Capitulum 35
Numérotation du verset
Nm. 35,1
Hec quoque locutus est Dominus ad Moysen in campestribus Moab super Iordanem contra Hiericho
Numérotation du verset
Nm. 35,2
precipe filiis Israel ut dent Levitis de possessionibus suis
Numérotation du verset
Nm. 35,3
urbes ad habitandum et suburbana earum per circuitum ut ipsi in oppidis maneant et suburbana sint pecoribus ac iumentis
Numérotation du verset
Nm. 35,4
que a muris civitatum forinsecus per circuitum mille passuum spatio tendentur
Numérotation du verset
Nm. 35,5
contra orientem duo millia erunt cubiti et contra meridiem similiter duo millia ad mare quoque quod respicit occidentem eadem mensura erit et septentrionalis plaga equali termino finietur eruntque urbes in medio et foris suburbana
Numérotation du verset
Nm. 35,6
de ipsis autem oppidis que Levitis dabitis sex erunt in fugitivorum auxilia separata ut fugiat ad ea qui fuderit sanguinem exceptis his alia quadraginta duo oppida
Numérotation du verset
Nm. 35,7
id est simul quadraginta octo cum suburbanis suis
Numérotation du verset
Nm. 35,8
ipseque urbes que dabuntur de possessionibus filiorum Israel ab his qui plus habent plures auferentur et qui minus pauciores singuli iuxta mensuram hereditatis sue dabunt oppida Levitis
Numérotation du verset
Nm. 35,9
ait Dominus ad Moysen
Numérotation du verset
Nm. 35,10
loquere filiis Israel et dices ad eos quando transgressi fueritis Iordanem in terram Chanaan
Numérotation du verset
Nm. 35,11
decernite que urbes esse debeant in presidia fugitivorum qui nolentes sanguinem fuderint
Numérotation du verset
Nm. 35,12
in quibus cum fuerit profugus cognatus occisi eum non poterit occidere donec stet in conspectu multitudinis et causa illius iudicetur.
Numérotation du verset
Nm. 35,13
De ipsis tamen1 urbibus que ad fugitivorum subsidia separantur
1 tamen] autem
Weber
Numérotation du verset
Nm. 35,14
tres erunt trans Iordanem
et tres in terra Chanaan
Numérotation du verset
Nm. 35,15
tam filiis Israel quam advenis atque peregrinis ut confugiat ad eas qui nolens sanguinem fuderit
Numérotation du verset
Nm. 35,16
si quis ferro percusserit et mortuus fuerit qui percussus est reus erit homicidii et ipse morietur
Numérotation du verset
Nm. 35,17
si lapidem iecerit et ictus occubuerit similiter punietur
Numérotation du verset
Nm. 35,18
si ligno percussus interierit percussoris sanguine vindicabitur
Numérotation du verset
Nm. 35,19
propinquus occisi homicidam interficiet statim ut apprehenderit
eum interficiet2
2 interficiet] percutiet
Weber
Numérotation du verset
Nm. 35,20
si per odium quis hominem impulerit
vel iecerit quippiam
in eum per insidias
Numérotation du verset
Nm. 35,21
aut cum esset inimicus manu percusserit et ille mortuus
fuerit percussor homicidii reus erit cognatus occisi statim ut invenerit eum iugulabit
Numérotation du verset
Nm. 35,22
quod si fortuitu3
3 fortuitu] fortuito
Weber
et absque odio
Numérotation du verset
Nm. 35,23
et inimicitiis quicquam horum fecerit
Numérotation du verset
Nm. 35,24
et hoc audiente populo fuerit comprobatum atque inter percussorem et propinquum sanguinis questio ventilata
Numérotation du verset
Nm. 35,25
liberabitur innocens de ultoris manu et reducetur per sententiam in urbem ad quam confugerat
manebitque ibi donec sacerdos magnus
qui oleo
sancto unctus est
moriatur
Numérotation du verset
Nm. 35,26
si interfector
extra fines urbium que exulibus deputate sunt
Numérotation du verset
Nm. 35,27
fuerit inventus et percussus ab eo qui ultor est sanguinis absque noxa erit qui eum occiderit
Numérotation du verset
Nm. 35,28
debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in urbe residere
postquam autem ille obierit homicida revertetur in terram suam
Numérotation du verset
Nm. 35,29
hec sempiterna erunt et legitima in cunctis habitationibus vestris
Numérotation du verset
Nm. 35,30
homicida sub testibus punietur ad unius testimonium nullus condemnabitur
Numérotation du verset
Nm. 35,31
non accipietis pretium ab eo qui reus est sanguinis statim et ipse morietur
Numérotation du verset
Nm. 35,32
exules et profugi ante mortem pontificis nullo modo in urbes suas reverti poterunt
Numérotation du verset
Nm. 35,33
ne polluatis terram habitationis vestre que insontium cruore maculatur nec aliter expiari potest nisi per eius sanguinem qui alterius sanguinem fuderit
Numérotation du verset
Nm. 35,34
atque ita emundabitur vestra possessio me commorante vobiscum ego enim sum Dominus qui habito inter filios Israel.
