Nicolaus de Lyra

Capitulum 9

Numérotation du verset Gn. 9,1 

Benedixitque Deus Noe et filiis eius et dixit1 ad eos: Crescite et multiplicamini et replete2 terram.
1 dixit] do. ? P14417 |
2 replete ∑oSJ Rusch Clementina ] implete Weber |
Numérotation du verset Gn. 9,2 

Et terror ac tremor vester3 sit supra4 cuncta animalia terre et super omnes volucres celi cum universis que moventur in terra.
3 ac tremor – vester Rusch ] inv. Weber |
4 supra Rusch ] super Weber |
Omnes pisces maris manui vestre
traditi sunt
Numérotation du verset Gn. 9,3 

et omne quod movetur et vivit erit vobis in cibum. Quasi olera virentia tradidi vobis omnia
Numérotation du verset Gn. 9,4 

excepto quod carnem cum sanguine non comedetis.
Numérotation du verset Gn. 9,5 

Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum
et de manu hominis, de manu viri et fratris eius, requiram animam hominis.
Numérotation du verset Gn. 9,6 

Quicumque fuderit5 sanguinem humanum6 fundetur sanguis illius. Ad imaginem quippe Dei factus est homo.
5 fuderit Rusch ] effuderit Weber |
6 sanguinem humanum Rusch ] inv. Weber |
Numérotation du verset Gn. 9,7 

Vos autem crescite et multiplicamini et ingredimini super terram et implete eam.
Numérotation du verset Gn. 9,8 

Hec quoque dixit Deus ad Noe et ad filios eius cum eo:
Numérotation du verset Gn. 9,9 

Ecce ego statuam pactum meum vobiscum et cum semine vestro post vos
Numérotation du verset Gn. 9,10 

et ad omnem animam viventem que est vobiscum tam in volucribus quam in iumentis et pecudibus terre cunctisque7 que egressa sunt de arca et universis bestiis terre.
7 cunctisque Rusch ] cunctis Weber
Numérotation du verset Gn. 9,11 

Statuam pactum meum vobiscum et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii neque erit deinceps diluvium dissipans omnem8 terram.
8 omnem Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 9,12 

Dixitque Deus: Hoc signum federis quod do inter me et vos et ad omnem animam viventem que est vobiscum in generationes sempiternas.
Numérotation du verset Gn. 9,13 

Arcum meum ponam in nubibus et erit signum federis inter me et inter terram.
Numérotation du verset Gn. 9,14 

Cumque obduxero nubibus celum, apparebit arcus meus in nubibus
Numérotation du verset Gn. 9,15 

et recordabor federis mei vobiscum et cum omni anima vivente que carnem vegetat. Et non erunt ultra aque diluvii ad delendam universam carnem.
Numérotation du verset Gn. 9,16 

Eritque arcus meus9 in nubibus
9 meus Rusch ] om. Weber
et videbo illum et recordabor federis sempiterni
quod pactum est inter Deum et10 animam viventem universe carnis que est super terram.
10 et Rusch ] + inter omnem Weber
Numérotation du verset Gn. 9,17 

Dixitque Dominus ad11 Noe: Hoc erit signum federis quod constitui inter me et12 omnem carnem super terram.
11 Dominus ad Rusch ] Deus (ad) Weber |
12 et Rusch ] + inter Weber |
Numérotation du verset Gn. 9,18 

Erant igitur filii Noe qui egressi sunt de arca Sem,
Cham
et Iaphet.
Porro Cham ipse est pater Chanaan.
Numérotation du verset Gn. 9,19 

Tres isti sunt filii Noe et ab his disseminatum est omne genus humanum13 super universam terram.
13 genus humanum Rusch ] hominum genus Weber
Numérotation du verset Gn. 9,20 

Cepit14 autem15 Noe, vir agricola,
14 cepit Rusch ] cepitque Weber |
15 autem Rusch ] om. Weber |
exercere terram et plantavit vineam.
Numérotation du verset Gn. 9,21 

Et bibens16 vinum inebriatus est
16 et bibens Rusch ] bibensque Weber
et nudatus
iacuit17 in tabernaculo suo .
17 iacuit C2 Λ X Σ B ΨB ΩS Rusch ] est G O ΘM* ΨF ΩM Edmaior.; om. C* Π A T M Φ ΘAM2 P ΨDM ΩJ Clementina Weber
Numérotation du verset Gn. 9,22 

