Glossa ordinaria

Capitulum 19

Numérotation du verset Gn. 19,1 

Veneruntque duo angeli Sodomam vespere sedente
Loth in foribus civitatis. Qui cum vidisset eos1 surrexit2 obviam eis.
1 eos V52 Rusch ] om. Weber |
2 surrexit P183 Rusch ] + et ivit V52 Weber |
Adoravitque3 pronus in terram4
3 Adoravitque V52 Rusch Weber ] Et adoravit P183 |
4 terram P183 Rusch ] terra Weber |
Numérotation du verset Gn. 19,2 

et dixit: Obsecro, domini, declinate in domum pueri vestri et manete ibi, lavate pedes vestros et mane proficiscimini viam5 vestram.
5 viam Rusch ] in parem. Weber
Qui dixerunt: Minime sed in platea manebimus.
Numérotation du verset Gn. 19,3 

Compulit illos oppido ut diverterent ad eum. Ingressisque domum eius6, fecit convivium,
6 eius Rusch ] illius Weber
coxit azyma
et comederunt.
Numérotation du verset Gn. 19,4 

Prius autem quam irent cubitum, viri civitatis vallaverunt domum
a puero
usque ad senem, omnis populus simul.
Numérotation du verset Gn. 19,5 

Vocaveruntque Loth et dixerunt ei: Ubi sunt viri qui introierunt7 ad te nocte? Educ illos8 huc9 ut10 cognoscamus11 eos12.
7 introierunt] venerunt O |
8 illos] eos Cava B |
9 huc] om. G |
10 ut] et G Cava |
11 Cognoscamus ἵνα συγγενώμεθα αὐτοῖς)] « ut concumbamus cum eis » Vetus Latina (HIERONYMUS, In Is. 2 , § 13 [Is. 3,8-9ab]), Vetus latina 23, p. 238.16] <ex quo> HAIMO AUTISSIODORENSIS , Annotatio libri Isaiae prophetae , c. 3, v. 9, CCCM, 135C, p. 160.133 : « ET PECCATVM SVVM QVASI SODOMA PRAEDICAVERVNT NEC ABSCONDERVNT. Sicut Sodomitae nefandis criminibus inquinati inverecunde dixerunt ad Loth: Educ viros foras, ut concumbamus cum eis. |
12 eos] illos ΦAMG |
Numérotation du verset Gn. 19,6 

Egressus ad eos Loth, post tergum accludens13 ostium, ait:
13 accludens] occludens Clementina
Numérotation du verset Gn. 19,7 

Nolite, queso, fratres mei; nolite malum hoc facere.
Numérotation du verset Gn. 19,8 

Habeo duas filias
que necdum cognoverunt virum; educam eas ad vos et abutimini eis sicut placuerit vobis dummodo
viris istis
nihil faciatis mali, quia ingressi sunt sub umbra culminis14 mei.
14 umbra culminis Rusch ] umbraculum tegminis Weber
Numérotation du verset Gn. 19,9 

At illi dixerunt: Recede illuc. Et rursus : Ingressus es, inquiunt, ut advena.
Numquid ut iudices? Te ergo ipsum magis quam hos affligemus.
Vimque faciebant Loth vehementissime.
Iamque15 prope erat ut refringerent fores
15 iamque Rusch ] iam Weber
Numérotation du verset Gn. 19,10 

et ecce miserunt manum viri et introduxerunt ad se Loth cluseruntque ostium.
Numérotation du verset Gn. 19,11 

Et eos qui erant foris percusserunt cecitate
a minimo usque ad maximum ita ut
ostium invenire non possent.
Numérotation du verset Gn. 19,12 

Dixerunt autem ad Loth: Habes16 tuorum quempiam generum aut filios aut filias? Omnes qui tui sunt educ de urbe hac.
16 habes Rusch ] + hic Weber
Numérotation du verset Gn. 19,13 

Delebimus enim locum istum eo quod increverit clamor eorum
coram Domino qui misit nos ut perdamus illos.
Numérotation du verset Gn. 19,14 

Egressus itaque Loth et17 locutus est ad generos suos, qui accepturi erant filias eius, et dixit: Surgite egredimini de loco isto quia delebit Dominus civitatem hanc. Et visus est eis quasi ludens loqui.
17 et Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 19,15 

Cumque esset mane,
cogebant eum dicentes18: Surge19 , tolle uxorem tuam et duas filias quas habes, ne et tu pariter pereas in scelere civitatis.
18 dicentes Rusch ] angeli praem. Weber |
19 surge Rusch ] + et Weber |
Numérotation du verset Gn. 19,16 

Dissimulante illo apprehenderunt manum eius
et manum uxoris ac duarum filiarum eius eo quod parceret Dominus illi.
Numérotation du verset Gn. 19,17 

Eduxeruntque20 eum et posuerunt21 extra civitatem. Ibi locuti sunt22 ad eum dicentes23: Salva animam tuam.
20 eduxeruntque Rusch ] et eduxerunt V52 Weber |
21 et posuerunt Rusch ] posueruntque Weber |
22 locuti sunt Rusch ] locutus est Weber |
23 dicentes Rusch ] om. Weber |
Noli respicere post tergum
nec stes in omni circa regione
sed in monte
salvum te fac ne et tu simul pereas.
Numérotation du verset Gn. 19,18 

