Capitulum 4
Numérotation du verset
Gn. 4,1
Adam vero
cognovit1 uxorem suam
1 cognovit
Rusch
] +Evam
P14417,
+ Havam
Weber
que concepit et peperit
Cain
dicens: Possedi hominem per Deum2.
2 Deum
Rusch
] Dominum
Weber
Numérotation du verset
Gn. 4,2
Rursumque3 peperit fratrem eius Abel.
3 Rursumque
Rusch
] Rursusque
Weber
Fuit autem Abel pastor ovium
et Cain agricola.
Numérotation du verset
Gn. 4,3
Factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terre munera Domino.
Numérotation du verset
Gn. 4,4
Abel quoque
obtulit de primogenitis gregis sui
et4 adipibus eorum.
4 et
Rusch
] + de
Weber
Et
respexit Dominus
ad Abel
et
ad munera eius.
Numérotation du verset
Gn. 4,5
Ad Cain vero
et ad munera eius5
5 eius
Rusch
] illius
Weber
non respexit.
Iratusque est Cain vehementer et concidit vultus eius.
Numérotation du verset
Gn. 4,6
Dixitque Dominus ad eum:
Quare iratus6 es
6 iratus
Rusch
] mestus
Weber
et cur concidit
facies tua?
Numérotation du verset
Gn. 4,7
Nonne si bene
egeris
recipies ,
sin autem
male statim peccatum tuum
in foribus7 aderit ,
7 peccatum tuum in foribus
Rusch
] in foribus peccatum
Weber
sed sub te
erit appetitus eius et tu dominaberis illius.
Numérotation du verset
Gn. 4,8
Dixitque Cain
ad Abel
fratrem suum:
Egrediamur foras. Cumque essent in agro
consurrexit Cain adversus fratrem suum Abel8 et interfecit eum.
8 fratrem suum – Abel
Rusch
]
inv. Weber
Numérotation du verset
Gn. 4,9
Et ait Dominus ad Cain:
Ubi est Abel
frater tuus? Qui respondit: Nescio,
numquid9 custos fratris mei sum ego10?
9 numquid
Rusch
] num
Weber
|
10 ego
Rusch
]
om. Weber
|
Numérotation du verset
Gn. 4,10
Dixitque ad eum: Quid fecisti?
Vox sanguinis fratris tui
clamat
ad me de terra.
Numérotation du verset
Gn. 4,11
Nunc igitur
maledictus eris super terram
que aperuit os suum
et suscepit
sanguinem
fratris tui de manu tua.
Numérotation du verset
Gn. 4,12
Cum operatus fueris
eam non dabit tibi fructus suos,
vagus
et profugus eris
super terram.
Numérotation du verset
Gn. 4,13
Dixitque Cain ad Dominum:
Maior est iniquitas mea quam ut veniam merear,
Numérotation du verset
Gn. 4,14
ecce eicis me hodie
a facie terre et a facie tua abscondar et ero vagus et profugus in terra, omnis igitur qui invenerit me occidet me.
Numérotation du verset
Gn. 4,15
Dixitque ei Deus11: Nequaquam ita fiet sed omnis qui occiderit Cain septuplum punietur. Posuitque Dominus signum in Cain12 ut non eum interficeret omnis qui invenisset eum.
11 Deus
Rusch
] Dominus
Weber
|
12 Signum in Cain
Rusch
] Cain signum
Weber
|
Numérotation du verset
Gn. 4,16
Egressusque Cain a facie Domini habitavit profugus in terra13 ad orientalem plagam Eden.
13 Profugus - in terra
Rusch
]
inv. Weber
Numérotation du verset
Gn. 4,17
Cognovit autem Cain uxorem suam que concepit et peperit Enoch. Et edificavit civitatem et vocavit14
nomen eius
14 et vocavit
Rusch
] vocavitque
Weber
ex nomine filii sui Enoch.
Numérotation du verset
Gn. 4,18
Porro Enoch genuit Irad et Irad genuit Maviael et Maviael genuit Matusael et Matusael genuit Lamech
Numérotation du verset
Gn. 4,19
qui accepit uxores duas,
Nomen uni Ada et nomen alteri Sella.
Numérotation du verset
Gn. 4,20
Genuitque Ada Iabel, qui fuit pater habitantium in tentoriis atque pastorum,
Numérotation du verset
Gn. 4,21
et nomen fratris eius Tubal15. Ipse fuit pater canentium in16 cithara et organo.
15 Tubal ΛH ΨM ΩS
Rusch
] Iubab Φ, Iobal ΣTO, Iubal
Weber
|
16 in
Rusch
]
om. Weber
|
Numérotation du verset
Gn. 4,22
Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator
et faber in cuncta opera aeris et ferri.
Soror vero Tubalcain Noema17.
17 Noema
Rusch
] Noemma
Weber
Numérotation du verset
Gn. 4,23
Dixitque Lamech uxoribus suis Ade et Selle: Audite vocem meam uxores Lamech, auscultate sermonem meum, quoniam occidi virum
in vulnus
meum
et adolescentulum
in livore meo18.
18 livore meo
Rusch
] livorem meum
Weber
Numérotation du verset
Gn. 4,24
septuplum ultio dabitur de Cain, de Lamech vero
septuagies septies.
Numérotation du verset
Gn. 4,25
Cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam et peperit filium vocavitque nomen illius19 Seth
19 illius
Rusch
] eius
Weber
dicens: Posuit mihi Deus semen aliud
pro Abel
quem occidit Cain.
Numérotation du verset
Gn. 4,26
Sed et Seth natus est filius quem vocavit Enos.
Iste
cepit invocare nomen Domini.
Capitulum 4
Numérotation du verset
Gn. 4,1
defensio
defensio
Numérotation du verset
Gn. 4,1
differentia
differentia
marg.|
{LYR3T4.1} .a.Si bene egeris recipies scilicet mercedem a Deo . Si autem male statim in foribus peccatum aderit id est peccatum tuum erit ita patens mihi sicut illud quod est in ostio domus patet transeuntibus. Hebreus : Si bene egeris indulgebitur scilicet tibi peccatum odii quod contra fratrem tuum concepisti. Si autem non bene egeris ad ostium peccatum erit acculnus id est ad ostium sepulchri tui. Peccatum tuum servabitur in futuro puniendum. Sic exponit Glossa hebraica.
¶Codd. :
Nicolaus de Lyra,
Tractatus de differentia
ab hebrea veritate, Ed1507, f. 4ra
Numérotation du verset
Gn. 4,1
marg.|
.1.
Adam vero cognovit uxorem
etc. Postquam descripsit Moyses hominis conditionem et lapsum, hic consequenterdescribit multiplicationis actum discernendo fideles ab infidelibus et hoc facit per tres stipites. Primo per Adam. Secundo per Noe. 6 capitulo ibi :
Noe vero.
Tertio per Abraham. 12 capitulo
Dixit autem dominus ad Abraham.
Circa primum primo describitur Ade generatio. Secundo generationis recapitulatio. 5 capitulo ibi :
Hic est liber.
marg.|
Adhuc primo describitur generatio filiorum Adam delenda. Secundo permanenda et eligenda, ibi :
Cognovit quoque adhuc Adam.
Adhuc primo describitur delenda generatio scilicet Cain et Abel, quia generatio deleta fuit in diluvio. Abel vero fuit interfectus a fratre ante quam generasset. Secundo describitur generatorum distinctio, ibi :
Fuit autem Abel
Circa primum dicit :
Adam vero cognovit uxorem suam.
Dicunt Hebrei quod ista dicuntur per modum recapitulationis et quod Adam genuit istos pueros antea, cum adhuc esset in paradiso voluptatis. Quod confirmatur per illud quod supradictum est homini,
Crescite et multiplicamini.
quod intelligitur de actu generationis, et ideo dicunt quod formata muliere et adducta ad Adam, statim cognovit eam carnaliter, cum dixisset,
Et adherebit uxori sue.
alioquin esset transgressor predicti precepti. Doctores autem catholici
{112}
dicunt contrarium, videlicet, quod primi parentes de paradiso egressi sunt virgines. Unde dicit Augustinus 9. super Genesim ad litteram, quod primi parentes in paradiso non coierunt, quia formata muliere post modicum propter peccatum eiecti sunt de paradiso. Et ideo Hier. dicit, Nuptie replent mundum, virginitas autem paradisum. Argumentum autem Iudeorum ad oppositum non valet. Tum propterea quod dictum est, quod formata muliere modicum steterunt in paradiso Tum quia licet datum esset preceptum de multiplicatione in generali, expectabat tamen determinationem Dei in speciali, quia preceptum affirmativum intelligendum est secundum determinationem debiti temporis et circumstantiarum. Et ideo dicendum cum doctoribus catholicis, quod ista generatio filiorum Ade, de quibus hic agitur, fuit post eiectionem de paradiso, quia eiecti de deliciis illis paradisi, recurrerunt ad delitias carnis.
marg.|
.2.
