Capitulum 12
Numérotation du verset
Gn. 12,1
Dixit autem
Dominus
ad Abram:
Egredere de terra tua
et de cognatione tua
et de domo patris tui
et veni1 in terram
1 et veni
Rusch
]
om. Weber
quam monstravero2 tibi.
2 monstravero
Rusch
] monstrabo
Weber
Numérotation du verset
Gn. 12,2
Faciamque te
in gentem magnam
et benedicam tibi et magnificabo nomen tuum, erisque benedictus.
Numérotation du verset
Gn. 12,3
Benedicam benedicentibus tibi et maledicam maledicentibus tibi atque in te
benedicentur
universe cognationes terre.
Numérotation du verset
Gn. 12,4
Egressus est itaque Abram
sicut preceperat ei Dominus et ivit cum eo Loth. Septuaginta quinque annorum erat Abram cum egrederetur de Aran3.
3 Aran] Haran
Weber
Numérotation du verset
Gn. 12,5
Tulitque Sarai uxorem suam et Loth filium fratris sui universamque substantiam quam possederant et animas quas fecerant in Aran et egressi sunt ut irent in terram Chanaan. Cumque venissent in eam
Numérotation du verset
Gn. 12,6
pertransivit Abram terram usque ad locum Sichem
et4 usque ad convallem illustrem.
4 et
Rusch
]
om. Weber
Chananeus autem tunc erat in terra
Numérotation du verset
Gn. 12,7
apparuitque Dominus Abram
et dixit ei: Semini tuo dabo terram hanc qui edificavit ibi altare Domino qui apparuerat ei et invocavit nomen eius5.
5 et invocavit nomen eius ΛHΨBDMΩM
Rusch
]
om. Weber
Numérotation du verset
Gn. 12,8
Et inde, transgrediens ad montem qui erat contra orientem Bethel,
tetendit ibi tabernaculum suum, ab occidente habens Bethel et ab oriente Hai.
Edificavit quoque ibi altare Domino et invocavit nomen eius.
Numérotation du verset
Gn. 12,9
Perrexitque Abram vadens et ultra progrediens ad meridiem.
Numérotation du verset
Gn. 12,10
Facta est autem fames in terra descenditque Abram in Egyptum ut peregrinaretur ibi. Prevaluerat enim fames in terra.
Numérotation du verset
Gn. 12,11
Cumque prope esset ut ingrederetur Egyptum, dixit Sarai uxori sue: Novi quod pulchra sis, mulier,
Numérotation du verset
Gn. 12,12
et quod cum viderint te, Egyptii dicturi sunt: Uxor ipsius est, et interficient me et te reservabunt.
Numérotation du verset
Gn. 12,13
dic ergo, obsecro te,
quod soror mea
sis ut bene sit mihi propter te et vivet6 anima mea ob gratiam tui.
6 vivet
Rusch
] vivat
Weber
Numérotation du verset
Gn. 12,14
Cumque7 itaque ingressus esset Abram Egyptum, viderunt Egyptii mulierem quod pulchra esset8 nimis
7 cumque
Rusch
] cum
Weber
|
8 pulchra esset
Rusch
]
inv. Weber
|
Numérotation du verset
Gn. 12,15
et nuntiaverunt principes pharaoni et laudaverunt eam apud illum et sublata est
mulier in domum pharaonis.
Numérotation du verset
Gn. 12,16
Abram vero bene usi
sunt propter illam fueruntque ei oves et boves et asini et asine et cameli et servi et familie9.
9 et asine et cameli – et servi et familie
Rusch
]
inv. Weber;
familie
Rusch
] famule
Weber
Numérotation du verset
Gn. 12,17
Flagellavitque10 Dominus pharaonem maximis plagis11 et domum eius propter uxorem Abram Sarai12.
10 flagellavitque
Rusch
] flagellavit autem
Weber
|
11 maximis plagis
Rusch
]
inv. Weber
|
12 uxorem Abram – Sarai]
inv. Weber
|
Numérotation du verset
Gn. 12,18
Vocavitque pharao Abram et dixit ei: Quidnam est quod fecisti mihi? Quare non indicasti quod uxor tua esset?
Numérotation du verset
Gn. 12,19
Quam ob causam dixisti sororem tuam esse13 ut tollerem eam mihi in uxorem? Nunc igitur ecce coniux tua,14 accipe eam et vade.
13 sororem tuam – esse
Rusch
]
inv. Weber
|
14Vel Nunc igitur ecce coniux
Hic incipit cap. iuxta capitala Stephani Langton (
)
|
Numérotation du verset
Gn. 12,20
Precepitque pharao super Abram viris et deduxerunt eum et uxorem eius15et omnia que habebat.
