Glossa ordinaria

<03.2> Prothemata messanensia

Numérotation du verset Gn. Prol.2,1 
marg.| + Prima mundi etas ab Adam usque ad diluvium, continens annos, iuxta hebream veritatem, mille secentos quinquaginta sex, iuxta Septuaginta vero interpretes duo milia ducentos quadraginta duos, generationes vero, iuxta utramque editionem, numero decem ; que universali est deleta diluvio, sicut primam cuiusque hominis oblivio demergere consuevit etatem.a A
a ¶Fons : Beda Venerabilis, Chronica maiora, eMGH Auct. ant. 13, p. 247  : « 2 Prima est ergo mundi huius aetas ab Adam usque ad Noe, continens annos iuxta Hebraicam veritatem mille DCLVI, iuxta LXX interpretes IICCXLII, generationes iuxta utramque editionem numero X. quae universali est deleta diluvio: sicut primam cuiusque hominis oblivio demergere consuevit aetatem: quotus enim quisque est, qui suam recordetur infantiam? ». Cf. Beda Venerabilis, De temporum ratione liber, c. 66, CCSL 123B, lin. 11 sqq : « De sex huius mundi aetatibus ac septima uel octaua quietis uitae que caelestis et supra in conparatione primae ebdomadis, in qua mundus ornatus est, aliquanta perstrinximus, et nunc in conparatione aeui unius hominis, qui microcosmos grecae a philosophis, hoc est, minor mundus solet nuncupari, de eisdem aliquanto latius exponemus. Prima est ergo mundi huius aetas ab adam usque ad noe, continens annos iuxta hebraicam veritatem mille dclvi, iuxta lxx interpretes iimccxlii, generationes iuxta utramque editionem numero x. Quae uniuersali est deleta diluuio, sicut primam cuiusque hominis obliuio demergere consueuit aetatem; quotus enim quisque est, qui suam recordetur infantiam? » [MM2023]
A ¶Codd. : Md31 {MM2023}
Numérotation du verset Gn. Prol.2,2 
marg.| + [1] Secunda etas a Noe usque ad Abraham generationes iuxta Hebraicam veritatem complexa decem, <continens> annos autem ducentos nonaginta duos. Porro iuxta Septuaginta interpretes annos mille septuaginta duo, generationes vero undecim. Hec quasi pueritia fuit generis populi dei et ideo in lingua inventa est Hebrea, a pueritia namque homo incipit nosse loqui que idcirco1 appellata est quod fari potest.
[2] Ab Adam itaque usque ad Abraham iuxta Hebraicam veritatem computantur anni mille nongenti quadraginta octo 2 secundum Septuaginta interpretes sunt 3 anni tres milia trecenti quatuordecim 4.b B
b ¶Fons : [1] Beda Venerabilis, Chronica maiora, eMGH Auct. ant. 13, p. 247  : «3 Secunda aetas a Noe usque ad Abraham generationes iuxta Hebraicam auctoritatem conplexa X, annos autem CCXCII, porro iuxta LXX interpretes ann. 8 LXXII, generationes vero XI. haec quasi pueritia fuit generis populi dei et ideo in lingua inventa est, id est Hebrea. a pueritia namque homo incipit nosse loqui post infantiam, quae hinc appellata est, quod fari non potest ». [2] Non inveni. [MM2023]
B ¶Codd. : Md31 {MM2023}
1 idcirco] coniec., hinc Md31 (forte cacographia pro hinc beneventano modo scripto)
2 M.DCCCC.XLVII Md31
3 sunt] coniec., sumt Md31
4 III.CCC.XIIII Md31
Numérotation du verset Gn. Prol.2,3 
marg.| + Tertia ab Abraham usque ad David generationes iuxta utramque veritatem auctoritatem quatuordecim, annos vero, secundum Hebreorum auctoritatem, nongenti quadraginta duos complectens. Iuxta Septuaginta interpretes anni mille centum triginta septem 5 Hec velut quedam adolescentia fuit populi Dei a qua etate homo incipit posse generare. Propterea Matheus evangelista generationum ab Abraham sumpsist exordium. Quod etiam pater gentium constitus est quando mutatum nomen accepit. Ab Adam vero iuxta Hebreorum auctoritatem usque ad David sunt 6 anni duo milia octingenti nonaginta 7. Secundum Septuaginta autem interpretes tres milia centum quinque 8. Cur autem annorum hec diversitas sit in sequentibus ostendetur. c C
