Capitulum 21
Numérotation du verset
Gn. 21,1
Visitavit autem Dominus Saram
sicut promiserat et implevit que locutus est.
Numérotation du verset
Gn. 21,2
Concepitque et peperit filium in senectute sua tempore quo predixerat ei Deus.
Numérotation du verset
Gn. 21,3
Vocavit autem1 Abraham nomen filii sui quem genuit ei Sara Isaac
1 vocavit autem
Rusch
] vocavitque
Weber
Numérotation du verset
Gn. 21,4
et circumcidit eum octavo die
sicut preceperat ei Deus.
Numérotation du verset
Gn. 21,5
Cum centum esset annorum, hac quippe etate patris natus est Isaac.
Numérotation du verset
Gn. 21,6
Dixitque Sara: Risum fecit mihi Deus et2 quicumque audierit conridebit
2 et
Rusch
]
om. Weber
mihi.
Numérotation du verset
Gn. 21,7
Rursumque ait:
Quis auditurum
crederet Abraham quod Sara lactaret
filium quem peperit ei iam seni?
Numérotation du verset
Gn. 21,8
Crevit igitur puer et ablactatus est. Fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis eius.
Numérotation du verset
Gn. 21,9
Cumque vidisset Sara filium Agar Egyptie ludentem cum Isaac filio suo3,
3 cum Isaac filio suo
Rusch
]
om. Weber
dixit ad Abraham:
Numérotation du verset
Gn. 21,10
Eice ancillam hanc et filium eius. Non enim heres erit4 filius ancille cum filio meo Isaac.
4 heres erit
Rusch
]
inv. Weber
Numérotation du verset
Gn. 21,11
Dure accepit hoc Abraham pro filio suo.
Numérotation du verset
Gn. 21,12
Cui dixit Deus: Non tibi videatur asperum super puero
et super ancilla tua. Omnia que dixerit tibi Sara audi vocem eius quia in Isaac vocabitur tibi semen.
Numérotation du verset
Gn. 21,13
Sed et filium ancille faciam in gentem magnam
quia semen tuum est.
Numérotation du verset
Gn. 21,14
Surrexit itaque Abraham mane et, tollens panem
et utrem aque,
imposuit scapule eius
tradiditque puerum
et dimisit eam,
que cum abisset errabat in solitudine
Bersabee.
Numérotation du verset
Gn. 21,15
Cumque consumpta esset aqua in utre,
abiecit puerum
subter unam arborum que erat ibi5
5 erat ibi
Rusch
] ibi erant
Weber
Numérotation du verset
Gn. 21,16
et abiit. Seditque e regione procul
quantum potest arcus iacere. Dixit enim: Non videbo morientem puerum.
Et sedens
contra,
levavit vocem suam et flevit.
Numérotation du verset
Gn. 21,17
Exaudivit
autem Deus vocem pueri vocavitque angelus Domini
Agar de celo
dicens: Quid agis Agar? Noli timere, exaudivit enim Deus
vocem pueri
de loco in quo est.
Numérotation du verset
Gn. 21,18
Surge,
tolle puerum
et tene manum illius
quia in gentem magnam faciam eum.
Numérotation du verset
Gn. 21,19
Aperuitque oculos eius Deus,
que videns
puteum aque abiit et implevit utrem
deditque puero bibere.
Numérotation du verset
Gn. 21,20
et fuit cum eo.
Qui crevit et moratus est
in solitudine
et factus est iuvenis sagittarius.
Numérotation du verset
Gn. 21,21
Habitavitque in deserto Pharan et accepit illi mater sua
uxorem de terra Egypti.
Numérotation du verset
Gn. 21,22
Eodem tempore dixit Abimelech et Fichol princeps exercitus eius ad Abraham: Deus tecum est in universis que agis.
Numérotation du verset
Gn. 21,23
Iura ergo per Dominum ne noceas mihi et posteris meis stirpique mee sed iuxta misericordiam quam feci tibi facies mihi et terre in qua versatus es advena.
