Capitulum 19
Numérotation du verset
Gn. 19,1
Veneruntque duo angeli Sodomam vespere sedente
Loth in foribus civitatis. Qui cum vidisset eos1 surrexit2 obviam eis.
1 eos
V52 Rusch
]
om. Weber
|
2 surrexit
P183 Rusch
] + et ivit
V52 Weber
|
Adoravitque3 pronus in terram4
3 Adoravitque
V52 Rusch Weber
] Et adoravit
P183
|
4 terram
P183 Rusch
] terra
Weber
|
Numérotation du verset
Gn. 19,2
et dixit: Obsecro, domini, declinate in domum pueri vestri et manete ibi, lavate pedes vestros et mane proficiscimini viam5 vestram.
5 viam
Rusch
] in
parem. Weber
Qui dixerunt: Minime sed in platea manebimus.
Numérotation du verset
Gn. 19,3
Compulit illos oppido ut diverterent ad eum. Ingressisque domum eius6, fecit convivium,
6 eius
Rusch
] illius
Weber
coxit azyma
et comederunt.
Numérotation du verset
Gn. 19,4
Prius autem quam irent cubitum, viri civitatis vallaverunt domum
a puero
usque ad senem, omnis populus simul.
Numérotation du verset
Gn. 19,5
Vocaveruntque Loth et dixerunt ei: Ubi sunt viri qui introierunt7 ad te nocte? Educ illos8 huc9 ut10 cognoscamus11 eos12.
7 introierunt] venerunt
O
|
8 illos] eos
Cava B
|
9 huc]
om. G
|
10 ut] et
G Cava
|
11 Cognoscamus
ἵνα συγγενώμεθα αὐτοῖς)] « ut concumbamus cum eis »
Vetus Latina
(HIERONYMUS,
In Is. 2
, § 13 [Is. 3,8-9ab]),
Vetus latina
23, p. 238.16] <ex quo>
HAIMO AUTISSIODORENSIS
,
Annotatio libri Isaiae prophetae
, c. 3, v. 9, CCCM, 135C, p. 160.133 : « ET PECCATVM SVVM QVASI SODOMA PRAEDICAVERVNT NEC ABSCONDERVNT. Sicut Sodomitae nefandis criminibus inquinati inverecunde dixerunt ad Loth: Educ viros foras, ut concumbamus cum eis.
|
12 eos] illos ΦAMG
|
Numérotation du verset
Gn. 19,6
Egressus ad eos Loth, post tergum accludens13 ostium, ait:
13 accludens] occludens
Clementina
Numérotation du verset
Gn. 19,7
Nolite, queso, fratres mei; nolite malum hoc facere.
Numérotation du verset
Gn. 19,8
Habeo duas filias
que necdum cognoverunt virum; educam eas ad vos et abutimini eis sicut placuerit vobis dummodo
viris istis
nihil faciatis mali, quia ingressi sunt sub umbra culminis14 mei.
14 umbra culminis
Rusch
] umbraculum tegminis
Weber
Numérotation du verset
Gn. 19,9
At illi dixerunt: Recede illuc. Et rursus : Ingressus es, inquiunt, ut advena.
Numquid ut iudices? Te ergo ipsum magis quam hos affligemus.
Vimque faciebant Loth vehementissime.
Iamque15 prope erat ut refringerent fores
15 iamque
Rusch
] iam
Weber
Numérotation du verset
Gn. 19,10
et ecce miserunt manum viri et introduxerunt ad se Loth cluseruntque ostium.
Numérotation du verset
Gn. 19,11
Et eos qui erant foris percusserunt cecitate
a minimo usque ad maximum ita ut
ostium invenire non possent.
Numérotation du verset
Gn. 19,12
Dixerunt autem ad Loth: Habes16 tuorum quempiam generum aut filios aut filias? Omnes qui tui sunt educ de urbe hac.
16 habes
Rusch
] + hic
Weber
Numérotation du verset
Gn. 19,13
Delebimus enim locum istum eo quod increverit clamor eorum
coram Domino qui misit nos ut perdamus illos.
Numérotation du verset
Gn. 19,14
Egressus itaque Loth et17 locutus est ad generos suos, qui accepturi erant filias eius, et dixit: Surgite egredimini de loco isto quia delebit Dominus civitatem hanc. Et visus est eis quasi ludens loqui.
17 et
Rusch
]
om. Weber
Numérotation du verset
Gn. 19,15
Cumque esset mane,
cogebant eum dicentes18: Surge19 , tolle uxorem tuam et duas filias quas habes, ne et tu pariter pereas in scelere civitatis.
18 dicentes
Rusch
] angeli
praem. Weber
|
19 surge
Rusch
] + et
Weber
|
Numérotation du verset
Gn. 19,16
Dissimulante illo apprehenderunt manum eius
et manum uxoris ac duarum filiarum eius eo quod parceret Dominus illi.
