Nicolaus de Lyra

Capitulum 36

Numérotation du verset Nm. 36,1 

Accesserunt autem et principes familiarum Galaad
filii Machir
filii Manasse
de stirpe filiorum Ioseph
locutique sunt Moysi coram principibus Israel atque dixerunt
Numérotation du verset Nm. 36,2 

tibi domino nostro precepit Dominus ut terram sorte divideres filiis Israel et ut filiabus Salphaat
fratris nostri dares possessionem debitam patri
Numérotation du verset Nm. 36,3 

quas si alterius tribus homines uxores acceperint sequetur possessio sua et translata ad aliam tribum de nostra hereditate minuetur
Numérotation du verset Nm. 36,4 

atque ita fiet ut cum iobeleus id est quinquagesimus annus remissionis advenerit confundatur sortium distributio et aliorum possessio ad alios transeat
Numérotation du verset Nm. 36,5 

respondit Moyses filiis Israel et Domino precipiente ait recte tribus filiorum Ioseph locuta est
Numérotation du verset Nm. 36,6 

et hec lex super filiabus Salphaat a Domino promulgata est nubant quibus volunt tantum ut sue tribus hominibus
Numérotation du verset Nm. 36,7 

ne commisceatur possessio filiorum Israel de tribu in tribum omnes enim viri ducent uxores de tribu et cognatione sua
Numérotation du verset Nm. 36,8 

et cuncte femine maritos de eadem tribu accipient ut hereditas permaneat in familiis
Numérotation du verset Nm. 36,9 

nec sibi misceantur tribus sed ita maneant
Numérotation du verset Nm. 36,10 

ut a Domino separate sunt feceruntque filie Salphaat ut fuerat imperatum
Numérotation du verset Nm. 36,11 

et nupserunt Maala
et Thersa
et Egla
et Melcha
et Noa
filiis patrui sui
Numérotation du verset Nm. 36,12 

de familia Manasse qui fuit filius Ioseph et possessio
que illis fuerat attributa mansit in tribu et familia patris earum
Numérotation du verset Nm. 36,13 

Hec sunt mandata atque iudicia que precepit Dominus per manum Moysi ad filios Israel in campestribus Moab super Iordanem contra Hiericho1.
1 Hiericho] + Explicit Liber Vaiedabber id est Numeri Weber