Capitulum 35
Numérotation du verset
Nm. 35,1
ad litteram
ad litteram
marg.|
marg.| {1441}
.1.
Haec quoque locutus est dominus.
Hic consequenter agitur de terre divise ac dividende datione, quantum ad eius partem : Cuius fuit duplex causa. Una pro Levitarum, habitaculo, alio pro fugitivorum receptaculo, que describituribi : De ipsis autem oppidis. Circa primum dicitur.
Numérotation du verset
Nm. 35,2
marg.|
.2.
Precipe filiis Israel.
Ex quo patet quod erant ad hoc astricti divino precepto.
marg.|
.3.
Ut dent Levitis de possessionibus suis.
Iam habitis quantum {1442} ad duas tribus et dimidiam, et habendis quantum ad novem tribus cum dimidia.
Numérotation du verset
Nm. 35,3
marg.|
.4.
Urbes ad habitandum.
Non dicit ad dominandum, ut ad reditus inde accipiendum, quia sic erant ipsius regis vel aliorum Dominorum urbes in quibus habitabant Levite, unde et Hebron fuit una de illis ut habetur Iosue. xx. et tamen Caleb fuit dominus ipsius, quia data est ei in possessionem, ut habetur Iosue 15.
marg.|
.5. Et suburbana earum per circuitum, ut ipsi in oppidis maneant, et suburbana, etc. Spatia sunt extra muros civitatis, que non sunt clausa muris.
Numérotation du verset
Nm. 35,4
marg.|
marg.| {1443}
.1.
Que a muris civitatum forinsecus per
circumitum
mille passuum spatio tendentur
id est protendentur vel prolongabuntur in circumitu civitatum, ideo subditur :
Numérotation du verset
Nm. 35,5
marg.|
.2.
Contra orientem erunt
cubiti duo millia, Ad mare
quoque
etc. Dicunt expositores nostri communiter, quod idem est spatium mille passuum et duorum millium cubitum, quia passus continet quatuor pedes ut dicunt, cubitus autem continet duos pedes. Sed hoc est contra commune dictum, quod passus continet quinque pedes. Unde versus, Quinque pedes passum faciunt, passus quoque centum. Vigintiquinque stadium, si des miliare, Octo facit stadia, duplicatum sit tibi leuca. Dato etiam quod passus contineret quatuor pedes tantum, adhuc dictum eorum non consonat Hebraice veritati, quia ubi translatio nostra habet mille passuum, in hebreo habetur mille cubitorum, et ideo videtur repugnantia ad hoc quod subditur, Ad orientem duo millia cubiti, etc.
marg.|
Rabbi Salomon dicit quod secundum veritatem duo millia cubiti erant ext. muros civitatum. per circumitum, mille tamen cubiti propinquiores muris erant sic ordinati, quod non poterat ibi domus edificari, non poterat arari vel seri, vel vinee ibi plantari, sed erat ad recreationem hominum et pascua animalium : Fiebant etiam ibi piscine ad lotionem vestium, et ideo isti mille cubiti vocabantur proprie suburbana, et de illis loquitur scriptura precise, cum dicitur in Hebraica veritate, Que a muris civitatum {1444} forinsecus per circumitum mille cubitorum spatium tendentur. In aliis autem mille cubitis longinquioribus a muris poterant vinee plantari, large tamen loquendo pertinent ad suburbana, et hoc modo loquitur scriptura, cum dicitur, Ad orientem duo millia cubiti, etc.