c ¶Fons : Cf. Beda Venerabilis, Chronica maiora, eMGH Auct. ant. 13, p. 248  : « 4 Tertia ab Abraham usque ad David generationes iuxta utramque auctoritatem XIIII, annos vero DCCCCXLII conplectens. haec quaedam velut adolescentia fuit populi dei, a qua aetate quia incipit homo posse generare, propterea Matheus evangelista generationum ex Abraham sumsit exordium, qui etiam pater gentium constitutus est, quando mutatum nomen accepit». [MM2023]
C ¶Codd. : Md31 {MM2023}
5 MCXXXVII Md31
6 sunt] coniec., sumt Md31
7 II.DCCC.XC Md31
8 III.C.V. Md31
Numérotation du verset Gn. Prol.2,4 
marg.| + Quarta a David usque ad transmigrationem Babylonis, annos habens iuxta hebraicam veritatem quadringenti septuaginta tres9, iuxta Septuaginta vero translationem duodecim amplius generationes iuxta utrosque codices septemdecim quas tamen evangelista Matheus certi mysterii g<ratia> quatuordecim ponit, a qua, velut iuvenili etate in populo Dei regum tempora ceperunt. Hec namque in hominibus etas apta gubernando existere solet regno. Ab exordio autem prime etatis usque ad transmigrationem Babylonis computantur anni tres milia trecenti septuaginta tres 10 secundum Hebreorum auctoritatem, iuxta Septuaginta vero interpretes anni tres milia quingenti nonaginta 11. d D
d ¶Fons : Cf. Beda Venerabilis, Chronica maiora, eMGH Auct. ant. 13, p. 248  : «5 Quarta a David usque ad transmigrationem Babylonis, habens annos iuxta Hebraicam veritatem CCCCLXXIII, iuxta LXX translationem XII amplius, generationes iuxta utrosque codices XVII; quas tamen euangelista Matheus certi mysterii gratia XIIII ponit. a qua velut iuvenali aetate in populo dei regum tempora coeperunt. haec namque in hominibus aetas apta gubernando solet existere regno ». [MM2023]
D ¶Codd. : Md31 {MM2023}
9 CCCC.LXXIII Md31
10 III.CCC.LXXIII. Md31
11 III.D.XC. Md31
Numérotation du verset Gn. Prol.2,5 
marg.| + Quinta quasi senilis etas a transmigratione Babylonis usque in adventum Domini salvatoris in carne12 generationibus et ipsa quatuordecim. Porro annis secundum Hebreorum auctoritatem quingenti octoginta novem extenta. Iuxta Septuaginta autem annis quingenti septuaginta octo. In qua gravi senectute fessa malis crebrioribus plebs hebrea quassatur. Taliter itaque ab exordio temporum usque ad incarnationem Domini, secundum Hebreorum auctoritatem, prosequente beato Hieronymo, sunt anni tres milia nonginta quinquaginta duo. Verum, iuxta Septuaginta interpretes, quos omnino Greci sequuntur, numerantur anni quinque milia quingenti octo 13. Eusebius autem quem Orosius secutus est inter utrosque numerat annos quinque milia centum nonaginta novem 14 quibus pene omnes Latini utuntur e E
e ¶Fons : Cf. Beda Venerabilis, Chronica maiora, eMGH Auct. ant. 13, p. 248  : « Quinta quasi senilis aetas a transmigratione Babylonis usque in adventum domini salvatoris in carnem, generationibus et ipsa XIIII, porro annis DLXXXVIIII extenta, in qua, ut gravi senectute fessa, malis crebrioribus plebs Hebrea quassatur» [MM2023]
E ¶Codd. : Md31 {MM2023}
12 in carne] om. Md31* (al. interl. compl.)
