Capitulum 22
Numérotation du verset
Gn. 22,1
Que postquam gesta sunt, temptavit Deus Abraham
et dixit ad eum: Abraham. Ille respondit: Assum
Numérotation du verset
Gn. 22,2
Ait illi1: Tolle filium tuum2 quem diligis Isaac
1 illi
Rusch
] ei
Weber
|
2 filium tuum
Rusch
] + unigenitum
Weber
|
et vade in terram visionis
atque ibi3 offeres4 eum in5 holocaustum
3 ibi
Rusch
]
om. Weber
|
4 offeres
Rusch
] offer
Weber
|
5 in
Rusch
]
om. Weber
|
super unum montium quem monstravero tibi.
Numérotation du verset
Gn. 22,3
Igitur Abraham de nocte consurgens stravit asinum suum
ducens secum duos iuvenes et Isaac filium suum.
Cumque concidisset ligna
in holocaustum abiit ad locum quem preceperat ei Deus.
Numérotation du verset
Gn. 22,4
Die autem tertio,
elevatis oculis, vidit locum procul
Numérotation du verset
Gn. 22,5
dixitque ad pueros suos: Exspectate hic cum asino,
ego et puer illuc usque properantes, cum6
6 cum
Rusch
] postquam
Weber
adoraverimus
revertemur ad vos.
Numérotation du verset
Gn. 22,6
Tulit quoque ligna holocausti et imposuit super Isaac filium suum.
ipse vero portabat in manibus
ignem et gladium.
Cumque pergerent duo7 simul,
7 pergerent duo
Rusch
]
inv. Weber
Numérotation du verset
Gn. 22,7
dixit Isaac patri suo: Pater mi. At ille respondit: Quid vis, fili? Ecce, inquit, ignis et ligna; ubi est victima holocausti?
Numérotation du verset
Gn. 22,8
Dixit autem8 Abraham: Deus providebit sibi victimam holocausti, fili mi. Pergebant ergo pariter.
8 autem
Rusch
]
om. Weber
Numérotation du verset
Gn. 22,9
Veneruntque ad locum quem ostenderat ei Deus in quo edificavit altare
et desuper ligna composuit. Cumque alligasset9
9 alligasset
Rusch
] colligasset
Weber
Isaac filium suum, posuit eum in altari super struem lignorum
Numérotation du verset
Gn. 22,10
extenditque manum et arripuit gladium
ut immolaret filium.
Numérotation du verset
Gn. 22,11
Et ecce angelus Domini
de celo clamavit dicens: Abraham, Abraham. Qui respondit: Assum.
Numérotation du verset
Gn. 22,12
Dixitque ei: Non extendas manum tuam
super puerum neque facies10 illi quicquam. Nunc cognovi quod timeas Dominum
10 facies
Rusch
] facias
Weber
et non peperceris
filio tuo unigenito propter me.
Numérotation du verset
Gn. 22,13
Levavit Abraham oculos viditque post tergum
arietem
inter vepres
herentem cornibus, quem assumens obtulit holocaustum pro filio.
Numérotation du verset
Gn. 22,14
Appellavitque nomen loci illius Dominus Videt,
unde usque hodie dicitur: in monte Dominus Videbit.
Numérotation du verset
Gn. 22,15
Vocavit autem
angelus Domini
secundo Abraham11 de celo dicens:
11 secundo Abraham
Rusch
]
inv. Weber
Numérotation du verset
Gn. 22,16
Per memet ipsum
iuravi,
dicit Dominus, quia fecisti rem hanc et non pepercisti filio tuo unigenito.
Numérotation du verset
Gn. 22,17
Benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas celi
et velut arenam
que est in litore maris. Possidebit semen tuum portas inimicorum suorum
Numérotation du verset
Gn. 22,18
et benedicentur
in semine tuo
omnes gentes terre
quia obedisti voci mee.
Numérotation du verset
Gn. 22,19
Reversus est Abraham ad pueros suos
abieruntque Bersabee simul
et habitavit ibi.
Numérotation du verset
Gn. 22,20
His itaque gestis, nuntiatum est Abraham quod Melcha
quoque genuisset filios Nahor fratri suo.
Numérotation du verset
Gn. 22,21
Hus12 primogenitum
12 Hus] Us
Weber
et Buz
fratrem eius et13 Chamuel patrem Syrorum
13 et
Rusch
]
om. Weber
Numérotation du verset
Gn. 22,22
et Chased
et Azau Pheldas quoque et Iedlaph
Numérotation du verset
Gn. 22,23
et14 Bathuel de quo nata est Rebecca.
14 et
Rusch
] ac
Weber
Octo istos genuit Melcha Nahor fratri Abraham.
Numérotation du verset
Gn. 22,24
Concubina vero illius, nomine Roma, peperit Tabee et Gaon15 et Thaas et Maacha.
15 Gaon
Rusch
] Gaom
Weber
Capitulum 22
Numérotation du verset
Gn. 22,1
marg.|
.1.
Que postquam gesta sunt.
Hic consequenter describitur quomodo Abraham se habuit ut perfectus, et primo quo ad Deum. Secundo quo ad proximum, c. 23. Tertio quo ad seipsum. c. 24. Circa primum ostenditur obedientia Abrahe ad Deum, in hoc quod ad preceptum eius paratus fuit absque dilatione immolare filium suum. Et ideo sic proceditur, quia primo ostenditur preceptum Domini. Secundo obedientia servi, ibi
Igitur Abraham de nocte consurgens.
Tertio revocatio precepti ibi :
Et ecce angelus Domini.
Quarto confirmatio promissi, ibi :
Vocavit autem angelus Domini Abraham secundo.
