signa. - Tertio deserviunt, in quantum distinguunt diversas partes temporis, scilicet veris, estatis, autumni. et hyemis, in quibus omnia ordinantur {21} et disponuntur usui humano necessaria, et quantum ad hoc dicitur, Et tempora et dies et annos quia per replicationem quatuor temporum et dierum multiplicantur anni.
Numérotation du verset Gn. 1,14b 
Lyra
marg.| .4. Fiant luminaria. Istud, fieri, secundum istam expositionem non intelligitur quantum ad substantiam luminarium, nec quantum ad lucem que facta est primo die, quia tunc facta fuit lux solis, ut predictum est, et per consequens aliorum luminarium, que illuminantur a sole, sed intelligitur quantum ad quandam informationem huius luminis, quod fuit informe aliquo modo usque ad quartam diem, in qua fuit formatum, quia tunc accepit a Deo virtutem influendi ad varios effectus in inferioribus, sensibiliter enim percipitur quod radii diversorum luminarium celi habent varios effectus et distinctos circa inferiora.
marg.| .5. In firmamento celi. Aliter dicuntur in firmamento celi esse stelle fixe, quia ibi {19} sunt immobiliter, et planete quia habent proprios motus et proprios orbes, et ideo non sunt in firmamento celi, nisi large loquendo de firmamento prout continet sub se orbes planetarum. ut supra dictum est. Considerandum autem quod luminaria celi sint facta principaliter propter gloriam Dei, tamen facta sunt consequenter ad utilitatem hominum, verumtamen quia populus Iudaicus erat pronus ad idololatriam, ideo Moyses ut revocaret ipsum a cultu luminarium, tetigit tantum secundam causam, unde Dt. 4 capitulo dicitur : « Ne forte oculis elevatis ad celum videas solem et lunam omnia astra celi, errore deceptus adores ea et colas, que creavit dominus Deus tuus in ministerium cunctis {20} gentibus ». Hoc autem ministerium explicat Moyses hic cum dicitur
marg.| .1. et dividant diem. Ad cuius intellectum considerandum quod luminaria celi deserviunt homini inquantum faciunt vicissitudinem temporis apti ad operandum, et temporis apti ad quiescendum, quia homo non potest continue laborare, sed oportet cum somnum capere ad recreationem sensuum et quietem corporis, et quantum ad hoc dicitur :   Et dividant diem ac noctem. - Secundo deserviunt, inquantum ex celi luminaribus accipitur significatio pluviosi temporis vel sereni, et huiusmodi, que sunt apta diversis operibus humanis et negociis, et quantum ad hoc dicitur,   Et sunt in signa. - Tertio deserviunt, in quantum distinguunt diversas partes temporis, scilicet veris, estatis, autumni. et hyemis, in quibus omnia ordinantur {21} et disponuntur usui humano necessaria, et quantum ad hoc dicitur, Et tempora et dies et annos quia per replicationem quatuor temporum et dierum multiplicantur anni.
Numérotation du verset Gn. 1,14 
moraliter
marg.|.1.  {17} Fiant luminaria etc. per que virtutes policite possunt designari scilicet per solem, quod est luminare maius, prudentia, que dirigit {18} alias virtutes, per lunam vero, iustitia de qua dicitur 5. Et hic, quod neque hesperus neque lucifer est ita admirabilis, per stellas vero cetere virtutes intelliguntur.
Numérotation du verset Gn. 1,15 
marg.| Quarte deserviunt homini quantum ad visum, qui est directivus in operibus humanis, et maxima utilis est ad cognitionem rerum, ut dicitur Primo. Metaphysic<orum> et quantum ad hoc dicitur, Ut luceant in firmamento celi etc.
Numérotation du verset Gn. 1,16 
marg.| .1. Fecitque deus duo luminaria etc. Consequenter describit productionem luminarium in speciali, cum dicit,   Fecitque Deus duo luminaria magna, videlicet solem et lunam.
marg.| .2. Luminare maius id est solem.
marg.| .3. Ut preesset diei. quia dies est latio solis super terram.
marg.| .4. Et luminare minus scilicet lunam.