Que concepit et peperit † Cain,
Sic enim ubique debet scribi per enim in fine, ut habetur in hebreo .
marg.|
.3.
Possedi hominem per Deum.
quasi dicat in prima formatione hominis nihil cooperata est mulier, sed in generatione illius cooperata fuit.
Numérotation du verset
Gn. 4,1
moraliter
moraliter
marg.|
.1.
Adam vero cognovit uxorem suam
etc. Hic agitur de prolificatione, per quam secundum precedentia intelligitur operatio humana ad quam conveniunt vir et mulier id est ratio et pars sensitiva. Nam operatio non potest dici humana, nisi procedat a ratione, sicut dicitur. 1. Metaphysicorum : Animalia imaginationibus et memoriis vivunt, homo autem ratione et intellectu, operatio vero circa singularia est, ut ibidem dicitur. Operabile namque singulare est. Singularium autem est sensus, sicut universalium intellectus, propter quod operatione humana producitur a ratione et parte sensitiva. Igitur si pars sensitiva trahat consensum rationis ad illicitum delectabile, sensui generatur operatio mala per Cain significata, qui fuit malus. Si autem sensus obediat rationi, generatur Abel, per quem operatio bona significatur. Abel enim Hebraice dicitur Hebel
1, quod est, non luctus. sed lenitas, seu vapor, cuius proprium est ascendere sursum, sicut operatio bona tendit in Deum. Abel autem a Cain interficitur, nam opus meritorium per mortale peccatum superveniens mortificatur. Iac. 1 :
{112}
« Peccatum autem cum consummatum fuerit generat mortem ». Cain autem a Deo maledicitur, quia malum opus a Deo punitur : Item Cain exita Deo vagus, et profugus, quia mortale peccatum est recessus a Deo, ad quem sequitur per diversa vitia mentis evagatio, nam abyssus abyssum invocat. Ps. 41.b. Per Adam intelligitur Christus, qui. 1Cor. 15.f. dicitur
Adam novissimus.
Per Evam autem ecclesia, eo quod Eva dicitur mater omnium viventium. Ecclesia vero est mater omnium viventium vita gratie. Ex ipsis autem generantur filii boni et mali, quia licet omnes Christiani per baptismum generentur boni, multi tamen sua perversitate fiunt mali. Munera vero Abel per quem iusti significantur. Deo placent, munera vero Cain, qui malos significat, ei displicet. Prv. 15.b. « Victime impiorum abominabiles Domino, vota autem iustorum placabilia »
. In
ipso vero Cain impii maledicuntur, sicut dicitur in epistola Iudea : « Ve illis qui in viam Cain abierunt ». Item Cain exivit a Domino vagus et profugus, quia peccator a Deo recedens per diversa vitia evagatur. Quod bene significatur Lc. 15. In filio prodigo, qui recedens a patre dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose
a Iud.
1 Hebel] הבל]praem. Ed1590 Ed1603
Numérotation du verset
Gn. 4,2
marg.|
.4.
Rursumque peperit
etc. Dicunt aliqui quod sic nominatus est ab eventu, quia propter eius occisionem parentes diu fuerunt in luctu. unde Abel uno modo luctus interpretatur. Alii autem dicunt quod hoc fuit, quia natura humana vanitati mortalitatis iam erat subiecta. Abel uno modo interpretatur vanitas.
marg.|
{113}
.1.
Fuit autem Abel.
Hic ponitur natorum distinctio, secundo ipsius Cain monitio, ibi :
Dixit autem dominus ad Cain.
Tertio eius obstinatio, ibi :
Dixitque Cain ad Abel.
Quarto eius punitio, ibi :
Et ait dominus ad Cain.
Quinto eius generatio, ibi :
Cognovit autem Cain.
marg.|
Circa primum primo ponitur distinctio quantum ad officia, cum dicitur :
Fuit autem Abel
etc. vivens in simplicitate, unde et ista fuit occupatio patriarcharum secundum quod dicitur infra 47.a.
Viri pastores ovium sumus.
marg.|
.2.
Et Cain agricola.
Ex cultura terre querens lucra. Secundo ponitur distinctio natorum quantum ad mores. Et primo in virtute latrie, cum dicitur.
Numérotation du verset
Gn. 4,2
additio 1
additio 1
prol.|
In capitulo quarto, ubi dicitur in postilla : « Dicunt aliqui quod sic sit nominatus ab eventu » Abel cum scribitur in Hebraico cum littera .a. significat luctum proprie, sed quando scribitur cum littera .h scilicet quod dicatur Habel non significat luctum, sed vanitatem tantum, prout in principio Ecclesiastes dicitur : Vanitas vanitatum. est ibi Habel sicut hic. Et ratio huius nominationis potest sumi ex hoc, quia de Habel non remansit aliqua posteritas : et sic quo ad mundum sensibilem videbatur esse in vanum conditus, prout Iosephus declarat, licet quo ad Deum remansit in vita immortali, cum Christus dicat eum iustum. Mt. 23.d. A sanguine Abel iusti. Cain autem secundum Hieronymum et Hebraicam veritatem acquisitio seu possessio interpretatur, eo quod ipsi Cain posteritas successit in hoc mundo sensibiliter, licet vaga et profuga, unde he due denominationes non vere seu proprie sed mundane sunt, unde Augustinus in 15. de civitate Dei. Prior, scilicet Cain natus est filius huius seculi, posterior autem peregrinus in seculo, et pertinens ad civitatem Dei.
Numérotation du verset
Gn. 4,2
additio 2
additio 2
prol.|
{125}
In eodem capitulo quarto ubi dicitur in postilla : « Fuit autem Abel pastor ovium » etc. distinctio officiorum huiusmodi fratrum secundum bonitatem et malitiam potest considerari, ex hoc enim quod sciebat Abel iuste Deum maledixisse terram propter peccatum Ade, unde supra Gn. tertio capitulo Maledicta terra in opere tuo etc. Idcirco separavit se a terre cultura tamquam a re maledicta a Deo, et quia in illa sententia Ade non fuerunt pecora maledicta, ideo elegit sibi officium pastoris. Cain vero elegit sibi agriculturam quasi non curans de sententia divina predicta, quod ad contemptum reputatur.
Numérotation du verset
Gn. 4,3
marg.|
.3.
Factum est
etc. Adam enim docuerat filios colere Deum per oblationes de fructibus terre. Cain vero obtulit de peioribus et corrosis.
Numérotation du verset
Gn. 4,2
additio 3
additio 3
prol.|
In eodem capitulo 4. ubi dicitur in postilla : De fructibus terre, scilicet de peioribus etc. Non habetur ex littera, quod Cain obtulisset de peioribus et corrosis fructibus, ut postillator ait, simpliciter enim dicitur quod Cain obtulit de fructibus terre munera Domino. Sed ex providentia Abel, seu eius diligentia, intelligitur improvidentia Cain, similiter et eius negligentia. Ait enim Abel quoque obtulit de primogenituris gregis sui, et de adipibus eorum. Ex quo patet, quod elegit de pecoribus potiora, et de partubus pecorum meliora, quod Cain minime fecit. Unde Augustinus de questionibus Novi et Veteris Testamenti Abel de placidis potiora elegit, que Deo offerret. Cain vero velut rusticus negligens et improvidus nullam fecit electionem, ut per hoc intelligatur minus devotus.
Numérotation du verset
Gn. 4,2
replica
replica
prol.|
Correctorii contra Burgensem In capitulo quarto ubi postillator ponit Cain obtulisse de corrosis et peioribus etc. Burgensis accepit vel assumit contra eum, quod hoc non habeatur ex littera, sed dicit Cain fuisse rusticum et improvidum, et ex eo fuisse minus devotum, Sed nec hoc dictum Burgens. habetur ex littera, nec aliqua auctoritate confulcitur, unde et si dictum postillatoris in translatione beati Hieronymi non habeatur, sumpsit tamen magister historiarum ex alia translatione in qua habetur Nunc si recte offeras non recte dividas, quod dictum exponens dupliciter. In secunda expositione ponit de frugibus attritis et corrosis, et sic postillator secutus est eum et alios : Imo ex littera nostra rationabiliter trahi potest, quod Cain de melioribus non obtulerit, quia cum Abel commendetur ex his que obtulit, ideo a contrario sensu videtur accipienda reprehensio oblationis Cain.
