Capitulum 13

Numérotation du verset Nm. 13,1 

Profectusque1 est
1 profectusque] profectus Weber
populus2 de Aseroth
2 populus C M Rusch Clementina ] om. Rusch
fixis tentoriis in deserto Pharan
Numérotation du verset Nm. 13,2 

ibique3 locutus est Dominus ad Moysen dicens
3 ibique Rusch ] ibi Weber
Numérotation du verset Nm. 13,3 

mitte viros qui considerent terram Chanaan
quam daturus sum filiis Israel singulos de singulis tribubus ex principibus
Numérotation du verset Nm. 13,4 

fecit Moyses quod Dominus imperarat de deserto Pharan mittens principes viros quorum ista sunt nomina
Numérotation du verset Nm. 13,5 

de tribu Ruben Semmua filium Zecchur
Numérotation du verset Nm. 13,6 

de tribu Simeon Saphat filium Huri
Numérotation du verset Nm. 13,7 

de tribu Iuda Caleb4 filium Iephone
4 Caleb] scrips., Caleph Ω Rusch , Chaleb hic et ubique Weber
Numérotation du verset Nm. 13,8 

de tribu Isachar Igal filium Ioseph
Numérotation du verset Nm. 13,9 

de tribu Ephraim Osee filium Nun
Numérotation du verset Nm. 13,10 

de tribu Beniamin: Phalti filium Raphu
Numérotation du verset Nm. 13,11 

de tribu Zabulon: Geldehel5
5 Geldehel] Geddihel Weber
filium Sodi
Numérotation du verset Nm. 13,12 

de tribu Ioseph sceptri Manasse Gaddi filium Susi
Numérotation du verset Nm. 13,13 

de tribu Dan: Ammiel filium Gemalli
Numérotation du verset Nm. 13,14 

de tribu Aser: Sur6
6 Sur Rusch ] Sthur Weber
filium Michael
Numérotation du verset Nm. 13,15 

de tribu Neptalim7: Nabdi8
7 Neptalim Rusch ] Neptali Weber |
8 Nabdi] Naabbi Weber |
filium Vapsi9
9 Vapsi] Vaphsi Weber
Numérotation du verset Nm. 13,16 

de tribu Gad: Guel filium Machia
0 Aliter: Machir.
Numérotation du verset Nm. 13,17 

hec sunt nomina virorum quos misit Moyses ad considerandam terram Chanaan10 vocavitque Osee filium Nun Iosue
10 Chanaan] om. Weber
Numérotation du verset Nm. 13,18 

misit ergo eos Moyses ad considerandam terram Chanaan et dixit ad eos ascendite ad11 meridianam plagam cumque veneritis ad montes,
11 ad Rusch ] per Weber
Numérotation du verset Nm. 13,19 

considerate terram qualis sit
et populum qui habitator est eius utrum fortis sit an infirmus pauci numero an plures
Numérotation du verset Nm. 13,20 

ipsa terra bona an mala urbes quales murate an absque muris
Numérotation du verset Nm. 13,21 

humus pinguis an sterilis nemorosa an absque arboribus confortamini et afferte nobis de fructibus terre erat autem tempus quando iam precoque uve vesci possunt
Numérotation du verset Nm. 13,22 

cumque ascendissent exploraverunt terram a deserto Sin usque Roob intrantibus Emath
Numérotation du verset Nm. 13,23 

Ascenderuntque ad meridiem et venerunt in Hebron ubi erant Achiman et Sisai et Tholmai filii Enach nam Hebron septem annis ante Tanim urbem Egypti condita est.
Numérotation du verset Nm. 13,24 

Pergentesque usque ad torrentem Botri
absciderunt palmitem cum uva sua quem portaverunt in vecte duo viri.
De malis quoque granatis
et de ficis loci illius tulerunt
Numérotation du verset Nm. 13,25 

qui appellatus est Neelescol id est torrens Botri eo quod botrum inde portassent filii Israel.
Numérotation du verset Nm. 13,26 

reversique exploratores terre post quadraginta dies omni regione circuita
Numérotation du verset Nm. 13,27 

venerunt ad Moysen et Aaron et ad omnem cetum filiorum Israel in desertum Pharan quod est in Cades
locutique eis et omni multitudini ostenderunt fructus terre
Numérotation du verset Nm. 13,28 

et narraverunt dicentes venimus in terram ad quam misistis12 nos que re vera fluit lacte et melle
12 misistis Rusch ] misisti Weber
ut ex his fructibus cognosci potest
Numérotation du verset Nm. 13,29 

sed cultores fortissimos habet et urbes grandes atque muratas stirpem Enach vidimus ibi
Numérotation du verset Nm. 13,30 

Amalech habitat in meridie Etheus et Iebuseus et Amorreus in montanis Chananeus vero moratur iuxta mare et circa fluenta Iordanis
Numérotation du verset Nm. 13,31 

inter hec Caleb compescens murmur populi qui oriebatur contra Moysen ait ascendamus et possideamus terram quoniam poterimus obtinere eam
Numérotation du verset Nm. 13,32 

alii vero qui fuerant cum eo dicebant nequaquam ad hunc populum valemus ascendere quia fortior nobis est
Numérotation du verset Nm. 13,33 

detraxeruntque terre quam inspexerant apud filios Israel dicentes terram quam lustravimus devorat habitatores suos populum quem aspeximus procere stature est
Numérotation du verset Nm. 13,34 

ibi vidimus monstra quedam filiorum Enach de genere giganteo quibus comparati quasi locuste videbamur

