Nicolaus de Lyra

Capitulum 11

Numérotation du verset Nm. 11,1 

Interea ortum est murmur populi quasi dolentium pro labore contra Dominum quod cum audisset iratus est et accensus in eos ignis Domini devoravit extremam castrorum partem
Numérotation du verset Nm. 11,2 

cumque clamasset populus ad Moysen oravit Moyses Dominum et absortus est ignis
Numérotation du verset Nm. 11,3 

vocavitque nomen loci illius Incensio eo quod succensus fuisset contra eos ignis Domini
Numérotation du verset Nm. 11,4 

vulgus quippe promiscuum quod ascenderat cum eis flagravit desiderio sedens et flens iunctis sibi pariter filiis Israel et ait: quis dabit nobis ad vescendum carnes
Numérotation du verset Nm. 11,5 

recordamur piscium quos comedebamus in Egypto gratis in mentem nobis veniunt cucumeres et pepones
porrique
et cepe
et alia
Numérotation du verset Nm. 11,6 

anima nostra arida est nihil aliud respiciunt oculi nostri nisi man
Numérotation du verset Nm. 11,7 

erat autem man quasi semen coriandri coloris bdellii
Numérotation du verset Nm. 11,8 

circuibatque populus et colligens illud frangebat mola sive terebat in mortario coquens in olla et faciens ex eo tortulas saporis quasi panis oleati
Numérotation du verset Nm. 11,9 

cumque descenderet nocte super castra ros descendebat pariter et man
Numérotation du verset Nm. 11,10 

audivit ergo Moyses flentem populum per familias singulos per ostia tentorii sui iratusque est furor Domini valde sed et Moysi intoleranda res visa est
Numérotation du verset Nm. 11,11 

et ait ad Dominum cur afflixisti servum tuum quare non invenio gratiam coram te et cur imposuisti pondus universi populi huius super me
Numérotation du verset Nm. 11,12 

numquid ego concepi omnem hanc multitudinem vel genui eam ut dicas mihi porta eos in sinu tuo sicut portare solet nutrix infantulum et defer in terram pro qua iurasti patribus eorum
Numérotation du verset Nm. 11,13 

unde mihi carnes ut dem tante multitudini flent contra me dicentes da nobis carnes ut comedamus
Numérotation du verset Nm. 11,14 

non possum solus sustinere omnem hunc populum quia gravis mihi est
Numérotation du verset Nm. 11,15 

sin aliter tibi videtur obsecro ut interficias me et inveniam gratiam in oculis tuis ne tantis afficiar malis
Numérotation du verset Nm. 11,16 

et dixit Dominus ad Moysen: congrega mihi septuaginta viros
de senioribus1 Israel quos tu nosti quod senes
1 senioribus G ΛH Π Σ B T Φ ΘHAMG* S² P Ψ Ω Ω Rusch ] senibus Weber
populi sint ac magistri
et duces eos ad ostium tabernaculi federis faciesque ibi stare tecum2
2 ibi - stare tecum] inv. ΘH Ω M
Numérotation du verset Nm. 11,17 

ut descendam
et loquar tibi et auferam de spiritu
tuo tradamque eis
ut sustentent tecum onus populi et non tu solus graveris
Numérotation du verset Nm. 11,18 

populo quoque dices sanctificamini cras comedetis carnes ego enim audivi vos dicere quis dabit nobis escas carnium bene nobis erat in Egypto ut det vobis Dominus carnes et comedatis
Numérotation du verset Nm. 11,19 

non uno die nec duobus vel quinque aut decem nec viginti quidem
Numérotation du verset Nm. 11,20 

sed usque ad mensem dierum donec exeat per nares vestras et vertatur in nausiam eo quod repuleritis Dominum qui in medio vestri est et fleveritis coram eo dicentes quare egressi sumus ex Egypto3*.
3 Egypto plerique codd. edd. Ω Weber ] + ut periremus in solitudine G (pereamus) Cava (solitudinem) ΛH Rusch ; cf. Ex. 14, 11
Numérotation du verset Nm. 11,21 

Et ait Moyses ad Dominum4 sexcenta millia peditum huius populi sunt et tu dicis dabo eis esum carnium mense integro
4 ad Dominum Cava Π P T MO Φ ΘHAMG* S² P Ψ Cor2 (anti.) Ω Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Nm. 11,22 

numquid ovium et boum multitudo cedetur
ut possit sufficere ad cibum vel omnes pisces maris in unum congregabuntur ut eos satient
Numérotation du verset Nm. 11,23 

cui respondit Dominus numquid manus Domini invalida est iam nunc videbis utrum meus sermo opere compleatur
Numérotation du verset Nm. 11,24 

venit igitur Moyses et narravit populo verba Domini
congregans septuaginta viros de senioribus5 Israel quos stare fecit circa tabernaculum
5 senioribus Rusch ] senibus Weber
Numérotation du verset Nm. 11,25 

descenditque Dominus per nubem et locutus est ad eum auferens de spiritu qui erat in Moysen et dans septuaginta viris
cumque requievisset in eis spiritus
prophetaverunt
nec ultra cessaverunt6
6 cessaverunt] cessarunt Weber
Numérotation du verset Nm. 11,26 

Remanserant autem in castris duo viri quorum unus vocabatur Heldad et alter Medad super quos requievit spiritus. Nam et ipsi descripti fuerant et non exierant ad tabernaculum.
Numérotation du verset Nm. 11,27 

Cumque prophetarent in castris, cucurrit puer et nuntiavit Moysi dicens: Heldad et Medad prophetant in castris.
Numérotation du verset Nm. 11,28 

Statim Iosue filius Nun minister Moysi et electus a7 pluribus ait: domine mi Moyses prohibe eos.
7 a] e Weber
Numérotation du verset Nm. 11,29 

At ille: quid inquit emularis pro me? Quis tribuat ut omnis populus prophetet
et det eis Deus8 spiritum suum?
8 Deus] Dominus Weber
Numérotation du verset Nm. 11,30 

Reversusque est Moyses et maiores natu Israel in castra.
Numérotation du verset Nm. 11,31 

ventus autem egrediens a Domino9* arreptas trans mare coturnices detulit et dimisit in castra itinere quantum uno die confici potest ex omni parte castrorum per circuitum volabantque in aere duobus cubitis in10 altitudine super terram
9 a Domino plerique codd. edd. Weber ] om. Ω M Rusch |
10 in Rusch] om. Weber |
Numérotation du verset Nm. 11,32 

Surgens ergo populus toto die illo et nocte ac die altero congregavit coturnicum multitudinem11 qui parum decem coros et siccaverunt eas per gyrum castrorum
11 multitudinem Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Nm. 11,33 

adhuc carnes
erant in dentibus eorum nec defecerat huiuscemodi cibus et ecce furor Domini concitatus in populum percussit eum plaga magna nimis
Numérotation du verset Nm. 11,34 