Numérotation du verset
Gn. 4,4
marg.|
.4.
Abel quoque
etc. id est de melioribus animalibus. Et quia tales oblationes non erant accepte ex seipsis, sed ex bonitate offerentium, ideo sequitur :
marg.|
.5.
Et respexit dominus ad Abel
id est ad bonitatem eius, et per consequens ad eius munera.
Numérotation du verset
Gn. 4,5
marg.|
marg.| {114}
.6.
Ad Cain vero non respexit
propter eius maliciam, et per consequens nec ad eius munera. Secundo ponitur distinctio natorum in fraterna conversatione, cum subditur :
marg.|
.7.
Iratusque est Cain. In
videns gratie fratris innocentis.
marg.|
.8.
Et concidit vultus eius.
quia tristitia mentis apparet ex deiectione vultus. Si autem queratur quomodo percepit Cain fratris sui munera Deo accepta et non sua ? Dicendum quod hoc percepit per ignem immissum a Deo consumente oblationem Abel. unde habet translatio Theodotionis :
Et inflammavit Deus super Abel.
Talis enim inflammatio signum est manifestum divine acceptationis, liquet in oblatione Gedeonis. Iud. 6.d. et in oblatione Helie 3Rg. 18.f. et in oblatione Salomonis 2Par. 7.a.
Numérotation du verset
Gn. 4,6
marg.|
.9.
Dixitque dominus ad eum.
Hic ponitur ipsius Cain benigna admonitio ab ipso Deo, ut daretur sibi penitentie occasio, cum dicitur.
marg.|
.10.
Quare iratus es :.
quasi dicat non habens causam.
marg.|
.11.
Et cur concidit facies tua ?.
cum deberes esse hilaris propter bona fratris, et subditur causa.
Numérotation du verset
Gn. 4,7
marg.|
.2.
Recipiens
a Domino.
marg.|
.3.
Sin autem male
fratrem odiendo et persequendo.
marg.|
.4.
Statim in foribus
etc. id est ita patere erit mihi sicut ea que ponuntur in ostio. Unde et Secundo Metaphysicorum, Philosophus loquens de notitia primorum principiorum, que omnibus sunt nota, dicit
In foribus quis delinquet.
marg.|
.5.
Sed sub te
etc. id est tu poteris devincere peccatum, quia nullus peccat nisi volens.
Numérotation du verset
Gn. 4,8
marg.|
.6.
Dixique Cain.
Hic consequenter describitur ipsius Cain obstinatio : quia ex admonitione Domini non fuit motus ad contritionem, sed magis incepit machinari ad fratris innocentis occisionem, unde subditur,
Dixitque Cain ad Abel fratrem suum.
quid autem sibi dixerit non exprimitur in Hebraico textu, illud enim quod subditur in translatione nostra
Egrediamur foras,
non est de textu, et ideo dicunt Hebrei quod Cain dixit Abel fratri suo verba iniuriosa, querens occasiones occidendi eum, licet non sunt expressa in textu illa verba. et simile habetur ii. Re. v.a. ubi translatio nostra habet.
Proposuerat enim David in illa die premium et qui percussisset Iebuseum.
veritas Hebraica sic habet,
Et dixit David in illa die, Quicumque percusserit Iebuseum.
et non exprimitur ibi aliquid de premio, nec in particulari. nec in generali, Ita est hic in Hebraico textu, quod non exprimitur quod dixerit Cain ipsi Abel, sed secundum istam translationem subintelligitur,
Egrediamur foras. Et ideo
illud expressit, secundum autem Hier. In libro de Hebra. q. subintelligitur quod
{116}
Cain dixit Abel ea que dominus sibi dixerat eum increpando. secundum Hebreos subintelligitur verbum iniuriosum, ut predictum est.
marg.|
.7.
Cumque essent in agro.
Ad instinctum ipsius Cain secundum Hieronymum ut predictum est. Secundum Hebreos autem postquam Cain dixerat verba iniuriosa fratri suo, insidiatus est ei quomodo reperiret eum solum in agro, ubi interfecit eum, sicut cogitaverat.
Numérotation du verset
Gn. 4,8
additio 4
additio 4
prol.|
In eodem capitulo 4. ubi dicitur in postilla : Quid autem dixerat non exprimitur in Hebraico textu etc. Notanda est Glossa seu translatio Caldaica ipsius Ionathe, que apud Hebreos, quasi tante auctoritatis est, sicut textus, in qua in hoc loco sic habetur. Dixit Cain ad Abel fratrem suum. Non est iustitia, neque iudex, neque seculum aliud, nec remuneratio iustis, neque punitio impiis, et cum Abel hec omnia renuisset, consurrexit Cain etc. Ex quibus patet, quod Abel primus martyr fuit, sicut et primus sacerdos, et primus virgo. Unde Augustinus de mirabilibus sacre scripture. Triplex iustitia fuit in Abel. Prima fuit quia etiam munera Deo placita ut sacerdos obtulit, prosapiam generis in seculo non reliquit, et martyrii coronam sanguinis effusione promeruit, merito igitur huic dominus Iesus primatum iustitie hominum commisit, ita inquiens. A sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zacharie. Hec Augustinus.
Numérotation du verset
Gn. 4,9
marg.|
.8.
Et ait dominus.
Hic consequenter describitur ipsius Cain punitio. et quia pena non debet inferri nisi convicto de crimine ideo primo dominus convicit de occisione fratris. Secundo penam imponit, ibi :
Nunc igitur maledictus.
circa primum dicit sic.
marg.|
.9.
Ubi est Abel
etc. Non queris ex ignorantia, sed ut ex responsione eius convincat eum rationabilius.
marg.|
.10.
Qui respondit Nescio.
Addens mendacium featricidio, et excusationem falsam dicens.
marg.|
.11.
Numquid custos fratris mei sum ?.
quasi diceret, non cum tamen ex lege nature ad hoc obligaretur.
Numérotation du verset
Gn. 4,10
marg.|
.12.
Dixit ad eum scilicet.
dominus ad Cain.
marg.|
.13.
Quid fecisti.
credens occultare maleficium tuum.
marg.|
.14.
Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra.
ac si diceret, occisio eius est ita patens corom me. ac si sanguis eius hoc clamaret. Notandum quod in hebreo habetur :
Vox sanguinum fratris tui.
et dicunt Hebrei, quod dicitur sanguinum. In plurali, eo quod Cain interficiendo fratrem suum fuit reus sanguinis, non solum ipsius Abel sed etiam omnium quos genuisset si vixisset.
Numérotation du verset
Gn. 4,11
marg.|
{117}
.1.
Nunc igitur maledictus eris.
Hic consequenter determinat punitionem ipsius Cain iam convicti, et primo determinat penam. Secundo pene diuturnitatem, ibi
Omnis igitur qui invenerit.
Adhuc primo describitur punitio, Secundo Cain desperatio,ibi :
Dixitque Cain.
Primo igitur determinatur punitio, cum dicitur.
marg.|
.2.
Maledictus eris.
quia omnes maledicent tibi propter horrorem maleficii tui.
Numérotation du verset
Gn. 4,12
marg.|
.3.
Cum operatus fueris eam Non dabit tibi fructus suos.
Licet maledicta sit supra propter peccatum patris tui, amplius erit maledicta propter te. quia paucos fructus dabit tibi, et cum magno labore.
marg.|
.4.
Vagus profugus eris super terram omnibus diebus vite tue,
quia omnibus odiosus eris, et ideo in nullo uno loco securus eris.
Numérotation du verset
Gn. 4,13
marg.|
.5.
Dixitque Cain ad dominum.
Hic consequenter punitur ipsius Cain desperatio dicentis.
marg.|
.6.
Maior est iniquitas mea, quam veniam merear.
Quod exponunt catholici doctores desperative et affirmative dicentes quod Cain desperatus dixit, quod tantum erat peccatum suum quod non cadebat sub Dei misericordia,
{118}
unde dicit Augustinus : Mentris Cain, maior est Dei misericordia quam omnium peccatorum miseria. Doctores autem Hebrei exponunt predictum verbum interrogative, et negative ac si diceret Cain, est ne peccatum meum tantum quod non possim mereri veniam, ac si diceret, Non, per hoc indicans quod puniebat eum ultra condignum.