Quod cum vidisset Cham
pater Chanaan verenda18 patris sui
18 verenda Rusch ] + scilicet Weber
esse nuda nuntiavit
duobus fratribus suis19.
19 suis Rusch ] + foras Weber
Numérotation du verset Gn. 9,23 

At vero Sem et Iaphet
pallium imposuerunt humeris suis
et incedentes retrorsum operuerunt verenda20 patris sui.
20 verenda Rusch ] verecunda Weber
Faciesque eorum averse erant et patris virilia non viderunt.
Numérotation du verset Gn. 9,24 

Evigilans autem Noe ex vino, cum didicisset
que fecerat ei filius suus minor
Numérotation du verset Gn. 9,25 

ait: Maledictus Chanaan puer21.
21 puer ΩM Rusch ] om. Weber
Servus servorum erit fratribus suis.
Numérotation du verset Gn. 9,26 

Dixitque: Benedictus22 Deus Sem
22 benedictus Rusch ] + Dominus Weber
sit, Chanaan servus eius.
Numérotation du verset Gn. 9,27 

Dilatet Deus Iaphet
et habitet
in tabernaculis Sem
sitque Chanaan servus eius
Numérotation du verset Gn. 9,28 

Vixit autem Noe post diluvium trecentis quinquaginta annis
Numérotation du verset Gn. 9,29 

et impleti sunt omnes dies eius nongentorum quinquaginta annorum et mortuus est.