Numérotation du verset
Gn. 19,17
Eduxeruntque20 eum et posuerunt21 extra civitatem. Ibi locuti sunt22 ad eum dicentes23: Salva animam tuam.
20 eduxeruntque
Rusch
] et eduxerunt
V52 Weber
|
21 et posuerunt
Rusch
] posueruntque
Weber
|
22 locuti sunt
Rusch
] locutus est
Weber
|
23 dicentes
Rusch
]
om. Weber
|
Noli respicere post tergum
nec stes in omni circa regione
sed in monte
salvum te fac ne et tu simul pereas.
Numérotation du verset
Gn. 19,18
Dixitque Loth ad eos: Queso, Domine mi,
Numérotation du verset
Gn. 19,19
quia invenit servus tuus gratiam coram te et magnificasti gloriam et24 misericordiam tuam quam fecisti mecum ut salvares animam meam nec possum in monte salvari
24 gloriam et
Rusch
]
om. Webe
ne forte apprehendat me malum et moriar.
Numérotation du verset
Gn. 19,20
Est civitas hic25
25 hic
Rusch
] hec
Weber
iuxta ad quam possum fugere
parva et salvabor in ea, numquid non modica est et vivet anima mea?
Numérotation du verset
Gn. 19,21
Dixitque ad eum:
Ecce etiam in hoc suscepi preces tuas
ut non subvertam urbem pro qua locutus es.
Numérotation du verset
Gn. 19,22
Festina et salvare ibi quia non potero facere quicquam donec ingrediaris illuc. Idcirco vocatum est nomen urbis illius Segor.
Numérotation du verset
Gn. 19,23
Sol egressus est super terram
et Loth ingressus est Segor26.
26 Segor
Rusch
] in
praem. Weber
Numérotation du verset
Gn. 19,24
Igitur Dominus
pluit super Sodomam et Gomorrham sulphur
et ignem
a Domino
de celo
Numérotation du verset
Gn. 19,25
et subvertit civitates has et omnem circa regionem,
universos habitatores urbium et cuncta terre virentia.
Numérotation du verset
Gn. 19,26
Respiciensque uxor eius post se versa est
in statuam salis.
Numérotation du verset
Gn. 19,27
Abraham autem consurgens mane ubi steterat prius cum Domino
Numérotation du verset
Gn. 19,28
intuitus est Sodomam et Gomorrham et universam terram regionis illius, viditque ascendentem favillam de terra quasi fornacis fumum.
Numérotation du verset
Gn. 19,29
Cum enim subverteret Dominus27 civitates regionis illius, recordatus est Abrahe et liberavit Loth de subversione urbium in quibus habitaverat.
27 Dominus
Rusch
] Deus
Weber
Numérotation du verset
Gn. 19,30
Ascenditque Loth de Segor et mansit in monte
due quoque filie eius cum eo. Timuerat enim manere in Segor et mansit in spelunca ipse et due filie eius cum eo28.
28 cum eo
Rusch
]
om. Weber
Numérotation du verset
Gn. 19,31
Dixitque maior ad minorem: Pater noster senex est et nullus virorum remansit in terra qui possit ad nos ingredi29 iuxta morem universe terre.
29 ad nos – ingredi
Rusch
]
inv. Weber
Numérotation du verset
Gn. 19,32
Veni, inebriemus eum vino dormiamusque cum eo ut servare possimus ex patre nostro semen.
Numérotation du verset
Gn. 19,33
Dederunt itaque patri suo bibere vinum
nocte illa et ingressa est maior dormivitque cum eo30
30 eo
Rusch
] patre
Weber
at ille non sensit nec quando accubuit filia nec quando surrexit.
Numérotation du verset
Gn. 19,34
Altera quoque die dixit maior ad minorem: Ecce dormivi heri cum patre meo. Demus ei bibere vinum etiam hac nocte et dormies cum eo ut salvemus semen de patre nostro.
Numérotation du verset
Gn. 19,35
Dederuntque etiam31 et illa nocte patri suo bibere32 vinum. Ingressaque minor filia, dormivit cum eo et nec tunc quidem sensit quando concubuerit vel quando illa surrexit33.
31 etiam
Rusch
]
om. Weber
|
32 suo bibere
Rusch
]
om. Weber
|
33 surrexit
Rusch
] surrexerit
Weber
|
Numérotation du verset
Gn. 19,36
Conceperunt ergo due filie Loth de patre suo.
Numérotation du verset
Gn. 19,37
Peperitque maior filium
et vocavit nomen eius Moab. Ipse est pater Moabitarum usque in presentem diem.
Numérotation du verset
Gn. 19,38
Minor quoque peperit filium et vocavit nomen eius Ammon,
id est filius populi mei. Ipse est pater Ammonitarum34 usque hodie.
34 Ammonitarum
Rusch Edmaior.
] Amonitarum ΩM
, Ammanitarum cum aliquis codd.