Vocatusque est locus ille12 sepulcra Concupiscentie ibi enim sepelierunt populum qui desideraverat carnes13 egressi autem de sepulcris Concupiscentie venerunt in Aseroth et manserunt ibi.
12 locus ille Rusch ] inv. Weber |
13 carnes] om. Weber |

Capitulum 11

Numérotation du verset Nm. 11,ad litteram 
marg.| marg.| {1231} .1. In terea. Hic consequenter ponitur casus impediens progressum populi ad terram promissionis. Et ponitur multiplex casus impediens, primo murmurationis populi, secundo obiurgationis Moysi ca. 11. tertio desperationis exploratorum, c. 13. quarto seditionis Chore et sibi adiunctorum. c. 16. quinto commotionis populi propter penuriam aquarum. 20.ca. sexto ex inuasione hostium, ibi : Misit interea. Circa primum ponitur duplex murmuratio, prima ex impatientia laboris, secunda ex concupiscentia saporis,ibi : Vulgus quippe. Circa primum dicitur sic.
marg.| .2. Ortum est murmur populi quasi dolentium pro labore   contra   . quia per spatium trium dietarum ambulaverunt una die secundum Rabbi Salomon vel quia per tres dies continuos fuerant in itinere, secundum alios, quia ita poterant incedere de nocte in columna ignis, sicut et de die, ut habetur Ex. 13.d. Sed contra hoc quod dicitur hic de labore itineris, videtur illud quod habetur Dt. 8.a. Adduxit te dominus Deus tuus quadraginta annis per desertum. et sequitur, ibi : Vestimentum tuum quo operiebaris, nequaquam vetustate defecit, et pes tuus non est subtritus. Dicendum quod illud beneficium habebat locum in bonis hominibus et non in malis, sicut et manna erat valde sapidum bonis, et malis insipidum, ut habetur infra et hoc patet ex modo loquendi quo dicitur hic. Quia ortum est murmur populi, quia quando intelligitur de bonis, dicitur populus Domini vel populus meus, vel quid huiusmodi, determinans ad bonum. Quando autem de malis dicitur absque determinatione, sicut Ex. 33.a. Populus iste dure cervicis est.
marg.| .3. Devoravit extremam castrorum partem. Extremum autem accipitur dupliciter, scilicet de parte superiori et inferiori. et secundum hoc per extremam partem castrorum intelligitur vulgus secundum aliquos, secundum alios vero intelliguntur maiores de populo, et hunc sensum sequitur Rabbi Salomon dicens, quod seniores populi qui erant principales meruerant mortem, et Nadab et Abiu cum eis quando viderunt Deum, ut dictum fuit Ex. 23 Sed quia dominus eo tempore quo data erat lex de novo, noluit immiscere luctum cum gaudio de receptione legis, {1232} ideo distulit mortem Nadab et Abiu usque ad dedicationem altaris, ut habetur Levitic. 10. Mortem autem septuaginta seniorum usque ad istum locum, in quo fuerunt negligentes de repressione murmurationis populi, quem tenebantur regere sicut et Moyses, et quia forte murmuraverunt cum populo.
marg.| .4. Et absorptus est ignis id est extinctus.
marg.| .5. Vulgus quippe promiscuum. Hic consequenter ponitur murmuratio ex concupiscentia saporis, ubi primo ponitur dicta murmuratio. Secundo Moysi afflictio, ibi : Audivit ergo Moyses. tertio Domini consolatio, ibi : Et dixit dominus. quarto promissi impletio,ibi : Venit ergo Moyses. quinto peccati punitio, ibi : Adhuc carnes. Circa primum ostenditur murmuratio esse iniusta ratione cibi petiti, cum dicitur.
prol.| Vulgus quippe promiscuum, etc. Isti erant Egyptii conversi ad Iudaismum, sicut dictum fuit Ex. 12.
marg.| .6. Flagravit desiderio carnium sedens id est ardenter desideravit. Carnium, non est in hebreo, nec habetur in libris correctis, quia non solum desideravit carnes, sed etiam pisces, et alia, ut infra subditur :
marg.| .7. Quis dabit nobis ad vescendum. Patet quod ista petitio sit iniusta, quia adduxerant secum de Egypto multa animalia, ut habetur Ex. 12. Nec potest dici quod essent consumpta, quia infra xxxii. capitulo dicitur : Filii autem Ruben et Gad habebant pecora multa etc. ideo inde poterant habere carnes, sed propter suam avaritiam parcebant suis animalibus, et qui a desiderabant carnes magis delicatas, propter quod dominus quasi satisfaciens eorum desiderio misit eis coturnices.
marg.| .8. Quos comedebamus in Egypto gratis id est pro parvo pretio, et non potest intelligi pro nihilo, cum etiam palee ad conficiendum lateres non darentur eis gratis, ut habetur Exodi 5.
marg.| .9. In mentem nobis veniunt cucumeres, etc. Dicunt aliqui, quod sunt cucurbite, alii autem, quod est aliud genus terre nascentium.
marg.| .10. Pepones id est melones.
marg.| .11. Porrique et cepe, et allia. Per ista designantur cibaria que comedebant cum istis quasi cum salsamento vel condimento, sicut 1. Esdre 4 capitulo Memores salis quod in palatio comedimus id est ciborum sale conditorum. Secundo ostenditur murmuratio iniusta ratione cibi habiti, cum dicitur.
prol.| {1233}
Numérotation du verset Nm. 11,ad litteram 
marg.| .1. Nihil aliud   respiciunt   oculi nostri nisi man. Erat autem man quasi semen coria. quod tamen habebat in se omnem saporis suavitatem ut habetur Sapien. xvi capitulo Man enim sive manna habebat triplicem saporem : Unus erat naturalis, et erat quasi sapor mellis, ut habetur Ex. 16. Alius supernaturalis, et hic duplex, quia bonis sapiebat prout volebant. Sapiebat enim pisces cum desiderabant pisces, et desiderantibus carnes similiter convertebatur eis in saporem carnis, et sic de aliis cibis magis descendendo in speciali. Et hoc est quod dicitur Sapien. 16 capitulo Substantiam enim tuam et dulcedinem tuam, quam in filios habes, ostendebas, et deserviens uniuscuiusque voluntati ad quod quisque volebat, convertebatur. Et eadem ratione malis hominibus erat cibus insipidus, qui de natura sua erat dulcis. Erat autem man, quasi semen coriandri, in figura et quantitate, sed non in colore, ideo subditur :
marg.| .2. Coloris bdellii. quod est album et lucidum sicut chrystallus.
marg.| .3. Frangebat mola, sive terebat in mortario coquens in olla. etc. Hoc faciebant mali quibus erat cibus insipidus, et ideo querebant ibi saporem per diversus vitas, tamen ex decoctione non meliorabatur, sed magis sapor dulcis immutabatur in peius per decoctionem, ideo subditur :
marg.| .4. Quasi panis oleati id est in cuius pistatione oleum miscebatur.