Capitulum 9

Numérotation du verset Gn. 9,1 
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 6r b
Numérotation du verset Gn. 9,1 
marg.| .1. Benedixitque Deus Ne et filiis eius, Et dixit ad eos etc. Hic consequenter describitur status Ne post diluvium, et Primo quantum ad Dei beneficium : Secundo quantum ad ipsius exercitium ibi :   Cepitque Ne vir agricola. Circa primum primo describitur Dei beneficium quantum ad collationem boni. Secundo quantum ad amotionem mali, ibi :   Hoc quoque dixit Deus ad Ne, Circa primum describitur primo beneficium ipsius Dei erga Ne et filios eius in spiritualibus, cum dicitur.   Benedixitque Deus Ne et filiis eius, gratiam suam in eos augmentando. Secundo tangunt Dei beneficia in temporalibus, et primo quantum ad conservationem speciei. que est per generationem, cum dicitur.   Crescite, et multiplicamini etc. Secundo quantum ad presidentiam dominii super bruta, cum subditur :
Numérotation du verset Gn. 9,1 
moraliter
marg.| .1. Benedixitque Deus Ne et filiis eius. Per Ne autem et filios eius intelligitur bonus prelatus et subditi eum imitantes, quos salvata diluvio viciorum. Ideo bene dicitur.
marg.| Benedixitque Deus Ne et filiis eius. Et quia non solum salvat eos a vitiis, sed etiam multiplicat in spiritualibus bonis. Ideo subditur : †   Crescite et multiplicamini etc. Sequitur :
Numérotation du verset Gn. 9,2 
marg.| marg.| {166} .2. Et terror vester etc. Non tamen sic est intelligendum quod ipsi et filiis eius sit datum tantum dominium super animalia, sicut habebat Adam in statu innocentie. sed quia sunt domesticabilia per hominem, et naturaliter timent faciem hominis. Tertio tangitur beneficium Dei quantum ad conservationem individui per nutritionem, cum dicitur.
marg.| .3. Omnes pisces maris etc. Tunc enim concessit eis Deus quod possent vesci piscibus et carnibus, duplici ratione. Una quia terra per diluvium fuit peiorata, ut dictum est supra, et ideo terrenascentia non sunt, ita nutritiva sicut ante. Secunda, quia natura humana facta est fragilior, et ideo concessus est eis victus lautior, unde sequitur :
Numérotation du verset Gn. 9,3 
marg.| .4. Quasi olera virentia etc. id est sicut homini primo concessi vesci omnibus terre nascentibus, ita vobis concedo vesci piscibus et carnibus.
Numérotation du verset Gn. 9,3 
moraliter
marg.| marg.| {166} .4. Quasi olera virentia tradidi vobis omnia. Per hoc autem quod debilitata in diluvio humana natura, conceditur esus carnium et piscium : ostenditur quod subveniendum est necessitati debilium : Excipitur sanguis per quem significatur peccatu, quod non est alicui concedendum : Ps. 50 capitulo   Libera me de sanguinibus Deus Deus salutis mee etc. Contra vero timorem diluvii signum datur : cum dicitur.
Numérotation du verset Gn. 9,4 
marg.| .5. Excepto quod carnem cum sanguine non comedetis. Ab illa generalitate istud excipitur. Et exponitur a Iudeis uno modo sic.   Carnem cum sanguine id est membrum abscissum de animali vivo. quia {167} istud videtur crudele et inhumanum. Alio modo, ut per hoc intelligatur, prohibitum, strangulatum, summersum et per se mortuum, et huiusmodi quod moritur absque sanguinis effusione. Tertio modo intelligitur, ut per hoc intelligatur prohibitus esus sanguinis separatim a carne, ac si diceret :   Carnem cum sanguine etc. id est licet esus carnium sit vobis concessus, non tamen esus sanguinis. Quarto modo sic exponitur Lv. 17 capitulo quod si aliquid acciperetur venatione vel aucupio, prius deberet effundi sanguis quam comederetur. Et ratio huius acceptionis subditur :
Numérotation du verset Gn. 9,4 
additio
prol.| {173} In capitulo 9 ubi dicitur in postilla: « Et ratio huius exceptionis subditur » etc. Ex hoc quod Deus prohibuit homicidium non habetur ratio ad hoc quod non comedatur caro animalis cum sanguine, qualitercumque exponatur. Homo enim non conceditur in esum hominis nec alicuius animalis, sicut animalia sunt concessa ad esum hominis. Unde in hoc loco, ubi nostra littera dicit : Sanguinem   enim animarum vestrarum   requiram   , littera Hebraica habet:   Verumtamen   sanguinem animarum vestrarum requiram et exponitur sic: licet enim vobis concesserim occisionem animalium, non tamen hominum. Et exponantur cetera sicut in postilla in eodem capitulo 9 ubi dicitur in postilla : Supposito igitur, quod apparuerit ante diluvium etc. a
