Nicolaus de Lyra

Capitulum 14

Numérotation du verset Nm. 14,1 

igitur vociferans omnis turba flevit nocte illa
Numérotation du verset Nm. 14,2 

et murmurati sunt contra Moysen et Aaron cuncti filii Israel dicentes
Numérotation du verset Nm. 14,3 

utinam mortui essemus in Egypto et non in hac vasta solitudine utinam pereamus et non inducat nos Dominus in terram istam ne cadamus gladio et uxores ac liberi nostri ducantur captivi nonne melius est reverti in Egyptum
Numérotation du verset Nm. 14,4 

dixeruntque alter ad alterum constituamus nobis ducem et revertamur in Egyptum
Numérotation du verset Nm. 14,5 

quo audito Moyses et Aaron ceciderunt proni in terram coram omni multitudine filiorum Israel
Numérotation du verset Nm. 14,6 

at vero Iosue filius Nun et Caleb
filius Iephone qui et ipsi lustraverant terram sciderunt vestimenta sua
Numérotation du verset Nm. 14,7 

et ad omnem multitudinem filiorum Israel locuti sunt terram1 quam circuivimus valde bona est
1 terra T M Φ Rusch Clementina ] terram Weber
Numérotation du verset Nm. 14,8 

si propitius fuerit Dominus inducet nos in eam et tradet humum lacte et melle manantem
Numérotation du verset Nm. 14,9 

nolite rebelles esse contra Dominum neque timeatis populum terre huius quia sicut panem ita possumus eos2 devorare recessit ab illis omne presidium Dominus nobiscum est nolite metuere
2 possumus eos] inv. Weber
Numérotation du verset Nm. 14,10 

cumque clamaret omnis multitudo et lapidibus vellet eos3 opprimere apparuit gloria Domini super tectum
3 vellet eos Rusch ] inv. Weber
federis cunctis videntibus4 filiis Israel
4 videntibus Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Nm. 14,11 

et dixit Dominus ad Moysen usquequo detrahet mihi populus iste quousque non credent mihi in omnibus signis que feci coram eis
Numérotation du verset Nm. 14,12 

feriam igitur eos pestilentia atque consumam te autem faciam principem super gentem magnam et fortiorem quam hec est
Numérotation du verset Nm. 14,13 

et ait Moyses ad Dominum ut audiant Egyptii de quorum medio eduxisti populum istum
Numérotation du verset Nm. 14,14 

et habitatores terre huius qui audierunt quod tu Domine in populo isto sis et facie videaris ad faciem et nubes tua protegat illos et in columna nubis precedas eos per diem et in columna ignis per noctem
Numérotation du verset Nm. 14,15 

quod occideris tantam multitudinem quasi unum hominem et dicant
Numérotation du verset Nm. 14,16 

non poterat introducere populum in terram pro qua iuraverat idcirco occidit eos in solitudine
Numérotation du verset Nm. 14,17 

magnificetur ergo fortitudo Domini sicut iurasti5:
5 iurasti Rusch ] iurasti dicens Weber
Numérotation du verset Nm. 14,18 

Domine6 patiens
6 domine Rusch ] dominus Weber
et multe misericordie auferens iniquitatem et scelera nullumque innoxium derelinquens qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem
Numérotation du verset Nm. 14,19 

dimitte obsecro peccatum populi tui huius secundum magnitudinem misericordie tue sicut propitius fuisti egredientibus de Egypto usque ad locum istum
Numérotation du verset Nm. 14,20 

dixitque Dominus dimisi iuxta verbum tuum
Numérotation du verset Nm. 14,21 

vivo ego et implebitur gloria Domini universa terra
Numérotation du verset Nm. 14,22 

attamen omnes homines qui viderunt maiestatem meam
et signa que feci in Egypto et in solitudine et temptaverunt me iam per decem vices
nec obedierunt voci mee
Numérotation du verset Nm. 14,23 

non videbunt terram pro qua iuravi patribus eorum nec quisquam ex illis qui detraxit mihi intuebitur eam
Numérotation du verset Nm. 14,24 

servum meum Caleb qui plenus alio spiritu secutus est me inducam in terram hanc quam circuivit et semen eius possidebit eam
Numérotation du verset Nm. 14,25 

quoniam Amalechites et Chananeus habitant in vallibus cras movete castra et revertimini in solitudinem per viam maris Rubri
Numérotation du verset Nm. 14,26 

locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron dicens
Numérotation du verset Nm. 14,27 

usquequo multitudo hec pessima murmurat contra me querelas filiorum Israel audivi
Numérotation du verset Nm. 14,28 