Circa primum sciendum quod tentare est accipere experimentum de ignorantia. Deus autem cum sciat lucide omnia, non tentat aliquem, ut accipiat experimentum de his que ignorat, sed ut aliis qui ignorant, detur, experientia de aliquo, et sic tentavit Abraham precipiendo ut Isaac filium suum immolaret, ut aliis qui ignorabant, ostenderetur eius obedientia, et eis daretur exemplum.
marg.|
.2.
Tolle filium tuum.
Dicunt hic Hebrei quod hic fuerunt plures revelationes et precepta successive facta ipsi Abrahe. Quia primo dixit ei dominus.
Tolle filium tuum.
Et ipso respondente. Paratus sum obedire, sed duos filios habeo, de quo preceptum intelligitur. Dominus secundo dixit. {264}
Unigenitum.
et ipso respondente, quilibet est unigenitus matri sue, Dominus tertio dixit,
Quem diligis.
Et ipso respondente. Utrum que diligo. Dominus dixit quarto,
Isaac.
Et factum est hoc, ut dicunt Hebrei ut ex pluribus responsionibus ad obediendum haberet maiorem mercedem. Doctores autem nostri dicunt quod fuit unicum preceptum similiter factum, ut similiter et subito omnia proponerentur que possent ipsum retrahere ab impletione precepti, ut per hoc magis appareret obedientia Abrahe. Et ideo totum dictum est sibi in eodem contextu.
Tolle filium tuum.
quia licet Ismael esset filius eius, tamen dictum erat ei a Domino, In Isaac vocabitur tibi semen, c. precedent. c.
marg.|
.3.
Unigenitum,
miraculose conceptum a Sara.
marg.|
.4.
Quem diligis.
speciali dilectione, et super omnes creaturas.
marg.|
.5.
Isaac,
qui interpretatur risus, ex gaudio quod habuisti in eius annunciatione et nativitate.
marg.|
.6.
Et vade in ter visio
id est in montem iuxta Hierusalem, quia erat altus respectu aliarum partium terre promissionis. Et ideo inde poterat videri terra in circuitu, et ille mons postea additus est civitati, et in loco illo postea edificatum est templum tempore Salomonis, ut habetur 2. Para. 3.a. et hoc preceptum est Abrahe, ut longe eundo posset deliberare de facto, et sic dimittere, nisi fuisset valde constans in obedientia ad Deum.
marg.|
.7.
Atque offer eum ibi
etc. Holocaustum erat sacrificium, quod totum{264} incendebatur ad honorem divinum, ita quod de filio suo non remanerent, nisi cineres, qui statim per flatum venti dispergerentur.
Numérotation du verset
Gn. 22,3
marg.|
.1.
Igitur Abraham
etc. Hic consequentur ostenditur obedientia servi, scilicet Abrahe, quia preceptum fuit sibi factum de nocte, tunc enim communius, et convenientius fiunt revelationes divine, sedatus exterioribus motibus, et non expectavit ortum solis ad exequendum mandatum quod erat valde difficile, ut patet ex dictis.
marg.|
.2.
Stravit asinum suum.
ad portandum ligna, que erant necessaria in sacrificio holocausti, ut dictum est.
marg.|
Et notandum quod ipsemet stravit. non enim expectavit quod servus suus surgeret ad hoc faciendum, ex desiderio serpenti quod habebat adimplendum Dei mandatum.
marg.|
.3.
Ducens secum duos iuvenes.
Isti fuerunt Ismael et Eliezer, ut dicunt Hebrei, tamen nec ipsis nec uxori revelavit preceptum Dei sibi factum ne aliquo modo impediretur ab executione.
marg.|
.4.
Die autem tertio.
Locus autem unde recessit scilicet Bersabee, non erat ita longe a monte Moriia, ubi debuit immolare filium, quin posset illuc venire in breviore tempore, quia non distat nisi viginti leucis vel circiter, sed a Domino illa dilatio facta est, ut appareret omnibus quod Abraham in hoc facto non fuit subito motus, sed ex longa de liberatione, ut clarius appareret {265} obedientia eius.
marg.|
.5.
Expectate hic cum asinos.
Quia timebat ne impedirent eius obedientiam, si essent presentes.
marg.|
.6.
Ego et puer
scilicet Isaac.
marg.|
.7.
Cum adoraverimus
etc. Hoc prophetice dixit, non tamen advertens quid diceret. Non enim intendebat quod Isaac reverteretur cum eo, et ideo non fuit prophetia proprie et perfecte dicta, ad quam requiritur intelligentia, secundum quod dicitur Daniel. 10.a. Intelligentia opus est in visione. sed large dicta, quia Spiritu Sancto movente. sic protulit ut significaret id quod futurum erat.
marg.|
.8.
Tulit quoque
etc. De dorso asini.
marg.|
.9.
Et imposuit super Isaac. In
figura Domini nostri Iesu Christi, qui baiulans sibi crucem exiit in eum qui dicitur calvarie locus, ubi crucifixerunt eum, ut dicitur Io. 20.
marg.|
.10.
Ipse vero
etc.
portabat gladium.
ad immolandum Isaac. Ignem, ad incendendum et incinerandum ipsum immolatum.
marg.|
.11.
Dixit Isaac
etc. Hoc factum est a Deo, ut verba pietatis commoventia viscera paterna, dicerentur a filio et magis declararetur obedientia Abrahe, qui ex hoc non fuit ab obedientia retardatus.
marg.|
.12.
Deus providebit sibi :
Hoc etiam prophetice dixit.
marg.|
marg.| {266}
.1.
Cumque colligasset Isaac.