Dixitque Loth ad eos: Queso, Domine mi,
Numérotation du verset Gn. 19,19 

quia invenit servus tuus gratiam coram te et magnificasti gloriam et24 misericordiam tuam quam fecisti mecum ut salvares animam meam nec possum in monte salvari
24 gloriam et Rusch ] om. Webe
ne forte apprehendat me malum et moriar.
Numérotation du verset Gn. 19,20 

Est civitas hic25
25 hic Rusch ] hec Weber
iuxta ad quam possum fugere
parva et salvabor in ea, numquid non modica est et vivet anima mea?
Numérotation du verset Gn. 19,21 

Dixitque ad eum:
Ecce etiam in hoc suscepi preces tuas
ut non subvertam urbem pro qua locutus es.
Numérotation du verset Gn. 19,22 

Festina et salvare ibi quia non potero facere quicquam donec ingrediaris illuc. Idcirco vocatum est nomen urbis illius Segor.
Numérotation du verset Gn. 19,23 

Sol egressus est super terram
et Loth ingressus est Segor26.
26 Segor Rusch ] in praem. Weber
Numérotation du verset Gn. 19,24 

Igitur Dominus
pluit super Sodomam et Gomorrham sulphur
et ignem
a Domino
de celo
Numérotation du verset Gn. 19,25 

et subvertit civitates has et omnem circa regionem,
universos habitatores urbium et cuncta terre virentia.
Numérotation du verset Gn. 19,26 

Respiciensque uxor eius post se versa est
in statuam salis.
Numérotation du verset Gn. 19,27 

Abraham autem consurgens mane ubi steterat prius cum Domino
Numérotation du verset Gn. 19,28 

intuitus est Sodomam et Gomorrham et universam terram regionis illius, viditque ascendentem favillam de terra quasi fornacis fumum.
Numérotation du verset Gn. 19,29 

Cum enim subverteret Dominus27 civitates regionis illius, recordatus est Abrahe et liberavit Loth de subversione urbium in quibus habitaverat.
27 Dominus Rusch ] Deus Weber
Numérotation du verset Gn. 19,30 

Ascenditque Loth de Segor et mansit in monte
due quoque filie eius cum eo. Timuerat enim manere in Segor et mansit in spelunca ipse et due filie eius cum eo28.
28 cum eo Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 19,31 

Dixitque maior ad minorem: Pater noster senex est et nullus virorum remansit in terra qui possit ad nos ingredi29 iuxta morem universe terre.
29 ad nos – ingredi Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 19,32 

Veni, inebriemus eum vino dormiamusque cum eo ut servare possimus ex patre nostro semen.
Numérotation du verset Gn. 19,33 

Dederunt itaque patri suo bibere vinum
nocte illa et ingressa est maior dormivitque cum eo30
30 eo Rusch ] patre Weber
at ille non sensit nec quando accubuit filia nec quando surrexit.
Numérotation du verset Gn. 19,34 

Altera quoque die dixit maior ad minorem: Ecce dormivi heri cum patre meo. Demus ei bibere vinum etiam hac nocte et dormies cum eo ut salvemus semen de patre nostro.
Numérotation du verset Gn. 19,35 

Dederuntque etiam31 et illa nocte patri suo bibere32 vinum. Ingressaque minor filia, dormivit cum eo et nec tunc quidem sensit quando concubuerit vel quando illa surrexit33.
31 etiam Rusch ] om. Weber |
32 suo bibere Rusch ] om. Weber |
33 surrexit Rusch ] surrexerit Weber |
Numérotation du verset Gn. 19,36 

Conceperunt ergo due filie Loth de patre suo.
Numérotation du verset Gn. 19,37 

Peperitque maior filium
et vocavit nomen eius Moab. Ipse est pater Moabitarum usque in presentem diem.
Numérotation du verset Gn. 19,38 

Minor quoque peperit filium et vocavit nomen eius Ammon,
id est filius populi mei. Ipse est pater Ammonitarum34 usque hodie.
34 Ammonitarum Rusch Edmaior. ] Amonitarum ΩM , Ammanitarum cum aliquis codd. Amiatinus Cava Weber