marg.| .5. Ut preesset nocti. quia de die non apparet lux eius. Sequens littera patet ex predictis. Doctores autem Hebrei ex hoc quod dicitur hic,   Fecitque Deus duo luminaria magna dicunt quod sol et luna a principio fuerunt aquales in claritate, sed luna suggessit ipsi Deo, ut diminueretur lux solis, volens habere singularem gloriam luminis, propter quod Deus punivit ipsam diminuendo de eius lumine. Sed istud dictum distruit seipsum, quia secundum ipsos lux solis et aliorum luminarium facta est prima die. Luna etiam fuit facta in opposito solis, ut sic preesset nocti, et ideo si fuissent equalis claritatis usque ad quartum diem, non fuisset nox, nec per consequens successio diei et noctis, sed fuisset continua dies, cuius contrarium expresse dicit scriptura. Item corpora celestia sunt inanimata et insensibilia, secundumDamascenum et ideo frivolum est quod luna loqueretur ipsi Deo. Motivum autem ipsorum nullum est, quia magnum et parvum relative dicuntur, et ideo sol et luna luminaria dicuntur magna respectu aliarum stellarum, licet sol sit maioris quantitatis et claritatis quam sit luna. Exposita igitur littera secundum duas primas opiniones de materia corporalium, solvende sunt rationes tertie opi. que ponit materiam in corporibus celestibus et esse eiusdem rationis cum materia corporum elementarium et mixtorum. Ad primum cum dicitur, Actus est qui distinguit, dicendum quod omnis distinctio est per actum, non tamen oportet quod sit semper per actum actualiter informantem. Materia igitur celi et materia corruptibilium differunt inquantum sunt in potentia ad {22} actus diversarum rationum, quia forma celi est actus inseparabiliter informans, non autem forma elementi vel mixti. Ad secundum dicendum quod materia corporis celestis nobilior est materia mixti vel elementi. non per aliquam formam vel actum actu informantem, si consideratur omni forma subtracta, sed per relationem seu aptitudinem ad mobiliorem actum, s<cilicet> formam. His visis exponenda est iterum littera a principio secundum tertiam opinionem. Ubi advertendum quod divisio est eadem in utraque expositione, propter quod non intendo. eam repetere.
marg.| Item in expositione predicta plurima sunt, que non variantur propter tertiam opinionem de materia predicta, propter quod similiter, non intendo ea repetere, sed ad predicta remittere. Igitur secundum opinionem illam, que ponit materiam eiusdem rationis in corporibus celestibus et elementaribus quam sequuntur Beda et Strabo. Est exponenda sic littera. In principio ipso creavit Deus celum, scilicet empyreum, quod statim factum, angelis est repletum. Et dicitur empyreum πῦρ, quod est ignis, non quia sit de natura elementari, sed quia convenit cum igne in splendore, sicut et celum crystallinum dicitur aqueum, quia convenit cum aqua diaphaneitate, ut predictum est. Et est celum empyreum secundum istam expositionem, locus splendidus, immobilis et quietus, contemplationi glorie aptus.
marg.| Et terram id est materiam omnium corporum que sunt sub empyreo, que producta est sub una forme communi in genere substantie, ut pote corporeitatis, et propter talem communitatem nominatur diversis nominibus, ut pote nomine abyssi et aque, Terra autem erat inanis et vacuat, quia illa materia non erat adhuc per formas speciales distincta. Sequitur,   Fiat lux. Secundum istam expositionem, ista Lux fuit quedam nubes lucida de superiore parte materie communis predicte facta a Deo, que motu suo faciebat diem et noctem usque ad quartam diem, in qua factus est sol, verumtamen imperfectiori modo quam ipse sol. Quia sicut in generatione naturali est processus ex imperfecto ad perfectum, ita in prima rerum productione non propter imperfectionem agentis, sed ad ostendendum ordinem sue sapientie Considerandum tamen quod illa nubes lucida non potest convenienter dici eiusdem rationis cum nubibus que fiunt in aere, quia illa erat de natura celesti, iste autem sunt natura elementari.
marg.| {23} Fiat   firmamentum   in medio aquarum. Istud fieri hic accipitur quantum ad formam substantialem, quia de una parte materie prius producte sub forma communi factum est firmamentum secundum formam specificam celi syderet. In qua productione intelliguntur etiam producti orbes septem planetarum, qui sub nomine firmamenti comprehenduntur. De parte autem superiore illius materie communis factum est celum crystallinum quantum ad firmam substantialem secunda die, sicut de firmamento dictum est. Et significatur per aquas que sunt super firmamentum propter convenientiam cum aqua, ut predictum est. Sub firmamento autem prout comprehendit orbes septem planetarum, remansit materia communis ex qua facta sunt elementa tertia dic, que materia designatur nomine aque. ut predictum est. et sic patet quomodo secunda die factum est firmamentum in medio aquarum id est inter celum crystallinum et materiam elementorum, et sic patet littera.   Dixit vero Deus : Congregentur aque. Hic ponitur opus tertie dies, in quo distincta sunt elementa per hoc quod ex illa parte materie que remanserat adhuc sub forma communi, ut predictum est, facta sunt elementa in suis formis substantialibus et proprietatibus consequentibus. In terra etiam facte sunt alique concavitates divini virtute, in quibus receptis equis, apparuit pars tertie discooperta, et sic apparuerunt elementa in suis locis distincta.   