Numérotation du verset
Gn. 4,14
marg.|
.7.
Ecce eiicis me hodie
etc. Hic describitur pene inflicte diuturnitas, et exponitur ista littera dupliciter. Videns enim Cain se proiectum a facie Domini, et vagum et profugum super terram, timuit ne interficeretur a quocumque homine vel bestia occurrente, et dixit.
marg.|
.8.
Omnis igitur qui invenerit me occidet me.
Quasi refugiens hoc et timens. et petens Deo conservari. Aliter exponitur ad contrarium, scilicet quod Cain videns se derelictum a Deo et in tanta miseria constitutum, desideravit cito mori, ut sua miseria terminaretur, et ideo quasi mortem desiderans dixit Domino :
Omnis igitur qui invenerit me occidet me.
petens a Domino ut istud fieret. Et littera sequens videtur ad hoc concordare cum subditur :
Numérotation du verset
Gn. 4,15
marg.|
.9.
Dixitque ei dominus.
Non ut tu petis.
marg.|
{119}
.1.
Sed omnis
etc. Et sic propter timorem pene nullus audebit te occidere. Advertendum tamen quod ista littera.
Sed omnis qui occiderit Cain
etc. exponitur communiter sic intelligendo, quod occisor ipsius Cain debeat septuplum puniri, quam ipse Cain, sicut videtur sonare translatio nostra. Sed quomodo istud sit rationabile et quomodo fuerit adimpletum, non videtur, quia ille qui occidit Cain multo minus peccavit quam ipse Cain, et ideo non videtur rationabile, quod debeat septuplum puniri respectu illius. Modus etiam adimpletionis prout communiter assignatur non videtur rationabilis. Dicitur enimcommuniter quod Lamech interfecit eum, et punitio eius septupla fuit, quia in diluvio fuit summersus cum multis qui de eo descenderant. Sed hec punitio non plus videtur pertinere ad Lamech, quam ad alios homines illius temporis, qui omnes fuerunt summersi excepto Noe et filiis suis. Item Lamech descendit de Cain, et ideo filii Lamech erant etiam filii Cain, et ideo in tali punitione fuisset punitus Cain, sicut et Lamech.
marg.|
Propter quod aliter exponunt Hebrei dicentes quod ista punitio septupla refertur ad mortem Cain, sic exponendo litteram.
Omnis qui occiderit Cain.
Ibi est punctus et finis sententie, et subintelligitur graviter punietur sed modus punitionis non exprimitur : et talis modus loquendi in pluribus locis est in Sacra Scripturasecundum litteram Hebraicam, ut patet per exempla supra dicta de verbis Cain ad Abel. Quod autem subditur secundum nostram translationem.
Septuplum punietur,
secundum proprietatem Hebraici sermonis dicitur.
Septenis punietur,
quia in fine septem generationum Cain post multas miserias interfectus
{120}
est a Lamech in ultionem sanguinis fratris sui. Quod autem tunc essent complete septem generationes patet, quia ab Adam usque ad Lamech sunt sex generationes, et Lamech antequam interfecit Cain iam erat cecutiens ex senectute, et ante genuerat filios, et sic currebat septima generatio.
marg.|
.2.
Posuitque dominus in Cain signum
scilicet tremorem horribilem omnium membrorum, ut communiter dicitur. Et quod in faciem Cain signum impressit quo cognoscebatur ab omnibus fratrem suum innocentem occidisse, et sic abominabilis omnibus reddebatur.
marg.|
.3.
Ut non eum interficeret
etc. Hoc factum est non solum ad Cain diuturnam punitionem, sed etiam propter aliorum correctionem.
Numérotation du verset
Gn. 4,15
additio 5
additio 5
prol.|
In eodem capitulo 4. ubi dicitur in postilla : « Propter quod aliter exponunt Hebrei ».
prol.|
Hec expositio ultima que videtur approbari a postillatore est ipsius Rabbi Salomon et est valde inconsona littere. Tum quia dicere, quod cum dicitur Omnis qui occiderit Cain. est ibi finis sententie, et quod sub intelligitur graviter puniendus, et subticetur modus punitionis, totum hoc in {126} vanum fundatur, et contra litteram que statim exprimit gravitatem punitionis illius qui Cain occiderit. Sequitur enim immediate. Septuplum punietur. Tum quia veritas Hebraica in hoc loco nil significat nisi septuplum, prout translatio nostra habet. Idem enim vocabulum ponitur hic et in Ps. 11.b. ubi dicitur. Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terre purgatum septuplum. Et Is. 30.f. cum dicitur. Et lux solis erit septempliciter, sicut lux septem dierum, et sic in aliis consimilibus, unde ab aliis expositoribus Hebreorum et magis autenticis alio modo exponitur hoc littera ab hoc loco, ubi dicitur. Maior est iniquitas mea, quam misericordia Dei. Ad quod sciendum quod sententia divina contra Cain a Deo lata fuit gravior quam sententia lata contra Adam in tribus. Primo, quia Deus non maledixit Adam, sed terram, unde dixit : Maledicta terra in opere tuo. In sententia vero contra Cain lata, Cain fuit a Deo expresse maledictus, unde ibidem dicitur. Nunc ergo maledictus eris super terram. Secundo, quia in sententia Ade non continetur, quod terra non daret ei fructus, sed quod fructus haberet in labore et sudore vultus. Dicit enim. In laboribus comedes, et in sudore vultus tui visceris pane etc. Sed circa Cain gravius dicitur, scilicet quod terra nullos fructus daret sibi : Unde dicit. Cum operatus fueris terram, non dabit fructus suos. Tertio, quia Ade fuit assignatus locus sibi connaturalis ad habitandum, scilicet in loco in quo fuit creatus seu formatus. Dicit enim ibi : Misit eum dominus Deus de paradiso, ut operaretur terram de qua sumptus est. Ad Cain vero dicitur. Vagus et profugus eris in terra. Qua quidem Dei sententia a Cain audita, desperans de venia dixit. Maior est iniquitas mea, quam ut veniam merear. Petivit tamen quod non puniretur ultra hoc quod in sententia continebatur scilicet pena occisionis, que non continetur in sententia predicta, ut patet ex littera. Ad quod dicebat. Ecce eiicies me a facie terre, et a facie tua abscondar etc. hoc est dicere, Tu non condemnasti me morte occisionis, et tamen ex tua sententia hoc sequetur, quia ex hoc quod proiicis me, ut sim vagus et profugus super terram, non potero habere refugium in alio loco munito, et sic non possum facere aliquid ad meam tuitionem, nec etiam ero in protectione tua, eo quod me maledixisti, et de hoc dicit. Et a facie tua abscondar. Illi enim qui a Deo proteguntur, dicuntur abscondi a facie Dei. Iuxta illud Ps. 30.f. Abscondes eos a facie tua a conturbatione hominum etc. Ex quibus infert, quod isto modo incedendo vagus et profugus in terra. Omnis qui invenerit me, occidet me, et per consequens Cain pateretur iniustitiam, quia ultra sententiam a Deo taxatam, ut dictum est. Ad quod Deus condescendens sue petitioni tamquam iuste (quia ut scribitur. Non iudicabit Deus bis in idipsum) Respondit. Nequaquam ita fiet. hoc est dicere. Nolo quod tu patiaris ultra penas a me taxatas. Unde ad tuitionem ipsius Cain Deus duo fecit. Primo comminatus est magnam penam cuicumque occisori ipsius Cain, scilicet quod puniretur in septuplum, prout plane littera sonat, tam Hebraica quam latina, ut dictum est. Secundum etiam Deus fecit ad securitatem ipsius Cain ab occisione, quod sequitur scilicet. Posuit Deus in Cain signum, ut eum non interficeret omnis qui eum invenisset. Quod autem fuisset istud signum non exprimitur in littera, et ideo diversi diversa dicunt : sufficit tamen quod erat signum sufficiens, ut Cain esset ab occisione securus. Que quidem expositio satis videtur consona littere et rationi, non obstantibus obiectionibus. Postillatoris. Nam quod obiicit dicens quod occidens Cain multo minus peccasset quam ipse Cain, et ideo non debet septuplum puniri respectu illius, non videtur valere. Nam occisioni Cain debebatur maior pena in quantum erat contra specialem securitatem divinam, quia Deus eum securaverat cum appositione signi securitatis, ut dictum est. Cuius fractionis Deus taxavit maiorem penam quam in aliis homicidiis ratione securitatis supradicte. Et etiam quia maiores pene taxantur quandoque criminibus in quibushomines sunt proniores ad delinquendum, sicut erat in proposito, nam proniores sunt homines ad occidendum Cain ex gravitate sue malitie preterite quam alium hominem. Quod autem obiicit postillator secundo contra modum adimpletionis huiusmodi comminationis, dicens quod Cain fuit interfectus. {127} a Lamech etc. Non videtur etiam valere, nam ex littera non habetur : quod Cain fuisset interfectus a Lamech, nec ab aliquo. Cui concordat Hieronymus, de questiones novi et veteris testamenti dicens : Frustra putant qui arbitrantur quod Lamech dixerit de Cain, Occidi virum in furore meo, et iuvenem in vulnere meo. Hoc etiam sonat planus sensus littere, cum enim Cain Deo dixisset : Omnis qui invenerit me occidet me, Deus statim respondit, Nequaquam ita fiet. Unde non videtur rationabiliter dictum, quod assertio divina frustraretur. Et ideo secundum istam expositionem tenetur, quod Cain numquam fuerit interfectus sed solum fuit punitus iuxta divinam sententiam contra eum latam, ut dictum est usque ad diluvium, In quo quidem diluvio secundum quosdam de antiquis Hebreorum submersus fuit Cain et tota posteritas eius. Ideo dicunt quod scriptura non dicit quanto tempore vixerit Cain, nec etiam aliquis de suis successoribus, sicut in aliis ponit, eo quod omnes uno et eodem tempore vitam finierint. Et probabiliter potest dici quod ideo Deus voluit tueri Cain ab occisione, ut pena sui facinoris diuturnis ab omnibus perciperetur, quam si modicum tempus durasset sub ea, sicut etiam voluit eum per mundum discurrere vagum et profugum, ut non solum in uno loco seu regione, sed in multis et variis iustitia Dei erga ipsum ostenderetur, iuxta illud Ps. 58 capitulo Ne occidas eos, ne forte obliviscantur populi mei, sed amore eos in virtute tua, et disperge eos etc. ut ibidem forte amplius declarabitur.