Non est intelligendum quod invitum eum ligaverit. Isaac enim iam erat 35 annorum, ut dicit Iosephus, et per consequens Abraham iam erat c3v. annorum, quia centum annorum erat quando Isaac natus est, ut dictum est c. preced. et sic erat fortior patre, qui erat valde senex. Hoc etiam patet, quia portavit ligna holocausti ascendendo montem, et tamen erat ibi onus unius asini, ut patet ex predictis. Oportebat enim quod tantum esset ibi de lignis, quot sufficerent ad incendendum et incinerandum corpus unius hominis. Et ideo super hunc locum dicit Iosephus, quod edificatio aleari et omnibus paratis, Abraham dixit filio suo quomodo magnis precibus impetratus erat a Deo, et quomodo conceptus erat miraculose. et quomodo natus gaudiose, et quomodo Dominus precepit eum immolari sibi, adiungens, quod credebat Deum nolle mori egritudine vel peste, vel gladio in bello, sed. quod cum precibus devotis Deo offeretur, et sic Deus acciperet secum animam eius perpetuo. Et ex hac obedientia Deus regeret senectutem Abrahe loco filii. Quibus auditis Isaac voluntarie accessit ut immolaretur, ad implendum voluntatem Dei et patris sui. Licet autem dictum Iosephi sit verum, quantum ad hoc quod Isaac voluit immolari, non tamen videtur verum quantum ad hoc, quod Abraham immolaret eum, credens quod anima eius decetero esset cum Deo, et amplius inter homines non viveret, quia supra 16 capitulo dixit Deus Abrahe de Isaac,
Reges orientur ex eo,
Et c. 21.b. In
Isaac vocabitur tibi semen
et firmiter credebat verbum Dei esse verum. Et ideo melius dicitur quod Abraham immolare volens Isaac, credidit, quod ipsum a mortuis suscitaret Deus, ut compleretur in eo suum promissum. et hoc est quod dicit Apost. ad Hbr. 11.d.
Fide obtulit Abraham Isaac cum tentaretur, et unigenitum offerebat, in quo susceperat repromissiones, ad quem dictum est, quia in Isaac vocabitur tibi semen, arbitrans, quia a mortuis suscitare, eum potens
{267}
est Deus.
et hoc signavit Abraham filio suo Isaac. Et tunc voluntarie accessit ad obediendum, in hoc significans Christum, de quo scriptum est Is. 53 capitulo
Oblatus, est quia ipse voluit.
Advertendum etiam quod Abraham ligavit filiam, non propter hoc quod timeret eum fugere vel rebellare, ut patet ex predictis, sed ut immolaret eum sicut et animalia que offerebantur in holocaustum, que ligata immolabantur, et ut per hoc Christi ligatio significaretur ante immolationem ipsius in cruce. Si autem queratur quomodo Abraham voluit filium suum immolare, cum occisio innocentis sit horribilis et illicitia. Sciebat etiam quod homo non est animal immolatitium Dicendum quod revelatio illa sibi fuit facta taliter, quod dubitare non poterat, quin esset sibi preceptum a Deo, ut plenius declaravi in quadam questione de quolibet. Ipse etiam sciebat, quod quilibet quantuncumque iustus, est debitor mortis ipsi Deo pro peccato primi parentis, et ideo ipse Deus potest illud debitum repetere quando vult, et quomodo vult, et ideo bene obedire voluit. Secus autem esset de precepto alterius qui non esset dominus vite et mortis. Et per hoc patet ad obiecta.
marg.|
.2.
Et ecce angelus Domini.
Hic consequenter, ponitur precepti revocatio, quia factum erat ad declarationem obedientie Abrahe, et ideo ipsa declarata revocatur, ideo subditur :
marg.|
.3.
Non extendas
etc. Licet enim iam esset 35. annorum, tamen vocatur puer, quia adhuc erat sub cura patris. In sacra enim scriptura subditi et famuli licet sunt etatis provecte, tamen frequenter vocantur pueri.
marg.|
.4.
Nunc cognovi
id est alios cognoscere feci.
marg.|
.5.
Viditque post tergum arietem.
Dicunt Hebrei quod ibi fuit paratus a principio creationis mundi scilicet sexta die, in qua formavit Deus animalia. Sed hoc nec ratione nec scriptura habet apparentia, et ideo reputandum est fictitium, propter quod dicendum quod fuit ibi adductus ministerio angelico.
marg.|
.6.
Quem assumens
etc. Orabat enim Abraham in immolatione {268} arietis, quod dominus acceptaret ita, ac si filius eius propter Deum fuisset immolatus ex liberatione vero Isaac, et immolatione arietis pro eo faciunt Iudei festum tubarum in principio mensis septimi, scilicet Septembris, propter quod tunc clangunt in cornibuspecorum in memoriam arietis immolati pro Isaac.
marg.|
.1.
Appellavitque
etc. Eo quod dominus vidit Abrahe, et filii eius obedientiam, et Isaac liberavit a morte.
marg.|
.2.
Unde usque hodie dicitur,
hoc est in proverbium deductum est.
marg.|
.3. In
monte Dominus videbit.
Quando enim Iudei sunt in angustia constituti, dicunt. In monte dominus videbit id est sicut in monte vidit afflictionem Isaac, eum liberando, sic nos liberet.
marg.|
.4.
Vocavit autem
etc. Hic consequenter repetitur promissio prius facta Abrahe, et magis explicatur et iuramento divino confirmatur, dicens
marg.|
.5.
Per memetipsum
etc. Homines enim per maiores suos iurant ut dicitur ad Hbr. 6. Non potest autem aliquid esset maius Deo etc. ideo per semetipsum iuravit.
marg.|
.6.
Multiplicabo
etc. Hoc dicit quantum ad bonos et religiosos.
marg.|
.7.
Et velut arenam
etc. Hoc dicit quantum ad cupidos et terrenos et maxime {269} quantum ad filios Esau, unde, et Esau, dictus est Edom id est terrenus.
marg.|
.8.
Possidebit
etc. Hoc impletum fuit tempore Iosue. qui debellavit 31. reges et civitates, et terras eorum divisit possidendas Israel.
marg.|
.9.