Capitulum 36

Numérotation du verset Nm. 36,1 
ad litteram
marg.| marg.| {1449} .1. Accesserunt autem etc. Hic ex predictis ponitur questio, et primo questio movetur, secundo ad questionem respondetur,ibi : Respondit Moyses, tertio responsio executioni datur, ibi : Feceruntque, questio autem oritur eo quod supra 27 capitulo de mandato Domini ordinatum fuit, quod filie Salphaad succederent patrum hereditate, eo quod non habebat filium masculum, et hoc est quod subditur :
Numérotation du verset Nm. 36,2 
marg.| .2. Tibi Domino, etc.
Numérotation du verset Nm. 36,3 
prol.| +
Numérotation du verset Nm. 36,4 
prol.| Et ideo si nuberent viris alterius tribus, sequeretur quod hereditas eorum transiret ad aliam tribum, quia filius natus ex illa muliere qui debebat terram illam hereditare non erat computandus in tribu matris, sed patris, quia genealogia hominum non accipitur per matres sed per patres, et ex hoc sequebatur, quod in anno quinquagesimo iubilei in quo hereditates debebant reverti ad primos possessores : quia non poterant vendi vel alienari etiam ultra illum terminum quantum ad hereditatem predictam, non reverterentur, et sic sequeretur sortium confusio ex tali translatione de parte hereditatis unius tribus translata ad aliam, quod est contra Domini preceptum, ut hic et Lv. 27. {1450} habetur.
Numérotation du verset Nm. 36,5 
prol.| +
Numérotation du verset Nm. 36,6 
marg.| .3. Nubant   quibus   volunt. Hic ponitur responsio Moysi ex auctoritate Domini, videlicet quod ad evitandum inconveniens predictum filie Salphaad non possent contrahere matrimonium nisi cum hominibus sue tribus, et sic hereditas earum non transibat ad aliam tribum.
marg.| Et eodem modo precipitur de aliis mulieribus habentibus hereditatem, et hoc patet per illud quod subditur :
marg.| .4. Omnes enim viri   ducent   uxores de tribu et cognatione sua. Ex quo videtur, quod non poterant accipere mulieres de alia tribu etiam hereditatem non habentes, nec per consequens poterant ille contrahere cum viris alterius tribus, unde et eadem ratio huius assignatur ex utraque parte tam viri quam mulieris scilicet in permistione tribuum.
Numérotation du verset Nm. 36,7 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Nm. 36,8 
marg.| .5. unde subditur : Cuncte femine maritos de eadem tribu accipient, ut hereditas permaneat in familiis. De eadem tribu accipient. In hebreo habetur sic. Omnis filia que hereditabit hereditatem, uni de cognatione patris sui erit uxor. Ex quo videtur, quod istud preceptum non cadit nisi super mulieres succedentes in hereditate, ut dicunt aliqui. Sed contrarium videtur per illud quod in textu dicitur.
Numérotation du verset Nm. 36,9 
marg.| marg.| {1451} .1. Nec sibi misceantur   tribus etc. Dispensatum tamen fuit quod tribus sacerdotales et regia possent commisceri per matrimonia, tum propter nobilitatem utriusque tribus, tum ut reges per sacerdotes familiaritatem cum eis habentes in vero cultu Dei tenerentur, tum etiam, ut {1452} per hoc pax in communi populo magis servaretur.
Numérotation du verset Nm. 36,10 
marg.| .2. Feceruntque   filie. Hic consequenter ponitur predicte responsionis executio, et patet littera.
Numérotation du verset Nm. 36,11 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Nm. 36,12 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Nm. 36,13 
marg.| .3. Hec sunt mandata. Hec est conclusio libri, hec scilicet que predicta sunt mandata, quantum ad moralia et cerimonialia.
marg.| .4. Atque iudicia. Quantum ad iudicialia.
Numérotation du verset Nm. 36,additio. 
prol.| {1451} In capitulo 36 ubi dicitur in postilla : Et eodem modo precipitur de aliis mulieribus. In hoc precepto multum deviat translatio nostra a veritate Hebraica. Nam secundum Hebraicam veritatem non prohibetur feminis quin nubant quibuscumque voluerint de genere Israelitico, nisi tantum feminis que hereditatem habent scilicet ille que non habent fratres, et istis tantum precipitur quod alicui de cognatione patris sui nubant, et hoc est quod dicitur : Omnis filia que habet hereditatem, uni de cognatione patris sui erit uxor. Similiter non prohibetur quin viri ducant uxores de alia tribu. Hoc enim quod dicitur in translatione nostra. Omnes enim viri ducent uxores de tribu, et cognatione sua, non est in hebreo, sed ibi dicitur sic. Non revertatur hereditas filiorum Israel de tribu in tribum, sed unusquisque in hereditatem tribus patrum suorum adhereat.
prol.| Similiter ubi in translatione nostra dicitur. Ne sibi misceantur tribus, sed ita maneant, non est sic in hebreo, sed dicitur : Nec revertatur hereditas unius tribus ad aliam tribum : Et ratio huius legis testatur pro veritate Hebraica, que quidem ratio finalis est, ut divisio hereditatum fienda inter tribus perpetuo remaneret, ita quod nihil de terra que in sorte tribui Iude caderet posset aliquando reverti ad tribum Beniamin et sic de aliis. Et quia secundum legem veterem femine non succedebant in hereditatem paternam, nisi ille tantum que fratribus masculis carebant, ut supra {1452} eodem 27 capitulo ideo de istis tantum dabatur lex ne commiscerentur alicui de alia tribu, quia per talem commistionem hereditas unius tribus transiret in aliam, quod erat contra ordinationem divinam, sed alie femine, que fratres habebant, et per consequens non succedebant in hereditate paterna, non prohibebantur per istam legem, quin contraherent, cum aliis quarumcumque tribuum, quia ex hoc non sequebatur confusio sortium, ut satis patet. Nec legitur etiam aliquam dispensationem fuisse super hoc factam, quod tribus sacerdotalis et regia possent adinvicem commisceri per matrimonia, non enim requirebatur in hoc dispensatio, quia Deus non prohibuit commistionem tribuum, nisi tantum ubi ex tali matrimonio posset sequi commistio hereditatum, ut patet secundum veritatem Hebraicam, ut dictum est.
Numérotation du verset Nm. 36,replica 
prol.| Replica correctorii contra Burgensem. Nec ponderandum videtur quod Burgensis circa capitulu 36 addit, quia est contra nostram translationem et beatum Hieronymum et alios sanctos doctores, non est tamen directe contra postillatorem quia videtur idem sentire cum Burgensi in tractatu de differentia nostre translationis et Hebraice veritatis, quamvis hic disputet materiam illam ad partes opinionum, imo ex translatione nostra idem potest haberi, si respiciatur bene questio mota per filios Ioseph, et responsio data per Moysen, questio enim mota fuit solum pro filiabus succedentibus in hereditate, pro aliis non, ut patet per postillatorem infra Iudicum decimo et decimoseptimoa.
a Cf. Idc. 10 ; Idc. 17.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Nm. 36), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 09/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=06&chapitre=06_36)

Notes :