marg.| .5. Cumque descenderet nocte super castra ros, descendebat pariter et man. Primo enim cadebat pruina, quasi stramentum manne, Postea manna, et tertio ros quasi eius operimentum, prout plenius ex positum fuit Exodi xvi.
marg.| .6. Audivit ergo Moyses populum   flentem   per familias, singulos per ostia   tentorii   sui. Iratusque est   furor   . Hic ponitur afflictio Moysi {1234} habentis curam populi, cui intolerabilis videbatur propter malitiam eius, et patet littera usque ibi :
marg.| .7. Non possum solus sustinere. Quomodo conqueritur, quod solus sustineret onus populi, cum de consilio Iethro constituerit tribunos et centuriones ? quia secundum Rabbi Salomon septuaginta senes qui cum eo erant instituti ad regimen populi iam mortui erant, ut dictum est in principio capituli. Vel secundum alios dicentes quod illi qui fuerunt mortui ab igne non fuerunt de maioribus populi, sed de vulgaribus, illi autem qui erant instituti super populum cum Moyse intromittebant se tantum de temporalibus, Moyses autem volebat habere etiam adiutorium in spiritualibus.
marg.| .8. Sin aliter tibi videtur, obsecro ut interficias me id est accipias animam meam de vita presenti ad te.
marg.| .9. Ne tantis afficiar malis. timebat enim Moyses, ne malitia populi esset sibi occasio ruendi in malum impatientie.
marg.| .10. Et dixit dominus. Hic consequenter ponitur consolatio Domini. Et primo quantum ad populi curam, secundo quantum ad cibi provisionem, ibi : Populo quoque. Circa primum dicitur.
marg.| .11. Congrega mihi septuaginta. Rabbi Salomon dicit, quod isti fuerunt prepositi filiorum Israel, cum essent in labore Egypti, et quia compatiebantur eis, non arctabant eos ad implendum numerum laterum, propter quod flagellati fuerunt ab exactoribus Pharaonis, ut habetur Ex. 5. ideo meruerunt assumi ad regimen populi loco illorum qui mortui fuerant, et cum hoc habuerunt spiritum prophetie, ut infra habetur. Secundum alios fuerunt idem senes, qui prius regebant populum in temporalibus, et tunc cum hoc imposita est eis cura in spiritualibus, propter quod receperunt de novo spiritum prophetie, quia ad spiritualia pro movebantur.
marg.| .12. Et duces eos ad ostium   tabernaculi   . In oculis totius populi, ut in timore et reverentia habeantur.
prol.| {1235}
Numérotation du verset Nm. 11,ad litteram 
marg.| .1. Et auferam de spiritu id est de cura tua.
marg.| .2. Tradamque eis. ut partito in aliis onere levius tibi sit. Aliter exponitur. De spiritu tuo id est de spiritu gratie tibi date, et tunc non est intelligendum quod aliquid sit ablatum Moysi et traditum aliis, sed fuerunt illuminati absque diminutione gratie Moysis, sicut a lumine unius candele illuminantur plures absque sui luminis diminutione. Sciendum tamen, quod similitudo ista non tenet quantum ad causam effectivam, ita quod donum gratie in Moyse existens causaret gratiam in aliis effective, sed tantum meritorie, inquantum ad preces Moysi ad eius sublevationem alii fuerunt illuminati.
marg.| .3. Populo quoque dices. Hic ponitur consolatio contra defectum cibi, cum dicitur.
marg.| .4. Sanctificamini id est preparate vos ad recipiendum id quod petistis. Sanctificatio enim in hebreo frequenter accipitur pro preparatione. Rabbi Salomon exponit, preparate vos ad recipiendum punitionem propter vestram murmurationem, sicut dicitur Hierem. 12.a. Sanctifica eos in die occisionis. Et utrumque potest intelligi, quia Deus disponebat eis dare carnes sicut petiverant, et eos punire pro iniusta petitione.
marg.| .5. Donec exeat per nares vestras. quia vomitus egrediens per os, ut frequenter fedat nares.
marg.| .6. Eo quod repuleritis, etc. dominum quantum in vobis est ex ingratitudine vestra.
marg.| .7. Sexcenta. supra 1 capitulo expressit numerum eorum sexcenta et tria millia quingenti. Dicendum quod illi qui erant ultra sexcenta millia, {1236} fuerunt mortui in plaga ignis dicta in principio capituli.
marg.| .8. Et tu dicis dabo eis. Hic varie sentiunt doctores Hebreorum. Dicit enimRabbi Aquiba 1 quod Moyses hic dubitavit de impletione verbi Dei, et ad hoc inducit id quod sequitur de responsione Domini. Numquid manus Domini invalida est, que videtur esse responsio ad dubitantem vel desperantem de impletione facti, et ideo peccavit ita graviter, sicut in aquis contradictionis, de quibus habetur infra 20 capitulo Verumtamen non fuit hic punitus, sicutibi : quia illud fuit factum in publico coram tota multitudine filiorum Israel, et ideo statim fuit determinata punitio, scilicet quod non intraret terram promissionis. Sed istud fuit factum in secreto, scilicet coram Deo tantum, et ideo pena non fuit statim imposita, quoniam aliter sunt punienda peccata publica, aliter secreta.
1 Aquiba] sic Ed1590
marg.| Rabbi Salomon dicit, quod Moyses non peccavit hic, et ad hoc inducit illud quod dicitur c. sequenti de Moyse a Domino ; Qui in omni domo mea fidelissimus est. Et hoc idem dicunt doctores nostri, dicentes quod Moyses non dubitavit de impletione verbi Dei, sed quia modus impletionis non erat sibi revelatus, quesivit de modo implendi, nec in hoc peccavit, sicut nec beata virgo Maria, quando petivit ab angelo, Lc. 1.d. Quomodo fiet, etc. et sic exponendum est illud,
marg.| .9. Numquid ovium et boum multitudo cedetur. ac si dicat, implebiturne verbum tuum per hunc modum vel alium ?
marg.| .10. Numquid manus Domini invalida est ?. ac si diceret, potentia mea potest implere hoc multis modis, cum sit infinita, modum tamen istum non revelabo tibi verbo, sed ostendam facto, ideo subditur : Iam nunc videbis etc. sequitur :
Numérotation du verset Nm. 11,ad litteram 
marg.| marg.| {1237} .1. Venit igitur Moyses. Hic consequenter describitur impletio divini promissi, et primo quantum ad partem cure aliis imponende, secundo quantum ad cibi provisionem,ibi : Ventus autem egrediens, Primum patet in littera ex predictis, usqueibi :