Amiatinus Cava Weber
Capitulum 19
Numérotation du verset
Gn. 19,1
differentia
differentia
marg.|
{LYR3.19 #T1} .a.
Omnis populus simul.
Hebre<us> :
Omnis populus a fine
id est a finibus civitatis. A
marg.|
{LYR3.19 #T2} Item .d.
Respiciensque uxor eius post se
. Hebr<eus> : Et respexit uxor eius post eum quia respexit in ordinato affectu versus civitatem. Unde recesserat Loth et sic respexit post eum.B
Numérotation du verset
Gn. 19,1
marg.|
Veneruntque duo angeli
etc. Hic consequenter describitur Abrahe exauditio, quantum ad liberationem ipsius Lot, in qua sic proceditur, quia primo ponitur destructionis Sodome occasio. Secundo ipsius Lot liberatio, ibi :
Iam prope erat ut effringerent fores.
Tertio destructionis executio, ibi :
Igitur dominus pluit super Sodomam.
Quarto incestus perpetratio,ibi :
Ascenditque Lot de Segor.
Circa primum sciendum quod licet peccata preterita demeruissent subversionem Sodomorum, tamen ultima occasio fuit ex nefario crimine, quod volebant cum angelis in specie iuvenumapparentibus exercere, quod describitur cum dicitur.
marg.|
.1.
Veneruntque duo angeli
etc. Unus ad subvertendum patriam, alius ad liberandum Loth et eius familiam.
marg.|
.2.
Vespere.
Tantum enim tardaverunt, ut viderent si parceret terre propter preces Abrahe, quia erant angeli boni.
marg.|
.3.
Sedente Lot in foribus civitatis.
Dicunt hic Hebrei, quod illa die sederat tamquam principalis inter iudices, qui tunc temporis sedebant ad iudicandum in porta civitatis, Sed istud non consonat littere sequenti. Inf. eo. c. ubi dicitur ipsi Lot :
Ingressus es ut advena, numquid ut iudices ?
quasi dicatur, non, et ideo melius dicetur, quod in domo Abrahe didicerat hospitalitatem, et ideo circa vesperam venerat ad portam civitatis, ut videret si venirent peregrini, et eos duceret ad domum suam. Et ideo subdit.
marg.|
.4.
Qui cum vidisset eos
scilicet in specie virorum.
marg.|
.5.
Surrexit et init
etc. Credens eos esse homines peregrinos.
marg.|
.6.
Adoravitque.
adoratione dulie, ut facilius inclinaret eos ad declinandum in domum suam. Sequitur :
marg.|
.7.
Qui dixerunt, minime.
Videtur quod mentiti sint angeli, quia intendebant a domum eius declinare. Dicendum quod non, quia licet intenderent finaliter illuc ire, tamen non intendebant immediate ire ad petitionem primam ipsius Lot, ut per hoc declararetur magis pietas ipsius, {241} et daretur aliis exemplum hospitalitatis. Ideo sequitur :
marg.|
.8.
Compulit illos oppido
id est valde, et tunc acquieverunt, Simile habetur Lc. ult. d. de duobus discipulis euntibus in Emaus, cum quibusdominus erat in specie peregrini, et finxit se longius ire, cum subditur, quod cegerunt eum, remansit cum illis, Ex quo patet quod ad simplicem invitationem non remansit cum eis, et ex istis locis et similibus habetur quod peregrini non solum sunt invitandi ad hospitium superficialiter et leviter, sed cum instantia magna.
marg.|
.9.
Coxit azima
etc. Ex hoc loco dicunt Hebrei, quod tempus erat paschale, in quo precipitur in lege, quod Iudei comedant azymos panes septem diebus Et quod Lot istam observationem didicerat in domo Abrahe. Sicut enim aliqua alia cerimonialia ante dationem legis observabantur, ut de circumcisione dictum est c. 17. Et de observatione sabbathi. c. 2. Ita dicunt hic de observatione paschali, Sed hoc videtur falsum, quia Ex. 12. e. ubi agitur de exitu filiorum Israel de Egypto, dicitur quod exierunt nocte paschali. Et causa quare tunc comederunt panes azymos assignatur, quia non poterant aliquid fermentare, eo quod Egyptii cogebant eos exire. ex quo manifeste patet, quod non habebant azima comedere ex aliqua observatione prius instituta, sed ex hoc quod in illo exitu fuerunt coacti uti azymis, institutum est ut de cetero in solennitate paschali azymis uterentur, in memoriam sui exitus de Egypto. hoc etiam videtur ex nomine pasche, quod transitus interpretatur, eo quod illa nocte angelus Domini transiit per Egyptum, Egyptios percutiens, et filios Israel salvans, et quia eadem nocte filii Israel inceperunt exire de Egypto se disponendo ad exeundum in mane, ut videbitur Ex. 13.a. transirent ad terram promissionis. Propter quod non videtur quod antea esset aliqua observantia paschalis. Et ideo quando dicitur,
Coxit azyma,
hoc est, quia tales panes cito possunt fieri hospitibusadvenientibus Sequitur :
marg.|
.10.