Capitulum 19

Numérotation du verset Gn. 19,1 
{t. 1: Erfurt, f. 26va; facsim., p. 54a} Veneruntque duo angeli Sodomam vespere sedente
interl.| exspectante cuiuslibet hospitis adventum
Loth in foribus civitatis. Qui cum vidisset eos1 surrexit2 obviam eis.
1 eos V52 Rusch ] om. Weber
2 surrexit P183 Rusch ] + et ivit V52 Weber
interl.| ut appareret quam hospitalis esset
Adoravitque3 pronus in terram4
3 Adoravitque V52 Rusch Weber ] Et adoravit P183
4 terram P183 Rusch ] terra Weber
interl.| +intelligens esse angelosA
A ¶Codd. : P183 P14398 , om. Rusch {MM2023}
marg.| +<A> Veneruntque duo angeli Sodomam vespere et reliqua. Quod occurrit Loth angelis et adorat in faciem, videtur intellexisse quod angeli essent. Sed rursus cum eos ad refectionem corporis invitat, que mortalibus necessaria est, videtur putasse quod homines essen et de his ita intelligendum sicut supra de his qui Abraham apparuerunt iam diximus. B
marg.| VENERUNTQUE  DUO  ANGELI etc. Notandum quod tres angeli numero impari Abrae apparent quia numero impare Deus gaudet. Sodomam venerunt pari numero id est duo qui numerus primus ab unitate recedit et princeps est alteritatis quasi femineam figurans mollitiem. Venerunt in vespere quia iam Sodomis occubuerat sol iustitie.C
marg.| +<A>Per hoc quod adorat videtur intellexisse quod angeli essent. Sed quia parat ea que sunt necessaria mortalibus videtur putasse quod homines essent et de his ita intelligendum est sicut de illis qui Abraham apparuerunt. Et nota quod impari numero apparuerunt Abrahe qui multiplicandus erat quia numero Deus impare gaudet. In Sodoma, que propter femineam mollitiem delenda erat, duo apparent quia binarius primus ab unitate recedit et princeps est alternitatis. Vespere veniunt id est quando in eis sol iustitie occubuerat. Per Loth hospitalitas commendatur de cuius virtute ait Petrus apostolus : Per hanc placuerunt quidam angelis hospitio susceptis. D a
a Cf. Glossa ordinaria (Gn. 1:8 § 3)
D ¶Codd. : P183, om. Rusch {MM2023}
marg.| Occurrit obviam eis et ex hoc et ex multis aliis Scripturarum locis virtus hospitalitatis commendatur. De qua et beatus Petrus apostolus dicitb: «Hospitalitatem nolite oblivisci. Per hanc enim placuerunt quidam, angelis hospitio susceptis».E
b revera Hbr. 13, 2.
E ¶Codd. : Rusch {MM2023}
marg.| QUI  CUM  VIDISSET etc. Dum5 occurrit Loth et adorat angelos videtur intelligere. Dum ad refectionem corporis invitat homines videtur putare. Sed de his et de illis qui Abrae apparuerunt idem intelligendum est. Ex hoc autem loco Scripture et multis aliis commendatur virtus hospitalitatis. Unde Paulusc: «Hospitalitatem nolite oblivisci. Per hanc enim placuerunt quidam, angelis hospitio receptis».F
c Hbr. 13, 2.
F ¶Codd. : Rusch {MM2023}
5 Qui cum... etc.] Veneruntque duo angeli Sodomam vespere et reliqua. Quod occurrit Loth angelis et adorat in faciem, videtur intellexisse quod angeli essent. Sed rursus cum eos ad refectionem corporis invitat, que mortalibus necessaria est, videtur putasse quod homines essen et de his ita intelligendum sicut supra de his qui Abraham apparuerunt iam diximus. P14398
Numérotation du verset Gn. 19,2 
et dixit: Obsecro, domini, declinate in domum pueri vestri {t. 1: Erfurt, f. 26vb; facsim., p. 54b} et manete ibi, lavate pedes vestros et mane proficiscimini viam6 vestram.
6 viam Rusch ] in parem. Weber
marg.| LAVATE.7 Quod hospitibus solet fieri8 ut affectus terreno pulvere sordidati et9 accidia et10 pusillanimitate tamquam pulverulentis squaloribus11 emundentur. Unde12 in monasteriis, provenientibus de via13, oratio celebratur.14 G
7 Lavate] om. codd.
8 Lavate... fieri] Quod fieri mos est hospitibus P14398, Hoc solet fieri hospitibus P183
9 et] om. P183 P14398
10 et] ac P14398
11 pulverulentis squaloribus P14398 Rusch ] pulverenti sordibus P183
12 Unde] + et P14398
13 provenientibus de via] pro de via venientibus P14398
14 Unde... celebratur] om. P183
Qui dixerunt: Minime sed in platea manebimus.
interl.| +<A>Hoc verbofuturum exterminium iam prefigurabant, figurantes se esse immunes et abhorrere flagicia SodomorumH
H ¶Codd. : P14398 {MM2023}
interl.| <B>futurum exterminium significant dum se immunes et abhorrere flagicia Sodomorum monstrantI
I ¶Codd. : Rusch {MM2023}
Numérotation du verset Gn. 19,3 
Compulit illos oppido ut diverterent ad eum. Ingressisque domum eius15, fecit convivium,
15 eius Rusch ] illius Weber
interl.| quia humana forma indutos vel vestitos videbat
coxit azyma
interl.| quia immunis16 a fermento nequitie SodomorumJ
J ¶Codd. : P14398 Rusch {MM2023}
16 quia immunis] Per hoc ostendit se immunem P14398
et comederunt.