dic ergo eis vivo ego ait Dominus sicut locuti estis audiente me sic faciam vobis
Numérotation du verset Nm. 14,29 

in solitudine hac iacebunt cadavera vestra omnes qui numerati estis a viginti annis et supra et murmurastis contra me
Numérotation du verset Nm. 14,30 

non intrabitis terram super quam levavi manum meam ut habitare vos facerem preter Caleb filium Iephone et Iosue filium Nun
Numérotation du verset Nm. 14,31 

parvulos
autem vestros de quibus dixistis quod prede hostibus forent introducam ut videant terram que vobis displicuit
Numérotation du verset Nm. 14,32 

vestra cadavera iacebunt in solitudine
Numérotation du verset Nm. 14,33 

filii vestri vagi erunt7 in deserto annis quadraginta et portabunt fornicationem vestram
7 vagi erunt Rusch ] inv. Weber
donec consumantur cadavera patrum in deserto
Numérotation du verset Nm. 14,34 

iuxta numerum quadraginta dierum
quibus considerastis terram annus pro die imputabitur et quadraginta annis recipietis iniquitates vestras et scietis ultionem meam
Numérotation du verset Nm. 14,35 

quoniam sicut locutus sum ita faciam omni multitudini huic pessime que consurrexit adversum me in solitudine hac deficiet et morietur
Numérotation du verset Nm. 14,36 

igitur omnes viri quos miserat Moyses ad contemplandam terram et qui reversi murmurare fecerant contra eum omnem multitudinem detrahentes terre quod esset mala
Numérotation du verset Nm. 14,37 

mortui sunt atque percussi in conspectu Domini
Numérotation du verset Nm. 14,38 

Iosue autem filius Nun et Caleb filius Iephone vixerunt ex omnibus qui perrexerant ad considerandam terram
Numérotation du verset Nm. 14,39 

locutusque est Moyses universa verba hec ad omnes filios Israel et luxit populus nimis
Numérotation du verset Nm. 14,40 

et ecce mane primo surgentes ascenderunt verticem montis atque dixerunt parati sumus ascendere ad locum de quo Dominus locutus est quia peccavimus
Numérotation du verset Nm. 14,41 

quibus Moyses cur inquit transgredimini verbum Domini quod vobis non cedet in prosperum
Numérotation du verset Nm. 14,42 

nolite ascendere non enim est Dominus vobiscum ne corruatis coram inimicis vestris
Numérotation du verset Nm. 14,43 

Amalechites
et Chananeus
ante vos sunt quorum gladio
corruetis eo quod nolueritis acquiescere Domino nec erit Dominus vobiscum
Numérotation du verset Nm. 14,44 

at illi contenebrati
ascenderunt in verticem montis
arca autem testamenti Domini et Moyses non recesserunt de castris
Numérotation du verset Nm. 14,45 

descenditque Amalechites et Chananeus qui habitabant in montibusa
0 montibus Rusch] monte Weber
et percutiens eos atque concidens persecutus est usque Horma.