a Cf. Infra Gn. 9, 2 (LYR3.9.12L4)
Numérotation du verset Gn. 9,5 
marg.| .1. Sanguinem enim animarum etc. id est corporum animatorum.
marg.| .2. Requiram de manu etc. Quod exponitur dupliciter, uno modo quia Deus requirit ultionem de homicidio, non solum si fiat manu hominis immediate, sed etiam si fiat mediantibus bestiis, sicut tyranni tradebant martyres bestiis devorandos. Alio modo, ut homo non solum puniatur propter homicidium. sed etiam bestia si interficiat hominem, propter facti horrorem, quamvis animal brutum peccare non possit, unde et Lv. xx. c. dicitur :   Qui cum iumento et pecore coierit, morte moriatur, pecus quoque occidite.
marg.| marg.| {168} .3. De manu viri et fratris etc. Hoc similiter dupliciter exponitur. Uno modo sic.   De manu viri id est fortis, et audacis, et de manu fratris id est quantuncumque propinqui, ut per hoc ostendatur, quod homicida non evadet divinam ultionem, nec propter fortitudinem suam, nec propter propinquitatem. Alio modo ut per hoc intelligatur pena homicidii voluntarii, cum dicitur :   De manu viri, et causalis seu fortuiti, cum dicitur.   Et de manu fratris eius id est de manu illius qui diligebat occisum, tamquam fratrem proprium, quia etiam talis homicida lege punitur Deberet enim fugere ad unam civitatem refugii, et sic manere quasi exul a civitate sua usque ad mortem summi sacerdotis, ut habetur infra Nm. 35.
Numérotation du verset Gn. 9,6 
marg.| .4. Quicumque effuderit humanum etc. scienter et a proposito.
marg.| .5. Fundetur sanguis etc. Et ratio sumitur propter dignitatem nature humane, cum subditur :
marg.| .6. Ad imaginem quippe Dei factus etc. Et patet.
Numérotation du verset Gn. 9,7 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 9,8 
marg.| .7. Hec quoque dixit Deus etc. Hic consequenter describitur Dei beneficium erga Ne, et posteros eius, quantum ad amotionem mali. Licet enim iam assecurasset eos de diluvio amplius non futuro per verbum, hic amplius assecurat per sensibile signum, videlicet per apparitionem iridis temporibus pluviosis, et patet littera usque ibi : {169} .1.   Et recordabor federis b etc. Non quia oblivio cadat in Deum, ut supra dictum est, sed dicitur recordari alicuius quando subvenit ei quia sic subveniendo se habet ad modum recordantis ipsius.
b Gn. 9, 15.
Numérotation du verset Gn. 9,9 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 9,10 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 9,11 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 9,11 
moraliter
marg.| marg.| {167} .1. Ecce ego statuam etc. Et hoc signum est celestis arcus, per quem significatur Christus, in quo est forte lignum et chorda mollis, per que significatur virtus divinitatis et fragilitas humanitatis ; {168} et sicut in arca chorda mollis flectit signum, sic in passione humanitatis flexus fuit rigor iustitie et severitatis. Qui vero fide pura et hunc devotione respiciunt arcum, securi sunt a diluvio vitiorum. Ecclesiasitici 43.b.c « Vide arcum et benedic eum qui fecit illum »  .
c Sir. 43.
Numérotation du verset Gn. 9,12 
marg.| {LYR3.9.12L1} .2. Hoc erit signum federis etc. Tunc enim Dominus fecit apparere iridem et ostendit ipsi Ne, ut de cetero cognosceret illud signum cum sua posteritate. Circa hoc autem queritur. Quomodo iris sit signum federis, cum procedat ex causa naturali.
marg.| {LYR3.9.12L2} Et dicunt aliqui, quod usque ad diluvium non fuerat pluvia, nec iris apparuerat. Sed hoc non videtur rationabiliter dictum cum pluvia fiat ex dispositione aeris et motu. stellarum, et iste cause multo tempore precesserant. Propter quod non est verisimile, quin et effectus consecutus fuisset multis vicibus, et ideo alii dicunt quod licet precessissent nubes et pluvie, non tamen fuerat nubes in tali dispositione quod ibi generaretur iris. Quia ad generationem iridis requiritur nubes densa, et ante nubem densam nubes rorida, ut habetur tertio Meteororum, quia iris generatur in nube per modum speculi ubi requiritur receptio in roratione, et terminatio in densitate nubis, sicut in speculo requiritur perspicuitas vitri, et densitas plumbi terminans.