marg.| .2. Prophetaverunt, nec ultra   cessaverunt   . Dictio Hebraica que ponitur hic est equivoca, ad addere et cessare, et secundum hoc exponitur opposito modo ab Hebreis. Uno modo sic : Prophetaverunt et non addiderunt id est illo tantum die prophetaverunt et non ultra. Alio modo sic : Prophetaverunt et non cessaverunt id est non fuit ablatus ab eis spiritus prophetie, licet non continue prophetarent, et hunc sensum sequitur nostra translatio, que videtur verior, quia spiritus prophetie erat eis datus ad regimen populi, ut dictum est, et ideo non est verisimile, quod habuerint tantum uno die, sed durante eorum regimine, et hoc ostendit littera precedens : Cumque requievisset in eis spiritus. et sequitur
marg.| .3. Remanserant. non ex contemptu, sed ex humilitate, reputantes se {1238} indignos tanta promotione, et ideo receperunt donum Dei, sicut et alii, ideo subditur :
marg.| .4. Super quos requievit spiritus. qui requiescit super humiles secundum quod dicitur Is. 66 secundum translationem Septuaginta. Super quem requiescet spiritus meus, nisi super humilem et quietum ? et cetera.
marg.| .5. Nam et ipsi descripti fuerant, et   non   exierant ad tabernaculum. Dicit Rabbi Salomon quod Moyses volens compescere murmur populi contra se, si plures acciperet de una tribu quam de alia, accepit de qualibet tribu sex senes, qui sunt simul accepti septuaginta duo, sed quia Deus preceperat tantum de septuaginta ideo accepit septuaginta duo schedulas scribens in qualibet [hébreu] zaquen id est senex, exceptis duabus schedulis in quibus nihil erat scriptum, et illas schedulas, posuit in vase, ubi non poterant videri, dicens septuaginta duobus senibus quod quilibet acciperet ibi unam schedulam ad fortunam et qui acciperet schedulam non scriptam, signum erat quod Deus nolebat eum cum senibus computari. Et ideo dicitur {1239} de istis duobus quod ipsi descripti fuerant quia schedulas scriptas habuerant.
Numérotation du verset Nm. 11,ad litteram 
marg.| .1. Cucurrit puer et nuntiavit Moysi. Dicunt Hebrei quod iste fuit Gerson filius Moysi.
marg.| .2. Domine mi Moyses prohibe eos : At ille, Quid inquit. Dicit Rabbi Salomon quod prophetabant de morte Moysi futura, et quod Iosue introduceret populum in terram promissionis loco eius, et ideo Iosue motus fuerat ad hoc dicendum, ne videretur appetere propriam gloriam, et magistri sui mortem. Expositores autem nostri dicunt communiter, quod motus fuit, eo quod videbatur esse contra reverentiam Moysi, quod in absentia eius prophetarent, quasi Moyses nihil fecisset ad hoc quod recepissent spiritum prophetie, propter quod subdit Moyses : Quis tribuat ut omnis populus prophetet, etc. et patet.
marg.| .3. Ventus autem. Hic consequenter ponitur impletio promissi quantum ad cibi provisionem.
marg.| .4. Egrediens a Domino id est virtute divina excitatus.
marg.| .5. Arreptas trans mare coturnices detulit scilicet in Arabia, ubi multum abundant.
marg.| .6. Volabantque   in aere duobus cubitis altitudine super   terram   . {1240} ut possent capi sine labore, quia non oportebat ad capiendum eas sursum levari aut deprimi.
marg.| .7. Qui parum decem coros id est qui minus acceperunt in tanta quantitate. Est enim corus genus mensure, et continet decem ephi ut habetur Ezec. xlv. De quantitate autem ephi, dictum est Ex. 16. quod gomor qui est decima pars ephi, continet quasi quartam et dimidiam Parisiensis secundum dicta Isidori et Papie id est tantum de aridis quantum unum vas continens quartam et dimidiam contineret, et sic ephi continet quantum vas 15. quartarum, et per consequens chorus continet quantum vas 37. sextariorum et dimidii. Vertus tamen credo, quod quantitas huius mensure est nobis incerte, sicut et de aliis frequenter dictum est, eo quod multum variantur secundum diversa tempore et varias regiones.
marg.| .8. Et   siccaverunt id est mundaverunt eas amovendo intestina extra castra. Aliter exponunt alii sicut littera sonat, ne per humiditatem nimiam putrefierent, quia sufficiebant pro comestione usque ad mensem, ut predictum est. Et huic expositioni consonat littera Hebraica que sic habet. Et extenderunt.
marg.| .9. Adhuc. Hic consequenter ponitur punitio peccati commissit, et patet littera. Qui desiderabant carnes, non est de textu.
Numérotation du verset Nm. 11,moraliter 
marg.| marg.| {1231} .1. In terea ortum est murmur populi, etc. Per hoc autem, quod ignis accensus a Domino combussit murmurantes contra eum, significatum fuit, quod ignis gehenne comburet murmuratores contra potentiam vel equitatem divine iustitie.
marg.| .5. Vulgus quippe promiscuum, quod ascendit cum eis, etc. Per istos, qui flagraverunt desiderio carnium, significantur religiosi mendicantes potissime, qui post factam professionem in paupercula {1232} religione, in qua nihil eis promittitur, quantum ad vitam presentem nisi austeritas et paupertas, et tamen volunt nimis laute vivere ac etiam delicate, et frequenter hoc contingit illis, qui in seculo minus habuerunt, nec sunt contenti illis que administrantur eis, cum tamen suffecissent eis in seculo pauciora, et acriter murmurant contra illos qui pro victu illorum procurando fideliter laborant, sicut populus iste contra Moysen nequiter murmurabat. Per hoc autem quod dicitur in fine capitulo
Numérotation du verset Nm. 11,moraliter 
marg.| marg.| {1239} † Et ecce furor do. Significatur quod dicti murmuratores {1240} querulosi percutiebantur a Deo igne gehennali. Per hoc autem quod ante percussionem istam dominus dedit eis in abundantia {1241} magna coturnices, que sunt aves delicate, quasi satisfaciens eorum irrationabili desiderio, significatur quod dominus aliquando condescendit petitionibus malorum hominum ad eorum interitum, eo quod fit eorum oratio in peccatum.
prol.| Cur imposuisti pondus universi populi huius super me. Per hoc autem, quod Moyses plenus scientia tam acquisita quam infusa, et cum hoc tantam gratiam habebat erga dominum, quod loquebatur {1242} cum eo sicut homo loqui solet cum amico suo, et tamen petivit auditores ad regimen populi. datur exemplum ecclesie prelatis et curatis, quod non abhorreant homines bone vite et sufficientis litterature sibi datos a Deo in adiutorium oneris sui supportandi, predicando et confessiones audiendo, sed magis eos diligant et foveant et multiplicationem eorum desiderent, repellentes contrarium consulentes, dicentes cum Moyse, quid emularis pro me ? quis tribuat ut omnis populus prophetet, et det eis Deus spiritum suum.
