Nicolaus de Lyra

Capitulum 8

Numérotation du verset Gn. 8,1 

Recordatus est1
1 est P14417 Rusch Edmaior. ] om. Weber
autem Deus Noe cunctorumque2 animantium et omnium iumentorum que cum eo erant3 in arca et4 adduxit spiritum
2 cunctorumque P14417 Rusch Edmaior. ] cuntarumque Weber |
3 cum eo – erant Rusch ] inv. Weber |
4 et Rusch ] om. Weber |
super terram et imminute sunt aque.
Numérotation du verset Gn. 8,2 

Et clausi sunt fontes abyssi et cataracte celi et prohibite sunt pluvie de celo.
Numérotation du verset Gn. 8,3 

Reverseque sunt5 aque de terra euntes et redeuntes
5 sunt Rusch ] om. Weber
et ceperunt minui post centum quinquaginta dies.
Numérotation du verset Gn. 8,4 

Requievitque arca mense septimo, vicesima septima die mensis super montes Armenie.
Numérotation du verset Gn. 8,5 

At vero aque ibant et decrescebant usque ad decimum mensem. Decimo enim mense, prima die mensis, apparuerunt cacumina montium.
Numérotation du verset Gn. 8,6 

Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noe fenestram arce quam fecerat, emisit6 corvum.
6 emisit ΩJ Rusch ] dimisit Weber
Numérotation du verset Gn. 8,7 

Qui egrediebaturet non7 revertebatur donec siccarentur aque super terram.
7 non ΩJ Rusch ] om. Weber; Cor3 ( Quidam antiqui codices habent: QUI EGREDIEBATUR ET REVERTEBATUR DONEC etc. Unde in hebreo habetur: QUI EGRESSUS EST EXIENS ET REVERTENS DONEC etc. Quam litterem etiam exponit Andreas ); cf. ANDREAS DE SANCTO VICTORE, Expositio super heptateuchum (Gn.), CCCM 53, lin. 1561: « In hebraeo: Qui egressus est, exiens et reuertens donec siccarentur aquae super terram ».
Numérotation du verset Gn. 8,8 

Emisit quoque columbam post eum ut videret si iam cessassent aque super faciem terre.
Numérotation du verset Gn. 8,9 

Que cum non invenisset ubi requiesceret pes eius reversa est ad eum in arcam, aque enim erant super universam terram. Extenditque manum suam8 et apprehendens eam9 intulit in arcam.
8 suam Cor3 ( moderni et hebrei ) Rusch ] om. Cor3 (antiq. non habent) ΩJ Clementina |
9 apprehendens eam Rusch ] apprehendensam Weber |
Numérotation du verset Gn. 8,10 

Exspectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca.
Numérotation du verset Gn. 8,11 

At illa venit ad eum ad vesperum10 portans ramum olive virentibus foliis in ore suo. Intellexit ergo Noe quod cessassent aque super terram.
10 vesperum Rusch ] vesperam Weber
Numérotation du verset Gn. 8,12 

Exspectavitque nihilominus septem alios dies et emisit columbam que non est ultra reversa11 ad eum.
11 ultra reversa Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 8,13 

Igitur sexcentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis, imminute sunt aque super terram et aperiens Noe tectum arce aspexit viditque quod exsiccata esset superficies terre.
Numérotation du verset Gn. 8,14 

Mense secundo septima et vicesima die mensis arefacta est terra.
Numérotation du verset Gn. 8,15 

Locutus est autem Deus ad Noe dicens:
Numérotation du verset Gn. 8,16 

Egredere de arca tu et uxor tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum.
Numérotation du verset Gn. 8,17 

Cunctaque12 animantia que sunt apud te ex omni carne tam in volatilibus quam in bestiis et13 universis reptilibus que reptant super terram educ tecum et ingredimini super terram. Crescite et multiplicamini super terram14.
12 cunctaque Rusch ] cuncta Weber |
13 et Rusch ] + in Weber |
14 terram Rusch ] eam Weber |
Numérotation du verset Gn. 8,18 

Egressus est ergo Noe et filii eius, uxor eius15 et uxores filiorum eius cum eo.
15 eius Rusch ] illius Weber
Numérotation du verset Gn. 8,19 

Sed et omnia animantia, iumenta et reptilia que repunt super terram secundum genus suum de arca16 egressa sunt.
16 de arca Rusch ] arcam Weber
Numérotation du verset Gn. 8,20 