Numérotation du verset
Gn. 21,24
Dixitque Abraham: Ego iurabo.
Numérotation du verset
Gn. 21,25
Et increpavit Abimelech propter puteum aque
quem vi abstulerant servi illius.
Numérotation du verset
Gn. 21,26
Respondit Abimelech: Nescivi quis fecerit hanc rem.
Sed et tu non indicasti mihi et ego non audivi preter hodie.
Numérotation du verset
Gn. 21,27
Tulit itaque Abraham oves et boves
et dedit Abimelech percusseruntque ambo fedus
Numérotation du verset
Gn. 21,28
et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum.
Numérotation du verset
Gn. 21,29
Cui dixit Abimelech: Quid sibi volunt septem agne iste quas stare fecisti seorsum?
Numérotation du verset
Gn. 21,30
At ille: Septem, inquit, agnas accipies de manu mea
ut sint in testimonium mihi
quoniam ego fodi puteum istum.
Numérotation du verset
Gn. 21,31
Idcirco vocatus est locus ille Bersabee
quia ibi uterque iuravit6
6 iuravit
Rusch
] iuraverunt
Weber
Numérotation du verset
Gn. 21,32
et inierunt fedus pro puteo iuramenti.
Numérotation du verset
Gn. 21,33
Surrexit autem Abimelech et Fichol princeps militie7*
7 militie
Weber
] exercitus
Rusch Clementina
eius, reversique sunt in terram Palestinorum. Abraham autem8 plantavit nemus
8 autem
Rusch
] vero
Weber
in Bersabee
et invocavit ibi nomen9 Dei eterni
9 nomen
Rusch
] + Domini
Weber
Numérotation du verset
Gn. 21,34
et fuit colonus
terre Philistinorum
diebus multis.
Capitulum 21
Numérotation du verset
Gn. 21,1
marg.|
{LYR#T#.1}
De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 8r
b
marg.|
.1.
Visitavit autem
etc. Hic ostenditur consequenter quomodo Abraham se habuit respectu prolis. Et primo describitur libere parturitio. Et secundo ancille, et filii eius eiectio, ibi :
Cumque vidisset Sar.
Et tertio eiicientis Abrahe stabilitio, ibi : Eodem tempore dixit Abimelech. Circa primum describitur nativitas Isaac de Sara, et patet littera ex predictis 17 et 18 usque ibi :
marg.|
.2.
Dixitque Sara risum
etc. id est materia exaltationis in partu prolis concepte sup. virtutem nature.
marg.|
.3.
Quicumque
etc. id est gaudebit de Dei bonitate. Et maxime hoc dicitur quia de Isaac nata est beata virgo, que per filium suum gaudium attulit universo mundo.
marg.|
.4.
Quis auditurus
etc. In etate, sic provecta, quasi diceret nullus, quia hoc factum est divina virtute supra naturam. In hebreo habetur sic. Quis auditurus crederet Abraham, quod Sara lactaret filios, et ex hoc dicunt Hebrei, quod vicine mulieres dicebant Isaac non esse filium Sare eo quod diu vixisset cum marito, absque prole, sed acceperat eum Sara occulte ab alia muliere pro pretio, et finxerat se eum genuisse. Et ad hanc opinionem tollendam Abraham fecit convivium grande in die ablactationis pueri, ut statim subditur in littera, et vicine mulieres vocate ad convivium apportaverunt pueros suos adhuc lactantes, et Sara lactavit eos, ad probandum quod habuerat puerum. Secundum vero translationem nostram que habet. Filium, potest, dicit quod in hebreo ubi dicitur filios, accipitur plurale pro singulari. sicut aliquando econverso singulare ponitur pro plurali, ut dictum est supra 18. capitulo
marg.|
.5.
Cumque vidisset Sara.
Hic describitur ipsius Agar cum filio suo eiectio. Et primo electorum consolatio subditur ibi : Exaudivit autem dominus.