marg.| COMPULIT  ILLOS. ALCUINUS. Angeli quasi coacti domum Loth ingrediuntur ut caritas ipsius tentata et probata remuneretur et ut ostenderetur quantum esset hospitalitatis bonum hospitalem domum ingressi sunt et hospitem liberaverunt clausas hospitibus domos ignis ingressus peccatores perdidit.
Numérotation du verset Gn. 19,4 
Prius autem quam irent cubitum, viri civitatis vallaverunt domum
marg.| quia tranquillitatem castitatis semper inquietare molitur circumstrepens sartago libidinumK
a puero
marg.| +<A>filii noctis obtenebrare captant filios lucis operibus noctisL
L ¶Codd. : marg. P14398, diff. Rusch {MM2023}
interl.| <B>filii noctis operibus noctis obtenebrare volunt filios lucisM
M ¶Codd. : Rusch, diff. P14398 {MM2023}
usque ad senem, omnis populus simul.
Numérotation du verset Gn. 19,5 
Vocaveruntque Loth et dixerunt ei: Ubi sunt viri qui introierunt17 ad te nocte? Educ illos18 huc19 ut20 cognoscamus21 eos22.
17 introierunt] venerunt O
18 illos] eos Cava B
19 huc] om. G
20 ut] et G Cava
21 Cognoscamus וְנֵדְעָה אֹתָֽם ἵνα συγγενώμεθα αὐτοῖς)] « ut concumbamus cum eis » Vetus Latina (Hieronymus, In Is. 2 , § 13 [Is. 3,8-9ab]), Vetus latina 23, p. 238.16] <ex quo>   Haimo Autissiodorensis , Annotatio libri Isaiae prophetae , c. 3, v. 9, CCCM, 135C, p. 160.133 : « ET PECCATVM SVVM QVASI SODOMA PRAEDICAVERVNT NEC ABSCONDERVNT. Sicut Sodomitae nefandis criminibus inquinati inverecunde dixerunt ad Loth: Educ viros foras, ut concumbamus cum eis.
22 eos] illos ΦAMG
Numérotation du verset Gn. 19,6 
Egressus ad eos Loth, post tergum accludens23 ostium, ait:
23 accludens] occludens Clementina
Numérotation du verset Gn. 19,7 
Nolite, queso, fratres mei; nolite malum hoc facere.
Numérotation du verset Gn. 19,8 
Habeo duas filias
interl.| perturbatus flagitium flagitio vult commutare
que necdum cognoverunt virum; educam eas ad vos et abutimini eis sicut placuerit vobis dummodo
interl.| mos fidelium est ab omni iniuria hospites defensare
viris istis
interl.| homines tantum putabat
nihil faciatis mali, quia ingressi sunt sub umbra culminis24 mei.
24 umbra culminis Rusch ] umbraculum tegminis Weber
marg.| +<A> Egressus ad eos Loth post tergum accludens ostium et reliqua. Quoniam prostituere volebat Loth filias suas hac compensatione ut iusti hospites eius nihil a Sodomitis tale paterentur. Utrum25* admittenda sit compensatio flagitiorum vel quorumcumque peccatorum ut nos faciamus mali aliquid ne alius gravius malum faciat, an potius perturbationi Loth non consilio tribuendum sit. Quod hoc dixerit merito queritur et nimirum periculosissime admittitur hec compensatio. Si autem perturbationi humane tribuitur et menti tanto malo permote, nullo modo imitanda est. Perturbatus erat Loth quando flagitium flagitio commutare volebat, nec enim admittenda est talis flagitiorum compensatio. N
N ¶Codd. : P14398 {MM2023}
25 Utrum] uirum cacogr. P14398
marg.| <B> HABEO  DUAS  FILIAS. AUGUSTINUS. Utrum admittenda sit compensatio flagitiorum vel quorumlibet peccatorum ut faciamus mala ne fiant graviora? An perturbationi Loth non consilio tribuendum merito queritur? Et nimirum periculosissime hec compensatio admittitur. Si autem perturbatio mentis fuerit nullo modo imitanda.O
O ¶Codd. : Rusch {MM2023}
Numérotation du verset Gn. 19,9 
At illi dixerunt: Recede illuc. Et rursus : Ingressus es, inquiunt, ut advena.
interl.| quasi26 peregrina iudicia non recipimusP
P ¶Codd. : Rusch, diff. P14398 {MM2023}
26 quasi] + quicquid agamus P14398
Numquid ut iudices? Te ergo ipsum magis quam hos affligemus.
interl.| quos27 temptatione libido superare non potest, gravioribus28* stimulis urgetQ
Q ¶Codd. : P14398 Rusch {MM2023}
27 quos] quia quem P14398
28 gravioribus] + incentivorum P14398, gra / oribus cacogr. Rusch (Erfurt Giessen Graz)
Vimque faciebant Loth vehementissime.
Iamque29 prope erat ut refringerent fores
29 iamque Rusch ] iam Weber
interl.| quia cum castitas30 pene usque ad lapsum impetitur sepe31 bonorum adiutorio intra conscientie32 claustra inviolata servaturR
R ¶Codd. : P14398 Rusch {MM2023}
30 castitas] + ingruentibus stimulis P14398
31 sepe] frequenter P14398
32 conscientie] + sive P14398
Numérotation du verset Gn. 19,10 
et ecce miserunt manum viri et introduxerunt ad se Loth cluseruntque ostium.
interl.| quia aditus cordis contra pravos motus ratione munitur
marg.| ET  INTRODUXERUNT. GREGORIUS.  MORALITER. Malis adversantibus intra domum Loth reducitur et munitur quia quisque iustus pravorum insidias sustinens ad mentem revertitur et manet interritus. Sodomite in domo Loth ostium invenire nequeunt quia corruptores mentium contra vitam iusti nullum reprehensionis aditum inveniunt percussi cecitate quasi domum circumeunt quia invidentes facta et dicta perscrutantur. Sed quia de vita iusti fortis et laudabilis actio ubique obviat errantes parietem palpant.
