Nicolaus de Lyra

Capitulum 19

Numérotation du verset Nm. 19,1 

Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron dicens
Numérotation du verset Nm. 19,2 

ista est religio victime quam constituit Dominus precipe filiis Israel ut adducant ad te vaccam rufam etatis integre
in qua nulla sit macula nec portaverit iugum
Numérotation du verset Nm. 19,3 

tradetisque eam Eleazaro sacerdoti
qui eductam extra castra immolabit
in conspectu omnium
Numérotation du verset Nm. 19,4 

et tingens digitum in sanguine eius
asperget contra fores tabernaculi
septem vicibus
Numérotation du verset Nm. 19,5 

comburetque eam cunctis videntibus
tam pelle et carnibus eius quam sanguine et fimo flamme traditis
Numérotation du verset Nm. 19,6 

lignum
quoque cedrinum et hyssopum coccumque bis tinctum sacerdos mittet in flammam que vaccam vorat
Numérotation du verset Nm. 19,7 

et tunc demum lotis vestibus
et corpore suo
ingredietur
in castra
commaculatusque erit usque ad vesperam
Numérotation du verset Nm. 19,8 

sed et ille qui combusserit eam,
lavabit vestimenta sua
et corpus
immundusque1 erit usque ad vesperam
1 immundusque] et immundus Weber
Numérotation du verset Nm. 19,9 

colliget
autem vir mundus
cineres vacce
et effundet eos extra castra in loco purissimo
ut sint multitudini filiorum Israel in custodiam et in aquam aspersionis quia pro peccato vacca combusta est
Numérotation du verset Nm. 19,10 

cumque laverit qui vacce portaverat cineres vestimenta sua
immundus erit usque ad vesperum
habebunt hoc filii Israel et advene
qui habitant inter eos
sanctum iure perpetuo
Numérotation du verset Nm. 19,11 

qui tetigerit cadaver hominis et propter hoc septem diebus fuerit immundus,
Numérotation du verset Nm. 19,12 

aspergetur ex hac aqua die tertio
et septimo et sic mundabitur si die tertio aspersus non fuerit, septimo non poterit emundari.
Numérotation du verset Nm. 19,13 

Omnis qui tetigerit humane anime morticinum et aspersus hac commixtione
non fuerit, polluet tabernaculum Domini et peribit ex Israel
quia aqua expiationis non est aspersus immundus erit et manebit spurcitia eius super eum
Numérotation du verset Nm. 19,14 

ista est lex hominis qui moritur in tabernaculo omnes qui ingrediuntur tentorium illius et universa vasa que ibi sunt polluta erunt septem diebus
Numérotation du verset Nm. 19,15 

vas
quod non habuerit operculum
nec ligaturam
desuper immundum erit
Numérotation du verset Nm. 19,16 

si quis in agro tetigerit cadaver occisi hominis aut per se mortui sive os illius vel sepulcrum immundus erit septem diebus
Numérotation du verset Nm. 19,17 

tollentque2
2 tollentque Rusch ] tollent Weber
de cineribus combustionis atque peccati et mittent aquas vivas super eos in vas
Numérotation du verset Nm. 19,18 

in quibus cum homo mundus
tinxerit hyssopum
asperget ea3
3 ea] eo Weber
omne tentorium et cunctam supellectilem et homines huiuscemodi contagione pollutos
Numérotation du verset Nm. 19,19 

atque hoc modo mundus lustrabit immundum tertio et septimo die expiatusque die septimo lavabit et se et vestimenta sua et immundus4 erit ad vesperam
4 immundus Σ Φ Rusch Clementina ] mundus Weber
Numérotation du verset Nm. 19,20 

si quis hoc ritu non fuerit expiatus peribit anima illius de medio ecclesie quia sanctuarium Domini polluit et non est aqua lustrationis aspersus
Numérotation du verset Nm. 19,21 

erit hoc preceptum legitimum sempiternum ipse quoque qui aspergit aquas lavabit vestimenta sua omnis qui tetigerit aquas expiationis immundus erit usque ad vesperam
Numérotation du verset Nm. 19,22 

quicquid tetigerit immundus immundum faciet et anima que horum quippiam tetigerit immunda erit usque ad vesperum.