{257} Circa primum primo ponitur causa eiectionis et subditur :
Cum que vidisset Sara
etc. Dicunt enim aliqui quod Ismael qui erat antiquior et fortior lucta ado cum Isaac, et alias ludendo, ipsum ledebat, quod Sare displicuit, propter quod voluit Ismaelem eiici, sed istud dictum procedit ex modo translationis nostre, scilicet quod de textu sit illud totum quod premissum est. Ludentem cum Isaac filio suo. Sed in hebreo non habetur nisi ludentem tantum, et quod sequitur non est de textu, ideo aliter exponunt Hebrei, ubi enim nos habemus. Ludentem. Hebrei habentmezaele
[hébreu] praem. Ed1603
. Et est dictio equivoca in hebreo, quia significat ludentem, idololatrantem, occident est et ceuntem, sive lascivientem, unde Ex. xxi.b. ubi nos habemus.
Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere,
Hebrei dicunt idololatrare, 2Rg. 2 capitulo ubi habemus.
Surgant pueri et ludant.
Hebreus dicit.
Et occidant et
inf. 26.b. ubi habemus.
Vidit Abimelech Isaac iocantem cum Rebecca uxore sua.
Hebreus dicit, ceuntem. et in omnibus passibus istis allegatis est simile Hebraicum predicte dictioni mezaele, et sic patet equivocatio predicti nominis secundum Hebreos, et sententia istorum passuum predictorum sensum saltem apparenter, quam equivocationem videtur ignorasse translator noster vel eam non reputasse, quia ubique transtulit in una significatione, scilicet prout importat ludum. Dicunt igitur Hebrei quod dictio predicta mezael accipitur hic in triplici significatione, quia Sara vidit Ismaelem facientem aliqua que pertinebant ad Idolatriam. Item percepit quod querebat caute Isaac occidere, ut haberet hereditatem, unde et Apostolus Gal. 4 capitulo dicit Quod is qui erat secundum carnem, id est Ismael. persequebatur eum qui tunc erat secundum spiritum scilicet Isaac. Item percepit, quod esset pronus ad luxuriam, et timens ne ad similia induceret filium suum Isaac, nuntiavit ista Abrahe, petens ut Ismaelem eiiceret.
marg.|
marg.| {258}
.1.
Eiice ancillam hanc et filium
etc. quia non poterat filius convenienter emitti sine matre. Sequitur :
marg.|
.2.
Dure accepit
etc. quia non solum sibi displicuit eiectio, sed etiam eius indoles mala.
marg.|
marg.| {259}
.3.
Cui dixit
etc. Et causa subditur :
marg.|
.4.
Quia in Isaac
etc. In quo complebuntur promissa que tibi feci, et patet littera.
marg.|
.5.
Exaudivit autem Deus.
Hic consequenter ponitur eiectionem consolatio. Ismael autem tam erat xx. annorum vel plus, quia iam xiii. annorumvel
{260} erat quando Isaac fuit natus, et ideo videns se in periculo mortis, de malis suis preteritis doluit, et dominum rogavit pro vita sua prolonganda, et fuit exauditus. Unde sequitur verbum angeli.
marg.|
.1.
Exaudivit enim Deus vocem pueri de loco
etc. ac si di. Attendit Deus penitentiam quam nunc habet in quo iacet, non autem malitiam quam exercuit in aliis locis.
marg.|
.2.
Aperuitque
etc. Non quia non videret ante, sed ad videndum illud de quo non advertebat scilicet puteum cuius aqua erat necessaria pro sustentatione pueri et suam. Et patet littera usque ibi :
marg.|
.3.
Factusque est iuvenis
etc. id est exercens artem venandi. Hebrei dicunt, exercens latrocinia, et predas a transeuntibuspropter hoc dictum est supra, 16.d. Manus eius contra omnes, licet enim penituerit in infirmitate, ut dictum est tamen postea rediit ad vomitum, ut dicunt Hebrei.
marg.|
.4.