Numérotation du verset
Gn. 4,15
replica
replica
prol.|
Item in eodem capitulo ubi postillator postquam posuit expositionem illius passus :
Omnis qui occiderit Cain
septuplum
punietur, quia occisor debeat septies plus puniri quam Cain
, et probat illam expositionem non esse apparentem, quo ad rationem et etiam executionem, et aliam adducit expositionem illius littere quam sumpsit a Iosepho et magistro historiarum, quibus Burgens. se opponit, multa quasi ficta supponens, et rationibus postillatoris non satisfaciens. Supponit primo quod Cain petivit a Domino, quod ultra sententiam latam contra se, non puniretur Et quia in sententia Dei non continebatur Cain interfectio, petivit quod non interficeretur, quod tamen dixi sequi ex Dei sententiam, quia maledictus, quia vagus, et profugus, ideo non habuit protectionem Dei, sed ne ipse potuit ad aliquam munitionem habere refugium. Sequitur igitur :
Quicumque inve<nerit> me inter<ficiet> me
et sic pateretur iniustitiam contra latam sententiam. Supponit secundo Burgens. quod hic requisitioni tamquam iuste Deus condescendens dixit, Nequaquam ita fiet, et sic Deus pro tuitione Cain duo fecit, Primo, quia comminatus est occisori penam septuplam. Secundo quia posuit signum in Cain, quod eum non interficeret qui eum invenisset. Sed Burgensis qui semper innititur littere in his suppositionibus valde videtur a littera recedere, cum huiusmodi petitio Cain et requisitio nullibi videatur habere fundamentum. Et specialiter fictum est, quod allega verti se nullum habere posse refugium, eum statim nato filio eius primogenito quem vocavit Enos, edificavit civitatem, ut dicitur in littera, in quo secundum Iosephum recollegit de rapina viventes, primus {129} terre terminos posuit. et muros fecit, timidus. quia propter Dei sententiam pro sui securitate se recepit in eis. Idem dicit magister historiarum, Nec verbum Cain scilicet
quicumque invenerit me occidet me
videtur sonare impetitionem vel requisitionem, sed potius in desperationem. Nec verum est Deum condescendisse illi petitioni tamquam iuste, nam si petitio fuisset non erat iusta, sed potius iniqua, quia preposuit salutem corporalis vite saluti eterne et anime, de qua desperavit dicens, Maior est iniquitas mea quam ut veniam merear. Ex quibus figmentis Burgens. concludit, quod Cain non fuit interfectus, sed diluvio reservatus, quod quia ex scripturis nullum habet fundamentum, ea facilitate contemnitur, qua probatur secundum regulam beati Hieronymi Nec satisfacit Burgens.rationibus postillatoris. Cum enim arguit, quod non videtur rationabile interfectionem Cain gravius debere puniri, quam fratricidium. Respondet Burgens. quod ista gravitas pene debeat attendi penes securitatem ei datam, contra quam occisor Cain faciens, septuplam penam mereretur. Sed illa responsio non videtur valere, quia illa securitas Cain data non fuit publica aliis potentibus eum occidere, et sic siquis eum occidisset ignoranter, illi securitati contravenisset, et sic maneret ratio ficta, quia non est rationabile, peccatum ex ignorantia procedens, plus puniri quam fratricidium. Nec signum impositum in Cain potuit esse significativum illius securitatis, nisi per modum cuiusdam compassionis, ut qui vidisset eum capite et manibus tremulum, vel aliud signum sue miserie expressivum, potius moveretur ad miserendum quam occidendum. Nec satisfacit secunde rationi postillatoris facte, qua arguit de executione pene comminate. Respondet Burgens. quod oportet dicere, nec Lamech, nec quemcumque Cain occidisse propter sententiam Dei qua dixit. Nequaquam hoc fiet, alias videretur sententia Dei frustrata, si occisus fuisset. Sed nec ista responsio valet, Deus enim assecuravit Cain quod rationibus per eum allegatis, videlicet quia maledictus, quia a facie Dei eiectus, quia vagus et profugus, et in detestationem fratricidii nequaquam deberet a quocumque occidi et hoc utique servatum est, et non frustratum, quia occisio eius secundum historiam vulgatam non provenit ex causis illis, sed fuit mere casualis et inuoluntaria, nec contraventum fuit per hoc divine assecurationi prefatis rationibus facte. Rationes autem Burgens. quibus persuadere nititur suum propositum non valent, quia non sequitur, Scriptura non facit mentionem quanto tempore Cain vixit, sed in aliis facit, igitur diluvio summersus est, nam scriptura communiter non prosequitur generationes et etates, nisi eorum qui sub cultu unius Dei perstiterunt. Si enim aliquando alias genealogias tangit, breviter id et occasionaliter facit. Nec dignum fuit multam ipsius fratricide et sue posteritatis fatere memoriam, quia communiter usque ad diluvium ad vitia defluxerunt. Fit igitur de eis memoria sicut de Esau et Ismael etc. Argumentum igitur non valet : Non fit de Cain multa memoria, igitur servatus est usque ad diluvium, et non occisus, sed potius posset inferri oppositum, quod igitur fuisset occisus saltem casualiter, ut dictum est. Nec secunda eius ratio valet, quod videlicet debuit servari diluvio, ut pena facinoris ab hominibus diuturnius perciperetur. Nam per hoc argumentum, hodie deberet servari, ut cohiberentur homines a fratricidiis, quia hodie pugna fratrum satis communis est. Nec potuit occisio illa diluvium multum precedere, quia ipse Lamech senio cecutiens cum occidit qui diluvio periit patet in littera. Sufficit igitur eius peccatum et penam scripto commendare ad futurorum instructionem et cautelam. Ratio igitur hec Burgens. reducitur ad contrarium, nam si Cain durasset usque ad diluvium, eius etas super omnium in Scriptura enumeratorum etates excessisset, merito igitur rememorabilis.
Numérotation du verset
Gn. 4,16
marg.|
.4.
Egressusque Cain a facie Domini.
A divinitate que ubique est nullus potest egredi : sed egressus est a facie similitudinis vel creature, in qua Deus loquebatur.
marg.|
.5.
Habitavit profugus ad orientalem plagam Eden.