Omnis populus
etc. Synechdoche est locutio, sicut dicitur, Tota civitas currit ad tale spectaculum, licet aliquando maior pars remaneat. Non enim est verisimile quod totus populus civitatis magne esset circa domum Lot.
marg.|
marg.| {242}
.1.
Educ illos
etc. concubitu nefario.
marg.|
.2.
Egressus ad eos Lot post
etc. Ne intrarent domum eius, et impeterent hospites quos adhuc credebat esse homines.
marg.|
.3.
Habeo duas filias
etc. Hoc dixit ut evitaretur maius malum, scilicet vitium contra naturam, et violentia hospitum suorum. De iure enim naturali est conservare hospites. Et patet littera. Hic querendum est utrum Lot peccavit offerendo filias illis luxuriosis ? Et videtur quod non, quia de duobus malis minus malum est eligendum, sed maius malum est vitium contra naturam, quam defloratio virginum per stuprum, ergo etc. Item Moyses promisit dare libellum repudii, quod erat illicitum, secundum quod dicit salvator Mt. 19.a. ad duritiam cordis vestri etc. Et hoc ad evitandum malum, scilicet uxoricidium. Unde dicit Glossa ibidem. Permissum est eis, ut uxores dimitterent, ne eas occiderent, et tamen Moyses sanctus fuit, nec in hoc peccavit, ergo et ipse Lot potuit concedere filias suas ad evitandum vitium contra naturam, et violentiam hospitum suorum. Item licite permittuntur meretrices in civitatibus ne omnia turbentur libidinibus. secundum Augustinum. Contrarium videtur per dictum Augustinum quod Lot turbatus dixit hoc quia tales commutationes non sunt faciende. Dicendum quod illicitum fuit sibi concedere absum filiarum suarum. Caritas enim est ordinata, et ideo nullus debet committere aliquid inordinatum quo ad se, ut precaveat maiori peccato alterius. Unde secundum augustinum lib. contra mendacium, etiam ad precavendum homicidium non est mentiendum. Lot autem non potuit offerre filias suas modo predicto, quin consentiret in re, quod erat peccatum de genere, non solum veniale sicut est mendacium officiosum, sed etiam mortale, tamen exoneratus fuit a tanto, et si non a toto. Tum ratione perturbationis mentis in qua erat. Tum quia vitio pessimo in suis concivibus, et violentie in suis hospitibus occurrere intendebat. Ad primum in contrarium dicendum quod verum est in corporalibus sed quod homo faciat peccatum quodcumque minimum ad evitandum maius in alio : non est licitum.
Non enim facienda sunt mala, ut veniant bona,
secundum quod dicit Apostolus. Ad secundum dicunt aliqui, quod Moyses non concessit ex se, quia peccasset, sed auctoritate Domini qui potest matrimonium coniungere et dissolvere prout sibi placet. Nec illi qui sic uxores dimittebant peccabant {243} quantum erat ex ipsa dimissione, sicut nec filii Israel peccaverunt spoliando Egyptios auctoritate Domini, qui potest, prout vult uni auferre, et alteri dare. Poterat tamen esse peccatum in dimittentibus ex alia causa, scilicet si iniuste obediant uxores vel huiusmodi. Sed hoc dictum non videtur consonum verbo salvatoris. Mt. 19.b. et Mar. 10.b. quod si quis dimiserit uxorem, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, mechatur, et qui dimissam duxerit mechatur, quod non esset verum, si primum matrimonium esset dissolutum. Et ideo aliter potest dici quod repudium uxoris fuit permissum, quia non puniebatur in lege, non per hoc quod foret licitum, sicut et dare ad usuram extraneo. ut habetur Dt. 24.a. ubi de hoc plenius dicetur. Ad tertium dicendum quod lex humana permittit meretrices, inquantum non punit talem fornicationem, quia non potest omnia punire, sed aliqua rationabiliter dimittit Dei iudicio punienda, non tamen licitum est legislatori ad mere tricium vel fornicationem inducere, etiam pro maiori malo vitando. Quod autem inducitur quod de iure naturali est conservare hospites suos etc. Dicendum quod quilibet tenetur hospites tueri inquantum potest per modum licitum, non tamen debet peccare ad eorum tuitionem propter ordinem caritatis, ut dictum est.
marg.|
.4.
Iam prope erat
etc. Hic interponitur ipsius Lot liberatio, quia violentia super ipsum increscebat.
marg.|
Et ecce miserunt
etc. id est angeli, quia tempus erat ut ostenderent potestatem angelicam.
marg.|
.5.
Et introduxerunt ad se Lot. In
vitis omnibus qui erant circa domum.
marg.|
.6.