Et accepit illum
etc. id est de terra in qua nata erat et natrita.
marg.|
.5.
Eodem tempore.
Hic consequenter ponitur Abrahe stabilitio. quia enim obedierat Domino in eiectione filii et matris, conveniens erat quod dominus ostenderet ei aliquod{261} speciale beneficium quod factum est cum rex terre venit ad eum querens eius amicitiam et fedus dicens.
marg.|
.6.
Deus tecum est.
Audierat enimquod quatuor reges fortissimos cum Dei adiutorio debellaverat, et viderat quod dominus forte in senectute sup. virtutem nature filium ei dederat, et quod propter eius uxorem dominus eum flagellaverat, ideo quesivit amicitiam eius. Et patet littera usque ibi :
marg.|
.7.
Idcirco vocatus est
etc. id est puteus septem, propter septe agnas quas Abraham ibi statuit, vel puteus iuramenti, cuius causa subditur :
marg.|
.8.
Quia ibi uterque iuravit
scilicet Abraham et Abimelech. Bersabee enimutroque modo interpretatur scilicet puteus septem, et puteus iuramenti. Sequitur :
marg.|
.9.
Abraham vero plantavit
etc. Hebrei dicunt hortum, in quo plantavit diversas arbores ad fructus ferendos : et hoc propter hospites transeuntes recipiendos, ut amenitate loci recrearentur, et fructibus reficerentur.
marg.|
.10.
Et invocavit ibi nomen
etc. Quia post recreationem acceptam invitabat hospites ad reddendum gratias Deo de beneficiis suis.
marg.|
.11.
Et fuit colonus
etc. Quia plus ibi mansit quam in Hebron, ubi manserant, 22. annis, hic autem mansit 25. annis.
Numérotation du verset
Gn. 21,moraliter
marg.|
.1.
Visitavit autem Deus Saram sicut promiserat
etc. Hic agitur de {257} separatione Ismaelis ab Isaac, et de confederatione Abimelech, et Abraham. Circa primum dicitur.
marg.|
.1.
{258}
Eiice ancillam hanc et filium
etc. Prelatus enim bonus, qui per Abraham significatur habet in ecclesia sua vel diocesi aliquo filios bonos, qui per Isaac significantur, et aliquos malos discholos qui significantur per Ismaelem. Dictum est enim supra de ipso xvi.d. Hic erit ferus homo, manus eius contra omnes etc. Et isti {259} suggerente Sara, per quam significatur ratio recta, per prelatum debent a bonis separari per excommunicationem vel per corporalem separationem si potest bene fieri, exemplo Pauli Apostoli, de quo habetur Act. 19.
Cum autem quidam indurarentur, et non crederent maledicentes viam Domini coram multitudine, descendens ab eis, segregavit discipulos.
marg.|
.2.
Dure accepit hoc Abraham.
Per quod designatur quod talis punitio subditorum{260} debet esse gravis prelato, quamvis per rationem hoc facere fingatur, Consimili modo potest exponi de prelato religioso qui subditos malos et rebelles debet ab aliis separare, per reclusionem vel eiectionem de ordine, ne alios inficiant sicut quis morbida separatur a grege, durum tamen debet esse prelato, quamvis facere cogatur ratione. Circa secundum dicitur, 2
Eodem tempore dixit Abimelech
etc. Sequitur : {261}
3.
Deus tecum est
etc. Principes enim et potentes qui fuerant ecclesie persecutores, videntes eam Dei adiutorio prosperari, quesierunt cum prelatis ecclesie amicitia federari, quod significatur per fedus Abimelech regis cum Abraham patriarcha, et quia prelati non debent hoc refugere, salva tamen veritate. Ideo subditur :
marg.|
†
Dixitque Abraham. Ego iurabo
scilicet tenere amicitiam bonam.