13 V.D.VIII. Md31
14 V.C.XC.VIIII Md31
Numérotation du verset Gn. Prol.2,6 
marg.| + Sexta etas que nunc agitur, nulla generationum vel temporum serie certa sed videtur15 etas decrepita ipsa totius seculi morte consum<man>da. Has erumnosas plenasque laboribus mundi etates, quique beati felici morte vicerunt, septima a<utem> sabbati perennis etate16* suscepte, octavam beate resurrectionis etatem in qua semper cum Domino regnent expectant. f F
f ¶Fons : Cf. Beda Venerabilis, Chronica maiora, eMGH Auct. ant. 13, p. 248  : «7 Sexta, que nunc agitur, aetas, nulla generationum vel temporum serie certa, sed ut aetas decrepita ipsa totius saeculi morte consumenda. Has erumnosas plenasque laboribus mundi aetates quique felici morte vicerunt, septima iam sabbati perennis aetate suscepti octavam beatae resurrectionis aetatem, in qua semper cum domino regnent, exspectant». [MM2023]
F ¶Codd. : Md31 {MM2023}
15 videtur] coniec., obsc. Md31
16 etate] corr., etatem Md31
Numérotation du verset Gn. Prol.2,7 
marg.| + Prima etas incipit. Primo igitur anno postquam de paradiso Adam ligni vetiti culpa proiectus est, cognovit uxorem suam, genuit Cain, deinde Abel. Quodum minus, videlicet Abel, mitis, simplex, ac innocens fuit et Deo placens ideoque iustus Cain vero superbus, invidus ac nocens et Deo displicens, ideoque iniustus qui sola invidia fratrem interfecit. Unde et fratricide Deus iratus, maledictionem intulit eiusque progeniem execatus 17 est atque ex eo filium hominum dicti sunt. Adam vero, cum centum triginta esset annorum, genuit filium nomine Seth18. Hic fuit vir bonus et iustus de cuius prosapia homines exorti, filii Dei dicti sunt. Supervixit Adam postquam genuit Seth anni octingenti set hebraica veritate usque ad quinquagesimum sextum annum nativitatis Lamech. Verum Septuaginta interpretas ante nativitatem Seth posuerunt annos ducentos triginta, postea septingenti. Seth interpretatur resurrectio, significans resurrectionem Christi a mortuis, cuius mortem illatam a Iudeis significat Abel qui dicitur luctus a fratre Cain occisus.
Secundum Septuaginta annus quadringeni triginta quinque19, secundum Hebreos ducenti triginta quinque20. G
G ¶Codd. : Md31 {MM2023}
17execatus] corr., execiritus Md31
18 Set] Sedh Md3
19 CCCC.XXXV. Md31.
20 CC.XXXV
Numérotation du verset Gn. Prol.2,8 
marg.| +Seth habens annos CV [105] genuit Enos cui supervixit annos  DCCCVII [807] usque ad  CLXVII [167] annum nativitatis Lamech. Porro Septuaginta interpretes ante nativitatem Enos annos  CCV [205] postea posuere annos  DCCVII [707]. Enos interpretatur homo de quo bene dicitur. Iste cepit invocare nomen Domini quia hominum est proprium ut sue fragilitati memores invocent conditoris auxilium, eorum dumtaxat qu<onia>m fide Christi viventes filios resurrectionis se esse letantur.
- Secundum Septuaginta : ann<i>  DCXXV [625]. Iuxta Hebreos21  CCCXXV [325]. H
H ¶Codd. : Md31 {MM2023}
21 Hebreos] Hebeos cacogr. Md31
Numérotation du verset Gn. Prol.2,9 
marg.| + Enos habens annos XC [90] genuit Cainan, cui supervixit annos  DCCCXV [815] secundum Hebreos, id est usque ad LXXXIIII [84] annum nativitatis Noe sed Septuaginta interpretes ante nat<um> Cainan  CXC [190] ann<os>, postea  DCCXV [715] posuere.