Et eos
etc. Non taliter quod nihil viderent, sed quia non videbant ea que querebant et volebant videre, et vocatur talis cecitas ἀορασὶα, capiendo pro ἀκρισὶα quod est privatio iudicii. Eodem modo percussi fuerunt illi qui querebant Heliseum ut habetur 3Rg. 6.
marg.|
.7.
Dixerunt autem ad Lot.
Revelantes ei quod essent angeli missi ad destruendum civitatem propter populi iniquitatem.
marg.|
.8.
Habes hic
etc. Et hoc dicunt Hebrei quod Lot habebat duas filias maritatas in civitate, quarum filii hic filii Lot vocantur. Sed hoc non videtur verum. quia infra dicitur quod Lot init ad generos suos qui accepturi erant filiis suas. ut salvaret eos, et multo fortius si habuisset in civitate filias maritatas et nepotes, citius ivisset ad salvandum eos, cetera patent usque ibi :
marg.|
marg.| {244}
.1.
Et visus
etc. id est irrisorie. volebat enim dominus quod perirent cum aliis per istos designantur perversi et in peccatis obstinati, qui quando audiunt comminationes de districtione iudicii futuri, reputant quasi ridiculum.
marg.|
.2.
Cumque esset mane.
Tota enim nocte fuerat deprecatus in oratione pro populi liberatione.
marg.|
.3.
Cogebant eum angeli.
Volentes divinum mandatum exequi.
marg.|
.4.
Dissimulante illo apprehenderunt.
Quia semper retardabat querens misericordiam Dei super populum. Sequitur :
marg.|
.5.
Salva animam tuam.
Ac si dicerent : Sufficiat tibi salvare vitam tuam, et illorum qui tecum sunt.
marg.|
.6.
Noli respicere
etc. Per inordinatum affectum ad ea que remanent in civitate, puta hoc esset contra divinam iustitiam, quam tibi annunciavimus.
marg.|
.7.
Nec stes
etc. Quia venerant ad subvertendum cum Sodoma quatuor alias civitates, et etiam spacium intermedium.
marg.|
.8.
Sed in monte
etc. Hebrei dicunt in monte id est prope Abraham, eo quod eius precibus Lot salvabatur, Alii expositores dicunt. In monte propinquo civitati Sodome, quia dominus volebat destruere vallem in quam erant predicte civitates.
marg.|
.9.
Dixitque Lot
etc. Licet enim loqueretur duobus angelis, tamen direxit {245} sermonem suum ad illum qui venerat ad salvandum ipsum.
marg.|
.10.
Nec possum in monte
etc. secundum expositionem Hebreorum. In monte : id est prope Abraham qui tunc manebat in monte, magis tamen remoto a Sodoma quam mons ille de quo loquuntur alii expositores, timebat enim Lot secundum expositores Hebreorum, ne si veniret iuxta Abraham qui erat sanctus, eius imperfectio magis appareret, et a Deo puniretur, qui tamen de Sodomis salvabatur, in quorum comparatione iustus erat. Simile habetur tertii Reg. 17.b. de muliere Sareptana, que dixit ad Heliam. In
gressus es ad me, ut memorarentur iniquitates mee, et interficeres filium meum.
Alii expositores dicunt quod Lot dixit hoc, eo quod mons ille propinquus erat Sodome, et timebat ne subversa civitate mons rueret. Vel quia erat senex, timebat ne frigus ipsum apprehenderet ibi et infirmaretur. Et ideo petit pro alio loco.
marg.|
.11.
Est civitas
etc. Ac si dicat : Modicus est ibi populus, et per consequens iniquitates eius non sunt tante sicut aliarum quatuor, propter quod facilius potest parci illi civitati.
marg.|
.12.
Et salvabor
etc. Quod etiam concessum est ei. Sequitur :
marg.|
.13.
Festina et salvare
etc. sicuti petisti.
marg.|
.14.
Quia non
etc. Hoc autem dixit angelus, qui erat missus ad subvertendum. Sciebat enim voluntatem Domini de liberatione Lot, contra quam venire non poterat, nec volebat.
marg.|
marg. |{246}
.1.
Idcirco
etc. id est parva, propter verbum Lot, qui dixerat,
Numquid non modica est
etc. Sequitur :
marg.|
.2.
Igitur dominus pluit.
Hic ponitur subversionis executio, et quia pena debet correspondere peccato. Ideo subditur :
marg.|
.3.
Sulphur et ignem.
Ignis enim sulphureus habet ardorem et fetorem ad significandum vitium Sodomorum cuiusmodi est vitium contra naturam, quod fetet vilitate, et ardet concupiscentie fervore.
marg.|
.4.
Et subvertit civitates
etc. per ministerium angeli. Dicunt enim Hebrei, quod ille quatuor civitatis erant site super rupem unam, et angelus subvertit rupem illam, et per consequens civitates desuper situatas. Alii expositores dicunt,
Subvertit
id est destruxit igne sulphureo predicto.
marg.|
.5.