Numérotation du verset
Gn. 21,additio
prol.|
{263} In capitulo 21. ubi dicitur in postilla : Aliter exponunt Hebrei ubi enim habemus lu. dentem etc.
prol.|
Hec dictio mezahel
[hébreu] praem. Ed1603
quasi equivoca est in hebreo, significat enim ut plurimum ridentem, sicut in hoc capitulo Dixitque Sae, Risum fecit mihi dominus, ubi hec dictio ponitur. Quandoque vero significat irridentem seu deridentem. Unde in Ps. 2.a. Qui habitat in celis irridebit eos, ibi etiam hec dictio ponitur. Quandoque vero gaudentem sicut in Psa. cxxv.a. cum dicitur. Tunc repletum est gaudio os nostrum. ubi ponitur hec dictio. Quandoque significat ludentem, sicut Ex. 32. Surrexerunt Iudere. Et in aliis quam plurimis. Numquam tamen in hebreo hec dictio significat idololatrantem, nec occidentem, nec ceuntem seu lascivientem, nec auctoritates ad hoc inducte per postillatorem hoc probant, sicut Domino concedente in suis locis patebit. Unde translator noster proprie se habuit transferendo hanc dictionem quandoque per ludum, quandoque per risum, seu gaudium, quandoque per irrisionem, numquam tamen per alia predicta significata. Iste autem passus melius exponitur ab aliquibus expositoribus Hebreorum magis authenticis quam Rabbi Salomon Dicunt enim quod Ismael videns quod tam magnum festum celebrasset Abraham in die ablactationis fratris sui Isaac iunioris, illudebat seu irridebat, dans intelligere, quod ex hoc non sequeretur, quin ipse Ismael esset heres, ex quo erat maior natu et legitimus, quia ex uxore, et etiam a Deo benedictus. unde supra c. 15. de Ismaele dixit Deus, Ecce benedicam ei. Et hoc est quod dicitur. Cumque vidisset Sara filium Agar ludentem id est illudentem seu deridentem. Et {264} quod sequitur in littera nostra, cum Isaac, non est textu, prout dicit postillator, ex hoc autem Sara timuit, ne forte Ismael in processu temporis ingereret sed hereditati. Et post hoc sequitur : Eiice ancillam et filium eius. Non enim erit heres filius ancille cum filio libere. sive filio meo. quasi dicat non erit heres sicut ipse se iactat deridendo. Similiter et Deus confirmans in hoc Sare intentionem dixit Abrahe, Omnia que dixerit tibi Sara, audi vocem eius. Et reddens rationem sequitur : Quia in Isaac voca. tibi semen. quasi dicat licet Ismael sit filius tuus, non tamen heres prout putat. Et hec expositio videtur satis congruens littere et rationi.
Numérotation du verset
Gn. 21,eeplica.
prol.|
Replica correctorii contra Burgensem In capitulo 21, ubi postillator exponit ludum Ismaelis pro idololatria. - Burgensi dicit dictionem Hebraicam hic positam non significare idololatriam, sed irrisionem. Respondeat hic beato Hieronymo, Glossa ordinarie, magistro historiarum et auctoritatibus authenticis Hebreorum quos postillator hic sequitur, quibus omnibus rationabile videtur maiorem adhibere fidem quam soli Burgensi, qui etiam rationibus postillatoris in proposito non satisfacit. Expositio quoque quam ponit Burgensis non videtur rationabilis, quod videlicet pro sola irrisione. Sic finaliter etiam per divinam sententiam, et mater et filius eiicerentur, sed propter idololatriam, vel ludum ad idololatriam disponentem, ut dicit beatus Gregorius. Et ponitur in Glossaordinaria super illo verbo Ex. 32.b. Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere, et ideo eiecti sunt Non enim legitur Ismaelem, nec aliquem de eius posteritate in cultu Dei veri perseverasse. Iustum igitur fuit domum Abrahe ea ratione ab huiusmodi purgari.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Gn. 21), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 10/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=03&chapitre=03_21)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Gn. 21), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 10/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=03&chapitre=03_21)
Notes :