15 eius
Rusch
] illius
Weber
Capitulum 12
Numérotation du verset
Gn. 12,1
marg.|
{185}
Dixit autem dominus ad Abram
etc. Postquam Moyses descripsit multiplicationem humani generis, et distinctionem fidelium ab infidelibus per duos stipites primos, scilicet Adam et Ne, hic consequenter facit hoc idem per tertium stipitem, scilicet per Abram. Et currit ista descriptio per tres partes, primo per Abram, secundo per Isaac. c. 25. tertio per Iacob c. 28. Circa primum describitur quomodo Abram processit de imperfecto ad perfectum, et ideo primo ostenditur quomodo se habuit ut incipiens, secundo quomodo ut proficiens, c. 17. tertio quomodo ut perfectus c. 22. Circa primum sic proceditur, quia primo ostenditur qualiter se habuit circa Deum, secundo qualiter circa proximum. 13 capitulo tertio qualiter circa ipsum c. 15. Circa primum tria ostenduntur. Primum est ipsius Abre obedientia ad Deum sive subiectio, secundum, ipsius devotio, ibi :
Apparavitque dominus Abram,
tertium, sue fidei probatio ibi :
Facta est autem fames.
Primum autem describitur per hoc quod Abram obedivit Deo prompte, dimittendo terram et cognationem, cum dicitur.
marg.|
.1.
Dixit autem dominus ad Abram.
Secundum quod dicit Rabbi Salomon istud fuit ei dictum per sexaginta annos ante mortem patris sui, quia pater suus et frater eius Nachor declinaverunt ad idolatriam in terra Aran : et ideo dominus Deus dixit Abre, quod recederet a patre et cognatione. Quod autem
{186}
in fine precedentis c. facta est mentio de morte ipsius Thare, hoc est per anticipationem secundum ipsum, quia Moyses volebat ponere tertium stipitem, scilicet Abram ut predictum est : Sed dictum Rabbi Salomon procedit ex suppositione, quod Abram esset primogenitus ipsius Thare, quod improbatum est c. precedenti : ideo dicendum quod post mortem Thare dictum est ei.
marg.|
.2.
Egredere de terra tua
id est Chaldea in qua natus fuit. Sed queritur, quomodo hoc sibi dicitur, cum iam diu ante egressus fuisset inde cum patre suo, ut predictum est ? Et respondent aliqui quod licet egressus fuerit corpore, non tamen mente, quia intendebat illuc redire : et ad hoc excludendum dicitur ei.
Egredere de terra
etc. Sed hoc non videtur probabile, quod vellet redire sub tyrannide Nemrod qui adhuc regnabat, sicut habetur infra 14 capitulo
Amraphel rex Sennaar
etc. de quo dicunt omnes Hebrei quod iste erat Nemrod, qui et erat binomius, et ideo melius dicitur.
Egredere de terra tua
id est longius recede ab ea, et hoc videtur per litteram Hebraicam que sic habet :
Vade tibi de terra tua,
ac si diceret, pro utilitate tua vade longius a terra tua.a
a
<ex quo>
{LYR3.12.1T}
De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f.
7ra
;
P3359 (6va)
P17260 (48ra)
: « Item .a.
Egredere de terra tua.
Hebr<eus> [Hebrei Ed1507] :
Vade tibi
id est ad utilitatem tuam
de terra tua
etc. ». [MM2023]
marg.|
.3.
Et de domo patris tui.
Non quia pater viveret adhuc, ut predictum est, quia bene denominatur domus ab aliquo etiam postquam mortuus est, ut patet inscriptura in pluribus locis.
marg.|
.4.
Et veni
etc. Adhuc enim determinationem terre ei non revelaverat, ut ostendatur obedientia Abre exeuntis ad Domini mandatum, etiam ad locum indeterminatum.
Numérotation du verset
Gn. 12,1
moraliter
moraliter
marg.|
.1.
Dixit autem dominus ad Abram. In
vocatione Abre designatur hominis litterati ad religionem vocatio, sicut fuit beatus Augustinus et Gregorius et plures alii, qui multum profecerunt in Ecclesia Dei. Cui per inspirationem dicitur a Domino.
marg.|
.2.
Egredere
etc. dimittendo terrenas possessiones.
marg.|
†
Et de cognatione tua
, relinquendo amicos carnales.
marg.|
{LYR3.12.1M4}
.3.
Et de domo patris tui.
dimittendo mores et gestus parentum secularium, aliter non valeret habitum sumere religiosum. Exemplumb de asino, quem fingit peta pellem leonis assumpsisse, quem cum dominus suus quereret, et propter pellem leonis ad eum appropinquare formidaret, tandem per gestus asininos eum
{186}
recognovit, et ad suum servitium reduxit dicens : Tu mihi qui quondam semper asellus eris. Sic diabolus sub habitu religioso mores et gestus seculares conspiciens, in suam redigit servitutem.
b Esopus.
marg.|
.4.
Et veni in terram
etc scilicet viventium vita gratie, ad quam religiosus devotus iam venit in spe, et post mortem veniet in re : quia tanta gratia datur accipientibus habitum religionis devote, quanta datur fidelibus in baptismo, ut dicitur in collationibus patrum, collatione etc. Et per consequens iam venit in spe ad terram viventium vita glorie, quia gratia est arra glorie. Et hec terra vite gratie fluit lacte eruditionis (sicut dicit Apostolus 1Cor.3.a. « Lac vobis potum dedi ».) et melle devotionis, nam in ea pregustatur mel future beatitudinis.