Edificavit autem Noe altare Domino et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis obtulit holocausta super altare.
Numérotation du verset Gn. 8,21 

Odoratus17 est Dominus odorem suavitatis et ait ad eum: Nequaquam ultra maledicam terre propter homines. Sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua.
17 odoratus Rusch ] odoratusque Weber
Non igitur ultra percutiam
omnem animam18 sicut feci.
18 animam Rusch ] animantem Weber
Numérotation du verset Gn. 8,22 

Cunctis diebus terre sementis et messis, et19 frigus et estus, estas et hiems, nox et dies, non requiescent.
19 et Rusch ] om. Weber

Capitulum 8

Numérotation du verset Gn. 8,1 
marg.| {157} Recordatus autem dominus Noe. Hic consequenter describitur status ipsius Noe in diluvio recedente, et primo describitur aquarum recessus, secundo hominum de arca egressus, ibi :   Locutus est autem dominus ad Noe dicens : Egredere. Circa primum sic proceditur, quia primo superficies montium denudatur, secundo terre planities desiccatur, ibi :   Cumque transissent quadraginta dies. Circa primum sic dicit.
marg.| .1. Recordatus est autem dominus Noe. Nec est sic intelligendum quod aliqua oblivio cadat in Deum sed scriptura loquitur secundum modum nostrum loquendi. Dicitur enim aliquis alicuius oblivisci, quando eum non liberat a presentibus malis cum possit, et dicitur ipsius recordari quando incipit eum liberare.
marg.| .2. Et adduxit spiritum super terram id est ventum siccum aquas diminuentem, unde sequitur :
marg.| .3. Et imminute sunt aque. verumtamen quia ista diminutio non sufficeret, nisi Oceanus ad suum locum rediret : Ideo sequitur :
Numérotation du verset Gn. 8,1 
moraliter
marg.| Hic describitur egressus de arca, que ut dictum est significat edificium virtutum, ideo per hunc egressum designatur mors iustorum in conspectu Domini pretiosa. Ps. 115.a. tunc enim transeunt iusti perfecti ad palatium celi. ideo dicitur.
marg.| .1. Recordatus est autem Deus Noe cunctorumque animantium scilicet ipsum ad se vocando, et tunc egredietur virtuosus de arca virtutum. Nam in patria non remanent cardinales, nec etiam de theologicis fides et spes, saltem quantum ad actus quos {158} habent in presenti. Et primo ponitur diluvii cessatio, cum dicitur.
Numérotation du verset Gn. 8,2 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 8,3 
marg.| .4. Reverseque sunt aque de terra. Sicut enim per preceptum Domini egresse fuerant de Oceano super terram ita de terra regresse sunt illuc.
marg.| .5. Euntes et redeuntes. Per hoc designatur fluctuatio aquarum, et quo tempore aque inceperunt minui, ostendit.
marg.| .6. Et ceperunt minui post centum quinquaginta dies. In quibus obtinuerunt terras, ut supradictum est, et computatur iste numerus a principio mundationis usque ad diem in quo ceperunt aque decrescere secundum communem opinionem.
Numérotation du verset Gn. 8,4 
marg.| marg.| {158} .7. Requievitque arca mense septimo scilicet anni illius.
marg.| .8. Vicesimaseptima die etc. Hebreus habet Ararath [hébreu] praem. Ed1603 . Et dicunt quod non significat Armeniam sed aliam terram, cuius montes protenduntur usque prope Armeniam, et ideo illi montes etiam vocantur montes Armenie.
marg.| Advertendum est hic quod in hebreo habetur 17. dies mensis, et secundum hoc non potest accipi mensis septimus ille qui est septimus in anno, quia a 17. die mensis secundi quo incepit diluvium usque ad decimum septimum mensis septimi eiusdem anni non fluxerunt centum quinquaginta dies, sed deficiunt tres vel duo ad minus, et tamen oportet dicere, quod aque ceperunt decrescere, antequam arca requiesceret, quia aquis existentibus in fortitudine sua, arca super aquas deferebatur fluitando, et per diminutionem aquarum accepit fundum et quievit, et secundum hoc septimus mensis hic esset accipiendus a secundo mense in quo incepit diluvium et iste est octavus mensis anni.