Per Eden intelligitur paradisus terrestris, in penam enim Cain factum est, ut expelleretur versus illam regionem delectabilem et felicem, quam per peccatum patris amiserat, ut inde haberet materiam doloris, quia illuc accedere non valebat.
Numérotation du verset
Gn. 4,17
marg.|
.6.
Cognovit autem Cain uxorem suam
etc. Hic describitur ipsius Cain generatio. Et si queratur, unde habuit uxorem ? Respondetur quod Adam habuit aliam prolem, que in Scriptura non est expressa. Unde dicunt Hebrei quod in quolibet partu, Eva peperit geminos scilicet masculum, et feminam, et sic dicitur communiter, quod Cain accepit sororem suam hoc enim oportuit fieri pro illo tempore ad multiplicandum genus humanum.
marg.|
{121}
.1.
Et edificavit civitatem.
Ad sui defensionem, quia semper erat in timore et tremore positus, ut predictum est.
Numérotation du verset
Gn. 4,17
additio 6
additio 6
prol.|
In eodem capitulo. 4. ubi dicitur in postilla : Et edificavit civitatem ad sui defensionem.
prol.|
Dicitur a quibusdam Hebreorum expositoribus, quod cum ex sententia divina terra non dabat fructus suos, Cain (ut dictum est) idcirco habuit dimittere agriculturam, quam sibi primo elegerat in officium, ut supra in littera continetur. Et quia secundum Augustinum Deus aDeoest bonus, ut etiam ex malis quandoque eliciat bona, ex hoc fuit secutum, quod Cain et sua posteritas in artibus mechanicis inveniendis studuerunt, que quidem artes ad convictum hominum sunt utiles. unde ipse Cain primo invenit artem seu prudentiam politicam, de qua dicit : <Edificavit civitatem. Lamech autem qui penultimam generationem post Cain obtinuit, invenit tres artes pro tribus filiis suis scilicet artem faciendi tentoria, ut facilius de loco malo seu pestifero in locum convenientem moverentur. Et artem faciendi musica instrumenta, ut iocundius tristia mundi portarentur. Et artem ferrariam ad arma bellica fabricanda, ut tutius ab inimicis et bestiis vivere possent. In qua quidem politia et artibus, nimirum si Cain a Deo eiectus et posteritas sua, ceteros homines precessissent, quia ut Lc. 15.b. dicitur, Filii huius seculi prudentiores sunt filiis lucis in generatione sua, quod intelligitur de prudentia humana.
Numérotation du verset
Gn. 4,18
marg.|
.2.
Porro Henoch
etc. Ista genealogia describitur, ut perveniretur ad Lamech qui Cain occidit. De quo sequitur :
Numérotation du verset
Gn. 4,18
moraliter
moraliter
marg.|
{101}
.1.
Genuit Lamech
etc. Lamech qui interpretatur doctrina signat malum hominem, litteratum tamen, qui accipit duas uxores id est beneficia plura ecclesiastica, quorum quodlibet per se deberet sufficere consideratis conditionibus status et persone : Generat autem quatuor pueros, scilicet
Numérotation du verset
Gn. 4,19
marg.|
.3.
Qui accepit
etc. Hic primus introduxit bigamiam contra nature institutionem, que fuit unius cum una.
Numérotation du verset
Gn. 4,20
marg.|
.4.
Genuitque Ada.
Ipse enim adinvenit artem faciendi tentoria, ut pastores haberent domos portatiles ; quia oportet eos frequenter transire de loco ad locum.
Numérotation du verset
Gn. 4,20
moraliter
moraliter
marg.|
.2.
Iabel qui fuit
etc. Invenit enim tentoria pastorum ad que rendum pascua de loco ad locum, et ideo significat multiplicitatem et diversitatem ferculorum.
Numérotation du verset
Gn. 4,21
marg.|
.5.
Et nomen fratris
etc. Hebrei dicunt in melo et cithara ipse enim primo adinvenit instrumenta musica.
Numérotation du verset
Gn. 4,22
marg.|
.6.
Sella quoque
etc. Hebrei dicunt limator.
marg.|
.7. In
cuncta opera eris, et ferri.
Quia artem ferrariam adinvenit. Hebrei dicunt quod ipse adinvenit arma ad occidendum, et in hoc fuit imitator patris sui Cain, qui fuit occisor. De Iabel fratre suo ex patre dicunt quod fecit tentoria ad ponendum idola. Et de Tubal dicunt quod canebat instrumentis musicis coram idolis, ea venerando. Ex quo patet quod {102} isti qui descenderunt ex Cain, fuerunt mali et perversi.
marg.|
.8.
Soror vero
etc. Ista adinvenit lanificium ad faciendum vestes, cum prius homines pellibus animalium tegerentur.
Numérotation du verset
Gn. 4,22
moraliter
moraliter
marg.|
.2.
Iabel qui fuit
etc. Invenit enim tentoria pastorum ad que rendum pascua de loco ad locum, et ideo significat multiplicitatem et diversitatem ferculorum.
marg.|
.4.
Tubalcaim qui.
Et per hec subintelliguntur alia metalla, scilicet auri et argenti et huiusmodi, et significat multiplicitatem et superabundantiam vasorum auri et argenti, et huiusmodi.
marg.|
.5.
Et Noema.
Et que reperit lanificium ad curiositatem vestium, cum prius homines pellibus animalium uterentur, sicut dicitur Gn. 2.
Fecit Deus Ade et uxori sue tunicas pelliceas. In
predictis vero quatuor expendunt superflue multi clerici ecclesiastica bona, et de aliis turpibus ad que inducunt ista quatuor.
Numérotation du verset
Gn. 4,23
marg.|
.9.
Dixitque Lamech
etc. Istud interponitur ad ostendendum occisionem Cain. Unde sequitur :
marg.|
.10.
Quoniam occidi virum.
Istud exponitur communiter sic. Lamech enim qui bigamiam introduxerat, in uxoribus fuit punitus, quia per que quis peccat, per hec et torquetur, et ideo tam senex factus a suis uxoribus male tractabatur, et volens eas reprimere a malis que sibi faciebant dixit eis.
Quoniam occidi virum
etc. Ad cuius intellectum sciendum quod Lamech iam cecutiens cum puero ductore exiverat in campum ad venandum, et non pro carnibus, quia illis non vescebantur homines, sed pro pellibus quibus induebantur, et Cain inter fruteta latebat, quia semper in timore erat, quem videns ille iuvenis, qui erat acutioris visus quam Lamech, suspicatus est esse bestiam aliquam, et ideo dixit ipsi Lamech quod illuc dirigeret iaculum, vel sagittam quo facto, cum percepisset se interfecisse Cain, cuius occisionem Dominus sibi gravi pena prohibuerat, tantum verberavit puerum quod interfecit eum, et
{123}
hoc est quod dicitur.
Occidi virum
id est Cain.
marg.|
.1. In
vulnus meum
etc. id est per vulnus a me illatum.
marg.|
.2.
Et adolescentulum
etc. me dirigentem.
marg.|
.3. In
livore
etc. per livorem a me sibi indictum, quia non occiderat eum vulneratione, vel gladio sed per ictus graves sine effusione sanguinis qui faciunt carnem nigrescere sub cute.
Numérotation du verset
Gn. 4,23
replica
replica
prol.|
Item in eodem capitulo Burgensis pro confirmatione sue assertionis prefate contra postillatorem ponit pro regula, quod videlicet illa expositio sit magis litteralis que pauciora extra litteram presupponit, secundum quam regulam nititur exponere illum passum.