Respiciensque
etc. Inordinato affectu contra preceptum angeli.
marg.|
.6.
Versa est
etc. Dicunt autem Hebrei, quod hoc fuit, quia nocte precedenti peccaverat in sale, ut sic pena corresponderet peccato, petenti enim Lot pro condimento cibi angelorum, quos homines credebat, ipsa renuit apportare, quia secundum modum Sodomorum, inter quos habitabat, affectum ad hospites non habebat. Nostri autem expositores dicunt quod factum sit in figura. Sal enim est condimentum ciborum, et ideo uxor Lot respiciens retro versa est in statuam salis, quia punitio eius dat condimentum sapientie penitentibus ne ad pristina peccata revertantur, propter quod et ipse Dominus dixit Lc. 17.g.
Memores estote uxoris
{247}
Lot.
Et ista expositio licet mystica videatur, potest tamen dici litteralis, prophete enim sancti qui prophetabant spiritu Domini aliquando prophetabant verbis. Sicut Hieremias destructionem predixit civitatis Hierusalem, Hier. 35.d. Aliquando enim prophetabant factis sicut idem Hieremias posuit catenas ligneas in collo suo. Hier. 27.a. ad designandum quod sic ducerentur catenati in Babylonem Et eodem modo dicendum quod ipse dominus cuius spiritu locuti sunt prophete, aliquando insinuat futura verbis, ut patet quasi innumerabilibus exemplis in Scriptura, aliquando factis, sicut in hoc loco de uxore Lot, et in pluribus aliis.
marg.|
.7.
Abraham autem
etc. motus pietate ut videret quid factum esset circa regionem illam, pro qua die precedenti dominum rogaverat.
marg.|
.8.
Viditque ascendentem
etc. id est quasi fornacis in qua coquuntur lapides pro calce facienda. Sequitur :
marg.|
.9.
Recordatus est
etc. Ex quo patet quod Lot non solum fuit liberatus pro iustitia sua, sed principaliter pro precibus Abrahe.
marg.|
.10.
Ascenditque
etc. Hic consequenter describitur incestus ipsius Lot, videns enim civitates quatuor que erant in valle subversas, vidensetiam montem de cuius subversione timuerat, timuit ne Segor que erat in valle subverteretur, ideo ascendit in montem cum duab. filiabus suis. Civitas etiam Segor post eius recessum subversa est, sicut propter eum fuerat salvata ad tempus.
marg.|
.11.
Dixitque maior
etc. Ac si diceret, cito in eo deficiet virtus generandi, vel forsitan morietur.
marg.|
marg.| {248}
.1.
Et nullus
etc. Credebant enim, quod sicut per diluvium omnes mortui fuerant excepto Ne, et qui cum eo erant in arca, ita mortui essent omnes generaliter per predictum incendium, maxime quia audierant a patre mundum periturum incendio in futuro sicut perierat per diluvium de preterito, et ideo habuerant piam intentionem, scilicet conservationem generis humani, licet malo modo ad hoc vellent venire, scilicet per incestum cum patre, quod fuit semper illicitum et detestabile.
marg.|
.2.
Veni inebriemus
etc. Dicunt Hebrei, quod istud vinum factum est a Deo in spelunca miraculose, ut per hoc fieret procreatio duorum populorum, scilicet Moabitarum et Ammonitarum. Sed hoc patet falsam, quod Deus faceret miraculum ad procreandum incestum, et ideo aliter dicitur quod in principio, noctis angeli dixerunt Lot, et familie sue, quod destruenda erat civitas, et quod exiret, quod patet ex predictis, et tamen non exierunt inde usque mane, et sic per totam noctem se potuerunt ad exitum preparare, propter quod probabile est, quod portaverunt secum victualia, que poterant habere in promptu, inter que magis reputantur panis et vinum. Dicunt aliqui quod filie Lot in illo vino miscuerunt aliqua alia, que habebant virtutem inebriandi, et provocandi ad coitum ignorante patre. Sequitur :
prol.|
{249}
marg.|
.3.
At ille non sensit
etc. Dicunt Hebrei, et videtur verum, quod impossibile est ipsum Lot cognovisse carnaliter mulierem, et maxime virginem, quales erant filie sue, ut supra dictum est in hoc capitulo, et non advertere de concubitu cum muliere, et ideo dicunt quod Lot evigilans de nocte bene advertit mulierem iuxta se, et quod cognovit eam carnaliter sed quod esset filia sua forsitan ignoraverit, quia calefactus vino non recoluit quod uxor sua esset mortua, et ideo credebat se esse cum ea, sed per hoc Lot totaliter non excusatur, quia in crastino non cavit sibi de simili et propter predicta scriptura non dicit quod Lot non sensit, quando cognovit mulierem vel filiam, sed quod non sensit.
marg.|
.4.
Quando accubuit filia
id est quando lectum intravit cum eo.
marg.|
.5.