Dixit autem Deus : Fiant luminaria. Hic describitur opus quarte diei, et intelligitur hic, fieri luminarium, quantum ad suas formas substantiales specificas, et secundum istum expositionem sol factus est de illa nube lucida predicta, que tribus diebus precedentibus fecit diem et noctem motu diurno. Nec valet quod contra hoc obiicit frater Thoma. prima parte summe sue dicens quod non potest convenienter diei, quod in prima rerum productione aliquid sit productum satis cito corrumpendum, ex quo concludit inconvenienter dici solem factum ex illa nubecula, quia sic fuisset corrupta. Non enim corrumpitur, proprie loquendo de corruptione, secundum perfectam eius rationem quod transmutatur in melius. ut dicitur Primo libro de Generatione, sicut non dicuntur elementa proprie corrumpi, quando ex eis fit corpus mixtum, quia corruptio proprio modo dicta est via ad defectum, hic vero ad perfectum. Illa autem nubecula erat quid imperfectum respectu solis. Ipse etiam Tho. Incidit in id quod reprobat, quia in opere quinta diei dixit quod aves et pisces facta sunt ex quatuor elementis, licet in textu solum nominetur aqua, quod non potuit fieri {24} nisi per corruptionem formarum elementarium modo predicto. Alia autem luminaria celi, luna et stelle dicuntur facta quarta die quantum ad suas formas specificas ex aliqua parte suorum orbium, et sic patet littera secundum istam expositionem. Cetera autem que in hac expositione non sunt tacta. exponantur sicut dictum est in alia expositione. His dictis solvende sunt rationes que sunt contra istam expositionem. Ad rationem commentatoris cum dicitur, materia substantiatur per suum posse. Dicendum quod verum est, si accipiatur posse eius vel potentia prout est in genere substantie. et sic talis potentia non est aliud quam ipsa essentia materie. circumscripta omni forma, et hoc modo potentia est in potentia ad esse sub forma quacumque quantum est de se, et sic materia celi est in potentia a. formam elementis, et ad non esse forme celi, sed ista potentia non est reducibilis ad actum nisi per agens quod immediate attingit materiam secundum suam essentiam, quod est agens divinum, Sed si accipiatur potentia propinqua, scilicet reducibilis per agens naturale vel creatum, sic non est in potentia ut transmutetur de forma ad formam, nisi prout sub est qualitatibus activis et passivis contrariis, et ideo materia que est sub forma corporis celestis, non est sic in potentia ad non esse sue forme, et ad esse alterius, quia non subest talibus qualitatibus, ut supra dictum est. Rationes autem illius opinionis, que ponit materiam in corporibus celestibus, tamen alterius rationis, concedende sunt secundum istam expositionem inquantum ponit materiam in corporibus celestibus, sed inquantum dicit eam alterius rationis, quod non probat, neganda est, et ratio negationis patet ex predictis.
Numérotation du verset Gn. 1,16 
additio 7
prol.| In eodem capitulo 1. ubi dicitur in postilla : « Nec valet quod contra hoc obiicit frater Thomas » etc. Si verba sancti Thome, tractantis de luce in prima die producta in prima parte q.67. art. ult. In responsione ad 2 argumentum recte intelligantur, improbatio postillatoris nullum habet locum : Verba enim sua in hac materia loco alleg<orice> hec sunt in forma. Quidam dicunt, lucem illam fuisse nubem quandam lucidam, que postmodum facto sole in materiam preiacentem rediit. Sed istud non est conveniens, quia scriptura in principio Genesis, commemorat institutionem nature que postmodum perseverat. unde non debet dici quod aliquid tunc factum fuerit, et post modum esse desierit. Et ideo alii dicunt quod illa nubes lucida adhuc remanet, et est coniuncta soli, ut ab eo discerni non possit. Sed secundum hoc illa nubes superflua remaneret, nihil autem est vanum in operibus Dei, et ideo alii dicunt quod ex illa nube formatum est corpus solis. Sed hoc etiam dici non potest, si ponatur corpus solis non esse de natura quatuor elementorum, sed esse incorruptibile per naturam, quoniam secundum hoc materia eius non potest esse sub alia forma, et ideo dicendum, et cetera. Hec ille, Ex quibus verbis manifeste patet, quod sanctus Thomas non improbat tertiam positionem, que dicit solem esse factum de illa nube lucida, per hoc quod in prima rerum productione non est dicendum quod aliquid sit productum satis cito corrumpendum, prout postillator eidem imponit, sed Sanctus doctor improbat hanc positionem per aliud modum et conditionaliter scilicet si ponatur corpus solis esse incorruptibile per naturam, quia secundum hoc materia eius non potuit esse sub forma nubis lucide, seu alia forma quacumque distincta a forma solis que nunc est. Primam autem positionem, que dicebat illam nubem lucidam postmodum facto sole in materiam preiacentem rediisse, improbat sanctus Thomas per hoc, quod non est dicendum quod aliquid in prima rerum productione sit productum satis cito corrumpendum. Que quidem improbatio est manifesta quo ad istam positionem primam. nam si nubes illa lucida in materiam preiacentem rediisset, certum est ipsam corruptam fuisse secundum perfectam rationem corruptionis, non enim transmutabatur in melius. Unde in hoc loco videtur quod postillator aut non legit verba sancti Thome predicta, aut voluit involvere sententias eius, ut eum irrationabiliter reprehenderet. Quod autem subiungit postillator de sancto Thoma, quod incidit in illud quod improbat, eo quod in opere quinte diei dicit, quod aves et pisces facti sunt ex quatuor elementis etc. nihil rationis videtur continere, nam sanctus Thomas non improbat quod aliqua natura in principio Gn. comme morata secundum aliquid sui produceretur aliqua alia natura, sicut herbe vel plante ex terra, et aves et pisces ex aqua seu ex quatuor elementis, sed dicit esse inconveniens quod aliquid tunc factum fuerit, et postmodum esse desierit scilicet secundum totum ut quod totum elementum aque vel huiusmodi nunc perseverare, sed post modicum desineret esse, quod esset contra constitutionem nature que perseverans est.