Numérotation du verset
Gn. 12,1
additio 1
additio 1
marg.|
{191}
In capitulo 12. ubi dicitur in postilla : « Egredere de terra tua » id est de Chaldea, non videtur rationabiliter dictum, ut cum dominus dixit Abre. Egredere de terra tua, intelligatur de Chaldea, sicut nec dicendum est, quod Abram fuit in Chaldea natus. Constat enim quod Babylonia cum tota terra Sennaar, que est Chaldea, pertinebat ad Cham filium Ne et posteritatem eius ubi Nemrod regnavit, ut supra c. 10. Abram autem descendebat {192} de Sem, cuius Sem posteritatis habitatio erat in aliis regionibus, ut in eodem capitulo habetur. Nec huic obstat quod dicitur supra undecimo capitulo de Aram fratre Abre. quod mortuus est in terra nativitatis sue in Ur Chaldeorum. Nam prout in hoc loco dicit Rabbi Moyses Gerundensis et bene ut videtur, cum ibid. dicitur. In terra nativitatis sue, referendum est ad Aram solum, qui natus fuit in Chaldea, non autem ad Abram, nam infra 23 capitulo Abram mittens servum suum in Mesopotamiam dicebat ei.
prol.|
{193}
Ad terram cognationemque meam proficiscaris, in quo loco ubi nos habemus, Ad terram cognationemque meam, Hebraica veritas habet, Ad terram nativitatis mea : eadem enim dictio ponitur ibi et supra 11.d. ubi dicitur, In terra nativitatis sue, et sic patet quod locus nativitatis Abre erat in Mesopotamia. Legitur etiam Ios. 24.a. quod Iosue alloquens filios Israel dicebas Transfluvium habitaverunt patres vestri ab initio Thare pater Abram et Nachor. Constat autem quod trans fluvium est Mesopotamia ut in eodem ca. declaratur. Cum autem dicit ab initio, satis patet quod inde erant oriundi Et notanter ibi dicitur. Thare pater Abram et pater Nachor pretermittens Aram, eo quod Aram (ut dictum est) fuit natus in Chaldea et non in Mesopotamia. Ex quibus habetur quod cum dicitur Abre :
Egredere de terra tua,
intelligitur de quodam loco, qui dicitur Haram, qui erat in Mesopotamia, a qua terra numquam legitur Abram fuisse egressus nisi nunc de precepto Domini, et sic questio postillatoris et eius solutiones non videntur hic habere locum. Si autem queratur : quomodo Aram frater Abre dicitur natus in Chaldea, Thare autem, Abram, et Nachor in Mesopotamia ? Ad hoc dicendum quod littera nos cogit ad utrumque concedendum, ut tactum est, Cuius ratio potest esse secundum Rabbi Moyses predictum, quod Thare habuit ire de terra sua in Chaldeam post nativitatem Abre et Nachor, et antequam nasceretur Aram, et ibi in Chaldea fuit natus Aram. Ratio autem quare Thare init in Chaldeam non exprimitur in littera, potest tamen probabiliter dici quod eum Nemrod fuisset vir oppressor hominum, ut supra dictum est, et volebat attrahere gentes ad culturam ignis, quod ideo vocasset Thare et familiam suam qui erant notabiles de genere Sem ut ex diuturna habitatione eorum in Chaldea communicarent cum aliis in huiusmodi cultura, et sic ampliaretur iste cultus execrabilis, qui fuerunt ibidem diu commorati intantum quod ibi natus fuit Aram et mortuus, et Thare et Nachor ignem coluerunt, et quia commixti sunt inter gentes, didicerunt opera corum Abram autem a Deo illuminatus et protectus divinitus fuit eductus inde, ut littera dicit in auctoritate : supra alle infra quindecimo capitulo scilicet « Ego sum Dominus qui te eduxi de Ur Chaldeorum ».
marg.|
Si forte queratur quare scriptura premittit ista particulariter narranda, dicendum secundum Rabbi Moysen predictum, quod Scriptura videtur abbreviate et obscure loqui in his que ad idololatriam pertinent in primo statu, scilicet ante legem reservans ea ad tempus legis (in qua principaliter fuit idololatria prohibita) plene declaranda, unde supra 10 capitulo dicitur de ipso Nemrod, qui deceptor animarum fuit cogens homines ignem adorare, ut in Glossa nihil tamen traditur in Scriptura de eo, nisi quod fuit robustus venator coram Domino, que sunt verba brevissima et diversimode interpretabilia, et eadem ratione predicta hic omittuntur. Et attendendum, quod in hoc capitulo et aliis Aram est dictio equivoca, secundum linguam latinam quia uno modo significat Aram patrem Lot, et alio modo significat quendam locum in Mesopotamia, ut cum dicitur infra eodem capitulo. Cum ingrederetur de Haran. Sed in Hebraica lingua non est in hoc loco equivocatio, quia Aran prout significat hominem scribitur cum he que est quinta littera alphabeti Hebraici, prout autem significat locum, scribitur cum alia littera cheth fere in expressibili in lingua nostra que est 8. littera in alphabeto Hebraico.