Numérotation du verset Nm. 11,Additio 1 
prol.| {1241} In capitulo 11. ubi dicitur in postill. devoravit extremam castrorum partem.
prol.| Per hoc quod dicitur hic, Extremam : non intelligitur an ista devoratio sit de vulgo vel de maioribus, quia solum ostendit quod hec devoratio non fuit per omnia castra sed ad quandam partem, que tamen fuit illa pars non determinatur in littera. Nec culpandi sunt seniores, tanquam negligentes de repressione murmurationis populi, quia si sic, Moyses et Aaron etiam fuissent culpandi, qui magis tenebantur ad regimen populi, sed tam isti quam illi ex duritia populi sunt excusabiles, unde nec littera facit mentionem opponendo huiusmodi culpam populo murmuranti. unde et opinio Rabbi Salomon non tenetur ab aliis expositoribus Hebreorum.
Numérotation du verset Nm. 11,Additio 2 
prol.| |In eodem capitulo 11. ubi dicitur in postilla, secundum aliquos dicit, quod illi qui fuerunt mortui ab igne, non fuerunt de maioribus.
prol.| Aliter videtur magis proprie distinguendum in hoc materia, ut scilicet seniores constituti tribuni et huiusmodi de consilio Iethro intendebant tantum de iudicialibus in partes, ut expresse habetur supra Ex. 18.d. ubi de illis dicitur, Et iudicabunt populum in omni tempore, sed hic petebat Moyses adiutorium habere in regimine universali populi totius, prout pertinebat ad materiam de qua hic agitur. unde dicit, Numquid concepi omnem hanc multitudinem, ut dicas mihi, porta eos in sinu tuo, sicut portare solet nutrix infantulum. Ex quo patet, quod hoc adiutorium a Moyse hic petitum, erat ad regimen seu curam universalem populi, quod est altioris rationis quam iudicare tantum, qua ratione receperunt spiritum prophetie, quia ille populus in primitivis a prophetis communiter regebatur, etc.
Numérotation du verset Nm. 11,Additio 3 
prol.| In eodem capitulo 11. ubi dicitur in postilla : Congrega mihi septuaginta viros. Rabbi Salomon dicit, etc.
prol.| Ista electio de 70. senibus, que Moysi fuit commissa, non videtur principaliter consistere in labore Egyptiaco et huiusmodi, sed potius in gravitate morum et honestate vite, ubi glo. In hoc loco dicit sic, In his verbis senectus cordis notatur, si enim corporis senectus quereretur a tantis sciri poterant a quantis videri, cum vero dicitur : Quos tu nosti, quod senes populi sunt, patet quod senectus mentis non corporis eligatur. Hec in glossa.
Numérotation du verset Nm. 11,Additio IIII. 
prol.| In eodem capitulo 1. ubi dicitur in postilla : Et auferam de spiritu tuo id est de anima tua.
prol.| Ad quorumdam in hoc capitulo contentorum (ab illo loco ubi dicitur : Quis dabit nobis ad vescendum carnes, etc. usque ibi : Et det eis dominus spiritum suum) ulteriorem declarationem occurrunt aliqua inquirenda.
prol.| Primum : Cur Moyses, qui communiter in aliis excessibus populi misericorditer se habebat, intantum quod in peccato vituli petebat deleri a libro Dei, nisi eis parceretur, ut supra Ex. 32. et etiam pro murmuratoribus oravit, et cessavit ignis. unde supra Nm. 16. capitulo in hoc tamen loco non se convertit ad orandum Deum pro populo, sed solum ad subtrahendum se a regimine populi dicens : Non possum solus sustinere onus populi, etc.
Numérotation du verset Nm. 11,Secundum querendum est de hoc quod dicitur : Cur imposuisti pondus populi huius super me, etc. videtur enim quod huiusmodi pondus fuit impositum Moysi hoc petenti seu volenti, ut habetur supra Ex. 33. In 
additione.
marg.| Tertio querendum videtur de hoc quod dicitur : Unde mihi carnes, etc. ut idem multitudini, fient enim coram me, etc. dicentes ; Da nobis carnes ut manducemus, cum ipsi non videantur hoc petivisse a Moyse dixerunt enim. Quis dabit nobis ad vescendum carnes, in quo videntur potius a Deo tacite hoc petivisse, a quo cetera dabantur sibi, et sic inconvenienter videbatur dici a Moyse ; Unde mihi carnes ? quia hoc ab ipso non petebant sibi dari, sed a Deo, qui hoc habebat in potestate sua. Quarto querendum videtur cur dicit : Non possum solus sustinere, etc. quia ad satisfaciendum huic petitioni non videtur facere quod esset solus aut cum societate, cum hoc non posset impleri nisi potentia divina, que similiter posset cum Moyse solo sicut etiam cum sociis.
prol.| Ad quorum solutionem premittenda sunt duo. Primum quia in hoc loco populus peccavit peccato concupiscentie inordinate, habebant enim cibum continuum suavissimum et salubrem scilicet manna, sine labore, et tamen cum hoc concupiscebat inepta cibaria, scilicet cepe et allia et huiusmodi : quod ad concupiscentiam valde inordinatam pertinet, unde vocatus {1242} est locus ille infra eo. ca. sepulchra concupiscentie, secundum quod vitium concupiscentie secundum Philo. In 3. Eth. est puerile vitium, non solum quia contingit sepe pueris, sed secundum similitudinem quandam, et hoc propter tria, secundum sanctum Th. In secunda secunde. q. 162. ar. 2. In corpore ar. Primum, quia sicut puer non attendit ad ordinem rationis, sit concupiscentia rationem non audit, ut in 7. Eth. Secundum, quia sicut puer si sue voluntati dimittatur, crescit in propria voluntate, ut Ecclesia. 30.b. Filius dimissus a correctione evadet preceps, sic et concupiscentia secundum Augustinum in 7. confessionum, si ei satisfiat, maius robur accipit. Tertium similiter quantum ad remedium. unde in 3. Eth. dicitur, Quemadmodum puerum oportet secundum preceptum pedagogi vivere, sic concupiscibile consonare rationi.
prol.| Dicendum igitur ad primum quesitum quod Moyses noluit pro hac vice pro populo orare, ut scilicet dominus provideret populo de his que petebant, ne eorum malitia augeretur, ut dictum est.
prol.| Ad secundum dicendum quod licet Moyses acceptasset seu petivisset regimen populi sibi a Deo commissum, hoc tamen intelligebatur inquantum essent consentanei rationi saltem sicut homines adulti, non autem ut pueri, et ideo conquerens dicebat, ut dicas mihi, porta eos in sinu tuo, sicut portare solet nutrix infantulum. quasi dicat licet sustinuissem pondus populi, qui se haberet ut homo adultus, non tamen possum sustinere eos qui se habent ut infantulus in sinu nutricis, et hoc propter puerilitatem huius vitii, ut dictum est, unde dicit Philosophus in 1. Eth. Nihil differt etate iuvenis vel secundum mores iuvenilis.