Numérotation du verset Gn. 1,16 
replica
prol.| {LYR03.1R13} Item in eodem capitulo ubi postillator notavit sanctum Thomam dicentem quod ex luce prima die facta corpus solis fieri non potuit. Burgensis in defensione sancti Thome, exardescens passionibus permovetur, et dicit postillatorem dicta sancti Thome non vidisse in hoc loco qui tamen ut apparet, clarius et magis intime vidit quam ipse Burgensis . Qui enim ad illa dicta sine passione respicit, clare cognoscit quod improbatio tertie opinionis innititur eodem medio, sicut improbatio prime opinionis, illi videlicet quod quia nihil fuit in principio conditum, cito est corrumpendum, ideo lux prime diei sole facto non rediit in preiacentem materiam. Quod autem probatio tertie opinionis imitatur eodem medio, patet sic : Nam tertia opinio per eum adducta est illa quod corpus solis quarta die factum sit ex luce prima die producta, hanc improbans idem sanctus Thomas dicit esse inconveniens, si ponatur corpus solis non esse de natura quatuor elementorum, sed esse per naturam incorruptibilem, quoniam secundum hoc materia eius non potest esse sub alia forma : Hec ille. Ex qua obiectione duo sequi videntur. Primum, quod ex illa luce sine sui corruptione corpus solis fieri non potuit, quia materia solis non potuit fuisse sub alia forma sine corruptione prioris, cuius forme corruptio non erat conveniens propter medium, per quod prima opinio fuit improbata, videlicet quod nihil fuit in principio conditum, cito post corrumpendum. Hoc intrinsecus postillator videns, rationabiliter dixit solem factum ex illa luce, non obstante obiectione sancti Thome prima parte sum, questione septuagesimaseptima, articulo ult. In responsione ad secundum argumentum. Secundum quod sequi videtur ex illis dictis est, quod nulla materia existens sub forma priori, potest esse sub forma posteriori, nisi priori corrupta, ideo reprobat opinionem tertiam, quia forma solis specifica formam lucis generificam non compatitur, ideo ex luce non potuit fieri sol nisi forma lucis corrumperetur, quod est inconveniens propter medium, per quod primi opinio secundum eum fuit improbata, et quamquam illud dictum incidit in errores condemnatos Oxonie, inter quos habetur sic : Dicere tantum unam formam substantialem in quolibet composito, error, tamen cum eodem dicto sanctus Thomas incidit in id quod improbat, quando ponit aves et pisces factos ex natura elementorum, quia ex hoc forme elementorum positione formarum piscium et avium fuissent corrupte secundum eum, et per consequens aliquid in princ. productum, cito post corruptioni fuisset obnoxium. Nec valet evasio Burgensis de parte et toto secundum hoc de aliqua portione lucis, corpus solis productum fuisset sine totius locis corruptione.
Numérotation du verset Gn. 1,17 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 1,18 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 1,19 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 1,20 
marg.| .1. Dixit etiam Deus. Hic describitur opus quinte diei, in qua ornata sunt elementa media, scilicet aer. et aqua, ad quorum ornatum pertinent illa que moventur in eis, scilicet aves et pisces, et hoc est quod dicitur.
marg.| .2. Producant aque. Non quia aves et pisces de sola aqua sint formati sed de quatuor elementis, tamen aqua sola exprimitur propter quandam convenientiam cum istis. Habet enim aqua humorem et vaporem, per humorem convenit cum piscibus, per vaporem qui sursum elevatur in aere, convenit cum avibus. Considerandum etiam, quod aves et pisces non sunt producti ex aqua active, sed a Deo, passive autem ex elementa, ut dictum est.
Numérotation du verset Gn. 1,20b 
Lyra
marg.| .3. Reptile etc. Reptilia dicuntur illa que non habent pedes, vel si habent breves tamen, nec in altum elevantur, et talia sunt que communiter habitant in aquis, dicitur etiam hic,   Reptibile anime viventis, ita quod vita animalis ponitur in obliquo ad signandum quod vita est imperfecto {25} modo in piscibus respectu hominum et animalium. Et sequitur :
Numérotation du verset Gn. 1,20 
moraliter
marg.| .1. {23} Producant aque reptile anime viventis et volatile super terram, {24} etc. Sicut dictum est, per aquas intelliguntur scientie, quarum alique sunt speculative, que significantur per aves, et alique practice, que significantur per pisces.