Numérotation du verset
Gn. 12,2
marg.|
{187}
.1.
Faciamque te in gentem magnam.
quantum ad multitudinem prolis, licet Sara sit sterilis.
marg.|
.2.
Et benedicam tibi :
Multiplicando te in bonis spiritualibus et corporalibus.
marg.|
.3.
Et magnificabo
etc. Augendo famam tuam.
marg.|
.4.
Erisque benedictus.
Antonomastice et excellenter pre ceteris patribus tuis : et ad hoc designandum in hebreo dicitur.
Erisque benedictio
sicut de aliquo excellenter largo vel liberali, non solum dicitur quod sit liberalis in concreto, sed etiam liberalitas in abstracto. c
c
<ex quo>
{LYR3.12.2T}
De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f.
7ra
;
P3359 (6va)
P17260 (48ra)
: «Item .a.
Erisque benedictus
. Hebr<ei> [Hebrei Ed1507] :
Erisque benedictio
et in hoc notatur excellentia benedictionis Abrahe per nomen abstractivum ut supradictum est in simili». [MM2023]
marg.|
Aliter exponunt Hebrei dicentes quod propter hoc dictum est :
Et eris benedictio,
quia futurum erat ut benedictio sacerdotum fieret secundum hunc modum,
Deus Abram, Deus Isaac, et Deus Iacob benedicat tibi :
et iterum repetebatur nomen Abram dicendo.
Et Deus Abram benedicat tibi,
ita quod forma benedictionis qua sacerdotes utebantur super populum incipiebat a nomine Abre, et in nomen eius terminabatur.
Numérotation du verset
Gn. 12,2
moraliter
moraliter
marg.|
marg.| {187}
.1.
Faciamque
etc. Per conversionem aliorum ad bonum.
marg.|
.2.
Et benedicam tibi :
Multiplicatione bonorum spiritualium.
marg.|
.3.
Et magnificabo te
etc. Per regni celestis meritum.
marg.|
.4.
Erisque benedictus.
Glorie namque collatio est Dei perfecta benedictio. Sequitur :
Numérotation du verset
Gn. 12,3
marg.|
.5.
Atque in te benedicentur, univerie cognationes terre.
Hebrei exponunt sic, quando aliquis imprecabatur bona alteri dicebat : Benefaciet tibi Deus, sicut fecit Abre Christiani exponunt de Christo, et melius, ut videtur id est
In te benedicentur
etc. In semine de te nascituro, quod est Christus. In omni enim gente sunt aliqui Christiani, et ideo benedictio Christi fit super omnem narrationem terre, hoc autem non potest dici de persona Abre.
Numérotation du verset
Gn. 12,4
marg.|
.6.
Egressus est itaque Abram.
sicut verus obediens.
marg.|
.7.
Et init cum eo Loth,
voluntarie magis volens esse cum avunculo
{188}
suo fideli et iusto, quam cum aliis remanere.
marg.|
.8.
Septuaginta quinque annorum erat Abram.
Istud patet ex dictis si ponatur exisse ante mortem Thare per sexaginta annos, ut dicit Rabbi Salomon quia Thare septuaginta annorum genuit Abram secundum ipsum quia dicit eum fuisse primogenitum : et Abram septuagintaquinque annorum egressus est de Aran, quibus si adiungantur sexaginta quibus pate supervixit, ut ipse dicit (sed non probat) habentur anni ccv. quibus vixit ipse Thare, sicut habetur in fine precedentis capituli. Sed quia hoc dictum procedit ex suppositione quod Abram fuit primogenitus Thare, quod est improbatum : est ideo dicendum quod Abram exivit de Aran post mortem patris sui Thare, et quod non fuit primogenitus eius, sed ultimus, ita quod inter nativitatem primogeniti Thare et nativitatem Abre fluxerunt sexaginta anni, et sic in morte patris sui Thare fuit.
Septuaginta quinque annorum,
quia Thare cum esset septuaginta annorum cepit generare, et inde usque ad nativitatem Abre fluxerunt sexaginta anni, et Abram
septuaginta quinque annorum
erat quando exivit de Aran immediate post mortem patris, qui anni si simul iungantur faciunt 205 annos, et tot annis vixit Thare, ut habetur in fine precedentis ca.
Numérotation du verset
Gn. 12,5
marg.|
Sequitur : .9.
Et animas quas fecerant in Aran : et egressi sunt ut irent in terram
etc. id est servos et ancillas quos emerant. Vel secundum alios, viros et mulieres, quos de idolatria converterant ad cultum unius Dei.
Numérotation du verset
Gn. 12,5
moraliter
moraliter
marg.|
†
Tulitque Sarai uxorem suam
id est sapientiam prius acquisitam, de qua dicitur Sap. 8.a. Hanc amavi et quesivi mihi sponsam
{188}
assumere.
marg.|
†
Et Loth
, qui interpretatur vacans ideo per ipsum intelligitur amor studii qui querit vacationem a tumultu terreni negotii. Hec enim in religione converti debent in obsequium Dei, sicut fecerunt doctores supradicti.