Nec quando surrexit
id est quando exivit lectum iuxta eum, quia, ipso dormiente intravit, et post impregnationem patre iterum dormiente, exivit, et eodem modo dicendum est de alia filia. Et sic patet littera usque ibi :
marg.|
.6.
Peperitque maior
etc. ex patre. Ex quo patet, quod ipsa inverecunda fuit quia turpitudinem quam operata fuerat cum patre, exposuit et revelavit in nomine filii, ostendens quod ex patre suo conceperat.
marg.|
.7.
Minor quoque peperit filium
etc. Ista fuit honestior, quia in nomine filii sui non exprimitur incestus eius, de populo enim suo poterat mulier concipere licite, sicut patet de Sara que concepit de Abraham qui erat avunculus eius.
Numérotation du verset
Gn. 19,moraliter
marg.|
marg.| {250}
Veneruntque duo angeli
etc. In hoc capitulo tria describuntur, scilicet ipsius Lot salus, Sodomorum interitus, et ipsius Loth incessus. Circa primum dicitur.
marg.|
.1.
Veneruntque duo angeli
etc. Per quos designantur predicatores simul combinati. sicut dicitur Luce. 10.a. de predicatoribus evangelii,
Misit illos binos ante faciem suam
etc. Qui debent denunciare Sodome, id est congregationi malorum destructionem.
prol.|
{241}
marg.|
.2.
Sedente Lot in foribus civitatis.
Ut peregrinos duceret in domum suam, per quod designatur quod homo iustus studeat alios inducere ad iustitiam. Prv. 21.b.
Ex cogitat iustus de domo impii, ut detrahat impios a malo.
Et quoniam sicut iusti nituntur impios a malo retrahere, sic impii iustos ad malum inducere. id eo subditur :
prol.|
* †
Viri civitatis vallaverunt domum
ut cum angelis, quos homines putabant, facerent opus nefarium, sed quoniam iustus pro posse malum nititur impedire. ideo subditur in persona eius.
Numérotation du verset
Gn. 19,moraliter
marg.|
marg.| {242}
.1.
Habeo duas filias
etc. Per quas intelligi possunt superbia temporalis et corporalis vita. Hec enim pro proximi salute sunt exponenda. Sed quia mali nolunt acquiescere verbis bonorum, {243} Ideo percutiuntur primo cecitate per obstinationem. Et secundo igne et sulphure per eternam damnationem. Apc. 21.b.
Pars illorum in stagno ignis et sulphuris.
Dicitur autem ipsi Lot, per quem figuratur iustus.
Numérotation du verset
Gn. 19,moraliter
marg.|
marg.| {244}
.1.
Noli respicere post tergum.
Quia damnatis non est compatiendum, sed magis de divina iustitia congaudendum. Ps. quin {245} quagesimoseptimo. b.
Letabitur iustus cum viderit vindictam, manus suas lavabit in sanguine peccatoris.
Circa secundum scilicet salutem ipsius Lot dicitur.
marg.|
marg.| {246}
.1.
Ascenditque Lot.
Quia periculum etiam viro iusto est manere prope locum peccatorum, ne patiatur in anima vel in corpore propter vicinitatem eorum sicut Supra 14.b. dictum est de isto Lot quod fuit captus a Chodorlahomor occasione Sodomorum.
prol.|
†
Et mansit in monte
scilicet iustitie, de qua dicitur Ps. 35.b. {247}
Iustitia tua sicut montes Dei.
marg.|
†
Timuerat enim manere in Segor
Timendum est enim viro iusto ne cadat a iustitia ex malorum consortio Circa tertium, scilicet incestum Lot, qui significat hominem iustum, sciendum quod licet homo sit iustus, aliquando tamen diabolo procurante, et Deo permittente labitur in peccatum, cuius modus subditur cum dicitur.
Numérotation du verset
Gn. 19,moraliter
marg.|
marg.| {248}
.1.
Veni, inebriemus eum vino
etc. Per duas filias Lot intelligitur temporalium abundantia et caro propria (sicut dictum est supra) hec autem duo virum iustum aliquando inebriant, sicut 3Rg. 11a. legimus de Salomone qui per divitias et libidinem{249} carnis ad idololatriam declinavit. Igitur ille qui fuerat iustus, sic inebriatus incurrit peccatum luxurie et avaritie, quod significatur per generationem Moab et Ammon. Propter quod in huius figura dicitur Dt. 23.a.
Ammonites et Moabites post decimam generationem non intrabunt in ecclesiam Dei
id est numquam intrabunt quia luxuriosi et cupidi non sunt in ecclesia promovendi.