prol.| Ad tertium dicendum quod petitio populi in hoc loco posset dupliciter interpretari, quia aut ipsi petebant habere quod concupiscebat miraculose a Deo, et hoc erat gravius. nam appetere quod Deus pretermitteret ordinem nature ad satisfaciendum superflue concupiscentie, magis vitiosum est, cum magi. deviet ab ordine nature. Alio modo potest intelligi hec petitio per humanam industriam, sicut solent duces procurare ut apportentur cibaria suis exercitibus, et hoc est levius, cum non sit preter ordinem nature. unde Moyses volens interpretari hoc dubium ad meliorem partem dixit. Flent coram me dicentes : Da nobis carnes, ut comedamus, quasi dicat non petunt hoc sibi fieri miraculose quod esset maxime inordinatum, sed petunt a me, ut eis procurem propria industria quod tamen non possum, unde dicit. Unde mihi carnes etc.
prol.| Ad quartum dicendum quod quia vitium hoc erat puerile, ideo populus ille quantum ad hoc indigebat regimine pedagogi ut dictum est, non potest autem maxima multitudo puerorum sub uno regi pedagogo, quia requirunt magis particulariter instrui, nec adinvicem congregantur si sunt in magna multitudine. unde dicit : Audivit ergo Moyses populum flentem per familias, et singulos in ostio tentorii sui. Ex quo patet, quod erant divisi ab invicem, et non congregati. Sed populus ex viris adultis congregatus etiam si sit magnus, potest sub uno duce regi seu ordinari, et ideo sequitur : Non possum solus sustinere, etc. quasi dicat si multitudo esset quasi adultorum in uno sociatorum, forte possem eis satisfacere.
prol.| Consequenter circa hoc quod sequitur in littera. Congrega mihi septuaginta viros quos tu nosti, quod senes populi sunt : querendum videtur, cur fuit hec electio Moysi commissa, nam senectus in hoc loco ad litteram intelligitur non numero annorum computata, nam prout ait Greg. Si de corporis senectute quereretur, non oporteret dici, quos tu nosti, quod senes populi sunt, senectus enim corporalis non solum a Moyse, sed a cunctis videntibus dignoscitur, Hec ille. Cum autem senectus mentalis de qua hic agitur a solo Deo vere conspicitur, qui cor intuetur, ut 1Rg. 16. talium electio non erat Moysi committenda, sed senes illi fuissent a Deo nominandi, sicut Beseleel et Ooliab electi fuerunt a Deo nominatim ad opus tabernaculi, supra Ex. 31. Similiter in successorem Moysi Iosue fuit electus nominatim a Deo, ut infra Dt. 31.
prol.| Item si forte propter aliquam causam hec electio fuisset committenda, querendum videtur, cur non fuit populo commissa, sicut infra Deute. 1. dicitur : Date ex vobis viros sapientes, etc. Per hoc enim quod populus eligit suos maiores, magis par populi conservatur, videntur enim quasi omnes aliquam partem habere in principatu, unde et omnes talem ordinationem amant et custodiunt, ut in 2. Politi.
prol.| Ad quod dicendum quod quia secundum Philoso. In 2. Politico. Inter species regiminis alicuius communitatis precipua est illa, in qua unus secundum virtutem principatur, ideo Deus voluit, quod Moyses toti populi tanquam perfectior ceteris preesset, ut populus Dei sua optima specie regiminis regeretur, quia tamen propter imperfectionem populi Moyses solus non sufficiebat. unde dicit supra, Non possum solus {1243} sustinere, disposuit Deus ut sui coadiutores essent ab ipso Moyse electi, ut sub eo essent tanquam inferiores, et sic populi regimen principaliter esset monarchicum, quod est optimum, ideo dicit : Congrega mihi 70. viros, quos tu nosti. quia tamen regimen aristocraticum, in quo regimine multi principantur, secundum virtutem est bonum regimen citra primum, ideo Deus voluit quod illi electi essent senes populi sc. virtuosi ut dictum est. Et sic hec ordinatio 70. virorum predicto modo electorum est mista ex regno monarchico, inquantum unus principaliter presidebat, et ex aristocratia, inquantum multi secundum virtutem sub illo uno presidebant. Participabat autem hoc regimen democratiam inquantum. ex toto populo isti fuerunt electi, et inequali numero de qualibet tribu, ut habetur in postilla eo. capitulo
prol.| Considerandum tamen, quod hec electio 70. virorum non fuit commissa populo, tum propter rationem iam dictam sc. ut regimen esset principaliter monarchicum, tum quia isti eligebantur ad statum propheticum. Omnes enim isti sic electi prophetarunt, ut patet in hoc capitulo Constat autem quod populus nesciret discernere qui viri essent magis dispositi ad donum prophetie obtinendum, quia hoc respicit perfectiones intellectuales. Quod autem legitur Deu 5.b. Date ex vobis viros sapientes. Intelligitur de electione tribunorum et centurionum, et huiusmodi, qui fuerunt electi ad iudicia particularia inter partes exercenda, ut ibidem manifeste patet, et tales eligebantur ex bona conversatione et fama celebri, que etiam a populo possunt cognosci. Que quidem electio huiusmodi centurionum non erat contra rationem monarchici regiminis, quia ipsi iudicabant tantum de minoribus, maiora autem Moysi referebant, ut supra Ex. 18. quod non legitur de 70. viris hic electis.
prol.| Consequenter circa hoc quod dicitur in littera : Auferam de spiritu tuotradamque eis. videndum est an hoc, quod dicitur : de spiritu tuo, intelligatur de cura tua, scilicet ut onere regiminis quod totaliter erat super Moysen in aliis partito, levius remaneret in ipso Moyse huiusmodi onus, an cum dicitur, de spiritu tuo, intelligatur de spiritu gratie ipsi Moysi gratis date. Qui quidem duo modi exponendi, ponuntur in postilla, sed primus non consonat littere, secundus autem modus verus videtur, nam de spiritu gratie que data erat Moysi, aliquid fuit datum 70. viris, quod intelligendum est prout in postilla, non quod per hoc fuisset aliquid ablatum ab ipso Moyse et aliis traditum, sed quod fuerunt illuminati absque diminutione gratie Moysi, sicut a lumine unius candele plures illuminantur sine sui diminutione, prout in postilla, Que quidem similitudo videtur tenere, etiam quantum ad causam effectivam, licet hoc videatur, negari a postillatore. Glo. enim in hoc loco sic dicit, Moyses et spiritus qui erat In eo, quasi clarissimi luminis lucerna fuit, ex qua 70. Deus accendit, ad quos principalis luminis splendor advenit, et origo ipsius nihil damni ex derivatione accepit. Hec in glo. Ex qua manifeste patet, quod spiritus seu lumen gratie in senioribus illis, fuit derivatum a lumine gratie, quod erat in Moyse sine sui diminutione.