Numérotation du verset
Gn. 12,6
marg.|
.10.
Usque ad locum Sichem.
De hoc fit mentio specialis, quia dominus ibi ostendit sibi montem Gazirim, et montem Hebal, ubi filii Israel suscepturi erant iuramenta legis servande per benedictiones super servantes legem, et maledictiones super transgressores, ut habetur Dt. 27 capitulo
marg.|
marg.| {189}
.1.
Usque ad convallem illu.
Hec est regio Pentapolis ubi erant quinque civitates quas subvertit dominus, que erant valde delectabiles ante subversionem, ut habetur ca. sequenti.
marg.|
.2.
Chananeus autem tunc erat in terra
id est occupans iniuste terram datam Sem et filiis eius, quia ut dicunt Hebrei : Ne post diluvium ordinavit quod Sem filius suus haberet terram illam, unde infra. 14.ca. dicitur quod Melchisedechh erat rex Salem, que civitas postea dicta est Hierusalem, et est metropolis in regione ista Secundum autem omnes Hebreos ipse Sem nominatus est Melchisedechh, propter bonitatem sui regiminis, qui Melchisedechh interpretatur rex iustitie. Si enim computentur anni ipsius Sem, invenitur vixisse ultra illud tempus.
Numérotation du verset
Gn. 12,6
moraliter
moraliter
marg.|
†
Pertransivit Abram terram usque ad locum Sichem.
qui interpretatur humerus, quia religiosus supponere debet humerum ad onera religionis portandum.
marg.|
marg.| {189}
.1.
Usque ad convallem illu
id est humilitatem : que dicitur convallis illustris, quia decor est, et custos omnium virtutum.
Numérotation du verset
Gn. 12,7
marg.|
.3.
Apparuitque.
Hic consequenter describitur ipsius Abre devotio, et hoc ex duobus scilicet ex divina apparitione sibi facta et ex ipsius Abre gratiarum actione Deo reddita, et patet littera. Sciendum tamen quod cum dicitur.
Numérotation du verset
Gn. 12,7
moraliter
moraliter
marg.|
.2.
Apparuitque dominus Abram.
religiosum spiritualiter consolando.
marg.|
.3.
Qui edificavit ibi altare Domino.
gratias agendo de sua vocatione.
Numérotation du verset
Gn. 12,8
marg.|
{
LYR3.12.8L}
.4.
Qui edificavit ibi altare Domino qui apparuerat ei.
illud quod sequitur :
Et invocavit ibi nomen eius,
non est de Textu, sed subintelligitur, et propter hoc aliqui doctores posuerunt illud in Glossa interlineari, sed postea aliqui nescientes discernere inter Glossam et Textum, inseruerunt illud in
{190}
textum. Et simile habetur in multis locis in bibliis nostris.
Numérotation du verset
Gn. 12,8
moraliter
moraliter
marg.|
†
Et inde transgrediens ad montem qui
etc. id est tendens ad religionis perfectionem,
marg.|
† Tetendit ibi tabernaculum, suum, ab occidente habens Bethel, et ab oriente etc. In bono perseverando.
Numérotation du verset
Gn. 12,9
marg.|
Sequitur : .5.
Progrediens ad meridiem
id est illam partem Iudee, que est versus Egyptum, quia terra Egypti est ad meridiem respectu terre promissionis.
Numérotation du verset
Gn. 12,9
moraliter
moraliter
marg.|
.4.
Progrediens ad meridiem
id est in fervore caritatis proficiendo.
marg.|
.5.
Facta est autem fames in terra illa.
Dominus enim aliquando {190} permittit famulos suos egere ut a secularibus pascantur corporaliter, et seculares ab ipsis spiritualiter. Exemplum. 3Rg. 18.b. de Helia et vidua Sareptana unde dicit Apostolus 1Cor. 9.b. « Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si vestra carnalia metamus »
.
marg.|
.7.
Descendit igitur Abram in Egyptum.
ad querendum victum corporalem et dandum spiritualem. Dicit enim Iosephus primo libro Antiquitatis iudaice, quod docuit Egyptios de moribus et aliquibus scientiis speculabilibus. Et sic pauper religiosus de claustro descendit ad seculares ut eos doceat bonos mores. Sequitur :
Numérotation du verset
Gn. 12,10
marg.|
.6.
Facta est autem fames.
Hic describitur fidei Abre probatio. Ad hoc enim permisit dominus famem fieri in terra Chanaam, et maxime in illa parte ubi erat Abram, ut ostenderetur fides eius, quia dominus dixerat ei parum ante, quod in terra illa multiplicaret eum, et nihilominus propter famem imminentem oportebat eum exire, et tamen non est diffisus de divina promissione.
marg.|
.7.
Descenditque Abram in Egyptum.
quia in illa terra erat fertilitas, et erat propinqua loco terra Chanaan, in qua erat Abram. Et bene dicitur :
Descendit,
quia terra Egypti inferior est respectu Iudee.
Numérotation du verset
Gn. 12,11
marg.|
.8.