- Septuaginta : 795 [ DCCXCV]. Hebr<ei> 395 [395] I g
g ¶Fons : Beda Venerabilis, De temporum ratione liber, c. 66, lin. 85 sqq. =   Beda Venerabilis, Chronica maiora, eMGH Auct. ant. 13, p. 250  : « Cccxxv. Enos an. xc genuit cainan, cui superuixit an. dcccxv. Sed lxx ante natum cainan cxc ann., postea dccxv posuere ». [MM2023]
I ¶Codd. : Md31 {MM2023}
Numérotation du verset Gn. Prol.2,10 
marg.| + Cainan habens annos LXX [70] genuit Malaleel post huius22 ortum vixit annos  DCCCXL [840] id est usque ad  CLXXVIII [178] annum nativitatis Noe. Septuaginta interpretes23 an<ni> nativitatis Malaleel  CLIX [159], postea dixere  DCCXL [740].
- Septuaginta :  DCCCCLX [960]. Hebr<ei>]  CCCCLX [460] J h
h ¶Codd. : Md31 {MM2023}
J ¶Codd. : Md31 {MM2023}
22 huius Md31²] cuius Md31* forte causa beneventanae scripturae exemplaris Bedae
23 interpretes] om. Md31* (al. m. interl. compl.)
Numérotation du verset Gn. Prol.2,11 
marg.| + Malaleel annorum LXV [65] genuit Iareth cui supervixit annos  DCCCXXX [830] usque ad  CC [200], tricesimum quartum24 annum nativitatis Noe, sept<imo> vero ann<o> nativitatis Iareth,  CLXV [165] postea posuerunt  DCCXXX [730].
- Septuaginta <interpretes> :  MCXXII [1122]. Heb<rei>  DCXXII [622] K
K ¶Codd. : Md31 {MM2023}
24 XXXIIII [34] annum ! Md31
Numérotation du verset Gn. Prol.2,12 
marg.| + Iareth ann<o> centesimo sexagesimo secundo25 genuit Enoch cui supervixit annos DCCC [800] usque ad CCCLXVI [366] annum nativitatis Noe. In hac generatione nusquam codices discrepant. Hunc Enoch nonnulla divina scripsisse, Iuda apostolo attestante, comperimus. Sed, ut beatus Augustinus diciti, non frustra non sunt in eo canones Scripturarum qui servabantur in templo hebrei populi, succedentium diligentia sacerdotum, nisi quia ob antiquitate suspecte fidei iudicata sunt, nec utrum essent que ille scripsisset poterat invenire unde illa que sub eius nomine proferunt et continent illas de gigandibus fabulas quod non habuerint homines, patres recte a prudentibus iudicantur non illius esse credenda.
- Septuaginta interpretes : CCLXXXVII [287]. Hebr<ei> DCLXXXVII [687] 26. L j
i Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 15, 23.
j ¶Fons : Beda Venerabilis, Chronica maiora, eMGH Auct. ant. 13, p. 250  : « 15 Iareth an. CLXII genuit Enoch, cui supervixit an. DCCC. in hac generatione nusquam utrique codices discrepant. hunc Enoch nonnulla divine [divina R] scripsisse Iuda apostolo adtestante conperimus. sed, ut beatus Augustinus dicit, 'non frustra non sunt in eo canone scripturarum, qui servabatur in templo Hebrei populi succedentium diligentia sacerdotum, nisi quia ob antiquitatem suspectae fidei iudicata sunt, nec, utrum haec essent quae ille scripsisset, poterat inveniri . unde illa quae sub eius nomine proferuntur et continent illas de gigantibus fabulas, quod non habuerint homines patres, recte a prudentibus iudicantur non ipsius esse credenda'.». [MM2023]
L ¶Codd. : Md31 {MM2023}
25 CLXII [162] Md31
26 anquititate] -tem ! Md31
Numérotation du verset Gn. Prol.2,13 
marg.| + Enoch ann<o> sexagesimo quinto genuit Mathusalem27. Post eius ortum ambulavit cum Deo trecentis annis id est usque ad centesimum tertium decimum annum nativitatis Lamech secundum Hebreos. Septuaginta interpretes ante nat<um> Mathusalem 28 posuere CLXV annos29, postea  CC. Iste quidem non apparuit mortalibus quia tulit illum Deus ab eis. Bene autem in septima generatione Enoch, qui interpraetatur dedicatio, tulit a mortalibus Deus, quia civitas electorum in sex huius seculi pro Deo laborans etatibus in septima sabbati futuri gloriam dedicationis exspectat atque reprobi sola praesenti sunt felicitate contenti. Cain vero civitatem, quam statuit, non in septima generatione sed in primogenito Enoch consecrat.