marg.| Ad quorum intellectum secundum quod Iudei faciunt menses per lunationes. due autem lunationes faciunt 59. dies, et ideo primum mensem faciunt Iudei triginta dierum, secundum autem vigintinovem dierum, et sic consequenter de aliis decem eodem modo combinando, et quia Moyses scribebat Iudeis, menses sunt hic accipiendi isto modo. Si autem a decima septima die mensis secundi computentur dies centum quinquaginta, qui fluxerunt antequam aque inceperunt decrescere, non invenientur completi decem et septem dies mensis septimi, accipiendo septimum mensem illius anni, sed deficiunt tres vel quatuor dies, ut patet considerando quantitatem mensium dictam.
Numérotation du verset Gn. 8,5 
marg.| .9. At vero aque etc. non est intelligendum quod ibi finierit decrementum aquarum simpliciter, sed tantum aquarum que excedebant capita montium, ideo subditur :
marg.| .10. Decimo enim mense scilicet anni non enim potest hic accipi {159} decimus a secundo mense, quia esset undecimus mensis anni, quia in littera dicitur quod ab illa die qua apparuerunt cacumina montium, scilicet a prima die decimi mensis expectavit Noe quadraginta diebus, et postea ter septem diebus, qui simul iuncti faciunt sexaginta unum Mensis autem undecimus et duodecimus illius anni non faciunt nisi quinquagintanovem dies : et sic non esset verum quod dicitur in littera, quod post illos lxi. dies prima die primi mensis anni sequentis. Noe aperuit tectum arce etc.
marg.| .1. Primo die mensis apparuerunt cacumina montium. Et tunc primo arca fuit tota extra aquam. Ex hoc dicto et aliis predictis potest colligi, quot cubus arca intrabat aquam, quando aque fuerunt in fortitudine sue. Patet enim quod non intrabat quindecim cubitis, quia aque in fortitudine sua excedebant montes quindecim cubitis, quoniam et tunc arca ferebatur id est fluctuabat super aquas. Si autem tunc intrasset aquam quindecim cubitis non fluctuasset, quia fundus arce capita montium tetigisset, et ex hoc patet consequenter, quod tantum precise arca intrabat aquam, quantum aqua excedebat montes, quando arca primo requievit super montes. Ad hoc videndum, accipiendum est tempus a primo die quo ceperunt aque decrescere, usque ad diem quo apparuerunt primo capita montium : quia tunc diminute sunt aque quindecim cubitis, quibus excedebant montes.
marg.| Dicitur autem in littera quod aque ceperunt minui post centum quinquaginta dies, qui accipiendi sunt a primo die inundationis aquarum, et complete fuerunt septimo mense decima nona die inclusive, et sic in vicesima die septimi mensis ceperunt aque decrescere. Dicitur in littera, quod decimo mense prima die mensis apparuerunt etiam capita montium. Ex quo patet, quod tunc primo completum est decrementum quindecim cubitorum, quibus aqua montium cacumina excedebant, a vicesima autem die inclusive mensis septimi usque ad primam diem decimi mensis fluxerunt septuaginta dies, qui si dividantur per quindecim, qui est numerus cubitorum predictorum, assignatur decremento cuiuslibet cubiti quatuor dies et dimidia et sexta pars unius diei. Idem dicitur in littera quod mense septimo vigesimoseptimo die mensis, requievit arca super montes. Ex quo patet. quod a principio decrementi aquarum usque ad requiem arce fluxerunt tantum octo dies, in quibus aque decreverunt duobus cubitis fere secundum predicta. Ex quo concluditur secundum predicta, quod arca intrabat aquam tredecim cubitis et parum plus. Et ista probatio procedit secundum textum nostre translationis, ut patet ex predictis. Si autem secundum litteram Hebraicam que habet, septimo mense, decimoseptimo die mensis requievit arca, procedatur : oportet accipere mensem septimum non solum qui est septimus in anno sed qui est septimus a secundo mense anni, in quo incepit diluvium, ut dictum est supra Et iste est mensis octavus anni, et tunc a principio decrementi aquarum usque ad requiem arce fluxerunt dies vigintiseptem, in quibus secundum predicta aque decreverunt sex cubitis imperfecte {160} tamen, et secundum hoc arca intrabat aquam novem cubitis, et parum plus. In toto autem isto processu accipiuntur menses secundum acceptionem Iudeorum, et sic debent accipi, sed quomodo accipiantur, iam dictum est. Supponitur etiam, quod aque qualibet die decrescebant equaliter, quod est satis probabile.
Numérotation du verset Gn. 8,5 
replica