prol.| Circa quod duo sunt attendenda. Unum est, quod spiritus seu gratia, de qua hic agitur, et in glo. predicta per lumen ostenditur, non est lumen nature que a solo Deo creante datur, nec lumen glorie, gratum facientis, que a solo Deo iustificante confertur, nec lumen glorie, per quod rationalis creatura a solo Deo beatificatur, sed debet intelligi spiritus prophetie, qui est quoddam lumen in quo manifestantur veritates que per prophetiam revelantur a Deo ipsi prophete, unde ad Eph. 5 capitulo Omne quod manifestatur in lumine est. Quod autem spiritus iste, de quo hic agitur, sit propheticus, satis patet ex littera cum dicitur : Cumque quievisset in eis spiritus, prophetaverunt. Spiritus enim propheticus in primis patribus veteris testamenti requirebatur. In rectoribus principalibus populi, ut patet discurrendo fere per rectores principales, a Moyse usque ad David. Patet etiam de Saule, 1Rg. 10. quod cum esset unctus in regno prophetavit, unde et isti qui assumebantur ad regimen populo in coadiutores ipsi Moysi, conveniebat, ut haberent spiritum propheticum.
prol.| Secundum est, quod illuminatio prophetica que a Deo principaliter est, quandoque tangit mentes prophetarum mediantibus angelis, ut patet de ipso Moyse in primordio sue assumptionis ad propheticum statum. Ex. 3. et de Abraham Gn. 18. et de multis aliis. Et quod magis est, quod etiam inter angelos eamdem beatitudinem possidentes, superiores illuminant suos inferiores, secundum Dion. In 8 capitulo ce. hierar. Et eodem modo potest intelligi circa 70. viros scilicet quod lumen propheticum in mente Moysis a Deo infusum confortabat lumen naturale ipsorum seniorum, et manifestabat eis. veritatem de his que pertinebant ad statum regiminis populi, ita quod principalitas huius illuminationis est in solo Deo, secundaria vero illuminatio activa in ipso Moyse, sicut et luna recipit lumen ab ipso Deo mediante tamen sole. Et hoc videtur sonare littera, que in hoc loco dicit. Descenditque dominus per nubem, et locutus est ad eum scilicet ad Moysen, non autem senioribus. Et sequitur : Auferens de spiritu qui erat in Moyse, et dans 70. viris. Et notandum, quod ubi nos habemus. Auferens de spiritu qui erat in Moyse, ponitur in hebreo quoddam verbum equivocum ad multa, numquam tamen reperitur idem significare quod auferre, et translatio Chaldaica in hoc {1244} loco posuit quoddam verbum significans idem quod diffundere seu protendere, et est sensus, quod Deus diffudit, seu protendit de spiritu qui erat in ipso Moyse, et dedit 70. viris, modo predicto. Et forte in translatione nostra primo fuit positum : Afferam de spiritu tuo, similiter afferens de spiritu qui erat in Moyse, quod satis consonat cum translatione Chaldaica, et postea per vitium alicuius scriptoris fuit interposita, u, ita quod ubi dicebatur afferam, positum fuit auferam, quod non bene littere consonat nec proposito, etc.
prol.| Et notandum etiam quod hec excellentia rationabiliter videtur fuisse concessa ipsi Moysi inter prophetas ceteros veteris testamentis tum quia fuit eximius prophetarum, prout in secunda secunde q. 174. art. 4. In corpore questionis, tum quia solus inter illos Dei essentiam in hac vita existens, vidit, prout August. determinat in libro 1. de videndo Deum, de Moyse et Paulo. Et ideo congrue angelorum Deum videntium prerogativam habuit in illuminatione prophetica sic. quod sicut Deus mediantibus angelis illuminat mentes prophetarum, sic mediante ipso Moyse per lumen propheticum sibi a Deo excellentissime collatum, lumen propheticum traderetur illis 70. viris, tum quia hoc pertinebat ad maiorem perfectionem regiminis populi. Si enim illi 70. viri recepissent ab ipso Deo immediate spiritum propheticum, sicut Moyses immediate recipiebat, essent quodammodo omnes pares in huiusmodi regimine, non obstante quod Moyses in maiori copia recipisset huiusmodi spiritum quam illi. Nam secundum Philosophum magis et minus non variant speciem. Ex quo possent sequi duo inconvenientia. Primum est, quod daretur occasio, ut populus reputaret eos equales in regimine, et sic populus non regeretur monarchice, quod est optimum regimen, ut dictum est. Secundum, quia posset contingere aliquod simile illius quod legitur 3Rg. 13. de propheta illo, qui alium prophetam induxit ad transgressionem mandati Dei dicens. Et ego sum propheta similis tui, et angelus locutus est mihi in nomine Domini, etc. ex quo possent contingere multe turbationes in regimine, ut satis patet.
prol.| Item in hoc loco valde commendanda est humilitas Moysi, qui potius voluisset, ut sui coadiutores ei pacificarentur in spiritu prophetie, quam quod essent sub ipso constituti, quod patet in hoc. Nam Iosue dicente de duobus prophetantibus in castris. Domine mi Moyses prohibe eos. Ille respondit. Quid, inquit, emularis pro me ? quis tribuat, ut omnis populus prophetet, et det eis dominus spiritu tuum ? quasi dicat vana est tua emulatio, quia ego potius vellem quod non solum isti 70. sed omnis populus prophetaret, sed etiam ultra hoc vellem, quod non prophetarent, ex hoc quod Deus accepit de spiritu meo, ut daret eis, sicut modo fit, ut censeantur esse me minores, sed etiam ut haberent spiritum propheticum a Deo immediate sibi datum, et hoc est quod dicit. Et det eis Deus spiritum suum, quasi dicat non meum vel de me : quod non ad modicam humilitatem reputandam est : nam Apostoli licet iam sepe doctrinam Christi audierant, in qua maxime commendavit humilitatem, ut Mt. 9.d. Discite a me quia mitis sum et humilis corde, in fine tamen imminente passionis tempore de maioritate contendisse leguntur, unde Lc. 22 capitulo Facta est contentio inter discipulos, quis eorum videretur maior esse. Moyses tamen, ut hic testatur scriptura, non solum illis 70. sed etiam omnibus de populo parificari volebat, ut dictum est. Tenendum est tamen, quod apostoli post conformationem ad maiorem gradum humilitatis attigerunt, sequendo doctrinam Christi dicentis. Qui maior est vestrum, fiat sicut minor et cetera. sicut patet Luce In capitulo allegatoa.