Numérotation du verset Gn. 19,11 
Et eos qui erant foris percusserunt {t.   1 : Erfurt, f.   27ra ; facsim., p.   55a} cecitate
interl.| avidentia
a minimo usque ad maximum ita ut
interl.| ita ut in iusto nihil reprehensibile viderent
ostium invenire non possent.
interl.| cetera videbant
marg.| PERCUSSERUNT  CECITATE. AUGUSTINUS. Grece acrisia id est avidentia si possit dici que faciat non videri non omnia sed quod non est opus. Quomodo enim deficerent querendo ostium si cecitate percussi essent ut nihil viderent. Sua enim calamitate turbati nihil ulterius requirerent. Hac acrisia percussi erant qui Heliseum querebant et qui Christum post resurrectionem cum ipso ambulantes non cognoscebant.
Numérotation du verset Gn. 19,12 
Dixerunt autem ad Loth: Habes33 tuorum quempiam generum aut filios aut filias? Omnes qui tui sunt educ de urbe hac.
33 habes Rusch ] + hic Weber
interl.| familiares Loth merito eius possent salvari si voluissent cum eo a malis longe fieri
Numérotation du verset Gn. 19,13 
Delebimus enim locum istum eo quod increverit clamor eorum
interl.| quasi plus valuit apud eos malum inolitum quam bonum insolitum
coram Domino qui misit nos ut perdamus illos.
Numérotation du verset Gn. 19,14 
Egressus itaque Loth et34 locutus est ad generos suos, qui accepturi erant filias eius, et dixit: Surgite egredimini de loco isto quia delebit Dominus civitatem hanc. Et visus est eis quasi ludens loqui.
34 et Rusch ] om. Weber
interl.| quos prave consuetudinis amor ligaverat
marg.| EGRESSUS  ITAQUE etc. HIERONYMUS. In sequentibus filie Loth virgines fuisse leguntur et ipse ad Sodomitas dixit: Ecce due filie mee que non cognoverunt virum etc. Nunc autem dicitur habuisse generos. Sed quidam arbitrantur eas que viros habuerunt in Sodomis perisse et que virgines erant cum patre exisse. Sed hebraica veritas habet: Egressus est Loth et locutus est ad sponsos qui accepturi erant filias eius. Virgines ergo filie necdum fuerant matrimonio copulate.
Numérotation du verset Gn. 19,15 
Cumque esset mane,
interl.| quia opus lucis est a malis recedere
cogebant eum dicentes35: Surge36 , tolle uxorem tuam et duas filias quas habes, ne et tu pariter pereas in scelere civitatis.
35 dicentes Rusch ] angeli praem. Weber
36 surge Rusch ] + et Weber
marg.| CUMQUE  ESSET  MANE etc. ISIDORUS. Loth frater Abraham iustus et hospitalis in Sodomis significat corpus Christi quod in omnibus sanctis inter impios gemit quorum factis non consentit et a quorum permixtione liberabitur in fine seculi37*.S
S ¶Codd. : Md31 Rusch {MM2023}
37 seculi] + illis damnatis supplicio ignis eterni Rusch
Numérotation du verset Gn. 19,16 
Dissimulante illo apprehenderunt manum eius
interl.| qui aliquo affectu carnali malorum consortium exire dissimulant crebra bonorum admonitio ne cogendi sunt ne bonos mores corrumpant exempla malorum
et manum uxoris ac duarum filiarum eius eo quod parceret Dominus illi.
Numérotation du verset Gn. 19,17 
Eduxeruntque38 eum et posuerunt39 extra civitatem. Ibi locuti sunt40 ad eum dicentes41: Salva animam tuam.
38 eduxeruntque Rusch ] et eduxerunt V52 Weber
39 et posuerunt Rusch ] posueruntque Weber
40 locuti sunt Rusch ] locutus est Weber
41 dicentes Rusch ] om. Weber
interl.| ne redeas ad SodomamT
T ¶Codd. : V52 Rusch {MM2023}
Noli respicere post tergum
interl.| quia nemo mittens manum in aratrum et respiciens retro aptus est regno Dei
nec stes in omni circa regione
interl.| sicut Sodomitica cetera fuge vitia
sed in monte
interl.| culmine virtutum
salvum te fac ne et tu simul {t.   1 : Erfurt, f.   27rb ; facsim., p.   55b} pereas.
marg.| IN  MONTE  SALVUM  TE  FAC. STRABUS. Mons altitudinem virtutum significat ad quam angelus hortatur secundum illud: si vis perfectus esse vade et vende omnia que habes et etc. Quis vero viderit se non posse conscendere melius est ut in Segor id est in parvula remaneat contentus laicali et communi vita quam montem virtutis arripiat et ad secularia redeat. Virginitas altus mons est ad quam angelus hortatur. Si quis videt se non posse conscendere maneat in Segor id est in legittimo coniugio quia melius est mediocri bono uti quam per abrupta libidinis precipitari. Unde: propter fornicationem unusquisque uxorem habeat.
Numérotation du verset Gn. 19,18 
Dixitque Loth ad eos: Queso, Domine mi,
Numérotation du verset Gn. 19,19 
quia invenit servus tuus gratiam coram te et magnificasti gloriam et42 misericordiam tuam quam fecisti mecum ut salvares animam meam nec possum in monte salvari
42 gloriam et Rusch ] om. Webe