Cumque prope esset
etc. ante ingressum hoc sibi dixit, ut precaveret periculo de castitate uxoris sue quantum fieri poterat via humana.
Numérotation du verset
Gn. 12,12
marg.|
.9.
Et quod cum viderint te Egyptii
etc. Sciebat enim Abram nefas esse apud Egyptios adulterium, et morte plectendum, et minus reputabant homicidium viri, quam accedere ad uxorem alicuius ipso vivente : et ideo ad hoc periculum evitandum, dixit uxori sue.
Numérotation du verset
Gn. 12,13
marg.|
.10.
Dic ergo obsecro te quod soror mea fis
etc. Sed queritur hic
{191}
quomodo Abram homo tante perfectionis per tale mendacium exposuit uxorem suam periculo adulterii, quia ut videtur, magis debuisset eligere mori ? Ad hoc dicendum quod homo in periculo positus semper debet agere ad sui liberationem id quod potest secundum viam humanam ut non tentet Deum, omittendo illud, per quod potest evitare periculum quantum potest : et quando nihil potest ultra, tunc absque tentatione Dei potest residuum committere dispositioni divine. Abram, autem in terra Chanaam habebat familiam magnam, nec habebat bona temporalia, ut panem et vinum et similia, unde posset eam sustentare cum esset ibi peregrinus, nec habebat magnam pecuniam, unde posset victualia emere etsi haberet incole illius terre non venderent sibi cum essent in tanta fame positi, quod vix haberent victualia pro seipsis et familia propria, et ideo si mansisset Abram in terra illa, statim imminebat sibi et familie sue periculum mortis propter famem : et ideo illi periculo primo debuit occurrere, quod et fecit, descendendo in Egyptum, que erat terra fertilis. Periculum autem castitatis sue uxoris non erat ita propinquum, quia probabiliter existimabat, quod uxor sua reservaretur regi propter sui pulchritudinem, sicut et factum est. Sciebat enim quod tempore illo reges non accedebant ad uxores suas de novo acceptas, nisi post anni circulum, quia sicut habetur in libro Hester. 2.b. Primis sex mensibusungebantur oleo myrrhino, et postea sex aliis mensibus quibusdam unguentis, et variis pigmentis utebantur, et postea ad regis cubiculum transibant, et infra tantum tempus sperabat de Dei adiutorio, sibi, uxori, et familie affuturo.
Dic ergo obsecro te, quod soror mea sis.
Non docuit eam mentiri, sed veritatem occultare caute. Mulieres enim et viri de eadem cognatione propinqua, fratres et sorores nominabantur, unde et In capitulo sequenti : Abram vocavit Lot nepotem suum fratrem, dicens,
Ne queso sit iurgium inter me et te inter pastores tuos et pastores meos fratres enim sumus.
Numérotation du verset
Gn. 12,13
moraliter
moraliter
marg.|
.8.
Dic obsecro quod soror mea sis.
Religiosus sapientiam de Deo
{191}
† sibi data vocare debet sororem. Prv. 7.a. « Die sapientie soror mea es ». Hanc autem communicavit Egyptiis, quia religiosus
{192}
sapientiam sibi datam a Deo communicare debet ignorantibus, et per hoc dicatur gratie bonis in presenti, et glorie in futuro.
Numérotation du verset
Gn. 12,13
additio 2
additio 2
marg.|
In eo 12 capitulo ubi dicitur in postilla « Hebrei exponunt sic », licet quod in hac expositione continetur sit verum, scilicet quod benedictio Christi sit super omnem nationem terre, non tamen in hoc loco hoc fuit Abre promissum, prout patebit infra capitulo 22.