a Lc.
Numérotation du verset Nm. 11,replica 
prol.| REPLICA correctorii contra Burgensem In libro Numerorum usque ad c. 11. non ponit Burgens. que multa egeant pertractatione.
prol.| In capitulo itaque 11. ubi post illa dicit gratiam Moysi in 70. viros partitam sine sue gratie diminutione, sicut multe candele ab una accenduntur. et dicit illud quo ad Moysen non intelligi debere effective, sed meritorie, verius hierarchice. Contra hoc Burgen. audacter se opponit, asserens in hoc quod in spiritus distributione ad 70. viros Moyses se habuit effective, addens, quod ille spiritus distributus debeat accipi pro spiritu prophetie resolvens se causaliter ad actus hierarchicos, volens quod sicut superior purgat et illuminat effective inferiorem, ita et Moyses revelando veritates confortabat lumen naturale in Israel in illis 70. viris. Sed sic dicendo Burgen. nonnulla contingunt inconvenientia.
prol.| Primum, quia sic Burgens. recedit a plana littere expositione : nam in littera dicitur Deum dixisse, non Moysen. Auferam de spiritu tuo, tradamque eis. Ubi de causalitate specialiter effectiva, ad Moysen pertinente nulla fit mentio, sed potius oppositum, quia spiritus Moysi ex littera videtur habere rationem cause materialis ex qua vel a qua, respectu divine distributionis. Causa autem materialis et efficiens non coincidunt, ex 2. Physicorum. Secundum inconveniens quod accidit Burgens. est, quod illa ratione qua Moyses hic ponitur causa effectiva, respectu actus vel habitus supernaturalis, eadem ratione et baculus Helisei, et virga Moysi, et cetera instrumenta, quibus facta dicuntur miracula, dicerentur habuisse rationem cause effective, quod est contra communem scolam, nisi quis instrumenta reducere vellet ad genus cause efficientis, {1245} de quo supra Ex. 8. Tertium inconveniens, quod nullus superior posset exercere actum hierarchicum in inferiorem, nisi conferet ei gratiam vel habitum supernaturalem, quod est falsum : quia actus hierarchici ex dispositione divina oriuntur, et hec dispositio confertur nature, ut exerceat illos actus, naturali ordine docere potest. Et de hoc dictum est amplius super Ex. 33. contra Burgensem digressionem. Multa enim alia inconvenientia sic dicenti contingunt, de quibus transeo. Et si ille spiritus partitus debeat dici lumen prophetie, prout vult Burgens. non est contra postilla. et quo ad hoc, sequitur quod Moyses in huius luminis distributione nullam causalitatem effectivam habere potuit, nec ex littera bene intellecta habetur : sic enim illud nomen Moysi potuit habere rationem cause materialis respectu multiplicationis eius per Deum non per Moysen facte sicut costa Ade respectu mulieris, de que materia supra Genes. 2. correctorio ult. Esto bene quod Moyses in illo actu de quo est sermo, potuerit esse minister, non causa sicut sacerdos evangelicus in sacramentorum administratione et ceteris actibus hierarchicis, quo ad distributionem habituum supernaturalium : rationes Burgens. que eum ad sic imaginandum moverunt debiles sunt, quia nihil concludunt, nisi quod supra dictum est, videlicet quod Moyses circa septuaginta viros habuit officium purgandi, et ceteros actus hierarchicos exercendi, ex quo non habetur quod ipse illis contulerit effective lumen propheticum, quod supernaturale est, sed solum effective fecit, quod naturaliter ex ordine hierarchico fieri oportebat. Stat enim quod quis alteri revelet prophetiam, qui tamen non constituet eum esse prophetam, ita et Moyses potuit eos hierarchice illuminare, non tamen dare eis spiritum prophetie. Nec ad hierarchicum quemcumque creatum hoc poterit pertinere, quia lumen {1246} propheticum sicut a solo Deo thearchice creatur, ita ab eo solo multiplicatur, diffunditur, et traditur, quamvis a creatura hierarchica per illuminationem ministerialiter derivetur, non effective, nec ex hoc sequitur ut infert Burgens. hierarchicam inferiorem et superiorem esse pares, si a thearcha omnes immediate lumen recipiant, ut ostendit B. Dionys. ubi sup. Nec oportet inter superiores et inferiores hierarchici ordinis semper esse distinctionem specificam, sed sufficit secundum divinam dispositionem esse eorum subordinationem secundum dignitatem hierarchici ordinis. Nec sequitur quod populus Iudaicus reputasset Moysen, et 70. viros equales, si non a Moyse effective spiritum et lumen habuissent : et sic hierarchia cessaret, et non esset regimen monarchicum, quod est optimum. Opinio enim populi ad hoc nihil facit. Brocardicum quoque est quod Burgens. adducit de falso propheta qui seduxit verum, ut patet 3. Re. 13. Hic enim agitur de veris electis et illuminatis hierarchice, ubi falsi sunt impertinentes, imo talis deceptio potius locum haberet, si a Moyse ille spiritus effective daretur, quia constat Moysen fuisse peccabilem et errare potuisse, et per consequens decipi et decipere, multo fortius hoc etiam locum haberet in septuaginta ab eo illuminatis, si effective. Si autem ponitur a Deo effective, et a Moyse ministerialiter, tunc cessat huiusmodi argumentum, nec hoc in Moyse in spe humilitatis commendandum est, quod ut vult Burgens. optavit omni populo a Deo immediate dari de spiritu Dei, non suo, quasi 70. solum acceperint de spiritu suo, et per eum effective, non enim actus humilitatis est pervertere velle ordinem hierarchicum a Deo ab origine rerum institutum, quod fieret si poneretur quod Moyses effective spiritum prophetie distribuisset, prout late supra ostensum est auctoritate beati Dionysii.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Nm. 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=06&chapitre=06_11)

Notes :