Capitulum 14

Numérotation du verset Nm. 14,ad litteram 
marg.| marg.| {1257} .1. Igitur. Post transgressionem exploratorum, hic consequenter ponitur transgressio aliorum, et primo quantum ad eorum desperationem, secundo quantum ad eorum presumptionem, ibi Et ecce manc. Circa primum ponitur dicta transgressio, secundo transgressionis punitio, ibi : Et dixit dominus. Circa primum sciendum quod ex verbis exploratorum fuerunt territi et desperati de consecutione terre a Deo sibi promisse, et ideo primo proruperunt in verba murmurationis, {1258} et ideo dicitur. Et murmurati etc. Secundo desperationis,ibi :
marg.| .2.  Utinam   mortui essemus, etc. In hebreo habetur. Vel in hac solitudine mortui essemus. Et hoc patet per verba Domini dicentis inf. eo. c. sicut locuti estis audiente me, sic factam vobis in solitudine hac iacebunt cadavera vestra. Tertio in verba rebellionis dicentes. Constituamus nobis, etc.
marg.| .3. Quo audito Moyses, etc. ne dominus irasceretur, et ut furia populi frangeretur.
marg.| .4.  At vero Iosue, etc. dolentes de transgressione populi, et de afflictione Moysi.
marg.| .5.  Sciderunt vestimenta. In signum magne tristitie, et habetur simile in pluribus. locis veteris ac novi testamenti
Numérotation du verset Nm. 14,ad litteram 
marg.| marg. |{1259} .1. Nolite rebelles esse contra dominum. Tum quia rebellando Moysi rebellabant Deo, cuius erat nuntius : Tum quia dominus preceperat eis, quod irent ad terram promissionis, et sic rebellabant et in persona propria.
marg.| .2. Neque timeatis populum terre huius. Quia sicut panem ita eos possumus devorare id est absque ulla difficultate.
marg.| .3. Recessit ab illis omne presidium. Quia virtute divina erant timore percussi, ita quod non remanserat in eis consilium, et virtus resistendi, sed quia populus ita erat desperatus, quod non recipiebat ad monitionem, ideo voluerunt se convertere ad occisionem. unde subditur :
marg.| .4. Et   lapidibus   vellet eos opprimere. scilicet Moysen et Aaron, Iosue et Caleb.
marg.| .5. Apparuit gloria Domini. Ad defensionem eorum et terrorem malorum.
marg.| .6. Et dixit dominus. Hic consequenter ponitur dicte transgressionis punitio. Circa quod primo ponitur Dei comminatio. Secundo pene relaxatio. {1260} quantum ad unam partem, ibi ; Dixitque dominus. Circa primum igitur primo ponitur transgressionis repetitio breviter, cum dicitur. Et dixit dominus ad Moysen, Usquequo detrahet mihi populus iste, Quasi dicat ab exitu de Egypto inceperunt, ut patet Ex. 14. continuaverunt usque modo.
marg.| .7. Quousque non credent mihi in omnibus signis. Que fuerunt tam mirabilia, quod deberent credere eis.
marg.| .8. Feriam igitur eos pestilentia atque consumam. Licet hoc non fecerit, tamen verum dixit, quia loquebatur secundum demerita populi ut sit sensus, meruerunt ut hoc eis facerem.
marg.| .9. Te autem faciam principem. Hoc autem intelligitur conditionaliter id est si facerem primum, facerem et istud secundum, quia merita tua exigunt.
marg.| .10. Et ait Moyses. Ad avertendum iram Dei, ne populus totaliter deleretur, et ad hoc allegat blasphemiam nominis Dei si hoc fieret, dicens.
marg.| .11. Ut   audiant   Egyptii. quasi dicat si hoc fieret, veniret ad eorum notitiam, et tunc intenderent in tuam blasphemiam, quia nesciunt populi culpam.
prol.| {1261}
Numérotation du verset Nm. 14,ad litteram 
marg.| .1. Et habitatores terre huius qui audierunt, quod tu id est Chananeorum, ad quam ibant, et imputent impotentie tue dicentes quod licet potueris educere populum de Egypto, non tamen introducere in terram promissam, quia fortior est in civitatibus et habitatoribus quam Egyptus, et hoc est quod dicitur : Non poterat introducere, etc. Et ideo concluditur.
marg.| .2. Magnificetur ergo   fortitudo   . In troducendo populum istum ad terram, quam ei promisisti, quod non posset fieri si iste populus penitus deleretur, quia non remanerent, reliquie ex ipsis.
marg.| .3. Sicut iurasti dicens. ly dicens, non refertur ad litteram immediate sequentem, quia non sunt verba Domini, sed Moysi, unde et similia verba dixit Moyses Domino, Ex. 34. sed refertur ad iuramentum Dei factum Abrahe, Gn. 22. ubi dicitur sic. Per memetipsum iuravi dixit dominus, et sequitur : Possidebit semen tuum, etc.
marg.| .4. Dominus. Per omnium gubernationem.
marg.| .5. Patiens. Per penitentie peccatorum expectationem.
marg.| .6. Et multe   misericordie   . Per pene relaxationem.
marg.| .7. Auferens iniquitatem id est peccata facta contra proximum.
marg.| .8. Et scelera. Contra Deum.