Numérotation du verset
Gn. 12,13
additio 3
additio 3
marg.|
In eo 12 capitulo ubi dicitur in postilla : Sed queritur hic, Quomodo Abram homo tante perfectionis
prol.|
Hec responsio postillatoris vera est, et consona dictis sanctorum et glosse communi, potest tamen preter hoc ulterius dici quod Abram cum esset propheta, ut infra 20 capitulo in spiritu prophetie cognoscebat, quod ex hoc quod uxor sua esset sublata, non sequeretur aliquid contra uxoris pudicitiam, sed potius laus Dei, et eius cognitio apud ipsos infideles reluceret. Cognoverunt enim Pharao et sui, quod Dominus eos flagellabat maximis plagis propter Sarai uxorem Abre, ut patet in littera, et sic divinam providentiam et eius iustitiam aliqualiter fatebantur promptius et humilius, quam Philistim, qui videntes idola sua corruentia et ipsos multipliciter a Deo plagatos propter detentionem arca Domini, adhuc nitebantur protervire, dicentes, nequaquam manus sua tetigit, nos, sed casu accidit. 1Rg. 6.b. Et peramplius Pharao populum Isreliticum tyranni ce detinens se et suos multipliciter flagellatos a Deo cum aliis signis et prodigiis, adhuc non cessabat divino mandato resistere, ut patet in Exodo in multis locis. Aliter autem fuit in proposito, cum statim Pharao Deo obtemperavit dimittendo illicita. ex eo quo etiam fama gloriosa ipsius Abre pro quo deus tanta operabatur apud ipsos infideles claruit iuxta promissionem sibi supra a Deo factam, cum dixit : Magnificabo nomen tuum. Ex quibus satis patet quorumdam Hebreorum error, specialiter Rabbi Moyses Gerundensis qui in hoc loco asserit quod Abram multipliciter peccavit, non solum in mendacio et huiusmodi, sed etiam in quantum terram promissionis exivit {194} sine mandato Domini, ad quam terram de eius mandato speciali venerat propter que quidem peccata Abre, asserit quod filii Israel fuerunt in captivitate Egyptiaca per multes annos. Que quidem assertio vana est. Nam licet de multis sanctis legatur quod aliquando peccassent, ut de Moyse in aqua contradictionis : et David in facto Urie et huiusmodi, tamen scriptura palam eos reprehendit, eis certas penas iniungendo, ut de Moyse Nm. 20.b. et de David. 2Rg. 12. ca. ne eorum gesta in talibus ad exemplum trahantur. Sed in proposito est per oppositum, nam huiusmodi factum Abre non reprehenditur in Scriptura, sed potius ad laudem dei et sui facti honorem refertur. De hoc enim facto Abre, et quibusdam similibus legitur in Ps. ad litteram : « Pertransierunt de gente in gentem » etc. « Non reliquit hominem nocere eis et corripuit pro eis reges ». « Nolite tangere christos meos ». Ex quo patet, quod ista ad laudem Dei et etiam sanctorum suorum referuntur.
Numérotation du verset
Gn. 12,14
marg.|
.1.
Viderunt Egyptii
etc. Dicunt hic Hebrei, quod Abram ut nihil omitteret de his que poterat facere ad conservandam castitatem uxoris sue incluserat eam infra unam arcam, ne videretur ab Egyptiis quos sciebat esse luxuriosos. Sed cum pervenissent ad quoddam passagium,
{192}
ubi scrutabantur ea, que ferebantur, custodes passagii aperuerunt arcam illam, et viderunt quod illa mulier esset apta coniugio regis propter suam pulchritudinem, et ideo subditur :
Numérotation du verset
Gn. 12,15
marg.|
.2.
Et nuntiaverunt principes
id est predicti custodes passagii.
marg.|
.3.
Pharaoni
id est regi Egypti. Tunc enim omnes reges Egypti vocabantur Pharaones, sicut et aliquo tempore omnes Imperatores Romani vocabantur Cesares.
marg.|
.4.
Et laudaverunt eam.
dicentes quod esset valde conveniens sibi, et hoc dicebant ad captandum regis gratiam.
marg.|
.5.
Et sublata est mulier.
ut fieret uxor regis, ut patet infra.
Numérotation du verset
Gn. 12,16
marg.|
.6.
Abram vero bene usi sunt propter illam.
ipsum honorando et munera exhibendo, credentes quod esset frater eius et non maritus, et quia docuit tunc Egyptiosastronomiam, quam ignorabant, ut dicit Iosephus.
Numérotation du verset
Gn. 12,17
marg.|
.7.
Flagellavit autem dominus Pharaonem.
quia Abram fecerat fideliter quantum poterat, secundum viam humanam, et residuum, scilicet castitatem uxoris commiserat divine protectioni, ut supra dictum est, ideo dominus qui est protector omnium sperantium in se castitatem uxoris sibi commissam conservavit, flagellando Pharaonem plagis maximis. Que autem sint ille plage, non est expressum in textu, sed Hebrei dicunt quod fuit fluxus seminis, ita quod concubitus esset gravis, vel impossibilis Pharaoni et servis eius. Expositores nostri dicunt quod fuit conclusio vulve uxorum Pharaonis et servorum eius. ita quod parere non possent
marg.|
.8.
Propter Sarai. In
hebreo habetur :
Propter verbum Sarai.
Dicunt enim Hebrei quod Sarai habebat angelum custodem corporis sui, sicut de beata Agnete legitur, et quando Sara dicebat angelo, ut percuteret Pharaonem plaga predicta, tunc percutiebat, et sic cognoscere eam non poterat.
Numérotation du verset
Gn. 12,18
marg.|
.9.
Vocavitque Pharao Abram
etc. per revelationemenim scivit quod Sarai esset uxor eis, et quod flagellabatur propter eius detentionem.
Numérotation du verset
Gn. 12,19
marg.|
.10.
Accipe eam et vade.
Et non dixit ei Terra coram te est, ubicumque tibi placuerit habita, sicut, dicit Abimelech rex Gerare, ut habetur infra. 20 capitulo Sciebat enim Pharao Egyptios esse luxuriosos, propter quod Abram non posset habitare securus in terra Egypti cum uxore sua.
Numérotation du verset
Gn. 12,20
marg.|
.11.
Precepitque
etc. ad conducendum eum secure donec esset extra terram suam, ne aliqua molestia sibi vel uxori sue vel familie inferretur.