Capitulum 19

Numérotation du verset Nm. 19,ad litteram 
marg.| .1. Locutusque   est dominus. Hic consequenter agitur de officio sacerdotis inquantum est mediator Dei ad populum, et hoc proprie respicit purificationem que a Deo derivatur ad populum per sacerdotis officium. In lege autem erant due purificationes. Una ab immunditia spirituali, que contingit ex peccatis, et ista que erat gravior purificabatur per oblationes et sacrificia, ut habetur Lv. 4. et 5. Alia autem erat ab immunditia corporali, que contingit ex tactu alicuius rei immunde vel alia immunditia corporali, per quam efficiebatur homo ineptus ad ingrediendum locum cultus divini, ita quod tales immunditie erant quasi quedam irregularitates {1298} impedientes accedere ad locum divini cultus, quandiu manebant, et tales purificabantur per aspersionem aque lustrationis in qua commiscebantur cineres vacce combuste, et de ista purificatione agitur hic. Circa quod primo ponitur ritus oblationis, secundo modus expiationis,ibi : Habebunt quoque filii Israel. Adhuc circa primum describitur vacce immolatio, secundo ex hoc aliquorum inquinatio, ibi : Et tunc demum. Circa primum dicitur sic :
marg.| .2. Ista est religio victime, etc. Quia immolabatur pro purificatione totius populi, ut posset accedere ad cultum Dei, qui cultus in Sacra Scripturavocatur religio : et ideo hec victima specialiter nominatur nomine religionis.
marg.| .3. Precipe filiis Israel. Quia pro purgatione multitudinis fiebat ista immolatio, ideo animal immolandum debebat exhiberi a toto populo.
prol.| {1299}
Numérotation du verset Nm. 19,ad litteram 
marg.| .1. Ad te. Erat enim immolanda pro peccato idolatrie vituli. ideo dicitur vacca magis quam vitulus, quia sic nominatur ille populus Osee 5. Sicut vacca lasciviens declinavit Israel. et eadem ratione adducebatur ad Moysen, et non ad Aaron, quia timore populi fecit idolum vituli, ut habetur Ex. 32.
marg.| .2. Rufam. In hebreo habetur : Rubeam, quia idolum predictum fuit aureum propter similitudinem coloris.
marg.| .3. Aetatis   integre. In hebreo non habetur : Aetatis, et ideo integritas refertur ad colorem vacce, que debebat esse rubea integraliter absque varietate aliqua alterius coloris.
marg.| .4. In qua nulla sit macula id est defectus membrorum, quia talia defectuosa non erant immolatitia.
marg.| .5. Nec portaverit iugum. ad significandum, quod filii Israel in idolatria vituli abiecerant a se iugum legis Dei.
prol.| {1300} .6. Tradetisque eam Eleazaro et non Aaron. Quia Eleazar non peccavit in conflatione vituli.
marg.| .7. Qui eductam extra. Non solum de castris deitatis et Levitarum sed etiam populi, ad designandum quod idolatria debebat simpliciter a toto populo elongari, quia periculosius inficit quam lepre propter quam tamen eiiciebantur leprosi de tribus castris predictis, ut dictum est supra 5. capitulo
marg.| .8. Immolabit in. In hebreo habetur : in conspectu suo, quia sicut dicit Rabbi Salomon Eleazar debebat eam immolare per alterum coram se, et multitudine.
marg.| .9. Et tingens digitum in sanguine eius, asperget. Non quod de loco ext. castra rediret ad tabernaculum, ut dicunt aliqui, quia non debebant inde recedere, donec vacce esset incinerata, sed de illo loco vertebat se versus illam partem, ubi erant fores tabernaculi, aspergens versus illam partem, sicut Daniel 6. dicitur quod apertis fenestris orabat contra Ierusalem, existens tamen in Chaldea.
prol.| {1301}
Numérotation du verset Nm. 19,ad litteram 
marg.| .1. Septem vicibus. ad denotandum quod peccatum idolatrie quodammodo equi ponderat omnibus aliis peccatis, eo quod importat totalem recessum a Deo, universitas autem septenario numero designatur.
marg.| .2. Comburetque eam cunctis videntibus. In hebreo habetur : In conspectu suo, quia istam combustionem faciebat per alium.
marg.| .3. Tam pelle et carnibus, etc.   flamme traditis. ad denotandum, quod de peccato idolatrie nulla conditio vel circunstantia debebat in populo remanere.
prol.| {1302} .4. Lignum quoque   cedrinum et hyssopum. Ista ponebantur in igne ad reprimendum fetorem exhalantem ex combustione pellis et simi vacce.
marg.| .5. Coccumque bis tinctum. Qui diu servat colorem, ad designandum quod crineres debebant servari per totum annum ad purificationem populi, prout subditur postea. Ut sint multitudini filiorum Israel in custodiam, etc.