Numérotation du verset
Gn. 19,additio 1
prol.|
{248} In capitulo 19 ubi dicitur in postilla : Ex quo patet quod ad simplicem etc.
prol.|
Notandum quod angeli invitati ab Abraham ad primam invitationem acquieverunt, ut patet supra decimooctavo capitulo ubi ad primam petitionem Abrahe, angeli dixerunt, fac ut locutus es, invitati tamen a Lot non acquieverunt nisi ad magnam instantiam, et quasi compulsi unde dicit ibi : Compulit eos etc. Ex quo dicunt quidam Hebreorum expositores, et videtur rationabile, quod ex hoc datur doctrina hominibus, ut cum invitantur a viris magne auctoritatis, non debent se retrahere, sed acquiescere statim, propter eorum reverentiam, sicut angeli fecerunt{249} Abrahe, cum autem invitentur ab hominibus mediocris seu modice auctoritatis, non debent statim acceptare invitationem seu convivum, sed aliqualiter se retrahere, ne leves videantur, sicut angeli fecerunt cum Lot.
Numérotation du verset
Gn. 19,additio 2
prol.|
In eodem capitulo 19. ubi dicitur in postilla : Omnis populus simul. Hyperbolica est locutio etc.
prol.|
Iste locus non videtur exponendus hyperbolice, non enim dicitur hic solum, quod tota civitas seu viri civitatis vallaverunt domos Lot, sed super hoc addit a puero usque ad senem, et adhuc ultra dicit. Omnis populus simul. Unde datur intelligi quod omnes fuerant ibi proprie loquendo, nec debet pro non verisimili reputari, quod populus {250} valde numerosus sit circa unam domum vel castrum, quia dato quod non omnes sint prope, sed aliqui prope sint, et aliqui remote, omnes tamen sint circa castrum qui longe vel prope circumdant, et intendunt illud vallare, que quidem consideratio non est in hoc loco sine mysterio. Dixerat enim dominus Abrahe supra 18 capitulo Descendam, et videbo utrum clamor etc. ubi Deus loquens mere humano, ut dictum est, ostendit quod volebat se habere in hoc facto Sodomorum ad modum volentis aliquid experiri vel tentare, supra quod fuit concessum a Deo, quod si inventi fuissent decem iusti quod non deleretur, ut ibidem. Nec autem in prosecutione facti scriptura nos docet, quod non solum erant ibi decem iusti, sed nec unus preter Lot, et ideo exprimitur in littera, quod a puero usque ad senem, omnis populus fuit in illo facinore. quasi dicat Deus fideliter se habuit cum Abraham, quia non exercuit ultionem suam in Sodomitis, donec per angelos suos repertum fuit, quod omnes simul a puero usque ad senem, nullis iustis conveniebant in crimine, unde Amb. In libro de Abraham. Audi scripturam testificantem. Circumdederunt domum ab infante usque ad senem, totus populus penitus, nulla etas erat culpe immunis etc.
prol.|
In eodem capitulo 19. ubi dicitur in postilla : Sed hoc dictum non videtur consonum verbo salvatoris. Mt. 19.b. dicentis. Quod si quis dimiserit uxorem et aliam duxerit, mechatur etc.
Numérotation du verset
Gn. 19,additio 3
prol.|
In additione super Mt. 19. de hac materia tractatur satis plene et {251} etiam infra. In Dt. 24.a. Domino concedente tractabitur, ibi enim proprius est locus de hoc inquirendus, et ideo ad presens relinquo.
Numérotation du verset
Gn. 19,Replica
prol.|
Correctorii contra Burgensem In capitulo 19 ubi postillator dicit esse hyperbole cum dicitur.
Omnis populus circumibat domum Lot
etc. Burgens. se opponit dicens proprie deberet intelligi, quia omnes prope erantibi : sicut participes in crimine, et solus Lot iustus ibi repertus est, sed huius Burgensis expositio simpliciter est falsa. Pueris enim precepti non capacibus secundum beatum Augustinum 21. de civitate Dei c. 16. illud facinus imputari non potest. Si enim proprie intelligi debet sicut vult Burgens. mulieres sunt de populo, et sic oportuit omnes utriusque sexus addesse, ut vagientes in cunabulis, quia sequitur in littera. Eos qui toris erant percusserunt cecitate a minimo usque ad maximum : Est igitur hyperbole, et quod dicitur, a puero usque ad senem. oportet accipi exclusive non inclusive propter predicta. Nec valet argumentum Burgensis quia solus Loth fuit iustus, igitur omnes alii fuissent ibi in obsidione, et sic filie Lot et uxor eius cum aliis fuissent participes in crimine et societate in obsidione, quod falsum est et contra litteram, stat enim ibi neminem preter Lot iustum fuisse et tamen in illo crimine non participasse, et illud beati Ambrosii per Burgensem allegatum, quod ibi nulla etas erat culpe immunis, intelligi debet de etate precepti capace secundum beatum Augustinum ut ubi supra, vel dicatur quod loquitur de peccato originali quo etiam omnes pueri unius diei obnoxii fuerunt.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Gn. 19), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=03&chapitre=03_19)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Gn. 19), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=03&chapitre=03_19)
Notes :