Numérotation du verset
Nm. 35,6
marg.|
.3.
De ipsis autem oppidis.
Hic consequenter tangitur causa secunda assignationis predictarum civitatum Levitis, scilicet ut essent receptaculum fugitivorum, et primo describitur predictarum civitatum ordinatio, secundo fugitivorum salvatio, ibi : Si quis ferro percusserit. Tertio redditur predictorum ratio, ibi :
Ne polluatis terram.
Circa primum agitur de numero civitatum refugii, cum dicitur.
marg.|
.4.
Sex erunt in fugitivorum,
etc. Et per hoc quod dicit, erunt, patet quod licet Moyses dum adhuc viveret, separaverit tres civitates pro fugitivis, ut habetur Deuterono. quarto a. tamen non fuerunt ordinate totaliter ad refugium, donec per Iosue alie tres fuerunt ad hoc ordinate in terra Chanaan, ut habetur Iosue 20a.
a Ios. 20.
marg.|
.5. In
quibus cum fuerit profugus, cognatus occisi eum non poterit occidere.
Ex quo videtur, quod si attigisset eum antequam intrasset civitatem, poterat eum occidere.
Numérotation du verset
Nm. 35,12
marg.|
.6.
Donec stet in conspectu multitudinis, et causa illius iudicetur
a iudicibus civitatis, in cuius terminis fuerit homicidium factum, ut videbitur infra. Consequenter agitur de situ civitatum refugii, cum subditur :
Numérotation du verset
Nm. 35,13
prol.|
+
Numérotation du verset
Nm. 35,14
marg.|
marg.| {1445}
.1.
Tres erunt trans Iordanem, et tres in terra Cham.
Licet enim trans Iordanem habitarent tantum due tribus cum dimidia, tamen tot erant ibi civitates refugii, quot erant citra Iordanem, ubi habitabant novem tribus et dimidia. Cuius rationem assignat Rabb. Salom. dicens, quod hoc fuit, quia in terra Galaad, que erat trans Iordanem, habitabant homines proni ad effusionem sanguinis, secundum quod dicitur, Osee 6 capitulob Galaad civitas operantium idolum supplanta sanguine, ubi in hebreo habetur : Torcular sanguinis. Alia etiam causa potest assignari, quia terre trans Iordanem erant longinqua a templo Domini, ideo ibi multiplicabantur civitates refugii, ut effusores sanguinis elongarentur a templo. Unde et David licet esset sanctus, prohibitus est tamen edificare templum, eo quod multum sanguinem effuderat in bellis, ut habetur 1Par. 22.b. Item quia alie tres addende erant, quando dilatati fuissent termini habitationis eorum, ut habetur Dt. 19.
b Os. 6.
Numérotation du verset
Nm. 35,16
marg.|
.2.
Si quis ferro percusserit, et mortuus fuerit qui
percussus
.
Hic consequenter describitur fugitivorum salvatio, et primo ostenditur, qui fugitivi non sint salvandi, secundo qui sint salvandi, ibi : Quod si fortuitu, tertio qualiter non salvandi debeant condemnari, ibi : Homicida sub testibus punietur. Circa primum sciendum quod percutiens a proposito, si ex percussione sequebatur mors, non debebat salvari per civitatem refugii, et quantum ad hoc dicitur : Si quis ferro percusserit, et mortuus fuerit qui percussus est, quod autem loquitur scriptura de percutiente a proposito, patet per illud quod sequitur postea. Quod si fortuitu quicquam horum fecerit. Considerandum est, quod secundum quod dicit Rabbi Salom. In instrumento percussionis requiritur quod homo percussus ex eo possit mori, et ideo consequenter dicitur.