Numérotation du verset Gn. 1,21 
marg.| .1. Creavitque Deus cete etc. Dicunt hic Hebrei, quod istud genus piscium est incredibilis magnitudinis, propter quod si eorum multiplicata fuissent individua, destructum fuisset seculum, quia mare non esset navigabile, nec alii pisces possent stare in mari. Ideo postquam Deus creaverat hanc speciem in sexu masculino et femineo, occidit femellam, ne multiplicarentur individua, et reservat eam iustis ad comedendum in futuro seculo. Ex quo patet Iudeos occidisse in errorem Saracenorum, qui beatitudinem future vite ponunt in delectationibus corporalibus ciborum et venereorum, quod non solum apud catholicos absurdum reputatur, sed etiam apud Gentiles philosophos, qui beatitudinem hominis ponunt in operibus intellective partis, asserentes vitam voluptuosam esse vitam pecudum, ut patet 1. Ethicorum propter quod beatitudo ibi non est ponenda, cum felicitas nullo modo pertineat ad bruta animalia, sed solum ad intellectualem, et rationalem creaturam, propter quod catholici bene ponunt beatitudinem{26} in visione et fruitione ipsius Dei, et ab hac beatitudine anime post resurrectionem fiet redundantia ad corpus, per quam fiet gloriosum per dotes corporis, inter quas ponitur impassibilitas, et per consequens resurrectio erit ad vitam immortalem, operibus nutritive generative non indigentem, Ad hoc sunt auctoritates clarissime novi testamenti sed quia non recipiuntur a Iudeis, ad hoc potest adduci auctoritas prophete David dicentis,   Satiabor cum apparuerit gloria tua. Quia ex beatitudine anime fiet talis redundantia ad corpus, quod satiabitur omnis hominis appetitus. Ad hoc etiam facit exemplum Moysi, qui existens in monte cum Domino quadraginta diebus et quadraginta noctibus non comedit neque bibit, consortio et colloquio Domini satiatus. et multo minus in statu future beatitudinis, usus ciborum est ponendus.
Numérotation du verset Gn. 1,21 
additio 9
prol.| In eodem capitulo 1 ubi dicitur in postilla « Ex quo patet Iudeos cecidisse in errorem Saracenorum ». Sicut inter Christianos fuerunt aliqui heretici, ut Ariani, Nestoriani, et huiusmodi, quorum errores non imponendi veris Christianis, sic inter Iudeos fuerunt aliqui habentes erroneas opiniones, que non approbantur a Iudeis communiter : Unde licet in aliquibus opusculis eorum appareat quod in alia vita sint corporales delectationes, communitas tamen eorum hoc omnino respuit : Et enim contra illud Is. 64 b. A seculo non audierunt, nec auribus perceperunt, oculus non vidit Deus absque te, que preparasti expectantibus te. Ex quibus verbis manifeste, quod remuneratio preparata iustis, superat omnem sensum unde determinatio communis apud eos, prout Rabbi Moyses dicit, quod in alia vita non est cibus nec potus, nec actus venereorum, sed iusti delectantur ex splendore divine glorie. Quapropter attribuere istum errorem Iudeis in communi non est utile ad eorum reductionem, credunt enim quod nos fingimus mendacia contra eos, quod non modicum impedimentum prestat ad hoc ut reddamur eis credibiles.
Numérotation du verset Gn. 1,21 
replica
prol.| {LYR03.1R16} Item in eodem capitulo ubi dicitur Creavit Deus cete grandia, postillator reprehendit Iudeos in Talmudicis communiter studentes, et simplices ex eis docentes, et errantes et errare facientes, quam reprehensionem Burgensis egre ferens, quasi adhuc affectione sanguinis Iudaizans dicit non esse utilem talem reprehensionem, cum non omnes Iudei sic errent, et sic credunt nos fingere mendacia contra eos, et per consequens minus per nos potuerunt ad fidem reduci. Respondeo ego, quod non possunt existimare per nos confictum mendacium, quod clare sciunt in suis Talmudicis contentum, et fortasse talis reprehensio cooperatur ad eorum reductionem, quando ex ea vident suos magistros, et apud Iudeorum communitatem authenticos ita male de beatitudine et futura vita sentire.
Numérotation du verset Gn. 1,21b 
Lyra
marg.| .2. Quam produxerant etc. In piscibus enim et avibus et brutis animalibus sunt multe species subalterne, ac etiam specialissima, et ideo in productione eorum fit mentio de generibus et speciebus, natura autem humana producta est primo in uno solo individuo, ut patebit infra, et ideo non fit ibi mentio de genere, vel specie.
Numérotation du verset Gn. 1,22 
marg.| .1. {27} Benedixitque. Ista benedictio est ordinatio ad multiplicationem in dividuorum per commixtionem maris et femine, ideo statim sequitur :
marg.| .2. Crescite et multiplicamini etc. Et quia multiplicatio per talem modum non est in plantis et herbis, ideo in productione earum non fit mentio {28} de tali benedictione earum.
marg.| .3. Dixit quoque Deus. Hic describitur opus sexte diei, in qua ornata est terra animalibus. Et hoc est quod dicitur.
marg.| .4. Producat terra etc. i. animalia viventia, que significantur per animam, quia res denominatur a forma, et consequenter magis specificat dicens.
Numérotation du verset Gn. 1,23 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 1,24 
marg.| {29} .1. Iumenta. Quantum ad animalia que veniunt ad usum hominis que generali nomine dicuntur iumenta, quasi iuvamenta.
marg.| .2. Et reptilia. quantum ad animalia pedibus carentia, et quantum ad habentia pedes breves, ut lacerte et consimilia, propter quod se videntur trahere super terram.