interl.| necdum se perfectioni virtutum idoneum sentiebat
ne forte apprehendat me malum et moriar.
interl.| si cepero scilicet que ferre non possum
marg.| NEC  POSSUM  IN  MONTE  SALVARI. Perturbatus non credebat Domino quem in angelis agnoscebat sicut perturbatus filias prostituebat.
Numérotation du verset Gn. 19,20 
Est civitas hic43
43 hic Rusch ] hec Weber
interl.| Segor qua sic vocata est ex quo Loth dixit est civitas parva
iuxta ad quam possum fugere
marg.| AD  QUAM  POSSUM  FUGERE. Qui ad contemplativam ascendere non sufficiunt ad activam vitam confugiunt in qua salventur.
parva et salvabor in ea, numquid non modica est et vivet anima mea?
interl.| hoc est non sufficit inbecillitati mee ad vitam
marg.| +<A> EST  CIVITAS  HIC. id est Sodoma que interpretatur cecitas, mundana exprimit desideria. Altitudo vero montium speculatio est perfectorum. Exivit quidem de Sodomis sed tamen ad montana non pervenit quia multi iusti mundi illecebras quidem fugiunt sed tamen in actione positi contemplationis apicem subire nequeunt cui congruit quod idem Loth dicit : est civitas iuxta. Iuxta igitur dicitur et tamen ad salutem tuta perhibetur quia actualis vita nec a mundi curis ex toto discreta est nec tamen a gaudio eterne salutis aliena aliter ardentem Sodomam fugere est illicita carnis incentiva declinare, altitudo montium est muniti44 continentium.U
44 muniti] mundana P183* (expunct.)
marg.| <B>ISIDORUS. EST  CIVITAS  HIC etc.45* Sodoma interpretatur cecitas et exprimit mundana desideria. Altitudo montium speculatio perfectorum. Sed quia multi mundi illecebras fugiunt tamen in actione positi contemplationis apicem subire nequeunt. Exivit Loth de46* Sodomis sed ad montana non pervenit. Unde Loth ait:   est civitas hic iuxta etc.   Iuxta dicitur et tamen ad salutem tuta quia activa vita nec a mundi curis ex toto discreta nec a gaudio eterne salutis47* aliena.V
V ¶Codd. : Md31 V52 Rusch {MM2023}
45 Isidorus – Est civitas Md31 V52 ] Est civitas hic etc. Isidorus Rusch
46 de] a Rusch
47 salutis] + est Rusch
marg.| GREGORIUS. MORALITER. Arentem Sodomam fugere est, incendia carnis declinare. Altitudo {t. 1: Erfurt, f. 27rb; facsim., p. 55b} montium mundi contemptus. Vel in monte sunt qui carnali copule inherent sed, nisi cura suscipiende prolis nulla solvuntur voluptate carnis. Sed quia multi carnis scelera deserunt nec tamen in coniugio carnis positi usus solummodo debiti iura conservant. Exiit Loth de Sodomis sed non mox ad montana pervenit quia damnabilis vita relinquitur sed adhuc celsitudo coniugalis continentie subtiliter non tenetur. Est in medio Segor que fugientem infirmum salvet quia cum per incontinentiam miscentur coniuges lapsus scelerum fugiunt et cum venia salvantur et quasi parvam civitatem inveniunt in qua ab ignibus defenduntur quia coniugalis vita non virtutibus mira est sed tantum a suppliciis secura. Unde:   Est civitas hic etc. Vitam suam coniuges quasi in parva civitate custodiunt quando pro se assiduis orationibus intercedunt. Unde ad Loth dicitur:   Ecce in hoc suscepi preces tuas quia cum Deo oratio funditur talis vita coniugii non damnatur. Unde:   Nolite fraudare invicem etc.
Numérotation du verset Gn. 19,21 
Dixitque ad eum:
interl.| quasi: qui potest capere capiat
Ecce etiam in hoc suscepi preces tuas
interl.| id est acquiesco precibus tuis
ut non subvertam urbem pro qua locutus es.
Numérotation du verset Gn. 19,22 
Festina et salvare ibi quia non potero facere quicquam donec ingrediaris illuc. Idcirco vocatum est nomen urbis illius Segor.
interl.| id est parva
Numérotation du verset Gn. 19,23 
Sol egressus est super terram
interl.| quia corrupta civitas sub luce damnata estW
W ¶Codd. : V52 Rusch {MM2023}
et Loth ingressus est Segor48.
48 Segor Rusch ] in praem. Weber
interl.| fugiens incendia Sodome
Numérotation du verset Gn. 19,24 
Igitur Dominus
interl.| + PaterX
X ¶Codd. : P183 , om. Rusch {MM2023}
pluit super Sodomam et Gomorrham sulphur
interl.| putoremY
Y ¶Codd. : P183 Rusch {MM2023}
interl.| +quia putore et ardore luxurie computrueruntZ
Z ¶Codd. : P183 , om. Rusch {MM2023}
et ignem
interl.| + ardoremAA
AA ¶Codd. : P183 , om. Rusch {MM2023}
interl.| ut terra in eternum aresceret non sicut post diluvium viresceret
a Domino
interl.| + a FilioAB
AB ¶Codd. : P183 , om. Rusch {MM2023}
interl.| divino iudicio quia putore et ardore luxurie computruerunt
de celo
interl.| + divino iudicioAC
AC ¶Codd. : P183 , om. Rusch {MM2023}
interl.| quia clamor peccati eorum ascenderat in celum