marg.| {LYR3.9.12.L3} Dicunt igitur quod primo facta est talis dispositio quando Deus ostendit ipsi Ne iridem. Sed hoc non videtur quia secundum Augustinum, Deus res quas condidit, sic administrat, ut eas proprios motus agere sinat. Et ideo cum talis apparitio fiat ex causa naturali, non est verisimile, quin multoties prefuit eius causa, quem et per consequens effectus concomitabatur. Unde idem inconveniens est negare quod pluvia ante diluvium fuerit, et quod iris apparuerit, ut videtur.
marg.| {LYR3.9.12.L4} Supposito igitur quod apparuerit ante diluvium, dicunt aliqui, quod nihilominus post diluvium est datum in signum diluvii non futuri. Nec est signum ad placitum, ut nomina significant res, sed est signum naturale, sicut digestio urine est signum future sanitatis, vel mortis non future ex illa egritudine.
marg.| Ad cuius intellectum premittunt modum generationis iridis, quia non generatur tempore multum sicco, nec multum pluvioso, eo quod in nube rorida opposita ipsi soli, et hoc quando sunt vapores in aere sufficientes ad generationem talis nubis. Non tamen sunt in tanta abundantia, quin calor solis possitas devincere, sic quod non sequitur ex eis magna pluvia : et est signum naturaliter significans diluvium non futurum de propinquo, quia signat remotionem diluvii de propinquo futuri scilicet remotionem vaporum in tanta multitudine, quod inde possent generari pluvie in tanta abundantia, quod sequatur diluvii inundatio. Verumtamen quia talis dispositio aeris non semper durat ideo una apparitio non est signum diluvii de cetero non futuri, sed apparitio continuata per frequentem {170} apparitionem, et ideo dicunt quod ante diluvium non fuit signum diluvii non futuri, quia talis apparitio fuit interrupta magno tempore ante diluvium. Sed hoc dictum videtur esse contra veritatem et contra textum. Accipit enim causam diluvii partialem pro totali scilicet quod pluvie fuerint, et possint esse causa, quod est falsum. Quia diluvium generale de quo non est questio non potest causari naturaliter, ut dictum est supra octavo, capitulo.
marg.| Item contra textum qui causam diluvii activam attribuit virtuti divine ex influentia speciali, et materialem principalem aquis Oceani virtute divina eductis super terram, et multiplicatis ultra cacumina montium quindecim cubitis. Unde supra sexto capitulo dixit Dominus. Ecce adducam aquas diluvii super terram, quantum ad causam efficientem.
marg.| Et septimo capitulo quantum ad causam materialem dicitur « Rupti sunt omnes fontes abyssi magne, et cataracte celi aperte sunt ». Ex quo patet quod causa materialis et principalis fuerunt aque Oceani. Patet igitur quod apparitio iridis non potest esse signum naturale diluvii generalis non futuri, cum non sit signum remotionis cause nisi materialis tantum. nec adhuc materie principalis, sed secundarie, ut patet ex textu, et ideo dicendum quod est signum magis ad placitum, scilicet ex ordinatione divina inquantum Deus ordinavit quod apparitio iridis de cetero esset signum rememorativum pacti vel federis ipsius Dei facti ad Ne, quod diluvium decetero non induceretur generaliter terram disperdens sicut dicitur in textu : Eritque arcus meus in nubibus, et videbo illum, et recordabor federis etc. Ex quo patet quod ante diluvium non fuit in signum huius licet apparuerit, quia tale pactum vel fedus non erat adhuc institutum : sed pacto facto Deus instituit apparitionem iridis, sive ipsam iride de novo in signum huius pacti vel federis, licet iris sit res naturalis, et ante diluvium fuerit. Sicut aliquando contingit in humanis, quod lapis magnus qui diu stetit in aliquo loco immobilis, de novo statuitur in signum alicuius distinctionis, utpote hereditatum vel regnorum.
Numérotation du verset Gn. 9,13 
additio 2
prol.| Quod autem iris apparuerit ante diluvium, satis patet ex veritate littere, nam ubi translatio nostra habet arcum meum   ponam in   nubibus etc. littera Hebraica habet  Arcum meum posui in   nubibus etc. ex quo videtur quod ante diluvium fuerat positum, licet tunc non in signum. expositio autem quam hic refutat postillator videtur satis sustinenda. Pro quo sciendum quod inter signa quam sunt ad placitum (sicut nomina) et res per ea significatas sepe aliqua invenitur congruentia : Unde ex hoc quod Adam imposuit nomina cuncta animalibus ut dicitur Gn. 2 capitulo arguunt doctores quod Adam scivit omnium animalium naturas quod non sequeretur ex hoc nisi nomina naturis rerum congruerent. Et ideo in proposito