Numérotation du verset Gn. 1,24 
moraliter
marg.|.4. {27}   Producat terra etc. Per bestias et iumenta intelligi possunt artes mechanice, que sunt quedam hominis iumenta in corporali {28} vita. Adquiruntur etiam per motum corporis, propter quod dicuntur produci de terra. Post formationem hominis in esse nature, consequenter ponitur eius formatio in esse gratie, secundum {29} virtutes theologicas, cum dicitur.
Numérotation du verset Gn. 1,25 
marg.| .3. Et bestias terre. quantum ad animalia silvestria, ideo dicuntur bestie, quasi vastie.
marg.| .4. Et vidit Deus quod esset bonum etc. Postquam Moyses descripsit creationem eorum que facta sunt, quodammodo propter hominem, ut predictum est, hic consequenter describit hominis formationem, Et dividitur in duas partes, quia primo describit hominis formationem, secundo eius lapsum et transgressionem, In capitulo 3. ibi : « Sed serpens ». Prima in duas, quia primo describit hominis formationem. Secundo eius statum et conditionem 2. c.ibi : Igitur etc. Prima adhuc in duas, quia primo describit hominis formationem, {30} secundo eius conservationem, ibi :   Benedixitque   illis Deus.
marg.| Circa primum considerandum quod anima intellectiva, que est forma hominis,non est ex semine per generationem, sed a deo per creationem, et ideo in formatione hominis non dicitur. producat terra, vel aliquid horum simile, sed faciamus hominem. Et dicunt Hebrei quod est verbum Dei ad angelos, sed hoc videtur falsum, quia angeli non cooperantur Deo in creatione anime, in qua consistit imago ipsius Dei, et in eo dicendum quod dicit, Faciamus, in plurali, ad denotandum pluralitatem personarum in divinis, verumtamen, quia ista pluralitas stat cum unitate simplicis essentie, ideo postea subditur in singulari :   Et creavit Deus hominem ad   imaginem   et   similitudinem   suam. Imago autem Dei consistit in anima quantum ad proprietates naturales scilicet memoriam, intelligentiam, et voluntatem. similitudo autem in gratuitis, ideo similitudo est quedam perfectio imaginis, quia gratia perficit naturam. Iudei autem in gloss. super Ps. ponunt imaginem in anima quantum ad quasdam alias proprietates. Primo, quia sicut anima {31} replet totum corpus, ita Deus totum mundum. Hier. 23.d.   Celum et terram impleo, dicit Dominus. Item quia sicut Deus unicus est in suo seculo, sic anima unica in suo corpore. Item sicut Deus non inquinatur sordibus corporis. Item sicut Deus videt omnia, et non videtur Ex. 23.d.   Non videbit me homo etc. sic anima videt exteriora, et non videtur. Item sicut {32} Deus non dormit, iuxta Ps. 120.a.   Ecce non dormitavit neque dormiet, qui custodit Israel etc. sic anima non dormit in corpore. Sed ista assignatio imaginis videtur multum accidentalis, predicta autem est magis propria, quia ponitur in illis potentiis anime, per quas efficitur capax Dei per cognitionem et amorem.
Numérotation du verset Gn. 1,25 
additio 10
prol.| {51} In eodem Genesis capitulo, ubi dicitur in postilla : « Imago autem Dei consistit in anima » etc., hec expositio Postillatoris de imagine et similitudine, satis congrue est, et ponitur a Magistro in secundo <libro>, distinctione 16. Sunt tamen alii modi exponendi ut ibidem habetur : quorum ratio differentia prout in prima par. q. xciii. artic. 8. potest sic sumi : Nam similitudo aut consideratur ut preambulum ad imaginem inquantum est communior quam imago (omnis enim imago est similitudo et non econtra) vel potest considerari, ut subsequens ad imaginem inquantum significat quandam imaginis perfectionem. Dicimus enimimaginem alicuius esse similem ei cuius est imago, inquantum perfecte representat ipsum. Unde similitudo, si distinguatur ab imagine primo modo prout est preambula ad ipsam, sic similitudo attenditur secundum ea, que sunt communiora proprietatibus intellectualis nature, et secundum hoc ad imaginem Dei mens pertinent, secundum Augustinum in libro octoginta trium questionum. Cetera autem bonis, scilicet que pertinent ad partes inferiores anime, vel etiam ad ipsum corpus, ad similitudinem facta esse dicuntur : Si autem distinguantur secundo modo, scilicet prout similitudo significat imaginis perfectionem, sic habet locum expositio postillatoris.
Numérotation du verset Gn. 1,26 
marg.| {LYR3.1.26L1} Et presit piscibus maris scilicet quandiu stabit subditus Deo, quia talis {33} fuit homo in statu nature condite, ut quamdiu staret in obedientia ipsius Dei, inferiora obedirent ei, et istud dominium est homini naturale.
- Primo quia imperfecta sunt propter perfectiora, ut plante propter animalia, et animalia propter hominem, et ideo sicut plante utuntur a qua et terra ad sui nutrimentum, et animalia plantis, ita homines animalibus, et ideo iuste preest eis.