Et benedicentur
etc. Hoc exponunt Iudei, dicentes quod quando quis bona imprecatur alicui dicit. Benefaciat tibi Deus, sicut fecit Isaac filio Abrahe. Catholici autem melius exponunt de Christo qui de semine Abrahe descendit secundum carnem, et in Ipso benedicentur omnes gentes terre, id est aliqui de omnibus gentibus, quia nullus consequitur salutem nisi per Christi benedictionem.
marg.|
.10.
His itaque gestis
id est post liberationem Isaac, quia Abraham cogitabat sibi providere de uxore, eo quod iam esset sufficientis etatis, et nolebat quod acciperet uxorem de Chananeis inter quos habitabat, Ideo sequitur
marg.|
.11.
Nuntiatum est Abrahe
etc. Soror Sare uxoris sue genuisse filios.
marg.|
.12.
Hus primo
etc. A quo descendit Iob, ut dicit Hieronymus libro de Hebraicis questionibus unde in principio libri Iob dicitur,
Vir erat in terra Hus nomine Iob.
marg.|
.13.
Et Buz fratrem eius
etc. Ab isto descendit Heliud Buzites.
marg.|
.14.
Et Iedhlaph ac Bathuel de quo nata est Rebecca
etc. Propter istam que coniungenda erat ipsi Isaac descripta est ista genealogia.
Numérotation du verset
Gn. 22,moraliter
marg.|
.1.
Que postquam. In
hoc capitulo agitur de oblatione Isaac cum dicitur.
marg.|
.2.
Tolle filium tuum unigenitum
etc. Per Isaac, qui interpretatur risus intelligitur Iesus Christus, in cuius nativitate risum fecit nobis dominus. Lc. 2.b.
Euangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo, quia natus est vobis hodie salvator
etc. Per Abraham autem qui interpretatur pater multarum gentium, intelligitur Deus pater, {264}quem caritas que Deus est tentavit id est ad offerendum filium unigenitum induxit. Io. 3.
Sic Deus dilexit mundum, ut filium suum unigenitum daret
, Ipse enim est unigenitus Dei filius naturalis, alii vero sunt adoptivi.
marg.|
.7.
Atque offer eum ibi in holocaustum
id est per caritatis incendium, nam ex caritate maxima pater ipsum obtulit, et ipse similiter voluit. Is. 53 capitulo
Oblatus est, quia ipse voluit.
Numérotation du verset
Gn. 22,moraliter
marg.|
marg.| {264} †
Super unum mon
id est calvarie locum.
marg.|
†
Quem monstravero tibi :
Sicut autem caritas supra dicitur patrem induxisse, sic intelligitur hic sibi dixisse. Et ideo eodem modo dicendum est in sequentibus, ubi est talis modus loquendi.
marg.|
.1.
Igitur Abraham de nocte consurgens id est
Deus pater vetus testamentum quantum ad legalia. relinquens. Quod autem vetus testamentum nox dicatur, habetur. Rm. 13.d.
Nox precessit dies autem appropinquavit
etc.
marg.|
.2.
Stravit asinum suum.
iudaicum populum quem stravit id est paravit dando ei legem et prophetas.
marg.|
.3.
Ducens secum duos iuvenes et Isaac filium sum
etc. Per duos iuvenes possunt intelligi Petrus et Ioannes, qui in passione secuti sunt Christum, et dicuntur iuvenes, eo quod erant de novo renati per baptismum, sed quia nondum erant ita perfecti, quod essent apti {265} pati cum Christo, ideo subditur :
marg.|
.5.
Expectate hic cum asinos. Cum adoraverimus, revertemur ad vos
scilicet in resurrectione, et iungitur hic pater cum filio, quia sunt inseparabiles. Io. 14.b.
Qui videt me videtur, et patrem meum.
marg.|
.8.
Tulit quoque holocausti
etc. Nam ex dispositione patris Christus portavit signum crucis. Io. 9 capitulo
Et baiulans sibi crucem
etc.
marg.|
.10.
Ipse vero portabat
etc. Per ignem intelligitur ardor Iudeorum ad occidendum Christum. Et per gladium, militis gladius quo perforatum fuit Christi latus, Hec enim Deus pater portavit inquantum ea fieri permisit.
prol.|
†
Ubi est victima holocausti
, quasi dicat aliunde est assumenda, et per hec convenienter significantur Christi verba horrorem carnis exprimentia. Mt. 26.d.
Pater mi, si fieri potest, transeat a me calixiste
marg.|
.12.
Deus providebit
etc. Deus enim pater pati Christum suum, previdit {266} et implevit. Act. tertio capitulo
Deus qui per os omnium prophetarum prenunciavit pati Christum suum implevit sic.
ideo subditur,
Numérotation du verset
Gn. 22,moraliter
marg.|
†
Veneruntque ad locum
scilicet immolationis, tamen Isaac non fuit immolatus. sed aries : quia divinitas Christi non fuit passa, sed {267} fragilitas humana.
marg.|
.2.
Et ecce angelus
etc. Per angelum Domini loquentem cum Abraham, intelligitur caritas, sicut superius dictum est, quod ipsa induxit Deum patrem, sed quia Christus per passionem suam meruit suam exaltationem, et populi Christiani multiplicationem, ideo subditur :
prol.|
{268}
Numérotation du verset
Gn. 22,moraliter
marg.|
.1.
Appellavitque nomen
etc.
videt.
Visio namque clara Dei per passionem Christi existentibus in limbo fuit data, et tunc viderunt dominum suo modo sicut visi erant ab eo. 1Cor. 13.
Tunc autem cognoscant sicut et cognitus sum. Moral.
autem breviter potest exponi de homine religionem intrante, quem Deus tentat id est probat, dicens, per inspirationem internam.
Tolle filium tuum quem diligebat Isaac
id est mundanum gaudium aufer a {269} te, assumendo voluntarium luctum. Sed quia dicitur Mt. 5.a.
Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur.
ideo Isaac non immolatur, sed aries, quia carnale gaudium per arietem significatum asperitate vite trucidatur, et spirituale gaudium augumentatur Philip. 4.a.
Gaudete in Domino semper
etc.
marg.|
.9.
Possidebit semen tuum
etc. Christus enim qui est semen Dei patris resurgens fregit portas infernorum.
Numérotation du verset
Gn. 22,additio 1
marg.|
In capitulo 22. ubi dicitur in postilla, Et vade in terram visionis id est in montem.
prol.|
Ubi hic dicitur, In terram visionis, in hebreo habetur : In terra Moriiah
Moriiah] + [hébreu] Ed1603
. Voluit enim translator interpretari, hoc nomen moriiah, per hoc nomen visionis, quod non de propinquo, sed valde longe hoc sonat. In. 2. vero Paral. 3. ubi de hoc monte agitur, non fuit interpretatus hanc dictionem, sed dimisit eam in propria forma dicens, Ex cepit Salomon edificare domum Domini in Hierusalem in monte moriiah, etc. Et melius se habuit ibi quam hic. nam hec dictio moriia habet alias interpretationes littere, propinquiores, et magis consonas proposito, quas quidem interpretationes Hebrei antiqui tradunt. nam quidam eorum dicunt quod moriia interpretatur doctrina seu doctrix etc. et est propinquissima interpretatio seu expositio. Nam more, in Hebraico proprie idem significat quod doctor, et sic moriia est ab illo nomine more abstractum, Vel est nomen feminini generis eiusdem significationis, et sic mons morie idem est quod mons doctrine seu doctoris. Secundo modo interpretatur ab eis et proprie ab hoc quod et mor, quod significat myrrham. Unde dicunt quod idem est dicere, mons moriia, quod mons mirrhe, de quo Cant. 4.b. Vadam ad montem myrrhe. Tertio modo in translatione Chaldaica dicitur, ad terram latrie, eo quod more proprie significat timorem. unde in illo loco reddebatur Deo cultus latrie, que precipue fundatur in timore Dei sancto, qui permanet in seculum seculi. Et notandum quod quelibet illam trium interpretationum conveniebat illi monti communiter seu large, ratione templi ibi edificandi. Primo quia ab illo loco doctrina legalis egrediebatur ad totum populum iuxta illud Dt. 5 capitulo Secundo, quia ibi offerebatur Deo, thymiama, et incensum, in quo myrrha interponebatur iuxta secundam interpretationem, Tertio, quia ibi colebatur Deus cum hostiis et sacrificiis legalibus. prout in processu Levitici pluries continetur. Que quidem tria per amplius et perfectius conveniunt illi monti per passionem Christi et alia que ibid. postea occurrerunt. Primo, quia exinde exivit doctrina generalis et salutifera toti universo iuxta illud Is. 2.a. In novissimis diebus paratus est mons Domini in summo montium etc. Et subdit, Quia de Syon exibit lex, et verbum Domini de Hierusalem, etc. Secundo, quia ibi fuit passio celebrata, que per myrrham designatur. Myrrha enim oblata Christo per magos, Mt. 2.b. dominicam annunciavit sepulturam. Tertio, quia cultus latrie qui in vera caritate perficitur, solum fuit perfectissime completus, cum Christus in sua passione per ineffabilem caritatem seipsum obtulit Deo patri inodorem suavitatis. Que quidem expositiones non sunt reputande mystice, sed litterales. Fundantur enim in significatione propria huius dictionis moriia prout ab Hebreis traduntur, ut dictum est. Item nota quod in hebreonon scribitur moriia in hoc loco cum vocali, o, sed scribitur taliter quod prope potest legi Maria, unde non inconvenienter diceretur, quod ille mons sanctissimus intitularetur a beatissima virgine, que ibidem scilicet in templo filium suum obtulit Deo, et deinde iuxta illum locum propriis oculis aspexit filium suum immolari stans iuxta Aram crucis, ut Io. 19.e. Et notandum quod interpretatio nostre translationis non videtur congrus rationi. Tum quia mons moria, in quo fuit edificatum templum non erat sic dispositus, ut inde posset videri terra in circuitu prout postillator dicit. nam talis visio impedita erat per montes qui erant in circuitu eius. Unde Psa. c24.a. Montes in circuitu eius. Tum quia cum dicitur : Vade in terram visionis seu in terram moriia. non est intelligendum in montem iuxta Hierusalem, prout postillator dicit, quia Deus in primis non ostendit Abrahe montem, in quo erat immolaturus Isaac, sed terram in qua erat mons ille quem Deus ipse erat sibi demonstraturus. Unde dicit, Vade in terram morie et cetera, in montem quem monstravero tibi :
Numérotation du verset
Gn. 22,additio 2
marg.|
In eodem capitulo 22. ubi dicitur in postilla, Non est intelligendum quod invitum eum ligaverit, etc.
marg.|
Si autem Isaac fuisset 45. annorum tempore immolationis, ut dicit Iosephus, et sic fuisset fortior patre, et tamen voluntarie accessit, et ligari consensit, ut immolaretur ad implendum voluntatum Deo et patris sui, videtur maxime admirandum quomodo in littera non attribuitur ipsi Isaac meritum immolationis sicut ipsi Abrahe, non enim minus merebatur quam pater, sed forte amplius. Amicabilia enim que sunt ad se, preponuntur amicabilibus que sunt ad alterum. Unde in Ethicis dicitur, non enim minus rationabiliter diceretur ipsi Isaac, quia fecisti rem hanc, et te obtulisti sponte immolationi propter me, etc. quam ipsi Abrahe. Unde dicunt quidam Hebreorum, quod Isaac erat 15. annorum fere, et quod quasi invitus accessit ad immolationem, Nec etiam ex hoc quod portavit ligna holocausti, sequitur quod esset tante etatis, nam potest esse quod illa ligna non erant onus unius asini quia non erant tanta quod sufficerent ad totum holocaustam, sed erant quedam pauca ligna sicca, et forte odorifera, quibus erant addenda ligna alia de his que erant in monte, ut citius incenderentur, et suavius redolerent. Nec ex {271} hoc Isaac erat culpandus, nam adhuc erat in puerili etate, prout hoc patet in littera, cum dicit in hoc loco : Ne extendas manum etc. Non enim habetur in Sacra scriptura, quod homo 30. annorum et ultra puer dicatur : Et ideo dicunt quod ipsi Isaac non legitur in Scriptura attribui merces, sed solum Abrahe, quia adhuc Isaac non habebat perfecte usum liberi arbitrii ex defectu etatis, nec etiam habebat vires ad resistendum patri.