prol.| {LYR3.8.5R1} {164} * Correctorii contra Burgensem in capitulo 8. ubi Postillator attendit varias sanctorum opiniones de arce quantitate, quibusdam sentientibus quod eius quantitas attendenda esset secundum cubitos geometricos, aliis secundum cubitos usuales, sic quod beatus Augustinus, Originem commendans 15. de civitate Dei, capitulo 27, stat cum prima mensura, concludens quod qui talem magnitudinem nimiam reputant, cogitent centum annos quibus fabricatu est arca.
prol.| {LYR3.8.5R2}Unde et Glossa ordinaria, allegans eundem beatum Augustinum, dicit quod si per Noe et tres filios eius in centum annis arca tante magnitudinis fabricari non potuit, non mirum alios artifices assumptos etc. vide in glossa 18. Idcirco videbatur idem Postillatori rationabiliter disputandum de arce ingressu in aquam, sciens quod oportet naves magnas plus ingredi quam minores, concludens quod non potuit secure ingredi quindecim cubitis, sed minus, quia alias periculum fuisset naufragii ad cacumina montium, que tantum quindecim cubitis fuerunt cooperta.
prol.| {LYR3.8.5R3}Quam disputationem Burgensis valde egre ferens Postillatorem pro curiositate reprehendit plus existens curiosus (ne dixerim vanus) quia vana assumit ad reprobationem Postillatoris. Primo namque dicit Postillatorem assumere quedam manifeste non vera, in hoc quod dicit arcam latam super montium cacumina non fluctuasse, si quindecim cubitis ingressa fuisset aquas. Hoc dicit esse falsum ex medio quod in vico straminum non valuisset, videlicet quod arca potuissent in locis non montuosis fluitare : Non erat inquit necesse quod arca semper transiret super capita montium. Ecce quantum concludit. Concessit enim illis, {165} adhuc stat dictum Postillatoris. Quod si aliquando impetu aquarum et ventorum arca fuisset lata super cacumina montium, utique naufragium tactu arce ad montes affuisset in illo casu scilicet si quindecim cubitis aquam intrasset. Quod autem aliquando, et si non semper, arca ferretur super cacumina, oportet Burgensi concedere, nisi velit fingere miraculum, et sic nihil valet ipsius argumentum.
prol.| {LYR3.8.5R4}Quod autem secundo Burgensis dicit contra Decrementi equalitatem, non valet, immo sue proprie assertioni contradicit. Dixit enim supra de opere tertie diei, quod elementum aque sit eccentricum etc. nunc autem dicit quod de sua natura fluidum, oportet quod orbiculariter se habebat circa centrum. Eadem enim ratione, quia fluidum, non oportet quod nunc sit eccentricum ; Ubi satis fuisset dicere : {166} Quod sicut aride in principio apparent pro hominum generatione, cooperta fuit, ita ex alia parte nunc cooperta, tempore diluvii fuisset denudata, et redeundo divina iussione ad locum suum diluvium cessasset, et sic probabilia essent que dixit Postillator, et Burgensem improbavit.
prol.| {LYR3.8.5R5}Sententia ista trahi potest a beato Augustino, 15 de civitate Dei, capitulo 9 ubi dicit, quod nulla discretionis ratio assignari valeat, quare terra apud nos debeat discooperiri, et non infra nos, et sic coniecturari possent antipodes. quasi dicat quod quia sola Dei voluntas potest assignari pro causa, quod aqua relicta sua natura quia fluida, quare tempore diluvii a parte infra nos, denudata defluxisset ad partes nostras, et refluxisset iuxta arbitrium divine voluntatis, et cessasset diluvium. Vel dicatur si placet sicut dictum est supra capitulo primo correctorii.
Numérotation du verset Gn. 8,6 
marg.| .2. Cumque transissent quadraginta dies. Hic consequenter describitur quomodo terre planicies fuit desiccata per ulterius decrementum aquarum.   Cumque transissent quadraginta dies ab apparitione capitum montium.
marg.| .3. Aperiens Noe fenestram arce. Non fuit ostium per quod ingressi sunt homines et animalia, sed fenestra, de qua supra dictum est.
marg.| .4. Dimisit corvum. Et hoc fuit undecimo mense anni.
Numérotation du verset Gn. 8,7 