Numérotation du verset
Nm. 35,17
marg.|
.3.
Si lapidem iecerit,
etc. id est si lapis sit tante magnitudinis, quod possit laetale vulnus inferre, et eodem modo dicitur in aliis lesionibus in textu Hebraico, excepto primo, ubi dicitur absolute, Si quis ferro {1446} percusserit, et mortuus fuerit, et non exprimitur ictu, quia sufficienter intelligitur, eo quod cum minimo instrumento ferreo, utpote cum acu posset interfici homo. Si autem aliquis percuteret proximum a proposito lapillo minimo vel festuca et percussus moreretur, non esset propter hoc percutiens interficiendus, quia nullo modo est verisimile quod percussus esset mortuus ex percussione illa, sed alia causa.
Numérotation du verset
Nm. 35,19
marg.|
.4.
Statim ut
apprehenderit
eum
interficiet
.
Etiam in civitate refugii, dicit Rabbi Salomon sed hoc est intelligendum, quando inveniet eum post iudicium datum de homicidio illo quod fuit factum a proposito.
Numérotation du verset
Nm. 35,22
marg.|
.5.
Quod si fortuitu.
Hic ostenditur quis debeat salvari in civitate refugii, videlicet interficiens a casu absque odio et insidiis. Et ponitur ad hoc exemplum Dt. 19. de illo qui non habens inimicitias cum proximo vadit cum eo ad scindendum ligna, et ferrum securis desiliens manubrio interficit proximum. Sequitur :
marg.|
.6.
Reducetur per sententiam in urbem,
etc. Ex quo patet, quod iudicium de homicidio perpetrao utrum fuerit a casu vel a proposito non fiebat in civitate refugii, sed magis in illa cuius terminis factum fuerit homicidium, quia ibi magis poterat sciri veritas de facto, et quia conditiones rei et actoris erant ibi magis note, et ideo dicitur hic quod data sententia in illa civitate de innocentia percussoris, reducebatur percussor in urbem ad quam confugerat. Consequenter describitur modus salvandi.
marg.|
.7.
Manebitque ibi donec sacerdos magnus, qui oleo,
etc. Si enim ante exiret terminos civitatis illius, non salvabatur, quia inventus extra poterat occidi a propinquo interfecti, ad quem de iure pertinebat mortem propinqui sui vindicare. Rationem autem predicte more assignat Rabbi Salomon, dicens, quod effusio sanguinis etiam a casu abbreviat vitam, et est etiam horrida coram deo . Officium autem summi sacerdotis est orationibus, et sacrificiis impetrare prolongationem vite, et deitatem placare, et ideo ipso vivente homicida non debebat ad terram propriam redire, Alia autem ratio adhoc potest assignari. Licet enim interfector a casu esset innocens. {1447} et puniretur sine sua culpa in hoc quod erat profugus a civitate sua non tamen hoc erat sine causa, quia ex mora ipsius inter amicos defuncti poterant seditiones et homicidia oriri, et per consequens pax communis turbari, maxime quia Iudei crudeles erant et proni ad effusionem sanguinis, ideo ad hoc malum evitandum in communitate, homicida a casu manebat exul ad tempus, quod detrahendum est bono particulari propter conservationem boni communis, poterat autem reverti in morte summi pontificis, pro qua tunc erat afflictio et luctus in toto populo et tali tempore solent ire particulares sedari.
Numérotation du verset
Nm. 35,ad litteram
marg.|
.1.
Homicida.
Hic consequenter describitur qualiter non salvandus debeat condemnari, et primo quantum ad testes, cum dicitur.
marg.|
.2.
Ad unius testimonium nullus condemnabitur.
Quia duo testes ad minus ad eius condemnationem requiruntur, secundo quantum ad iudices, cum dicitur.
marg.|
.3.
Non
accipietis pretium ab eo qui reus.