Numérotation du verset
Gn. 22,additio 3
marg.|
In eodem capitulo 22. ubi dicitur in postilla Nunc cognovi : id est alios cognoscere feci etc.
marg.|
Cum ex hoc quod dicitur hic in persona Dei. Nunc cognovi : intelligatur alios cognoscere feci, sicut communiter tenetur. Sed hanc expositionem quidam Hebreorum refutant dicentes quod nullus erat ibi tempore immolationis cum Abraham, nisi solus Isaac propter quem solum non diceretur, alios cognoscere feci. Sed hec ratio non videtur valere, nam obedientia Abrahe, per hunc actum cognita fuit angelis, qui forte prius non cognoscebant eam esse in tanto gradu. Similiter et ceteris fidelibus qui gesta Abrahe credunt auctoritate sacre scripture. Sed adhuc hec ex positio non videtur propria : nam iste actus immolationis attribuitur Abrahe tamquam ipsi actori : Unde dicitur inf. Quia fecisti rem hanc etc. Et sic isto actu Abraham fecit alios cognoscere quod esset timens Deum, et per consequens scriptura proprius dixisset et rationabilius. Nunc fecisti alios cognoscere quod timuisses Deum. Unde videtur hoc verbum scilicet. Nunc cognovi, proprius posse exponi metaphorice, sicut alia que de Deo dicuntur secundum similitudinem, quia cum dicitur. Iratus est Deus, et huiusmodi, intelligitur quo ad modum irati se habuit in affectu, similiter etiam in propria materia cum dicitur. Tentavit Deus Abraham intelligendum quod Deus habuit se erga Abraham per modum tentantis, qui vult accipere experimentum de aliquo ignoto, non tamen quod Deo qui omnia novit hoc esset ignotum. Et similiter cum dicitur. Nunc cognovi. metaphorice posset exponi, ut per hoc intelligatur quod Deus se habuit in hoc actu, sicut ille qui noviter cognoscit aliquid, quod patet in hoc quod Deus post illud factum promisit Abrahe maiora quam prius sibi promiserat, et etiam iuramento ea confirmavit, ut post pauca declarat.
Numérotation du verset
Gn. 22,additio 4
marg.|
In eodem capitulo 22. ubi dicitur in poss. Appellavitque nomen loci illius : Deus videbit etc.
marg.|
in hebreo in hoc loco dicitur
dicitur] + [hébreu] Ed1603
Dominus ireeh, et est verbum, significans videre divinum in futuro dupliciter. Uno modo per modum futuri indicativi. alio vero modo per modum optativi, ita quod potest proprie intelligi Dominus videat, et Dominus videbit. Cuius sensus est, quia appellatio Abrahe in hoc loco fuit quedam oratio prophetica, sicut pluries contingit in Ps. et in aliis dictis prophetarum. Unde in hoc sensu quod dicit, Dominus videat, orabat Abraham Deum, ut videret oculis iustissime misericordie sue, rectitudinem mentis eius et promptitudinem sue obedientie in immolatione filii. In hoc autem sensu, quod significat, Dominus videbit, prophetabat, quod erat Deus visurus et redditurus mercedem plenam ipsi Abrahe, sicut statim fuit concessum sibi, cum sequitur, per memetipsum iuravi. Huius autem quod sequitur, unde usque hodie dicitur. In monte Dominus videbit etc. videtur esse sensus, quod posteritas Abrahe, scilicet veri fideles spectantes remunerationem huius facti dicebant communiter quasi in proverbium illud verbum quod Abraham prophetice dixerat, scilicet Dominus videbit. Et addebant super hoc, quod dicitur in monte, quia credebant prophetiam illam esse ad effectum producendam in illo monte ubi Abraham hoc factum meritorium exercuit. Que quidem oratio prophetica ipsius Abrahe simul et proverbium inde subsecutum, Hebrei credunt fuisse impleta in edificatione templi, et apparitione glorie Domini in nube illud templum acceptantis, ut 3Rg. 8. Sed potius credendum est fuisse impleta cum Christus in eodem loco immolatus fuit in forma visibili, unde ubi translatio nostra dicit. In monte Dominus videbit, Hebraica veritas habet In monte Dominus videbitur, et sic habetur in gl. nostra, per quod proprie intelligitur quod verus filius Dei ibi visibiliter fuit immolatus, quod immolatio Isaac precipue figurabat. Circa quod attendendum est ulterius, quod licet meritum Abrahe in hoc loco fuerit principaliter expletum per immolationem filii quam pro Deo promptissime facere intendebat, quod fuit singulare in ipso Abraham non autem in immolatione arietis, in qua multi convenerunt, sacrificantes Deo animalia bruta, tamen Abraham non protulit orationem propheticam supradictam, nisi post immolationem arietis, nec etiam fuit sibi factum iuramentum divinarum promissionum usque tunc scilicet post arietis immolationem, quod non debet intelligi vacare a mysterio. Nam immolatio Isaac deficiebat a figuratione immolationis Christi in duobus Primo, scilicet quia Isaac non fuit actualiter immolatus, sed solum intentionaliter, Christus vero actualiter. Secundo quia immolatio Isaac non fuit oblata in redemptionem alicuius, immolatio vero Christi fuit in redemptionem humanam, et ideo hec duo fuerunt representata per immolationem{272} arietis ad perficiendum immolationem Isaac, quantum ad prefigurationem immolationis Christi. Aries enim fuit occisus et eius sanguis effusus, similiter et fuit in redemptionem ipsius Isaac unde dicit : Quem assumens obtulit in holocaustum pro filio, et ideo postquam. Abraham explevit prefigurare immolationem