- Septuaginta interpretes CCCCLIIII. Hebr<ei> DCCCLXXIIII. M k
k ¶Fons : Beda Venerabilis, Chronica maiora, eMGH Auct. ant. 13, p. 250  : «DCLXXXVII 16 Enoch an. LXV genuit Mathusalam, post cuius ortum ambulavit cum deo trecentis annis. LXX ante natum Mathusalam posuere CLXV annos, postea CC. et bene in septima generatione Enoch, qui interpraetatur dedicatio, tulit a mortalibus dem, quia civitas electorum in sex huius seculi pro deo laborans aetatibus in septima sabbati futuri gloriam dedicationis exspectat. at quod reprobi sola praesenti sunt felicitate contenti, Cain civitatem, quam statuit, non in septima generatione, sed in primogenito Enoch filio consecrat». [MM2023]
M ¶Codd. : Md31 {MM2023}
27 Mathusalem] scrips., Matusallam hic et ubique Md31
28 Mathusalem] Matussalam Md31
29 annos] om. Md31* (interl. compl. Md31²)
Numérotation du verset Gn. Prol.2,14 
marg.| + Mathusalem CLXXXVII ann<o> genuit Lamech, cui supervixit ann<os> DCCLXXXII, id est usque ad diluvium 30 . Septuaginta interpretes LXX ante natum Lamech CLXVII ponunt annos, postea DCCCII. Qui numerus, ut lector facillime videbit, iuxta Hebraicam veritatem XXII annis, iuxta ipsorum vero auctoritatem XIIII annis diluvii tempora transiit. de qua famosissima questione doctissimi patres, Hieronymus in libro questionum Hebraicarum, Augustinus in libro de civitate dei quinto decimo plenissime disputant.
- Septuaginta interpretes DCXLVI. Hebr<ei> MLVI 31 . N l
l ¶Fons : Beda Venerabilis, Chronica maiora, eMGH Auct. ant. 13, p. 251  : «DCCCLXXIIII 17 Mathusalam an. CLXXXVII genuit Lamech, cui supervixit an. DCCLXXII [DCCLXXXII R], id est usque ad diluvium. LXX ante natum Lamech CLXVII ponunt annos, postea DCCC et duos. qui numerus, ut lector facillime videbit, iuxta Hebraicam veritatem XX annis, iuxta ipsorum vero auctoritatem XIIII annis diluvii tempora transit [transivit R]. de qua famosissima questione doctissimi patres, Hieronimus in libro questionum Hebraicarum, Augustinus in libro de civitate dei XV plenissime disputant». [MM2023]
N ¶Codd. : Md31 {MM2023}
30 diluvium] culuuium Md31
31 MLVI] ĪLVI Md31
Numérotation du verset Gn. Prol.2,15 
marg.| + Lamech ann<o> CLXXXII genuit Noe, cui supervixit annis  DXCV usque ad sextum annum ante diluvium. Septuaginta ante natum Noe ponunt annos  CLXXXVIII et postea  DLXV. In hac sola generatione summa universitatis discrepat, quia  XXIIII plus vixisse Lamech in Hebreis quam in Septuaginta translatorum codicibus invenitur.