marg.| .9. Nullumque   innoxium   derelinquens. Quia omnes contrahunt peccatum originale, et adulti cum hoc saltem veniale.
marg.| .10. Qui visitas peccata patrum. Quia usque ad quartam generationem contingit patres videre filios suos et econverso, et sic filii ut frequenter fiunt imitatores paternorum scelerum, et patres puniuntur in eis, quando vident penas eorum.
marg.| .11. Dimitte obsecro peccatum populi tui, etc. quasi dicat toties et tam graviter te offenderunt, quod indigent tua maxima misericordia.
marg.| .12. Dixitque dominus. Hic consequenter ponitur pene relaxatio, quantum ad unam partem, cum subditur :
prol.| {1262} .13. Dimisi iuxta verbum tuum. Et bene dicit iuxta : quia non totaliter dimisit, sed quantum ad hoc, quod non deleret totum populum simul. ideo subditur :
marg.| .14. Vivo ego. Modus est assertionis divine, et est sensus sicut verum est, quod ego sum vivens, quia sum vita per essentiam, sic verum est verbum meum de non delendo totum populum simul, ideo subditur :
marg.| .15. Et implebitur gloria Domini universa terra id est per facta mirabilia, que faciam introducendo populum in terram promissam, divulgabitur gloria nominis mei per universam terram, sicut patet de siccatione Iordanis, et subversione Hiericho, et similibus. Aliqui tamen exponunt et bene, quod hoc intelligatur de Christo, qui secundum carnem descendit de illo populo, per quem impleta est omnis terra gloria Domini.
marg.| .16. At tamen. Hic consequenter reservat partem pene debite, et primo quantum ad communitatem populi dicens.
marg.| .17. Omnes homines qui viderunt maiestatem meam, etc. Propter que debuissent mihi credere et obedire.
marg.| .18. Et tentaverunt me iam per decem vices. Semel ante egressum de Egypto, Ex. 5. Secundo in recessu, Ex. 5. Tertio in deserto Sur, ad aquas Marath, Ex. 15. Quarto murmure pro defectu carnium ut hic, capitu. 11. Quinto plus colligendo de manna et servando usque mane, Ex. 16. Sexto in Raphidim pro defectu aque, Ex. 17. Septimo, in conflatione vituli, Ex. 32. Octavo ex impatientia laboris, ut hic capitulo 11. In principio. Nono ex concupiscentia saporis, Nume. 11. Decimo ex desperatione in hoc loco. Cetera patent usqueibi :
marg.| .19. Omnes qui numerati estis a viginti annis, et   supra   et   murmurastis   . Ex quo patet, quod illi qui erunt minoris etatis non incurrerunt hanc penam, similiter nec filii Levi, quia non fuerunt numerati a viginti annis, sed primo ab uno mense, ut dictum est supra tertio capitulo Et secundo numerati sunt a 30. anno, et supra, ut dictum est 4 capitulo
prol.| {1263}
Numérotation du verset Nm. 14,ad litteram 
marg.| .1. Parvulos autem vestros, de quibus dixistis, quod prede hostibus forent. Hic determinatur pena quantum ad illos, qui erant infra 20. ann. quia licet non fuerint in deserto, mortui tamen retardati sunt ab ingressu terre promissionis propter peccata patrum suorum 29. annis, et hoc est quod subditur :
marg.| .2. Filii vestri erunt vagi in deserto annis quadraginta :. Primus annus egressionis de Egypto, qui iam transierat computatur in istis.
marg.| .3. Et portabunt fornicationem vestram id est penam peccatorum vestrorum, quibus recessistis a Domino, sicut fornicatrix a legitimo {1264} viro.
marg.| .4. Igitur. Hic determinatur pena exploratorum, cum subditur :
marg.| .5. Mortui sunt atque percussi id est subito et horribiliter ad terrorem aliorum ex sententia Domini.
marg.| .6. Iosue autem filius Nun et Caleb filius   Iephone   . Dicit Rabbi Salomon quod ex hoc datur intelligi, quod successerunt eis in hereditate, quia propter peccatum eorum filii ipsorum fuerunt privati hereditate in terra promissionis, et hoc iuste, quia averterant corda populi a consecutione terre promisse.
marg.| .7. Et ecce. Hic consequenter ponitur transgressio populi ex presumptione, {1265} quia sicut prius ad mandatum Dei ire noluerant ita postea contra voluntatem Dei et inhibitionem Moysi ire volebant, et patet {1266} littera, usqueibi :
Numérotation du verset Nm. 14,ad litteram 
marg.| .1. At illi contenebrati id est peccato suo excecati.
marg.| .2. Persecutus est eos usque Horma. Nomen est loci impositum ab eventu, ut habetur infra xxi. capitulo sed hic ponitur per anticipationem.
prol.| {1257} Numeri
Numérotation du verset Nm. 14,moraliter 