Uta morte salvetur nec {1448} etiam ut eius mors differatur, ideo subditur :
marg.|
.4.
Statim.
Quando erit convictus de homicidio voluntario.
marg.|
.5.
Exules.
Quia similiter per pretium non poterant reverti ad loca sua ante mortem summi pontificis.
marg.|
.6.
Ne
polluatis
.
Hic redditur ratio predicte punitionis, scilicet ut terra custodiretur munda que maculatur effusione sanguinis innocentis, que macula erat auferenda per mortem voluntarii homicide, et eadem ratione effusio sanguinis homicide a casu per exilium predictum erat precavenda, causa vero munditie terre conservande tangitur, cum dicitur.
marg.|
.7.
Ego enim.
Per veram fidem unius Dei, et per specialem cultum latrie, et ideo terra huius habitationis divine pre ceteris debet servari munda per purgationem peccatorum et maxime homicidii voluntarii quia sanguis innocens effusus super terram propter horrorem criminis dicitur clamare coram Deo . Gn. 4.b. Ecce vox sanguinis fratris tui Abel clamat ad me de terra.
Numérotation du verset
Nm. 35,1
moraliter
moraliter
marg.|
marg.| {1441}
.2.
Precipe filiis Israel,
etc. Per hoc significatum fuit, quod
{1442}
principes populi Christiani debent providere illis qui deputati sunt ad cultum Dei, non solum de victu et vestitu, sed etiam de locis ad habitandum opportunis.
Numérotation du verset
Nm. 35,11
moraliter
moraliter
marg.|
marg.| {1443} †
Decernite que urbes esse debeant,
etc. Ad hoc autem fuerunt sex urbes assignate, tres ultra Iordanem, et tres citra. Iordanis autem interpretatur rivus iudicii, propter quod per ipsum significatur rigor examinis extremi. Sicut igitur tres sunt civitates id est tres civium unitates, nam civitas est civium unitas, in quibus uniuntur fideles ante iudicium, qui sunt cives sanctorum et domestici Dei, Eph. 2.a. Has autem civitates vel civium unitates ponit Apostolus Eph. 4.a. Unus dominus, una {1444} fides, unum Baptisma. Similiter post iudicium tres civitates vel civium unitates, in quibus omnes electi in anima et corpore constituti unientur, dici possunt tres persone in trinitate personarum et unitate essentie. Nam quelibet personarum est una personaliter, et tres persone sunt unus Deus essentialiter. Possent etiam dici iste tres civitates, Dei visio clara, fruitio perfecta, et tentio firma. Ante tamen iudicium anime sanctorum divinam essentiam et tres personas vident, et ea fruuntur, et in ipsa firmiter stabiliuntur.
Numérotation du verset
Nm. 35,additio.
marg.|
marg.| {1447} In capitulo 35. ubi dicitur in postilla : Et suburbana per circumitum. spatia sunt extra muros civitatis. Sicut expositio prima que dicit quod idem est spatium mille passuum, et duorum millium cubitorum, non videtur veritatem obtinere, propter rationes que assignantur in postilla, sic nec expositio videtur valere Rabbi Salomonnam hoc quod dicit quod mille cubiti propinquiores muri erant sic ordinati, quod non poterant ibi domus edificari, nec poterant arari vel seri, etc. sed et in aliis mille cubitis longinquioribus poterant vinee plantari, et huiusmodi, nullum habet in littera fundamentum. Similiter nec hoc quod dicit quod spatium mille cubitorum longinquiorum non proprie, sed large suburbana vocantur, habet aliquod fundamentum in textu, et ideo nullius auctoritatis videtur esse, unde ad planum sensum littere habendum aliter dicendum videtur. Pro quo sciendum quod scriptura in hoc loco determinat modum mensurandi suburbia civitatum, que dande erant Levitis, sub hac forma, videlicet quod prius feratur unius circulus, cuius circuli civitas sit in medio, scilicet in centro, et semidiameter circuli sit longitudinis mille cubitorum, et hoc expresse continetur in hoc, quod dicitur. Suburbana, etc. que a muris civitatum forinsecus per circumitum mille cubitorum, etc. In hoc enim quod dicit per circumitum mille