marg.| .5. Qui egrediebatur etc. Secundum communem expositionem non est intelligendum quod reversus sit ad Noe aquis desiccatis, sed remansit apud cadavera, ut communiter dicitur, et est similis modus loquendi. Mt. 1.d. de Ioseph et Maria, ubi dicitur.   Et non cognoscebat eam donec peperit filium suum primogenitum, non quod postea cognoverit. In hebreo dicitur.   Qui egrediebatur exiens et revertens. Et hoc idem dicit Hieronym. In li. de Hebrei. quest. quod exponunt Hebrei dicentes quod corvus emissus de arca non fecit legationem suam prout Noe intendebat, sed magis extra arcam volitabat querens reingredi in arcam. Causam autem huius assignant aliqui Hebrei, scilicet quod corvus habebat Noe suspectum de femella sua. Ex quo patet in eis cecitas magna, qui tam absurda dicunt et credunt, imo etiam in hoc sibi contradicunt. Dicunt enim (et satis apparet ex textu) quod coitus fuit simpliciter interdictus a Deo intra arcam. Sed quia translatio quam habemus de emissione corvi videtur contraria Hebraice littere, ideo potest sic concordari.   Qui egrediebatur et non revertebatur. ut per hoc exprimatur intentio Noe. Ad hoc enim eum mittebat, ut per suum reditum haberet aliquod signum de siccatione aquarum. Sed quia non init secundum intentionem Noe, sed magis reversus est, statim nullo signo apportato, ideo littera Hebraica factum corrui exprimit, cum dicit.   Qui egrediebatur exiens et revertens. Sed secundum hoc dictum non remansit apud cadavera, sed quia aque adhuc erant super totam terram planam, ut dicitur infra, regressus est ad arcam, ut haberet pastum.
Numérotation du verset Gn. 8,8 
marg.| .6. Emisit quoque columbam. Quia corvus non fecerat legationem suam.
Numérotation du verset Gn. 8,9 
marg.| .7. Que cum non invenisset ubi requiesceret pes eius. Hoc videtur falsum, quia iam ante apparuerant cacumina montium. Sed dicendum quod ex diutina mora aquarum super totam terram non erat desiccata adhuc, sed erat quasi lutum, in quo non libenter quiescit columba.
marg.| .8. Aque enim erant super universam terram scilicet planam, quia iam ante cacumina montium discooperta erant.
Numérotation du verset Gn. 8,10 
marg.| .9. Expectatis autem ultra septem diebus aliis. Ex quo patet quod 14. dies transierunt ab emissione corrui.
Numérotation du verset Gn. 8,11 
marg.| .10. Portans ramum olive. In signum desiccationis terre. Sequitur :
Numérotation du verset Gn. 8,12 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 8,13 
marg.| marg.| {161} .1. Sexcentesimo primo anno etc. Quia iam non apparebant in superficie terre. Ideo sequitur :
marg.| .2. Viditque quod exsiccata esset etc. Scilicet ab inundatione aque. Verumtamen terra non erat adhuc ita sicca et solida, ut esset apta ad ingressum animalium et hominum. Ideo sequitur :
Numérotation du verset Gn. 8,13 
moraliter
marg.| .3. Et imminute sunt aque, et clausi sunt fontes etc.   arefacta est terra. quia per aquas inundantes significantur vite presentis tentationes, que post mortem cessant ab anima. Huius autem cessationis verus nuntius est columba id est spiritusancti gratia consummata. Gloria enim est gratia consummata, et quoniam sancti ad gloriam translati, tanto nobis magis proficiunt orationibus suis, quanto propinquiores sunt Domino maiestatis, ideo subditur :
Numérotation du verset Gn. 8,14 
marg.| .3. Mense secundo septima et vicesima die etc. id est perfecte de siccata et aptata ad ingressum animalium et hominum.
Numérotation du verset Gn. 8,15 
marg.| .4. Locutus est autem Deus ad Noe dicens. Postquam descripsit diluvii recessum, hic consequenter describit ipsius Noe egressum, ubi sic proceditur : quia primo describitur obedientia egredientis, secundo devotio offerentis ibi :   Edificavit autem Noe. Circa primum dicitur sic :
Numérotation du verset Gn. 8,16 
marg.| .5. Egredere de etc. Sicut enim ingressus fuerat arcam de mandato Domini, ita ad egrediendum expectavit eius mandatum. Egressus est autem Noe anno revoluto eadem die qua ingressus fuerat : Quod probatur sic, et quia sexcentesimo anno vite sue mense secundo xvii. die mensis ingressus est arcam, et anno revoluto illa dies fuit 27. mensis {162} secundi, in qua dicitur exisse : quia annus solaris excedit annum lunarem in 6. diebus. Iudei autem faciunt menses per lunationes, et sic accipiuntur hic ut dictum est.