marg.| IGITUR  DOMINUS  PLUIT  SUPER 49 etc. GREGORIUS. Sulphur fetor carnis. Ignis ardor carnalis desiderii cum Dominus carnis scelera punire decrevisset qualitate ultionis innotuit macula50 criminis. Sulphur enim fetet ignis ardet. Qui ergo ad perversa desideria carnis fetore arserant iure sulphure et igne perierunt ut ex iusta pena dicerent quod51 iniusto desiderio fecissent.AD
AD ¶Codd. : V52 Rusch {MM2023}
49 Iditur... super] + So<domam et> Go<morrham> V52
50 macula] maculam V52
51 dicerent quod] discerent quid V53
marg.| S<TRABO>. Notandum quia primos peccatores aqua diluvii exterminavit qui similiter offenderant Deum concupiscentia carnis. Sodomite vero graviori supplicio ignis scilicet et sulphuris diluvio perierunt. Licet enim illi mensuram excederent quasi naturaliter peccabant52. Isti vero contra naturam. Ideo gravissimi supplicii exemplo damnati sunt.AE
52 peccabant] peccaverunt Md31
Numérotation du verset Gn. 19,25 
et subvertit civitates has et omnem circa regionem,
interl.| + quia sodomitica flagitia sectabaturAF
AF ¶Codd. : P183 , om. Rusch {MM2023}
interl.| que similia faciebat
universos habitatores urbium et cuncta terre virentia.
interl.| +<A>quibus oblectabanturAG
AG ¶Codd. : P183 , diff. Rusch {MM2023}
interl.| <B>quibus delectati fuerantAH
AH ¶Codd. : Rusch, diff. P183 {MM2023}
marg.| UNIVERSOS  HABITATORES. ALCUINUS. 53 Infantes cum parentibus in Sodomis cremati sunt ut posset adverti impiissimum facinus Sodomitarum ne de origine eorum54 aliquod remaneret vestigium. Et provisum est illis ne diu viventes sequantur exempla patrum et levius punirentur. Parentes quoque tam pro se quam pro eis rei sunt. Mors enim filiorum crimen est parentum. Ideo futuri sunt accusatores eorum . Et etiam qualecumque beneficium non reum55 esse qui gloriosus non est. Prodest enim pauperem non esse qui rex esse non potest.AI
AI ¶Codd. : V52 (51r) Rusch {MM2023}
53 Universos... Alcuinus] Alleg<orice> V52
54 origine eorum] inv. V52
55 non reum] reum non V52
Numérotation du verset Gn. 19,26 
Respiciensque uxor eius post se versa est
interl.| quasi mente reversa ut fatuos hoc exemplo condiret
in statuam salis.
interl.| ad condimentum fidelium pena impii eruditio iusti
marg.| RESPICIENS  UXOR  EIUS. ISIDORUS. Uxor eorum genus figura qui gratia vocati retro aspiciunt et ad ea que reliquerant redire contendunt. De quibus dicitur: nemo ponens manum in aratro et respiciens retro aptus est regno Dei. Ideo prohibetur illis retro aspicere. In quo ostenditur non esse redeundum ad veterem vitam his qui per gratiam regenerati ultimum cupiunt evadere incendium. Uxor retrospiciens in salem versa est exemplum facta scilicet et condimentum unde alii salliantur. Unde Christus ait: mementote uxoris Loth ut nos scilicet tamquam sale condiret ne negligentes essemus sed prudenter caveremus.
Numérotation du verset Gn. 19,27 
Abraham autem consurgens mane ubi steterat prius cum Domino
Numérotation du verset Gn. 19,28 
intuitus est Sodomam et Gomorrham et universam {t. 1: Erfurt, f. 27va; facsim., p. 56a} terram regionis illius, viditque ascendentem favillam de terra quasi fornacis fumum.
interl.| per reliquias combustionis imprimitur nobis memoria subversionis ad exemplum correctionisAJ
AJ ¶Codd. : V52 Rusch {MM2023}
Numérotation du verset Gn. 19,29 
Cum enim subverteret Dominus56 civitates regionis illius, recordatus est Abrahe et liberavit Loth de subversione urbium in quibus habitaverat.
56 Dominus Rusch ] Deus Weber
marg.| +Commendat Scriptura Abraham cuius meritis dicit Loth liberatum. Qui57 autem iustus appellatur ; secundum quemdam modum dicitur ad comparationem Sodomorum inter quos vivens non potuit ad similem vitam declinari ut reced<ere>t a cultu unius veri Dei58 AK
AK ¶Codd. : P183 , om. Rusch {MM2023}
57 Qui] coniec. P183
58 Quem] coniec. P183
marg.| CUM  ENIM  SUBVERTERET. Innuit scriptura magis meritis Abrae Deum liberasse Loth ut intelligamus iustum esse dictum quodammodo. Maxime quia colebat unum verumque Deum et comparatione Sodomorum inter quos vivens ad simile scelus flecti non potuit.
marg.| RECORDATUS  EST  ABRAE. Patet meritis Abrae Loth fuisse liberatum quem scriptura appellat iustum. Et sciendum quia iustus erat non sicut Abraham sed comparatione Sodomitarum.
Numérotation du verset Gn. 19,30 
Ascenditque Loth de Segor et mansit in monte
interl.| in quem prius monente Domino ascendere noluit
due quoque filie eius cum eo. Timuerat enim manere in Segor et mansit in spelunca ipse et due filie eius cum eo59.
59 cum eo Rusch ] om. Weber
marg.| ASCENDITQUE etc. Sic coniugati de humilitate active aliquando ascendunt ad altitudinem contemplative.