marg.| .6. Et tunc demum lotis vestibus, etc. Hic queritur quomodo comburens vaccam maculabatur ex hoc, cum illa combustio fieret ad hoc, quod ex cineribus vacce combuste immundi purgarentur. Ad hoc {1303} respondetur quod immunditia dupliciter contrahitur. Uno modo ex immunditia rei tacte, et sic tangens mortuum efficiebatur immundus. Alio modo ex indignitate tangentis, sicut si laicus tangeret calicem consecratum, peccaret, et hoc modo redigens vaccam in cineres, et etiam colligentes cineres illos efficiebantur immundi, quia cineres illi ordinabantur ad purificationem totius populi. Et ideo tangens illos quocumque modo debebat se reputare ad hoc indignum et maculam aliquam contrahere, et per consequens indigere aliqua purgatione : ista tamen purgatio non fiebat per aspersionem cum aqua lustrationis, de qua dicetur infra, {1304} sed per ablutionem corporis et vestium, et sic patet littera, usque ibi :
Numérotation du verset Nm. 19,ad litteram 
marg.| .1. In custodiam et in aquam aspersionis. Ad hoc enim custodiebantur cineres, ut cum aliqui essent mundandi, poneretur de cineribus illis in aqua munda, et tunc ex illa aqua aspergerentur illa que erant mundanda per modum qui habetur infra.
marg.| .2. Habebunt hoc. Hic consequenter describitur expiationis ritus quantum ad immunditiam contractam ex mortuo, et primo quantum adhoc quod ista immunditia est in hominibus, secundo prout est etiam in aliis rebus,ibi : Ista est lex. Circa primum dicitur sic.
prol.| {1305}
Numérotation du verset Nm. 19,ad litteram 
marg.| .1. Qui tetigerit cadaver. Ita quod non poterat ingredi atrium tabernaculi, cuius ratio est : tum propter reverentiam illius loci, quia ex cadavere mortui exeunt humores corrupti, quibus tangentes cadaver fiebant inepti ad accedendum ad sacra : tum quia idolatre et sortilegi circa mortuos faciebant superstitiosa, et ideo immundi ex tactu cadaveris prohibebantur ab ingressu atrii, donec essent mundati aqua lustrationis per modum qui subditur, cum dicitur : Aspergetur ex hac aqua, et patet :
marg.| .2. Omnis qui tetigerit. Hic exprimitur pena intrantis tabernaculum vel atrium si non est purificatus a tali immundicia, cuius pena est mors. unde subditur : Peribit ex Israel.
marg.| .3. Ista est lex. Hic agitur de purificatione predicte immunditie prout se extendit non solum ad homines, sed etiam ad res alias, cum dicitur :
marg.| .4. Omnes qui ingrediuntur, etc scilicet hominis mortui, etc.
marg.| .5. Vas quod. Ex hoc habetur : quod si in tentorio mortui esset vas, quod haberet operculum, non contrahebat immunditiam, quia immunditia talis non contrahebatur in superficie exteriori, sed interius, ubi reponebantur illa quibus homines utebantur.
marg.| .6. Sive. quia idololatre et sortilegi in superstitionibus suis utebantur ossibus mortuorum, et circa sepulchra talia exercebant, et etiam quia talia habent in se immunditiam corporalem.
prol.| {1306} .7. Tollent de cineribus   combustionis   atque etc. Sic autem nominatur, quia sicut predictum est, illa vacca immolabatur in expiationem peccati idolatrie vituli.
marg.| .8. In quibus cum homo mundus tinxerit hyssopum. Que est herba odorifera, ad denotandum quod per talem aspersionem amovebatur fetor vel immunditia contracta.
marg.| .9. Atque hoc modo id est asperget immundum ex tactu mortui, et modis predictis.
marg.| .10. Tertio. Ad tollendam enim talem immunditiam requirebatur talis ritus : aliter incurrebatur pena mortis, vel secundum alios pena excommunicationis. unde subditur :
marg.| .11. Si quis hoc ritu. antequam ingrediatur atrium Domini. Peribit anima illius, etc.
marg.| .12. Ipse quoque qui aspergit. Licet esset mundus, ut predictum est, tamen ex tactu rei sacre debebat se reputare indigere aliqua purgatione, eo quod debebat se reputare indignum tali tactu, ut supra dictum est de colligente cineres. Ista tamen purgatio non fiebat per aspersionem aque lustrationis, quia si aspergeret seipsum, contraheret maculam sicut et aspergens alium, et si aspergeretur ab alio, eadem ratione et ille aspergens ipsum, indigeret aspergi per alium, et sic in infinitum, propter quod ista purgatio fiebat per lotionem vectium suarum.
prol.| {1307}
Numérotation du verset Nm. 19,ad litteram 
marg.| .1. Quicquid   tetigerit   . Et ideo etiam talia indigent purgatione.
marg.| .2. Et anima que   illorum quippiam id est de illis que sunt sic polluta.