- Septuaginta enim CCXLII. Hebr<ei> MDCLVI [1656]32 . O m
m ¶Fons : Beda Venerabilis, Chronica maiora, eMGH Auct. ant. 13, p. 251 : «MLVI 18 Lamech an. CLXXXII genuit Noe, cui supervixit annis DXCV. LXX ante natum Noe ponunt annos CLXXXVIII et postea DLXV. in hac sola generatione summa universitatis discrepat, quia XX et IIII annis plus vixisse Lamech in Hebreis quam in LXX translatorum codicibus invenitur ». [MM2023]
O ¶Codd. : Md31 {MM2023}
32 MDCLVI] ĪDCLVI Md31
Numérotation du verset Gn. Prol.2,16 
marg.| + Noe anno DC diluvium factum est mense secundo, [decima] septima die mensis. Hic perficitur prima etas continens secundum hebraicam veritatem annos MDCLVI 33 Iuxta Septuaginta vero annos MMCCXLII 34. Sane de differentia annorum inter hebraicam et Septuaginta interpretum auctoritatem ne quis nos laceret novas movisse questiones, legat prefatorum patrum memorata opuscula et intelliget iam olim notissimam fuisse distantiam. Cuius originis distantiam cum beatus Augustinus sollertissime quesisset dixit in libro supradicto capitulo decimo tertio inter alia sic. Credibilius ergo quis dixerit cum primo de bibliotheca Ptolomei describi ista ceperunt, tunc aliquid tale fieri potuisse in codice uno, sed primitus inde scripto, unde iam latius emanaret, ubi potuit quidem accidere etiam scriptoris error. sed hoc in illa questione de vita Mathusalae non absurdum est suspicari'. P n
n ¶Fons : Beda Venerabilis, Chronica maiora, eMGH Auct. ant. 13, p. 251  : «MDCLVI 19 Noe anno DC venit diluvium mense secundo, X VII die mensis. sane de differentia annorum inter Hebream et LXX interpretum anctoritatem ne quis nos laceret novas movisse questiones, legat prefatorum patrum memorata opuscula et intelleget hanc iam olim notissimam fuisse distantiam, cuius originem distantiae cum beatus Augustinus sollertissimae quaesisset, dixit in libro supra scripto capitulo XIII inter alia sic: 'Credibilius ergo quis dixerit, cum primo de bibliotheca Ptolomei describi ista coeperunt, tunc aliquid tale fieri potuisse in codice uno, sed primitus inde descripto , unde iam latius emanaret, ubi potuit quidem accidere etiam scriptoris error. sed hoc in illa questione de vita Mathusale non absurdum est suspicari' ». [MM2023]
P ¶Codd. : Md31 {MM2023}
33 MDCLVI] ĪDCLVI Md31
34 MMCCXLII] ĪĪCCXLII Md31
Numérotation du verset Gn. Prol.2,17 
marg.| + Quamvis de eo quidam dicant quod tempore diluvii Mathusalem ubi pater eius Enoch Deo nolente servatus fuit, posteaque in hoc mundo viginti annis vixit. Et post aliquanta idem beatus Augustinus in eodem : « Recte inquit fieri [f. IIIvc] nullo modo dubitaverim ut eum diversum aliquid in utrisque codicibus invenitur quando quidem35* ad fidem rerum gestarum utrumque esse non potest verum ei lingue potius credatur unde est in aliam per interpretes facta translatio ». Explicit prima etas. o Q