Numérotation du verset
Gn. 12,replica
prol.|
{194}
Correctorii contra Burgensem In capitulo 12. postillator exponens illum locum Egredere de terra tua dicit quod intelligendum est de Chaldea, quod egre ferens Burgens. Inutili (ut apparet) digressione se fatigat dicens Abram natum in Mesopotamia, non Chaldea, et quia sua digressio est in tricata, ad clarius videndum ineptias eius, revoco ad certa puncta, Primum : Abraham non est natus in Chaldea. Secundum Chaldea non est terra de qua in proposito iubetur egredi. Tertium. Quod Abram fuit natus ante Aram, quem genuit Thare in Chaldea. Quartum, quod Abram fuit natus in Haram loco Mesopotamie sic dicto. Alia que addit Burgensis fabulosa videntur. Sed primum eius dictum est contra beatum Hieronym. prout allegatur in Glossa
ordinaria
. Potest etiam probari auctoritate Augustini etiam alleg<orice> in Glossa eadem ubi dicitur quod Aram fuit primogenitus Thare, et is natus in Chaldea secundum ipsum Burgensem et omnes. Thare autem semper mansit in Chaldea usque ad mortem Aram secundum omnes, et inter nativitatem Aram et mortem eiusdem natus est Abram secundum beatum Hieronymum et Augustinum supra alle. quos sequitur magister historiarum dicens : Abram primo nominari quamvis sit ultimo genitus propter prenosticum dignitatis. Similiter et Glossa
ordinaria et Iosephusconcordant quibus omnibus plus credere oportet quam Burgens. sine ratione dicta sanctorum postponenti. Est igitur terra nativitatis Abre ipsa Chaldea. Nec obstat, quod Burgensis dicit posteritatem Sem in Chaldea : non habuisse habitationem, quod quamvis verum sit pro maiori parte, solus tamen Thare cum familia sua dicitur in littera ibi habitasse, ut etiam idem Burgens. post in eadem digressione. Nec obligat quod Burgensis dici de Hebraicis litteris, nam credendum est magis nostre translationi per sanctos doctores concorditer exposite. Nec puto omnes usque ad Burgensem Hebraicum ignorasse. Nec valet quod adducit de Iosue. 24.a. Trans fluvium asserens illam terram esse Mesopotamiam, cum Chaldea etiam sua sit iuxta eundem fluvium Euphratem, et ita bene dicitur transfluvium sicut Mesopotamia. Unde dicit Isidorus, libro 14. quod Babylonia Asie est provincia in Chaldea, cuius caput est urbs Babylonia, a qua regio est nuncupata tam nobilis, ut Chaldea, Assyria et Mesopotamia in eius nomen aliquando transierunt, quam preterfluunt Tigris et Euphrates. Inepte igitur Burgensis exponit trans fluvium esse Mesopotamiam, cum secundum Isidorum ubi supra et Magistrum proprietatum libro 15d. sit sita inter predicta duo flumina, unde patet primum dictum Burgens. fore falsum, nam et ipse Burgensis fortasse de presenti errore penitentia ductus hoc dictum retractat : verius enim contradicit, infra circa 28 Deuteronomii circa medium dicens, Abram primus pater fidei non ignoravit Chaldeam. sed in ea fuit natus, et inde fuit eductus, et nisi accipiatur pro retractatione, sustineatur a suis amatoribus pro contradictione. Patet ergo primum dictum esse falsum, similiter et secundum, quia cum Chaldea sit terra nativitatis Abre ut patet ex dictis, iubetur hic exire Chaldeam. Hec est intentio beati Augustini 16. de civitate Dei. et allegatur in Glossa
ordinaria et Iosephus, Primo libro Antiquitatum dicit de hoc egressu, Abram cum 65. annorum esset dimisit Chaldeam, ut Domino iubente migraret in Chananeam. Et ita hunc egressum sanctus Stephanus exponit Act. septimo a dicens, Tunc exiit de terra Chaldeorum et habitavit in Charam etc. Nec tertium dictum Burgens. potest esse verum, quia Sarai fuit filia Aram, que fuit nonagenaria, cum Abram esset centenarius, ut infra 17.ca. Si igitur Aram fuit iunior quam Abram 13. vel 9. annorum genuisset Sarai quod falsum est et fictum. ideoque et quartum eius dictum nullum est, nam terra transfluvialis dicitur in textu confinium Mesopotamie ut patet Iosue. 24.a. Nec potest convenienter intelligi ipsa Mesopotamia. nam ibi patres non servierunt diis alienis quos nominat textus ibidem, sed in Chaldea ad requisitionem, et fortasse compulsionem Nemrod, prout dicit idem Burgensis in ista digressione. Chaldea autem confinis est Mesopotamie, quia circa et intra eadem flumina (prout supra dictum fuit) sita. Nec pertractione dignum est in quo Burgensis, circa. c. 13. et 14, notat postillatorem, nam pueriliter occasiones scribendi accepit.
d
Bartholomeus Anglicus,
De proprietatibus rerum.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Gn. 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=03&chapitre=03_12)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Gn. 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=03&chapitre=03_12)
Notes :