licet apparitio iridis, ad placitum, scilicet ex ordinatione divina sit signum, quod de cetero non inducatur generale diluvium ut littera sonat, non tollitur ex hoc, quod inter signum et rem signatam sit aliqua congruentia naturalis. Que quidem congruentia est. Nam ad generationem iridis requiritur, quod in aere non sit multa siccitas, nec multa humiditas, sed quod iste due qualitates sint certo modo proportionate, ut tactum est in supradictis opinionibus. Et inde est quodPtolemeus in quadripartito dicit quod cum iris apparet statim post tempus pluviosum, est signum serenitatis future : Nec ex illa expositione quam reprobat postillator, sequitur quod causa activa diluvii non fuisset virtus divina, nec etiam quod causa materialis ipsius, licet partialis, essent aque Oceani : Sed dicit quod apparitio iridis est signum, quod humiditas non est in tanta abundantia, quod sequatur magna pluvia, et ideo est signum naturale conveniens ad significandum diluvium non futurum de propinquo, non tamen per hoc intelligitur, quod sit signum omnino necessarium, sicut nec digestio urine, de qua postillator exemplificat, est signum omnino necessarium future sanitatis, unde de predicta expositio non videtur repugnare textui, nec rationi, nec etiam est omnino incompossibilis cum expositione postillatoris que est Rabbi Moyses Gerundensis. Stant enim simul, quod iris sit quedam res naturalis, et quod fuit ante diluvium, et quod postea ex beneplacito divino fuit datum in signum, et quod hoc signum sit congruens rei, per ipsum signate ut dictum est.
Numérotation du verset Gn. 9,14 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 9,15 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 9,16 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 9,17 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 9,18 
marg.| .3. Erant igitur filii Ne. Istud ponitur per quamdam recapitulationem et ut exprimatur quod sequitur :
marg.| .4. Porro Cham ipse est pater Chanaan. Istud specialiter exprimitur, eo quod dominus daturus erat filiis Israel terram Chananeorum.
Numérotation du verset Gn. 9,19 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 9,20 
marg.| .5. Cepitque Ne vir agricola. Hic describitur status Ne post diluvium, quantum ad exercitum : erat enim terra per diluvium peiorata, ut supra dictum est, et ideo indigebat diligentiori cultura.
marg.| .6. Et plantavit vineam. Licet enim esset producta a terra, erat tamen quasi silvestris dimissa : et ipse diligentius coluit.
Numérotation du verset Gn. 9,20 
moraliter
marg.| Sequitur : {169} Cepitque Ne vir etc. Contingit autem diabolo procurante et Deo {170}permittente, quod bonus Prelatus qui per Ne significatur, prius intentus spiritualibus, ad terrenorum concupiscentiam convertitur, ideo dicitur.
marg.| marg.|{171} Quod cepit exercere terram etc. Bona querens immobilia ad superabundantiam, cuius vino inebriatur id est extra mensuram rationis ponitur ad pompam abutendo, Gulam, Luxuriam, et nudantur eius verenda per infamiam, quod aliquando contingit in eadem persona, sicut 3Rg. 11.a. dicitur de Salomone : « Cum esset senex depravatum est cor eius per mulieres », qui tamen valde bonus erat in iuventute, propter quod Nathan propheta vocavit eum sed [hébreu] praem. Ed1603 deiah id est amabilem Domino, et frequentius contingit in diversis personis sibi succendentibus, nam in ecclesiis et cenobiis, ubi prelati fuerunt valde boni paucisque contenti, vigent pompe in equitaturis, vasis, et ferculis, ut de aliis taceamus, propter {172} quod prebent scandalum populis.
Numérotation du verset Gn. 9,21 
marg.| .7. Bibensque vinum etc. Ignorabat enim fortitudinem vini, que prius erat inexperta.
marg.| .8. Et nudatur in tabernaculo etc. id est discoopertus in partibus, inferioribus.
prol.| {171} Quod cum vidisset Cham pater Chanaan. Hic nominatur Chanaan quia secundum aliquos ipse primo vidit et patri suo Cham indicavit. Secundum alios quoniam hic agitur de malitia ipsius Cham, qui irreverenter se habuit ad patrem, ideo sit mentio hic de filio eius Chanaam, qui secutus est malos mores patris, et tantum crevit malitia in posteris quod postea interfecti sunt de mandato Domini, et terra eorum data est filiis Israel.
Numérotation du verset Gn. 9,22 