Christi per utramque immolationem predictam, tunc et non ante protulit suam propheticam orationem ut dictum est. Consequenter autem vocatus secundo ab angelo in persona Domini fuit sibi facta promissio cum iuramento et non antea, prout in littera patet. Unde Isi. et habetur in gl. Peracto sacrificio dicitur Abrahe, In semine tuo etc. quod factum est cum aries dicit : Foderunt manus meas et pedes meos. peracto enim sacrificio dictum est. Ibidem f. Convertentur ad dominum universi fines terre. Immolaro ergo ariete vocavit Abraham nomen loci illius dominus videt. Hec ille. Littera etiam hoc insinuat. In prima enim vocatione angeli dictum fuit Abrahe. Nunc cognovi quod timeas dominum. et non pepercisti filio tuo unigenito etc. unde solum commendatur de oblatione filii propter Deum. et tunc non fuit sibi facta aliqua promissio, sed sola approbatio divino erga ipsum Abraham. In secunda vero vocatione dicitur ei, quia fecisti hanc rem scilicet oblationem secundam, hoc est arietis. et non pepercisti filio tuo scilicet per oblationem primam filii, et tunc fuit sibi dictum : Benedicam tibi etc. Ex quo patet quod licet meritum Abrahe principalius et clarius consistit in oblatione filii, tamen, quia perfectius figuratur passio Christi in utraque oblatione simul, et etiam protestatio fidei Abrahe de Christo clarius relucebat, idcirco tunc et non ante a fuit sibi facta promissio que consonat predictis, Origenes etiam in hoc loco dicit, Patitur ergo Christus sed in carne, cuius hic aries forma est verbum vero incorruptum permansit quod est secundum spiritum, cuius imago est Isaac.
Numérotation du verset
Gn. 22,additio 5
marg.|
In eodem capitulo 22. ubi dicitur in postill Hic consequenter repetitur promissio facta prius Abrahe etc.
marg.|
In hac promissione facta Abrahe non solum repetuntur ea que alias fuerunt sibi promissa, sed magis explicantur, et etiam divino iuramento confirmantur, sed etiam de novo maiora sibi promittuntur. unde Ambr. In libro de Abraham, Hec benedictio prestitit superioribus. In illa enim propagationem seminis futuram promittit in hac autem ait : Et benedicatur in semine tuo omnes gentes terre, quia obedisti voci mee. Hec ille etc. Ad cuius declarationem sciendum quod licet ea que in primo loco continentur in hac promissione ultimo facta Abrahe, sunt quasi quedam repetitiones precedentium promissionum. Quod autem ultimo continetur : Et benedicentur etc. quod proprie intelligitur de Christo, qui descendit de semine Abrahe secundum carnem, sine quo nullus consequitur salutem promissio nova est que non continetur in precedentibus. Quod sic patet, nam numquam Abrahe fuit facta promissio que huic quodammodo assimilaretur, nisi sup. 12 capitulo ubi dicitur, Atque in te benedicentur omnes cognationes ter. etc. Que quidem benedictio in illa promissione contenta non potest intelligi de benedictione spirituali, que pertinet ad gratiam cuius Christus est autor et causa efficiens, non enim dicit. Ibi benedicentur in semine tuo, sed benedicentur in te. Constat autem quod Abraham non fuit autor huiusmodi gratie. In hac autem ultima promissione non dicitur. Et benedicentur in te, sed benedicentur in semine tuo, scilicet in Christo unde et Apostol. ad Gal. 3.b. istam ultimam auctoritatem allegat ad probandum quod in Christo bene dicentur omnes gentes, non autem allegavit primam auctoritatem, eo quod est ad suum propositum impertinens, ut patet in auctoritatem Amb. supra allegata, quod etiam ipsa littera testatur apud eos qui in lingua Hebraica sunt periti. Nam licet translatio nostra hic et ibi dicat indistincte : Et benedicentur, non lamen modica differentia est inter verbum Hebraicum ibi positum, et verbum quod hic ponitur. Verbum enim quod ibi ponitur, non aliud significat, nisi quod imprecantes benedictionem alicui dicant, Talem te faciat Deus sicut fecit talem eo modo inf. 68. dicitur in te benedicetur. Faciat tibi Deus sicut fecit Ephraim etc. ubi manifeste patet quod illa benedictio non fundabatur in ipse Ephraim tamquam in autore principali seu causa efficiente ipsius benedictionis : Et simile verbum omnino ponitur supra 12. capitu. ubi dicitur. Atque benedicentur in te universe cognationes terre, etc. Sed hoc loco in Hebraico ponitur quoddam verbum significans, quod ille in quo alii benedicuntur sit causa principaliter effectiva illius benedictionis, quod nulli pure creature potest convenire. unde in Ps. 71.a. Deus iudicium tuum regi. da. etc. loquens de Christo ad litteram ubi dicitur. Et bened. In ipso omnes tribus terre etc. ponitur verbum, benedictionis omnino simile huic quod hic ponitur, non autem ponitur sic In capitulo duodecimo supra dicto. Similiter Is. 65. capitulo tractans de Christo ad litteram dicit. In quo qui benedictus est super terram benedicentur {273} in Domino, amen, ubi verbum omnino simile ponitur, sicut hic cum dicitur. et benedicentur in semine tuo etc. non autem sicut benedicentur, quod ponitur supra In capitulo duodecimo, Concordat etiam predictis quod Deus in aliis promissionibus Abrahe factis numquam interposuit iuramentum aliquod. sed solum in hoc loco tantum