cubitorum, etc. patet manifeste, quod circulariter spatium mille cubitorum {1448} a muris civitatis forinsecus tendi debebat, quod est propositum. De inde mandat formari unum quadratum equilaterum, cuius quadrati quodlibet latus sit longitudinis duorum millium cubitorum, ita tamen quod unum latus sit contra orientem, et aliud contra meridiem, aliud vero respiciat occidentem, et aliud septentrionem, et hoc expresse habetur in hoc quod sequitur : Contra orientem duo millia erunt cubiti, et contra meridiem similiter duo millia, ad mare quoque quod respicit occidentem eadem mensura erit, et septentrionalis plaga equali termino finietur. Ex quo patet, quod suburbia harum civitatum continebantur in uno quadrato equilatero longitudinis duorum millium cubitorum, et latitudinis eiusdem mensure. Quod quidem quadratum in quatuor dividebatur quadrata quorum quodlibet latus erat longitudinis mille cubitorum. Et ut ista melius intelligantur ponitur sequens figura, in qua civitas sit a. et circulus per circumitum civitatis dilatus sit. c. f. h. e. cuius circuli a. est centrum, et sic longitudo semediametri huius circuli mille cubitorum, et assignetur punctus orientalis huius civitatis in hoc circulo, et sit c. et punctus meridionalis sit f. et punctus occidentalis, et sit h. et punctus septentrionalis sit e. et pro trahatur una linea ab oriente in occidentem, et sit c. a. h. et alia linea a septentrione in meridiem, et sit e. a. f. Deinde protrahatur alia linea a puncto c. qui est orientalis punctus, que quidem linea tangat lineam a. c. ad {1449} angulos rectos, et sit linea b. c. d. cuius longitudo sit duo millia cubitorum scilicet mille ex utraque parte a puncto c. qui est punctus orientis. Similiter protrahatur secunda equalis linea a puncto f. qui est punctus meridionalis, et sit d. f. l. que quidem linea tangat lineam a. f. ad angulos rectos. Similiter etiam protrahatur tertia equalis linea a puncto h. qui est punctus occidentis et sit linea l. h. g. que tangat lineam a. h. ad angulos rectos protrahatur etiam quarta linea equalis. a puncto. c. qui est punctus septentrionis, et, sit g. e. b. que quidem linea tangat lineam a. e. ad angulos rectos. Que quidem figura manifeste adaptatur sensui plano littere in hoc loco, ut patet. Nam cum dicitur quod suburbana a muris civitatum forinsecus per circumitum mille cubitorum spatio tendentur, {1450} loquitur de circulo c. f. h. e. qui per mille cubitos forinsecus a civitate per circumitum tenditur. Cum autem subdit. Contra orientem duo millia erunt, etc. Loquitur de quadrato b. d. l. g. cuius latera versus quatuor mundi plagas se extendentia habent quodlibet duo millia cubitorum in longitudine. Quod autem sequitur : Eritque urbs in medio, patet manifeste in figura cum civitas a. est in medio, tam circuli quam quadrati, etc.
Numérotation du verset
Nm. 35,replica
prol.|
{LYR6.35R1}
<Matthias Thoryngi>
REPLICA correctorii contra
Burgensem
Et similiter capitulo 35. Burgensis
imaginatur de suburbiis et eorum mensuris quedam mathematica ad expositionem littere parum valentia, cui tamen placet
utatur eis, quia non sunt contra postillatorem.
Numérotation du verset
Nm. 35,replica
prol.|
REPLICA correctorii contra Burgensem Et similiter c. 35. Burgen<is> imaginatur de suburbiis et eorum mensuris quedam mathematica ad expositionem littere parum valentia, cui tamen placet utatur eis, quia non sunt contra postillatorem.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Nm. 35), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 09/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=06&chapitre=06_35)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Nm. 35), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 09/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=06&chapitre=06_35)
Notes :