marg.| .1. Verenda scilicet etc. Ex hoc patet quod homines adhuc non utebantur femoralibus. Sed postea inventa sunt. Primo a quadam muliere que vocata fuit Semiramis, ut habetur in Historia scolastica.
marg.| .2. Nuntiavit duobus etc. Ut incitaret eos ad derisionem patris, sed ipsi e contrario voluerunt eum honorare, eius turpitudinem tegendo, ideo sequitur,   At vero Sem et Iapheth etc. Et patet littera usque ibi :
marg.| .3. Maledictus Chanaan. Maledixit patri in filio, quia filius istud {172}flagitium inceperat, ut dictum est secundum aliquos, Vel aliter, ut per hoc ostendatur, quod ipse Cham non solum esset maledictus in persona sua, sed quod etiam ista maledictio ad suos posteros derivaretur, et quia sicut irreverentia paterna mereretur maledictionem, ita reverentia benedictionem. Ideo subditur :
marg.| .4. Benedictus dominus Deus Sem, sit Chanaan etc. Vidit enim in spiritu, quod cultus unius Dei remansurus erat in filiis Sem, aliis ad idololatriam declinantibus, quod non potest fieri sine gratia Dei speciali, ideo in benedictione ipsius Sem benedixit Domino ; Per hoc etiam quod preponit in hac benedictione ipsum Sem ipsi Iapheth, ostendit quod Sem fuit principalis in reverentiam patris, et induxit ipsum Iapheth ad hoc.
marg.| .5. Dilatet Deus etc. Per hoc ostendens quod esset dilatandus in multitudine prolis.
marg.| .6. Et habitet in tabernaculis etc. Istud exponitur dupliciter, uno modo ut referatur ad ipsum Deum, ut sit sensus, quamvis Iapheth sit dilatandus {173} in multitudine gentium ab eo descendentium, tamen non habitabit Deus in eo per verum et specialem cultum, sed in ipso Sem, quia a filiis ab eo descendentibus factum est tabernaculum federis tempore Moysi, et templum tempore Salomonis in quibus dicitur Deus habitasse. Alio modo ut refertur ad ipsum Iapheth, ut sit sensus, quod aliqui descendentes de Iapheth habitent in tabernaculis Som id est in tabernaculo et templo {174} quia in festivitatibus solemnibus aliqui gentiles qui descenderant de Iapheth, ascensuri erant causa orationis in tabernaculum et templum ut habetur Io. xii. c. Vel quia in adventu Christi et predicatione evangelii cecitas contigit in Israel que descendit de Sem, et plenitudo gentium, que descendit de Iapheth intravit ecclesiam per fidei susceptionem, ut dicit Apostolus ad Rm. 11 capitulo Et sic habitavit in tabernaculis Sem. Cetera patent.
Numérotation du verset Gn. 9,22 
moraliter
marg.| Quod cum vidisset etc. Per istum qui patris turpitudinem aliis nuntiavit, significantur subditi cavillosi et maliciosi, qui contra eos appellant non ad eorum correctionem, sed infamie diffusionem, et sui malignam promotionem. Unde et Cham calliditas interpretatur.
Numérotation du verset Gn. 9,23 
moraliter
marg.| At vero Sem et Iapheth, pallium imposuerunt humeris suis, et incedentes retrorsum operuerunt etc. Per istos qui verenda patris operuerunt significantur boni subiecti, qui superiorem delinquentem cum debita reverentia monent caritative, antequam ecclesie denuncient id est superiori prelato, qui potest remedium adhibere.
Numérotation du verset Gn. 9,27 
additio 3
prol.| Non videtur pretermittenda in hac prima expositione secundum quam intelligitur, quod Deus inhabitet in tabernaculis Sem, illa summa et ineffabilis habitatio divina, qua verbum Dei habitavit in nobis Io. 1.a. Que quidem habitatio fuit primo, et proprie in tabernaculo virginis gloriose descendentis de Sem, in cuius officio legit ecclesia illud Ecc. 24.a. Et qui creavit me, requievit in tabernaculo meo Unde in his benedictionibus status utriusque legis divine prophetizatur. In prima enim benedictione dixit : Benedictus dominus Deus Sem, quod intelligitur de cultu unius Dei remansuro in filiis Sem, ut in postilla dicitur quod pertinet ad statum veteris legis : In secunda vero benedictione, ubi dicit : Et habitet (scilicet Deus) in tabernaculis Sem, intelligitur status nove legis. In quo Deus habitavit in tabernaculis, Semper carnis assumptionem modo predicto, et inquibus etiam habitat sacramentaliter in sacrificio altaris, et etiam per amplioris gratie infusionem. Exponendo autemly ‘et habitet in tabernaculis Sem’ secundo modo, scilicet quod {1.174} referatur ad Iapheth, non debet intelligi sic, quod Iapheth habitante in tabernaculis Sem, esset Sem exclusa ab illa habitatione, sed quod Iapheth simul habitasset cum Sem in tabernaculis suis, quadam tamen primitia remanente ipsi Sem iuxta illud ad Rom. 1.b. IuDeoprimum et Greco : unde et tabernacula Deinde quibus hic agitur, ipsi Sem principaliter intitulantur.