- Secundo quia perfectiora gubernant imperfectiora, ut angeli homines, regimen vero est per prudentiam, que proprie est in homine, in quo est prudentia generalis. In animalibus vero sunt quedam prudentie particulares tantum, ut in aranea ad faciendum telam, et sic de aliis. Et ideo animalia sunt homini subiecta.
- Tertio quia homo factus est ad imaginem Dei. ideo iuste obediunt ei inferiora secundum naturam institutam, sed in penam peccati ista obedientia est ei subtracta, sicut et obedientia virium inferiorum respectu rationis, et corporis respectu anime. Sequitur :
Numérotation du verset Gn. 1,26 
moraliter
marg.| {LYR3.1.26M1} Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram etc. Per {30} imaginem fides congrue designatur. Gregorius super Ezechielem Facies itaque ad fidem pertinet. Per similitudinem vero caritatis que transformat amantem in amatum.
Numérotation du verset Gn. 1,27 
marg.| {LYR3.1.27L1} Masculum et feminam etc. Ex ista littera dixerunt aliqui Hebrei, quod a prima formatione natura humana formata est in utroque sexu. verumtamen corpora viri et mulieris ita erant coniuncta in lateribus quod faciebant unum continuum, sed postea separata sunt virtute divina. Sed quia contra hoc videtur illud quod infra dicitur.   Tulit unam de costis eius, et edificavit eam in mulierem. Item quod ibidem dicitur,   Replevit carnem pro ea. talis autem repletio non esset necessaria, si fuissent tantum corpora separata, ideo adhoc respondent dicentes quod istud vocabulum zela3 quod hic accipitur pro costa, hic in hebreo est equivocum, quia significat costam et latus, de hoc habentur plura exempla in Biblia Hebraice scripta, que pertranseo, et simile est in gallico, ubi costa et latus eisdem litteris scribuntur, et modicum differunt in prolatione. ubi ergo translatio nostra habet.   Tulit unam de costis eius, dicunt quod debuit dicere iuxta vim vocis zela4. Tulit unum de lateribus eius, quia illius totius corporis continui, unum latus erat corpus mulieris, et aliud latus erat corpus viri, ut predictum est, separando autem corpus mulieris a corpore viri, tulit unum de lateribus. Ad secundam dicunt, et verum est, quod ubi translatio nostra habet   Et replevit carnem pro ea, littera Hebraica habet  et clausit carnem in loco suo scilicet extendendo cutem super carnem in loco separationis.
3 zela] + צלע Ed1590
4 zela] צלע praem. Ed1590
marg.| {LYR3.1.27L2} Sed non obstantibus illis, adhuc videtur dicta expositio irrationabilis, quia talis coniunctio duorum corporum pertinet ad monstra, sicut legitur in Chronica Guil<lelmi> c quod, tempore Philippi regis Francied, qui fuit nonus ante istum Carolum qui modo regnat anno Domini 13225 e in confinio Normannie et Britannie, nate fuerunt due mulieres in uno corpore, ita {34} tamen quod omnia superiora usque ad umbilicum erant duplicia, inferiora autem erant simplicia, et quod essent vere que mulieres, apparuit per hoc quod aliquando una tristabatur, et alia et gaudebat, et aliquando una dormiente, alia vigilabat, et una fuit mortua plus quam per annum ante aliam, secunda tamen ex pondere et fetore cadaveris mortua est. Monstra autem per accidens contingunt in natura, et ideo non est rationabile quod in prima rerum institutione artifex omnium inciperet ab illis que sunt per accidens quia talia non cadunt sub arte, et maxime in natura humana, que nobilior est. Item videtur contra veritatem littere, quia infra dicitur quod formatis cunctis animantibus, dominus adduxit ea ad Adam, et quod in illis non inveniebatur adiutor similis illi, propter quod processit ad formationem mulieris de costa viri. Item ibidem dicitur, Et edificavit   costam quam   tulerat de Adam in mulierem . Si autem non esset ibi costa, sed latus quod separasset dominus ab alio latere modo supradicto, per talem separationem non magis edificata fuisset mulier quam vir.