marg.| ASCENDITQUE  LOTH  DE  SEGOR etc. HIERONYMUS. Queritur cum primum montis fuge Segor pretulerit et eam in qua habitaret liberari voluerit. Rursus de Segor ad montem transierit. Respondebimus veram esse Hebreorum de Segor coniecturam quod frequenter terremotu obruta primum Bale et post Salisa dicta sit timueritque Loth dicens: si ceteris stantibus ista sepe subversa est quanto magis in communi ruina non poterit liberari? et hanc occasionem infidelitatis causam incestus fuisse. Qui enim ceteras viderat subrui et hanc stare seque Dei auxilio erutum de eo quod sibi concessum audierat ambigere non debuit.
Numérotation du verset Gn. 19,31 
Dixitque maior ad minorem: Pater noster senex est et nullus virorum remansit in terra qui possit ad nos ingredi60 iuxta morem universe terre.
60 ad nos – ingredi Rusch ] inv. Weber
marg.| DIXITQUE  MAIOR  AD  MINOREM etc. HIERONYMUS. Quod pro excusatione dicitur filiarum quia genus humanum defecisse putaverunt ideoque cum patre accubuerunt. Non autem excusat patrem quod sequitur et nescivit quod dormissent cum eo et cum surrexissent ab eo appungunt desuper Hebrei obelo quasi superfluum quasi incredibile sit quia rerum natura non capiat coire quempiam nescientem.
marg.| STRABO. Loth inexcusabilis est primo quia angelo non credidit deinde quia inebriatus est et fuit peccatum causa peccati.
marg.| HIERONYMUS. Sic prava suggestio et delectatio ut inceste mulieres insidiantur continentibus ut accepta occasione torpentes vino fallicie imbuant et a statu rectitudinis quasi ignorantes deiiciant.
Numérotation du verset Gn. 19,32 
Veni, inebriemus eum vino dormiamusque cum eo ut servare possimus ex patre nostro semen.
marg.| VENI  INEBRIEMUS etc. ALCUINUS. Didicerant due filie Loth consummationem mundi futuram per ignem. Sed tamquam puelle non perfecte neque sciebant quod sodomitis igne vastatis multum spacium integrum remaneret et suspicate sunt tale aliquid factum quale in temporibus Noe audierant et ad reparandum genus humanum superstites se esse cum patre. Et quamvis grande crimen concubitus patris gravior videbatur impietas si servata castitate spem posteritatis delerent. Ideo consilium ineunt et patris mesticiam vel rigorem vino molliunt et singulis singule noctibus suscipiunt ab ignorante conceptum nec repetunt.
Numérotation du verset Gn. 19,33 
Dederunt itaque patri suo bibere vinum
interl.| quem Sodoma non vicit vina vicerunt
nocte illa et ingressa est maior dormivitque cum eo61
61 eo Rusch ] patre Weber
interl.| sicut Loth in Sodomis iustus in monte peccavit sic quidam seculares inter malos statum rectitudinis tenent cum vero ad altitudinem vite ascendunt negligentiores facti graviter peccant
at ille non sensit nec quando accubuit filia nec quando surrexit.
marg.| DEDERUNT  ITAQUE etc. ISIDORUS. Loth in hoc loco legem significat quam quidam ex illa procreati et sub illa positi male intelligendo quodammodo inebriant eaque non legittima utendo infidelitatis opera pariunt. Bona est enim lex si quis ea legitime utatur.
Numérotation du verset Gn. 19,34 
Altera quoque die dixit maior ad minorem: Ecce dormivi heri cum patre meo. Demus ei bibere vinum etiam hac nocte {t.   1 : Erfurt, f.   27vb ; facsim., p.   56b} et dormies cum eo ut salvemus semen de patre nostro.
Numérotation du verset Gn. 19,35 
Dederuntque etiam62 et illa nocte patri suo bibere63 vinum. Ingressaque minor filia, dormivit cum eo et nec tunc quidem sensit quando concubuerit vel quando illa surrexit64.
62 etiam Rusch ] om. Weber
63 suo bibere Rusch ] om. Weber
64 surrexit Rusch ] surrexerit Weber
Numérotation du verset Gn. 19,36 
Conceperunt ergo due filie Loth de patre suo.
marg.| CONCEPERUNT  ERGO  DUE  FILIE  LOTH etc. HIERONYMUS. Moab interpretatur ex patre et totum nomen ethimologiam habet. Ammon vero cuius quasi causa nominis redditur filius generis mei sive ut melius est in hebreo filius populi mei sic derivatur ut ex parte sensus nominis ex parte ipse sit sermo. Ammon enim a quo Ammonite vocatur populus meus.
Numérotation du verset Gn. 19,37 
Peperitque maior filium
interl.| tales fructus parit desidiosum otium
et vocavit nomen eius Moab. Ipse est pater Moabitarum usque in presentem diem.
interl.| quia interpretatur ex patre et significat abutentes lege quibus dicitur: vos ex patre diabolo estis
Numérotation du verset Gn. 19,38 
Minor quoque peperit filium et vocavit nomen eius Ammon,
interl.| qui interpretatur filius populi mei et significat hereticos de quibus dicitur: a nobis exierunt sed non
erant ex nobis
id est filius populi mei. Ipse est pater Ammonitarum65 usque hodie.
65 Ammonitarum Rusch Edmaior. ] Amonitarum ΩM Ed1455 , Ammanitarum cum aliquis codd. Amiatinus Cava Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Gn. Capitulum 19), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=03&chapitre=03_19)

Notes :