Occidi virum in vulnus meum
etc. Sic quod quia uxores Lamech attendebant filios
{130}
suos proficere in artibus mechanicis specialiter, quoniam Lamech docuit Tubalcain cuncta opera eris et ferri, timebant ergo mulieres ne forte ex illa arte introducerentur arma bellica, quibus homines disponerentur ad homicidia et vulnerationes, ideo Lamech volens eas ab isto timore retrahere dixit
Occidi virum in vulnus meum
etc. quasi dicat possum occidere virum in vulnere sive livore, sine armis, sicut fecit Cain quando nondum erant inventa arma bellica, ideo pro inventione huius artis non est pena rationabiliter timenda, etiam si occasione huiusmodi artis quis occideretur, non esset ita penale sicut fratricidium Cain, qui malo proposito occidit, eum ars illa ad multa utilis, principaliter occidere non intendat. Sed videtur Burgensis proprie regula contravenire multipliciter, secundum quod multa imo omnia extra litteram, imo contra litteram presupponit. Contra litteram primo est quod Lamech docuit artes filios suos, cum in littera expresse habeatur filios suos fuisse artium patres et inventores, secundum magistrum historiarum. Secundo presupponit illas insolentes mulieres fuisse sollicitas de periculis armorum, quod ex littera fundamentum non habet, sed potius oppositum cum iam mulieris magna ex parte huiusmodi timoribus non occupentur. Sed verisimile est si quis respectus mulierum fuit ad illas artes, quod potius attribuebant utilitati defensionis contra bestias, et alias hostilitates quam periculis vulnerationis. Sunt enim arma de directo plus in defensionem quam in offensionem. Tertio supponit, quod verbum Lamech, Occidi virum etc. exponitur id est possum occidere virum, que expositio est valde extorta, nec tali expositione timore mulierum fuisset minoratus, sed auctus Quomodo enim mulieres (ut dicit Burgensis ) solum timuerunt mortem ex armis. si secundum illam expositionem Burgens. Lamech declarasset non solum armis occisiones et vulnera provenire, sic multiplicare inconveniens, non est solvere, nec ex omnibus illis adhuc habetur clarus intellectus illius quod sequitur, Septuplum ultio dabitur de Cain, Lamech septuagesies etc. Septupla enim ultio non est imprecata Cain propter fratricidium a proposito factum, ut Burgensis pretendit, sed est comminata occisori Cain, ut patet in littera, Extra litteram igitur, imo contra litteram sunt omnes iste suppositiones Burgensis, per consequens minus authentice.
Numérotation du verset
Gn. 4,24
marg.|
.4.
Septuplum ultio
etc. secundum sententiam Domini.
marg.|
.5.
De Lamech vero qui occidit Cain septuagiessepties
id est multo gravius punietur qui occiderit Lamech, ac si diceret uxoribus suis : Quare me tantum affligitis, quia si per istam afflictionem moriar, graviorem penam incurretis. Sed ista expositio non videtur rationabilis. Primo, quia non est verisimile quod vir illius temporis quando vigebat fortitudo hominum tantum affligeretur a duabus mulieribus. Secundo quia due uxores unius viri raro concordant, et ideo si una fuisset sibi tediosa, verisimile est quod alia fuisset sibi propitia. Item Lamech iam genuerat plures filios, ut predictum est, de quibus non est verisimile, quod permistissent patrem suum ita tractari, maxime illo tempore, in quo erat maxima reverentia ad patres. Item sup. improbatum est quod Lamech occisor ipsius Cain septuplum deberet puniri. Item frivolum videtur quod aliquis puniretur septuagiessepties si occideret Lamech, et ideo aliter exponunt aliqui Hebrei dicentes quod uxores Lamech quando audiverant diluvium debere mundare propter luxuriam illius temporis, sicut dicitur infra. 6.b.
Omnes quippe caro corruperat viam suam.
de quo vitio Lamech erat notatus, ideo subtrahebant se a concubitu Lamech dicentes : Ad quid concipiemus et pariemus filios, quia una die superveniet diluvium et interficiet eos, et ideo volens eas inducere ad coitum dicebat.
Occidi virum in vulnus
etc. Et sic exponitur negative, ac si diceret. Occidi virum et adolescentulum in livorem id est ex invidia, sicut fecit Cain qui interfecit Abel quasi dicat non. Et vocatur hic Abel vir propter perfectionem virtutis, et adolescentulus. quia adhuc erat iuvenis quantum ad annos, sed ista expositio videtur extorta, scilicet quod predictum verbum.
Occidi virum
etc. Intelligatur de Abel. Item videtur contra verbum Domini, Lc. 17.f.
Edebant et bibebant, ducebant uxores, et dabantur ad nuptias usque in diem in quo intravit Noe in arcam, et venit diluvium, et perdidit omnes.
Ex quo videtur quod mulieres, predicte non retrahebantur a copula carnali propter timorem diluvii.
marg.|
Et ideo exponitur quod iste mulieres refugiebant concubitum Lamech, propter horrorem facti sui, sciebant enim cum interfecisse Cain, cuius occisionem dominus prohibuerat sub gravi pene. Interfecisse etiam filium proprium Tubalcain, quem dicunt Hebrei aliqui fuisse directorem ipsius Lamech in occisione Cain, et ideo propter ista timebant probabiliter ne proles ab eo genita post predicta esset a Deo graviter punienda, propter quod Lamech volens super hoc eas pacificare excusabat se dicens.
Quoniam occidi virum in vulnus meum.
ac si diceret. Licet occiderim Cain, hoc fuit preter intentionem, credens interficere bestiam, et adolescentulum in livorem meum, ac si diceret,
{124}
licet iuvenis me dirigens ex verberatione quem et inutili, fuerit mortuus, tamen ad hoc fui motus ex livore, id est ex dolore concepto, eo quod interfeceram Cain contra preceptum Domini, et ideo facta mea sunt gravia.
Septuplum ultio dabitur de Cain,
ac si diceret. Si igitur Cain qui fuit pessimus non fuit interfectus nisi usque ad septimam generationem, multo fortius ergo qui leviter peccavi, non puniar in prole mea usque ad multo plures generationes, vel usque in generationes sine termine. Et talis modus loquendi est in evangelio Matthei 18 capitulo
Non dico tibi usque septies, sed usque septuagiessepties
id est toties quoties, absque determinatione numeri.
Numérotation du verset
Gn. 4,24
additio 7
additio 7
prol.|
In eodem capitulo 4. ubi dicitur in postilla : « Aliter exponitur quod iste mulieres « etc.
prol.|
Prout dictum fuit in additione precedenti, non habetur ex littera quod Lamech interfecisset Cain, nec etiam quod Cain fuisset interfectus ab aliquo, sed potius ex littera potest oppositum comprobari, ut dictum est, quia de facto Lamech cum uxoribus suis scriptura non facit expressam mentionem, sed solum de verbis que eis dixerit, Occidi virum etc. Ideo diversi diversimode hoc exponunt. Sed attendendum est in hoc loco et similibus ubi scriptura pretermittit totalem narrationem facti, illa expositio videtur esse magis litteralis, que minus presupponit de facto in littera non expressio, eo quod iuxta sententiam Hieronym. Que auctoritate scripture non habentur, eadem facilitate † condemnantur que approbantur. Unde in proposito expositio ultima, quam videtur postillator approbare, in qua presupponitur quod Cain fuit interfectus a Lamech, et etiam Tubalcain filius eius, eo quod erat director suus etc. que in littera nullum habent fundamentum, non videtur tenenda, sed magis videtur propinqua littere et rationi expositio Rabbi Moyses Gerundensis qui retractans expositionem Rabbi Salomon quam postillator tenet, aliter hunc passum exponit, continuando hec verba Lamech cum precedentibus, sic scilicet quod quia uxores Lamech videbant, quod Lamech instrueret filios suos in artibus mechanicis, inter quos Tubalcain iunior erat malleator et faber in cuncta opera eris et ferri. Timebant ergo mulieres, ne forte ex hac arte introducerentur arma bellica, quibus homines disponerentur ad vulnerationes et homicidia, et huiusmodi, et ideo Lamech retrahebat eas ab isto timore dicens, Occidi virum in vulnus meum etc. quasi dicat possem occidere virum in vulnere vel livore sine armis, sicut fecit Cain, quia nondum erant inventa arma bellica, et ideo pro inventione huius artis non est pena rationabiliter timenda. Et etiam si forte aliquis eventus occurrisset contrarius scilicet cum contingeret quod aliquis homo fuisset occisus vel vulneratus occasione huius artis ferree noviter invente. non debetis timere quod Deus me puniret, eo quod dedissem operam tali arti, quia si septuplum ultio dabitur de Cain, qui insidiose et ex † previa intentione interfecit Lamech viro qui non occidit,
{128}
nec intendit occidere sed potius artem invenire ad multa alia utile multo amplius ultio a Deo daretur scilicet septuagiessepties, quod significat numerum ampliorem sine terminatione, prout postillator dicit.
Numérotation du verset
Gn. 4,25
marg.|
{124}
.6.
Cognovitque adhuc Adam.
Descripta generatione Ade delenda, hic describitur eius generatio ornanda et eligenda, quia de ista natus est Noe, qui reparavit seculum.
marg.|
Dicit igitur :
Cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam.