marg.| .6. Tu et uxor tua, filii tui, et uxores filiorum tuorum tecum etc. In ingressu arce dixit :   Tu et filii tui, separando viros a mulieribus, in exitu coniungit uxorem cum viro, ut ex modo loquendi ostendatur quod sicut in ingressu arce concubitus fuit prohibitus, ita in exitu fuit laxatus et impotus, unde sequitur :
Numérotation du verset Gn. 8,17 
marg.| .7. Crescite et multiplicamini super etc. Nec istud refertur ad homines tantum, sed etiam animalia et aves, quorum egressum preceperat et sic patet quod etiam brutis tunc relaxatus est coitus qui ante fuerat prohibitus.
Numérotation du verset Gn. 8,17 
moraliter
marg.| marg.| {161} .7. Crescite et multiplicamini super terram scilicet viventium, ut per orationes vestras electi transferantur ad vestrum consortium. Ideo subditur :
Numérotation du verset Gn. 8,18 
marg.| .8. Egressus est ergo Noe et filii eius, uxor illius etc. obediens mandato Dei.
Numérotation du verset Gn. 8,18 
moraliter
marg.| {162} marg.| .8. Egressus est ergo etc. quia per orationes sanctorum et ministerium angelorum electi egrediuntur de vita presenti, et transferuntur ad celestia. Lc. 16.e.   Factum est autem ut moreretur mendicus et portaretur ab angelis in sinum Abrahe. Quod nobis concedat etc.
marg.| Ex hoc tamen non sequitur quod tanta quantitas cubiti seu altitudinis aque decrescat in una die sicut in alia ratione iam dicta. Nam unus cubitus in altitudine positus est multo maioris capacitatis, quam alius cubitus non in tanta positus altitudine, ut dictum est. Si autem quis dicat, cum predicta questio (ut dixi) sit potius curiosa, quam utilis, cur circa eam tantam fecerim altercationem, Dicendum quod hoc introduxi ad ostendendum ineptitudinem ipsius Rabbi Salomon in expositione sacre scripture, licet eum frequenter alleget Postillator.
Numérotation du verset Gn. 8,19 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 8,20 
marg.| .9. Edificavit autem Noe altare etc. Hic consequenter describitur ipsius Noe devotio, per hoc quod obtulit sacrificium Deo gratias agens de sua liberatione.
Numérotation du verset Gn. 8,21 
marg.| marg.| {163} .1. Odoratusque est dominus. In hoc ostenditur acceptatio divina, et per consequens Noe bonitas et devotio declaratur : quia tales oblationes non erant accepte Deo, nisi ex fide et devotione offerentium, et quia propter gratitudinem in aliquo beneficio homo meretur aliud beneficium, ideo post beneficium liberationis datur beneficium assecurationis, cum dicitur.
marg.| .2. Nequaquam ultra maledicam etc. eam generaliter dissipando per diluvium.
marg.| .3. Propter homines id est propter peccata hominum, et causa subditur,   Sensus enim et cogitatio etc. Sequitur :
Numérotation du verset Gn. 8,22 
marg.| .4. Cunctis diebus terre etc. secundum Hebreos hic dividuntur sex tempora, et cuilibet tempori duo menses attribuuntur. Tempori sementis attribuitur medietas Septembris, et totus October et medietas Novembris Tempori frigoris assignatur medietas Novembris, et totus December et {164} medietas Ianuarii. Tempori vero hyemis medietas Ianuarii et totus Februarius et medietas Martii : et secundum eos gravius est tempus frigoris quam hyemis. Tempori messis attribuitur medietas Martii totus Aprilis et medietas Maii. In terris enim callidis aliqua tempestiva incipiunt colligi circa finem Martii, et maxime secundum menses Iudeorum, quia primus mensis Hebreorum cui correspondet Martius, semper concurrit cum aliqua parte Aprilis, et aliquando fere totus includitur. Tempori estatis attribuitur medietas Maii et totus Iunius et medietas Iulii. Tempori estus attribuitur medietas Iulii et totus Augustus et prima medietas Septembris, et est tempus estus gravius in calore quam tempus estatis, et ideo sic nominatur sicut et de frigore et hyeme dictum est in contraria qualitate.
marg.| .5. Nox et dies. Ista circumeunt omnia tempora.
marg.| .6. Non requiescent id est predicta non cessabunt de cetero propter diluvium, sed deducentur secundum ordinem suum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Gn. 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 18/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=03&chapitre=03_8)

Notes :