marg.| .1. Igitur vocifera. In hoc ca. agitur de murmuratione populi {1258} Israel contra Moysen et Aaron, et de eius rebellione contra Deum, propter que data fuit sententia mortis in deserto super eum, qui {1259}exierunt de Egypto a viginti annis et supra exceptis Caleb et Iosue. Per hoc allegori. fuit figuratum quod pauci de Iudeis comparative ingressuri erant ad fidem Christi in adventu eius, qui quidem ingressus per fidem est introitus terre viventium in spe, et hoc etiam scribitur in quodam libro Hebraico qui dicitur Sanhedrin apud Hebreos autentice exponendo illud Hier. 3.e. Assumam vos unum de civi, et duos de cognatione etc. Gloss. Mensuratus est egressus de Egypto ingressui eorum in terram{1260} promissam, quia duo tantum de sexcentis millibus ingressi sunt sic erit in dieb. Messie, quod patet impletum, nam pauci valde de Iudeis in Christum crediderunt respectu non credentium. Moraliter autem per hoc quod pauci exeuntium de Egypto intraverunt terram promissionis, significatum fuit, quod pauci de credentibus qui exierunt spiritualiter de Egypto qui virtute baptismi terram viventium id est celestem patriam sunt intra turi. Mt. 10.b. Multi sunt vocati, pauci vero electi. et Luce xiii.e. Contendite intrare per angustam portam, dico vobis, quia multi querent intrare et non poterunt.
Numérotation du verset Nm. 14,{1265} 
Additio.
prol.| In capitulo 14. ubi dicitur in postilla : Et ideo concludit, magnificetur ergo fortitudo Domini. Supra in additione super Ex. 33. super illud verbum : Quo transeunte coram eo ait : Dominator domine Deus, etc. Fuit ostensum, quod illa verba, dominator, etc. non fuerunt Moysi orantis, sed ipsius Dei docentis Moysen vias suas, quibus Deus rationalem creaturam regit, prout ibi fuit plenius declaratum, que quidem vite pro maxima parte misericordiam, sonant, que quidem misericordia maxime divinam omnipotentiam manifestat prout in collecta dicitur : Deus qui omnipotentiam tuam parcendo maxime et miserando manifestas, idcirco Moyses edoctus a Deo de viis Domini supradictis, cum modo divina miserationes implorabat pro populo proprie dicebat, magnificetur ergo fortitudo Domini. Fortitudo enim Domini, que sua omnipotentia est, magnificatur maxime id est maxime manifestatur miserando. Quod autem sequitur in littera secundum translationem nostram : Sicut iurasti dicens, in hebreo habetur : Sicut locutus es dicens. Unde ly dicens proprie refertur ad litteram immediate sequentem que fuerunt verba Domini docentis Moysen vitas suas ut dictum est. Est notandum, quod in hoc loco de patrum meritis Moyses non fecit mentionem in speciali, sicut in peccato vituli dixit supra xxxii. capitulo Memento Abraham et Isaac servorum tuorum. Nec in generali, non enim dixit. Qui custodis misericordiam in milia. Cuius ratio est, quia in hoc loco divinis tantum miserationibus innitebatur, non autem meritis patrum. Similiter pretermisit in hoc loco, Miserator et misericors, et quia ut in predicta additione {1266} fuit expositum, horum duorum nominum adiectuorum, Primum intelligitur de creatione secundum quam natura creata producitur de non esse ad esse, quod pertinet ad misericordiam. Secundum de his que adduntur super naturam, ut ibi fuit expositum, de quibus ad presens Moyses non fecit mentionem, sed primo implorabat patientiam divinam dicens : Patiens eo quod iram Dei videbat erga eos sic accensam, quod omnes simul minabatur consumere. unde dixit. Quod occidetis tantam multitudinem quasi unum hominem. Unde Moyses in hoc loco non videtur petivisse relaxationem omnimodam istius delicti, sed longanimitatem divinam, et etiam quod peccata eorum non simul fuissent punita, sed successive. unde dicit. Qui visitas peccata patrum in filios. unde in Dt. Moyses repetit orationes quas fecit pro populo dicens capitulo ix.d. Et oravi dominum et dixi, etc. et etiam de oratione pro Aaron fecit mentionem, non tamen de hac oratione aliquid dicit, quia non petebat remissionem omnimodam, nisi quod Deus se haberet longanimiter erga eos, quod patet in executione, quia omnes illi qui fuerunt in hoc peccato exploratorum, fuerunt condemnati, non solum ad mortem temporalem in deserto sed etiam ad mortem eternam. Ad quod aliqui allegant illud Ps. 44.b. Quadraginta annis, etc. quibus iuravi in ira mea si introibunt in requiem meam.
Numérotation du verset Nm. 14,replica 
prol.| REPLICA correctorii secundum Burgensem In capitu. 14. Burgens. singularis est : allegans circa orationem Moysi quasi verba Domini sint, quemadmodum supra Ex. xxxiii. longa digressione confinxit : Sed ea que intendit hic et ibi non esse fundata, vide in correctorio ultimo.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Nm. 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=06&chapitre=06_14)

Notes :