c William of Malmesbury, Gesta Regum Anglorum (Deeds of the English Kings), § 207, t. 1, Oxford, 1998, p. 384 .386: “Tunc quoque in confinio Britanniae et Normanniae portentum uisum est.’ In una uel potius duabus mulieribus duo erant capita, quattuor brachia, et cetera gemina omnia usque ad umbilicum; inferius duo crura, duo pedes et cetera omnia singula. Ridebat comedebat loquebatur una, flebat esuriebat tacebat altera; ore gemino manducabatur, sed uno meatu digerebatur. Postremo una defuncta superuixit altera; portauit pene triennio uiua mortuam, donec et mole ponderis et nidore cadaueris ipsa quoque defecit. Putatum est a quibusdam, et litteris etiam traditum, quod hae mulieres Angliam et Normanniam significauerint, quae, licet spatiis terrarum sint diuisae, sunt tamen | sub uno dominio unitae. Hae quicquid pecuniarum auidis faucibus insorbuerint, in unam lacunam defluit, quae sit uel principum auaritig uel circumpositarum gentium ferotia. Mortuam et pene exhaustam Normanniam uigens pecuniis sustentat Anglia, donec et ipsa fortassis succumbat exactorum uiolentia; felix si umquam in libertatem respirare poterit, cuius inanem iam dudum persequitur umbram. Nunc gemit calamitatibus afflicta, pensionibus addicta, ’et omni nobilitate antiquorum extincta ». Cf. Labrosse 1908, p. 159 . Voir aussi : Recueil des historiens des Gaules et de la France: Rerum gallicarum et francicarum scriptores, Volume 11, Paris 1767, ex chronico Andegavensi altero, ed. Martène, Thesaurus anecdotorum, t. 3, col. 1380: “MLIII fuerunt due mulieres in Britannia uno corpore inferius”. [MM2023]
d Philippus II Augustus (regnavit 1180 – 14.7.1223)
e Carolus IV (3.1.1322-1.2.1328)
5 1322] scrips. MCCCXXII Ed1603
marg.| {LYR3.1.27L3} Propter quod Rabbi Salomon hanc expositionem non tenet, sed illam que sequitur scilicet quod natura humana primo fit formata in sexu masculino tantum, et postea mulier sit formata de costa viri. Quod autem hic dicitur. Masculum et   feminam   creavit eos, hoc est per anticipationem, quia statim volebat facere mentionem de multiplicatione humane nature que fit per commixtionem maris et femina, cum subdit :   Crescire et multiplicamini. Sed postea secundo capitulo seriose explicat modum formationis mulieris de costa viri.
marg.| {LYR3.1.27L4} Et ideo tenendum est quod natura humana prima fuit producta in uno individuo, et in sexu virili tantum, ut sic esset primus homo principium omnium individuorum nature humana, et per consequens totius speciei suo modo, sicut Deus est principium totius universi, ut in hoc esset quedam similitudo hominis ad Deum propter dignitatem humane nature, unde dicitur Act. 17 f.f : « Deus fecit ex uno omne genus hominum ».
- Secundo ut vir magis uxorem diligeret, et ei inseparabilius inhereret dum cognosceret eam ex seipso productam esse, unde dicitur infra. De viro sumpta est. Quamobrem relinquet homo partem et martem, et adherebit uxori sue, et hoc fuit maxime necessarium in specie humana, in qua mas et femina secundum dictamen rationis recte habent simul manere per totam vitam, quod non contingit in aliis animalibus.
- Tertio quia mas et femina coniunguntur in hominibus, non solum propter generationem ut in aliis animalibus, sed etiam propter domesticam vitam in qua sunt aliqua propria opera viri, et aliqua femine, in qua vir est caput mulieris, propter quod convenienter ex viro formata est, sicut ex suo principio. Quarto est ad hoc ratio sacramentalis. {35} Figuratur enim per hoc quod Ecclesia sumpsit principium a Christo ; unde dicit Apostolus Ephesiorum. v.g. « Sacramentum hoc magnum est in Christo et ecclesia ».
f Act. 17.
Numérotation du verset Gn. 1,28 
marg.| {LYR3.1.28L1} Benedixitque illis. Hic consequenter describitur humane nature iam formate conservatio, et primo quantum ad speciem, secundo quantum ad individuum, ibi :   Dixitque Deus.
marg.| Circa primum considerandum quod species humana conservatur per generationem, maxime post lapsum, per quem incurrit necessitatem moriendi, et hoc est quod dicitur.
marg.| Benedixitque illis. Ista benedictio est Dei ordinatio ad multiplicationem individuorum in natura humana per generationem, ideo subditur :
marg.| .2. Crescite et multiplicamini etc. Cetera patent ex predictis.
Numérotation du verset Gn. 1,29 
marg.| .3. Dixitque Deus. Hic describitur conservatio quantum ad individuum, que fit per nutritionem, et hoc est quod dicitur.
marg.| {36} .4. Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem etc. Non est sic intelligendum quod herbe et fructus arborum darentur in escam hominibus bestiis et avibus communiter, sed singula singulis secundum conditionem nature sue, ut pote fructus arborum hominibus ut dicitur infra,   Ex omni ligno paradisi comedetis. Herbe autem et semina herbarum, animalibus et avibus, diverse tamen diversis animalibus secundum convenientiam nature sue, aliqua tamen animalia et alique aves fructibus arborum vescebantur, esus autem carnium et piscium non est, laxatus sive permissus hominibus, nisi post diluvium, ut habetur infra. ix. a. ubi dicitur sic : « Omne quod movetur et vivit, erit vobis in cibum ».
Numérotation du verset Gn. 1,30 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 1,31 
marg.| .5. Viditque Deus etc. Hec est conclusio precedentium. Licet enim quelibet species entis bona sit in se, ex universis tamen partibus universi ordinatis ad se invicem et ulterius ad Deum sicut ad ducem, admirabilis pulchritudo et bonitas consurgit.
Numérotation du verset Gn. 1,defensio 
marg.| {LYR3.1D1} Didaci de Deza defensio circa Gn. 1



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Gn. 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=03&chapitre=03_1)

Notes :