Numérotation du verset Gn. 9,replica 
prol.| Replica correctorii contra Burgensemiudaizantem, in capitulo 9., ubi postillator multipliciter exponi illum passum. Carnem cum sanguine non comedetis Burgensis nititur divinorum preceptorum curiosus inquirere rationem, que tamen sepe ad divinam resolvuntur voluntatem, cuius ratio querenda non est, et videtur hic assumere personam serpentis quid dixit Cur precepit vobis Deus etc. sup. ca. 3.a. Sed ut verum fatear, et si illius precepti possent et physice et morales rationes assignari, certum tamen est, quod prohibitio homicidii non assignatur pro eius ratione, ut putat Burgens. cum dicitur. Sanguinem anim. vestr. requiram etc. sed per hoc dictum respondetur tacite questioni. Quod enim generaliter dictum est : Omne quod movetur etc. queri posset, cum homo moveatur et vivit, an etiam homo homini cibus fieri debet aut possit. Respondetur huic tacite questioni, quod quia ex littera sanguis humanus impune non debet effundi, igitur excipitur homo ab illa concessione generali, que dicitur Omne quod movetur etc. Et formatur ratio sic Carnem cum sanguine etc. igitur caro humana non erit vobis in cibum seu cibus. Tenet consequentia per medium in littera positum, quia hominis sanguis non debet effundi, et sequitur quod cum non possit sine sanguine manducari, ideoque additur pena effundentis sanguinem humanum, cum dicitur. Sanguinem animarum vestrarum etc. In eodem capitulo cum postillator reprobasset opinionem de iride, dicentem quod est signum naturale, non ad placitum institutum diluvii non futuri. Burgens. ut habeat occasionem contra postillatorem, dicit quod habeat quamdam congruentiam naturalem, ut dicitur in postilla, ideo est signum naturale. Sed concesso antecedente, consequentia non valet. Manifestum enim est quod illam congruentiam naturalem habuit ante diluvium, sicut post, quia eodem modo generabat sicut post. Ex huiusmodi igitur congruentia naturali non potest argui, quod sit signum naturale in comparatione diluvii, sed potius naturale, quia habet congruentiam talem naturalem ad significatum. Diciturenim homo quia ab humo. Si enimBurgensis fideliter referret opinionem postillatoris, non diceret quod opinio reprobata staret in postilla Non enim stant simul quod (quamvis sit ibi aliqua congruentia) iris sit signum naturale et non, ut si homo ad placitum, et quod sit signum ad placitum rememoratium pacti divini, Illa etiam opponuntur ut patet. Item in eodem capitulo ubi postillator exponit illum passum, quomodo Iapheth habitaret in tabernaculis Sem. quando cecitate Israel se indignum faciente intravit plenitudo gentium etc. Burgensis pro suo gente dimicans Iudaizando dicit quod hoc intelligendum est, quod Semper hoc non sit exclusus de tabernaculis, sed quod Iaphet ibi habitante remansit ipsi Sem quedam primitas, iuxta illud ad Rm. 1.b. IuDeoprimum et Greco. Sed hoc allegatum modicum facit pro primatu Iudeorum, nisi pro primatu temporis, quia virtus Dei, etsi sit in salutem omni credenti, primum tamen ipse illuxit IuDeet Greco, secundum autem primatum dignitatis de quo Burgensis loquitur, videtur dici ad Romanos 10 capitulodNon est distinctio Iudei et Greci, nam idem dominus omnium salutem apud quem idem liber et servus. Quomodo enim Iudeis assignabit primatum ecclesia que tabernaculum Sem dicitur etiam a Burgensiquibus Paulus et Barnabas dixerunt : Vobis quibus oportebat primum loqui verbum Dei, sed quoniam repellitis illud et indignos vos iudicatis eterne vite, ecce convertimur ad gentes, sic enim precepit nobis dominus. ita habetur Act. 13.g. Quomodo inquam primatiam assignat eis in ecclesia qui nomine reliquarum que salve intelliguntur Is. 10.f. et ita per Apostolum auctoritas illa exponit ad Rom. ix. nisi forte Burgensis per Iudeos velit intelligere Christum et Apostolos, quos primatum habere in ecclesia Dei fateor cum eo. Non tamen ut Iudeos, sed ut Christum et Christianos. Locus enim hic intelligitur de repulsa Iudeorum, et gentium electione.
d Rm. 10.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Gn. 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=03&chapitre=03_9)

Notes :