o ¶Fons : Beda Venerabilis, Chronica maiora, eMGH Auct. ant. 13, p. 252  : «MDCLVI 19 Noe anno DC venit diluvium mense secundo, XVII die mensis. sane de differentia annorum inter Hebream et LXX interpretum auctoritatem ne quis nos laceret novas movisse questiones, legat prefatorum patrum memorata opuscula et intelleget hanc iam olim notissimam fuisse distantiam, cuius originem distantiae cum beatus Augustinus sollertissimae quaesisset, dixit in libro supra scripto capitulo XIII inter alia sic: 'Credibilius ergo quis dixerit, cum primo de bibliotheca Ptolomei describi ista coeperunt, tunc aliquid tale fieri potuisse in codice uno, sed primitus inde descripto, unde iam latius emanaret, ubi potuit quidem accidere etiam scriptoris error. sed hoc in illa questione de vita Mathusalae non absurdum est suspicari'. et post aliquanta : 'rectae fieri', inquit, 'nullo modo dubitaverim, ut, cum diversum aliquid in utrisque codicibus invenitur, quando quidem ad fidem rerum gestarum utrumque esse non potest verum, ei linguae potius credatur, unde est in aliam per interpretes facta translatio'». <cuius fons>   Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 15.13. [MM2023]
Q ¶Codd. : Md31 {MM2023}
35 quando quidem] restit., q anq a Md31*, q a q a Md31²
Numérotation du verset Gn. Prol.2,18 
marg.| [Augustinus. In narratione = Prothemata Laudunensia § 30] R
R ¶Codd. : Md31 {MM2023}
Numérotation du verset Gn. Prol.2,19 
marg.| [Beda. Moyses in hoc libro de = Prothemata Laodunensia § 12] S
S ¶Codd. : Md31 {MM2023}
Numérotation du verset Gn. Prol.2,20 
marg.| [Strabo. In principio creavit = Prothemata Laodunensia § 10]T
T ¶Codd. : Md31 {MM2023}
Numérotation du verset Gn. Prol.2,21 
marg.| [Augustinus. Cum in divina Scriptura = Prothemata Laodunensia § 28]U
U ¶Codd. : Md31 {MM2023}
Numérotation du verset Gn. Prol.2,22 
marg.| [Augustinus. Si qua obscura legimus = Prothemata Laodunensia § 29V
V ¶Codd. : Md31 {MM2023}
Numérotation du verset Gn. Prol.2,23 
marg.| [Augustinus. Liber iste more hebreorum = Prothemata Laodunensia § 4 ]W
W ¶Codd. : Md31 {MM2023}
Numérotation du verset Gn. Prol.2,24 
marg.| [Isidorus. Mystice in principio = Prothemata Laodunensia § 22] X
X ¶Codd. : Md31 {MM2023}
Numérotation du verset Gn. Prol.2,25 
marg.| [Die secunda posuit = Prothemata Laodunensia § 23] Y
Y ¶Codd. : Md31 {MM2023}
Numérotation du verset Gn. Prol.2,26 
marg.| [Die tertia congregavit = Prothemata Laodunensia § 24] Z
Z ¶Codd. : Md31 {MM2023}
Numérotation du verset Gn. Prol.2,27 
marg.| [Quarta die micuerunt = Prothemata Laodunensia § 25] AA
AA ¶Codd. : Md31 {MM2023}
Numérotation du verset Gn. Prol.2,28 
marg.| [Die quinta = Prothemata Laodunensia § 26]AB
AB ¶Codd. : Md31 {MM2023}
Numérotation du verset Gn. Prol.2,29 
marg.| [Sexta die producit = Prothemata Laodunensia § 27a]AC
AC ¶Codd. : Md31 {MM2023}
Numérotation du verset Gn. Prol.2,30 
marg.| [Post hec fecit = Prothemata Laodunensia § 27b]AD
AD ¶Codd. : Md31 {MM2023}
Numérotation du verset Gn. Prol.2,31 
marg.| [Sicut Paulus = Prothemata Laodunensia § 11]AE
AE ¶Codd. : Md31 {MM2023}
Numérotation du verset Gn. Prol.2,32 
marg.| [Hieronymus. In principio = Prothemata Laodunensia § 5] AF
AF ¶Codd. : Md31 {MM2023}
Numérotation du verset Gn. Prol.2,33 
marg.| [Strabo. In principio = Prothemata Laodunensia § 33]AG
AG ¶Codd. : Md31 {MM2023}
Numérotation du verset Gn. Prol.2,34 
marg.| [Alcuinus. Quatuor modis = Prothemata Laodunensia § 13]AH
AH ¶Codd. : Md31 {MM2023}
Numérotation du verset Gn. Prol.2,35 
marg.| [Gregorius. Querendum es quomodo = Prothemata Laodunensia § 31]AI
AI ¶Codd. : Md31 {MM2023}



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Gn. Prothemata messanensia), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=03&chapitre=03_Prol.2)

Notes :