prol.| {1308} .3. Immunda erit id est abstinebit ab ingressu atrii, non tamen ad expiationem eius requirebatur aspersio aque, vel ablutio vestium, sicut in predictis, sed purgabatur per transitum, temporis.
Numérotation du verset Nm. 19,moraliter 
marg.| .1. Locutusque est dominus etc. In hoc capitulo agitur de immolatione vacce rufe, de cuius cineribus aque commistis fiebat aqua lustrationis ad purificationem immundorum. Per hanc vaccam, que debebat esse sine macula, figurata fuit caro Christi sanctissima, et licet hec vacca in translatione nostra dicatur rufa, {1298} tamen in hebreo dicitur rubea, quia caro Christi fuit in suo sanguine rubricata. Debebat etiam esse etatis integre, quia Christus tricesimo tertio anno etatis sue pro nobis fuit immolatus. secundum autem aliquos passus fuit 34 anno : sed hoc no refert ad propositum, nam uterque anus est etatis perfecte.
Numérotation du verset Nm. 19,{1299} 
moraliter
marg.| .7. Qui eductam ext. In quo figuratum fuit, quod Christus ext. Ierusalem erat passurus, ut habetur Ioan. 19.
marg.| {1300} marg.| † Asperget contra. Ad significandum quod per aspersionem sanguinis Christi mundatur Ecclesia perfecte, que perfectio significatur numero septenario, eo quod totum tempus revolvitur septem diebus.
Numérotation du verset Nm. 19,{1301} 
moraliter
marg.| .2. Comburetque eam. ad significandum, quod Christus ex maximo caritatis fervore fuit passus. Per hoc autem quod cineres vacce aquis viventibuscommiste purgabant immunditias carnis, significabatur, quod virtus Christi passi in aquis baptismalibus purgaret immunditias mentis : et in aquis penitentie {1302} immunditias post baptismum contractas. Heb. 10.d. Si sanguis hircorum aut vitulorum aut cinis vitule aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis, quanto magis sanguis Christi, qui per spiritum sanctum semetipsum obtulit immaculatum deo, emundabit conscientias nostras ad serviendum deo viventi ? Per hoc autem quod in combustione vacce ponebatur lignum cedrinum, {1303} hyssopus, et coccus, significabantur tres persone cum Christo passe, due per compassionem mentis, et tertia per compassionem carnis. Prima fuit beata virgo Maria per hyssopum, que est humilis herba significata quia fuit humillima. Lc. i.e. Respexit {1304} humilitatem ancille sue. Secunda fuit Ioannes Evangelista, significatus per cedrum, que est arbor multum alta : ipse vero fuit elevatus ad videndum secreta celestia. Apo. 1. Tertia fuit latro Christum confitens in cruce, significatus per coccum bis tinctum, quia Christo compatiebatur mente, dicente Lc. 24.f. Hic autem nihil mali fecit. et cum Christo patiebatur in corpore.
Numérotation du verset Nm. 19,{1307} 
Additio 1
prol.| In capitulo 19. ubi dicitur in postilla Circa primum dicitur sic. Ista est religio victime.
prol.| in hebreo in hoc loco non dicitur. Ista est religio victime, sed dicitur sic : Istud est cerimonium legis, precipe filiis Israel, etc. Et dicunt expositores Hebreorum quod hoc preceptum vocatur sic : quia non habet rationem litteralem sic claram, sed potius secretam. Multa enim sunt in hoc precepto deviantia ab aliis sacrificialibus ut patet intuenti. Unde in hoc loco, Rabbi Moyses Gerundensis excusans se a reddendo rationem de hoc precepto, talia verba scripsit : Nos autem qui pro peccatis nostris sumus contaminati in hac captivitate, ignoramus munditiam sanctitatis, donec veniat super nos spiritus de alto, et effundat deus aquas mundas super nos, et mundemur, amen, sic fiat in diebus nostris. Hec ille. Utinam iste {1308} Rabbi saperet, et seipsum intelligeret.
Numérotation du verset Nm. 19,Additio 2 
prol.| In eodem capitulo 19. ubi dicitur in postilla : ad designandum quod cineres debebant servari per totum annum.
prol.| Cineres vacce non solum servabantur per totum annum sed per plures annos. Tradunt enim Hebrei, quod sex vacce fuerunt tantum immolate per totam durationem utriusque templi. Quarum prima fuit facta in deserto tempore Moysis, de qua habetur : cuius cineres duraverunt per totum templum primum. Secunda fuit facta tempore Esdre sacerdotis in principio templi secundi : alias autem duas Simeon iustus immolavit in diversis temporibus qui fuit summus sacerdos, et duravit per octoginta annos in officio, alie autem due per Ioannem summum sacerdotem patrem Mathatie, a quo descenderunt Machabei etc.
prol.| {1307} Numeri



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Nm. 19), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=06&chapitre=06_19)

Notes :