Dicitur communiter quod Adam interfecto Abel proposuit continere de cetero, et diu continuit, sed postea ex Dei revelatione admonitus cognovit uxorem suam, ut per illam lineam nasceretur Christus, et non Cain qui erat a Domino maledictus. Hebrei autem aliter exponunt continuando hanc litteram ad precedentem, dicentes quod Lamech fecit conveniri uxores suas coram Adam, qui erat pater et iudex eorum, eo quod nolebant sibi reddere debitum, et cum Adam eas increpasset et cogere vellet ad redditionem debiti, dixerunt ei : Castiga prius temetipsum, quia iam a multis annis segregasti te ab Eva uxore tua quantum ad torum, et tunc cognovit Evam uxorem suam, ne exemplo sui impediretur multiplicatio generis humani. Si autem contra hanc expositionem obiiciatur, non est verisimile quod in centum triginta annis quibus tantum vixit Adam ante generationem Seth secundum Hebreos generatio descendens per Cain processisset usque ad septimam generationem, cum homines tunc centum annorum, et aliquando plus incipiebant generare, ut dicetur sequenti capitulo . Filii autem Lamech erant iam in septima generatione ab Adam, ut supra dictum est, et ideo non videtur Lamech et eius uxores adhuc esse tempore generationis SEthicorum Dicendum quod filii Seth erant continentes et religiosi, ideo tarde incipiebant generare. Sed filii Cain mali erant, et luxurio si, ideo festinabant accipere uxores, propter quod in toto tempore vel minori potuit esse ibi processum usque ad septimam generationem tempore Lamech et uxorem eius.
marg.|
.7.
Vocavitque nomen eius S
Ethicorum
Seth
שת
, a verbo Sath
שת
id est posuit, interpretatur positio propter quod sequitur :
marg.|
.8.
Posuit mihi
etc. Qui fuit iustus et ut sic ex isto iusto nascatur Christus.
Numérotation du verset
Gn. 4,25
additio 8
additio 8
prol.|
In eodem capitulo 4. ubi dicitur in postilla :
Cognovit quoque
etc. Descripta generatione delenda, hic etc. Iste hebraice fabulationes non requiruntur ad littera expositionem. non enim ex hec quod legitur. Adam granuisse nisi cum esset centum triginta annorum habetur : quod Adam proposuisset continere de cetero propter mortem Abel. Manifestum est enim quod preter personas genitas in littera expressas. Adam genuit alios filios et filias, ut littera testatur. Et similiter dicendum de Seth, et Enos et aliis. Scriptura tamen fecit mentionem de istis propter honorum descendentium ab eis, patriarcharum scilicet et prophetarum, et precipue propter reverentiam Christi qui est super omnes. Nec est verisimile, quod cum Adam esset in 130. sue etatis anno, Lamech qui erat in septima generatione ab Adam, esset iam in etate apta ad contrahendum, prout sequitur ex ista fabulatione Hebreorum, presertim illo tempore, in quo nullus circa etatem sexaginta annorum legitur generasse.
Numérotation du verset
Gn. 4,25
replica
replica
prol.|
Item In capitulo, ubi postillator dicit de continentia Ade post mortem Abel usque ad generationem Seth, Burgensis dicit illam continentiam habere vim ex fabulis Hebreorum. Sed hoc non videtur, nam Strabus (ut eum allegat magister historiarum) dicit Adam vovisse continentiam sempiternam, sed per angelum Deo iubente admonitus votum solvit, ut Deus filius ex eo nasceretur, potius enim ratio adducta per Burgensem de Lamech iudaica fabula videtur.
Numérotation du verset
Gn. 4,26
marg.|
{124}
.9.
Sed et Seth natus est et filius
etc. Ipse enim instructus a patre iusto tantum profecit in cultu divino quod adinvenit quedam verba devota ad deprecandum Deum. Littera hebraica2 sic habet3 :
Tunc ceptum est ad invocandum
vel
tunc incepit invocari nomen Domini
b
,
quod exponunt Hebrei de idololatria, quia (ut dicunt) tunc inceperunt homines attribuere nomen Domini creaturis, ut Soli et Lune, et idolis, non tamen ab isto Enos, qui iustus fuit et devotus sed a filiis Cain sibi contemporaneis, sicut supra dictum est de Iabel et Tubal.A
b אָז הוּחַל לִקְרֹא
2 Littera hebraica]
inv. Re171
3 habet] + אז תפתל לקלא id est
Ed1590
, אוחלחפףלה id est
Ed1603
Numérotation du verset
Gn. 4,26
additio 9
additio 9
prol.|
{128}
In eodem capitulo quarto ubi dicitur in postilla : « Iste incepit invocare nomen Domini »etc. Expositio Hebreorum in hoc loco est inconsona littere et rationi. Primum patet, Nam invocare nomen Domini semper sonat in bonum, nec accipitur in mala significatione, unde infra. 12. ca. de Abraham dicitur, Et invocavit nomen eius. Et infra capitulo 13. a. Et invocavit nomen Domini, quod non intelligitur nisi de invocatione ad latriam pertinere, et sic de similibus, unde quod in hoc loco invocare nomen Domini, intelligatur deidololatria, nullum habet fundamentum in littera. Secundum patet, nam secundum sanctum Thomam secunda secunde q. 94. In prima etate non fuit idololatria propter recentum memoriam creationis mundi, ex quo adhuc vigebat cognitio unius Dei in mente hominum, Dicere enim quod a filiis Cain, contemporaneis ipsi Enos ceperit idololatria, est omnino irrationabile, quia si sic hec inceptio fuisset ab eis qui fuit appropriata, sicut Tubal, qui fuit pater canentum, et Tubalcain qui fuit malleator et faber, ut supra eodem capit. Non autem ipsi Enos hoc erat appropriandum, quod erat adhuc immunis.
Numérotation du verset
Gn. 4,26
replica 1
replica 1
prol.|
{128}
In eodem capitulo quarto ubi dicitur in postilla : « Iste incepit invocare nomen Domini »etc. Expositio Hebreorum in hoc loco est inconsona littere et rationi. Primum patet, Nam invocare nomen Domini semper sonat in bonum, nec accipitur in mala significatione, unde infra. 12. ca. de Abraham dicitur, Et invocavit nomen eius. Et infra capitulo 13. a. Et invocavit nomen Domini, quod non intelligitur nisi de invocatione ad latriam pertinere, et sic de similibus, unde quod in hoc loco invocare nomen Domini, intelligatur deidololatria, nullum habet fundamentum in littera. Secundum patet, nam secundum sanctum Thomam secunda secunde q. 94. In prima etate non fuit idololatria propter recentum memoriam creationis mundi, ex quo adhuc vigebat cognitio unius Dei in mente hominum, Dicere enim quod a filiis Cain, contemporaneis ipsi Enos ceperit idololatria, est omnino irrationabile, quia si sic hec inceptio fuisset ab eis qui fuit appropriata, sicut Tubal, qui fuit pater canentum, et Tubalcain qui fuit malleator et faber, ut supra eodem capit. Non autem ipsi Enos hoc erat appropriandum, quod erat adhuc immunis.
Numérotation du verset
Gn. 4,26
replica 2
replica 2
prol.|
Item in eodem capitulo ubi postillator propter litteram Hebraicam que habet Cepit invocare nomen Domini, dicit Hebreos exponere de idololatria. Sed Burgensis Hebreorum expositionem improbans, dicit. duo. Primum, quod invocare nomen Domini semper sonat in bonum. Secundum, quod in prima etate non fuit idololatria. Allegat enim ad hoc sanctum Thomam secunda secunde, questione nonagesimaquarta. Sed primum non videtur verum quia in prophetis et evangelio sepe iteratur. Populus hic labiis me honorat etc. Et cum orationem multiplicaveritis non exaudiam, que cum ad invocationem Dei pertineant non tamen sonant in bonum ut patet. Nec secundum dictum est ita certum quin sententia magnam patiatur instantiam. Nec ratio sancti Thome ad id cogit, quia si memoria recens creationis exclusit idololatriam per mille et plures annos, memoria severe punitionis per diluvium debuit excludere adhuc per plures annos, certum tamen est, quod cito post diluvium deflexerunt ad idola homines imo beatus Augustinus decimosexto de civitate Dei dicit quod a benedictione filiorum Noe usque ad Abraham de commemoratione iustorum, qui Deum pie colorent per annos plusquam mille siletur, aliquos tamen non defuisse credendum est. Hec Augustin scilicet
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Gn. 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 08/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=03&chapitre=03_4)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Gn. 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 08/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=03&chapitre=03_4)
Notes :