dicit. per memetipsum iuravi, dicit dominus etc. quod non solum denotatur ut simplex iuramentum, ut si dixisset. Iuravi dicit dominus, simpliciter, sed ad maiorem solennitatem addidit, per memet ipsum, Sicut ille qui iurat tangendo, sacra, ut crucem vel evangelia et potius corpus Christi solennius iurat quam ille qui simpliciter iuramentum prestat sine tactu talium. In quo ostenditur, quod inter alia promissa hoc esset maxime, quod etiam consuevit facere scriptura in quibusdam aliis locis. Sed prestare divinum iuramentum solenne super his que ad mysteria Christi venturi pertinebant, sicut cum agitur de sacerdotio Christi eterno. Ps. cix.a. Iuravit dominus, et non penitebit eum, tu es sacerdos in eternum, ut intelligatur solennis firmitas huius, iuramenti, non solum dixit, Iuravit dominus, sed addidit, et non penitebit eum. Hoc idem patet in Ps. c3i.a. memento domine David, etc. ubi cum de regno Christi agitur ex semine David venturi, Ps. c3i.b. dicitur. Iuravit dominus David veritatem etc. iuxta illud evangelii Lc. 1 capitulo Dabit illi dominus Deus et cetera ubi non solum interposuit iuramentum simpliciter, sed ad solenniorem firmitatem addidit, Et non frustrabitur eum, quod satis consonat predictis, ut patet intelligenti. unde hec Auctoritas bene intellecta multum facit ad concludendum Hebreos in hoc quod in Christo ab Abraham descensuro omnes gentes habebant recipere benedictionem.
Numérotation du verset
Gn. 22,replica
prol.|
Replica correctorii contra Burgensem in capitulo 22 ubi exponitur illud. Vade in terram visionis id est in montem etc. Burgensis facit magnam vim de nomine Moria, in quo reprehendit beatumHieronymum sed quia eius digressio est, in favorem fidei transeat, potissimum quia non est contra postillatorem. Sed quod addit se legisse in Hebraico Maria pro Moriia, quia ex auctoritate sacri canonis aut sanctorum non habet evidentiam, ea facilitate contemnitur, qua probatur maxime quia communiter omnium interpretationes imo et ipsius Burgens. sonant in contrarium.
marg.|
In eodem capitulo ubi postillator ad intentionem Iosephi et aliorum dicit Isaac non invitum ligatum fuisse in oblatione sed spontaneum quia cum posset, non restitit patri existens. 35. annorum. Burgens. obiicit dicens quod tunc meritum potius debuit ascribi Isaac quam Abrahe. Dicit ergo Isaac tantum fuisse 15. annorum, et invitum a patre ligatum, idcirco vocatus est puer, quod in Scriptura de vicis 35. annorum dici non consuevit. Sed ad obiectionem Burgens. respondetur primorquia Abraham accepit mandatum a Deo, et obedivit, non Isaac ideo sit memoria de merito illius non istius. Secundo, potest dici quod Abraham obedivit Deo, Isaac autem homini scilicet patri. Tertio potest dici, quia Isaac obedientia cum agonia fuit procedens ex voluntario mixto, non sine terrore et timore obedientia autem Abrahe ex fide absoluta, ut dicitur ad Hbr. 11.b. Quarto quia agens prestantius est passo, in hac autem obedientia Abrahe se habuit respectu oblationis ut agens, Isaac ut patiens, ideo de Abraham dicitur, quia fecisti rem hanc et cetera Sed si respicere voluerimus litteram, benedictio et meritum huic obedientie correspondens respicit Isaac sicut et Abraham Dicitur enim, quia fecisti rem hanc, et non pepercisti filio tuo unigenito propter me, benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum sicut stellas celi. etc. Hoc secundum refertur ad Isaac, secundum illud supra 21.b. In Isaac vocabitur tibi semen, et sequitur hic benedictio Isaac, Possidebit semen tuum portas inimicorum suorum, et benedicentur in semine tuo omnes gentes. Unde quamvis Abraham ea omnia sibi meruerit non tamen pro se solum, quia in sua persona non vidit effectum, sed pro suo. semine. Quicquid autem sit de his, non valet quod Burgens. addit pro confirmatione sui propositi quod Isaac nominatus est puer, quasi in Scriptura viros fortes pueros vocari non sit consuetum, cum tamen de pueris David fortissimis multa dicantur. 2Rg. 1. et 2. capitulo Et de Iosue duce belli dictum est puer, Ex. 33. Rex Assuerus quoque fecit convivium pueris, fortissimis Persarum, Hest. 1.a. et Christus dixit discipulis post resurrectionem, Pueri, numquid in pulmentarium habetis, Io. 21.b. et Act. 4.f. Apostoli dixerunt principes convenisse adversus puerum Iesum. Et Burgens. melius recollectus idem dicit circa. 11 capitulo 2. lib. Reg.
marg.|
In eodem capitulo ubi exponitur, Nunc cogn. 1. cognoscere feci. Burgens. dicit quo magis proprie exponitur de Deo sicut alie metaphore, et quod Deus in hoc se habens quasi noviter aliquid cognoscens dixit, Nunc cognovi, sed videtur Burgens. implicare dicendo metaphoras esse proprias, cum metaphora omnis sonat improprietatem. Quicquid tamen sit non debuit propter debile motivum suam expositionem beato Augustino 16. de civi. dei ca. 37. Glossaordinaria et communi scole preferre.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Gn. 22), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=03&chapitre=03_22)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Gn. 22), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=03&chapitre=03_22)
Notes :