Capitulum 13

Numérotation du verset Nm. 13,Lyra ad litteram 
marg.| {1253} 1 Profectusque   est populus. Hic consequenter ponitur impedimentum ex transgressione exploratorum, et bene coniungitur precedenti, quia sicut Maria peccavit verbis malis et falsis, ita et exploratores. Et dividitur in partem principalem, et incidentalem. Secunda pars incipit 15. capitulo Circa primum primo premittitur transgressio exploratorum, secundo aliorum 14. ca. Circa primum ponitur primo exploratorum itineratio, secundo eorum relatio, ibi : Locutique sunt eis. Circa iter exploratorum primo ponitur locus unde recesserunt, in deserto Phara. Ex hoc videtur quid retrocessisset, quia supra 10. capit. dicitur recedendo de monte Sinai, primo requievit nubes in solitudine Pharan. Dicendum quod Pharan est nomen generale deserti, in quo sunt multa loca determinata, quorum unus est Aseroth. Supra 10. capitulo accipitur Pharan pro prima parte deserti prope montem Sinai, hic autem pro ultima versus {1254} terram promissionis, et Aseroth est in medio. Secundo ponitur eorum missio, cum dicitur Moysi.
marg.| 2 Mitte viros qui. Circa quod sciendum, quod populus incitabat Moysen ad mittendum exploratores, qui considerarent terram ante ingressum eorum, secundum quod habetur Dt. 1.b. Accessistis ad me omnes, atque dixistis, Mittamus viros qui considerent terram, et renuntient per quod iter debeamus ascendere. Hoc autem non videbatur bonum ipsi Moysi, eo quod dominus ei dixerat, quod esset eorum ductor, ut habetur. Ex. 33. Veruntamen propter importunitatem populi consuluit super hoc dominum, qui respondit ei : Mitte viros, etc. ita quod fuit permissio ad malum populi male petentis, sciebat enim dominus quod per exploratores deciperentur.
marg.| 3 Fecit Moyses. In hebreo habetur, quod dixerat. quia non fuit proprie preceptum sed permissio.
marg.| 4 Mittens   principes   . Sic nominantur, quia pro tunc erant boni, sed postea fuerunt deteriorati. Cetera patent usque ibi :
prol.| {1255}
Numérotation du verset Nm. 13,Lyra ad litteram 
marg.| 1 Vocavitque Osee filium Nun Iosue. Quod autem in precedentibus vocatus est Iosue, hoc est per anticipationem. Ratio autem quare Moyses mutavit nomen eius fuit quia Moyses oravit dominum ut reverteretur cum salute corporis et mentis, quod et factum est, ut patet ex sequentibus, ideo vocatus est Iosue qui interpretatur, salus. Cetera patent usqueibi :
marg.| 2 Et venerunt in Hebron, ubi erant Achiman, etc. In hebreo habetur : Et venit in Hebron. Et dicit Rabbi Salomon quod solus Caleb init illuc, et oravit dominum super sepulchra patrum, ut dominus preservaret cum a deceptione aliorum exploratorum, quos videbat iam inclinatos ad malum. Et hoc accepit ex hoc quod habetur, Iosue 14. ubi Caleb dicit Iosue : Iuravitque Moyses in die illo ; Terra quam calcavit pes tuus, erit possessio tua. Et sequitur ibidem : Benedixitque Iosue et tradidit ei Hebron in possessionem.
marg.| 3 Nam Hebron septem annis ante Tanim urbem Egypti   condita {1256}   est. Hoc autem interponitur ad respondendum tacite questioni, quia immediate fecerat mentionem de filiis Enac qui erant gigantes, et in Tanim Egypti civitate commorabantur gigantes propter quod gigantes Titanes vocati sunt. Ideo posset aliquis mirari et querere, maxime veniens de Egypto sicut erunt filii Israel, quomodo in Hebron essent gigantes ? ideo dici quod Hebron fuit edita ante Tanim, quasi diceret, non est mirum si ibi habitant gigantes, quia Hebron est antiquior et propinquior tempori diluvii quam Tanim, in quo vigebat natio gigantum.
marg.| 4 Pergentesque usque ad torrentem botri. Causa huius nominis exprimitur in littera, et patet.
marg.| 5 Reversique exploratores terre post quadraginta dies, omni regione circumita. Dicit Rabbi Salomon quod minus tempus satis requirebatur ad peragrandum tanta terre spatia, sed dominus breviavit, quia disposuerat differre ingressum terre promissionis per quadraginta annos, secundum numerum dierum quibus exploratores consideraverunt terram, ut habetur capitulo sequenti.
prol.| {1257}
Numérotation du verset Nm. 13,Lyra ad litteram 
marg.| 1 Locutique. Hic consequenter ponitur exploratorum relatio, cum dicitur.
marg.| 2 Venimus in terram, etc.   fluit   lacte etc. Quia ibi est abundantia pascuorum et nemorum, in quibus apes mellificant sine humano labore. Inceperunt narrationem suam a commendatione terre, ut magis crederet eis populus, postea in detrahendo de ea, sicut detractor aliquando incipit a commendatione persone cui vult detrahere, ut per talem commendationem inclinet corda audientium ad credendum, quod in dicendo mala de illa persona non moveatur odio, sed veritatis amore, et sic sibi magis credatur ; et ideo subdiderunt difficultates obtinendi terram illam, cum dicitur.
marg.| 3 Sed   cultores   fortissimos habet. quibus non poterimus resistere.
marg.| 4 Stirpem Enac id est giganteam.
marg.| 5 Amalech habitat in   meridie   . Hunc populum primo recitant, quia habitabat in parte per quam ingressi erant, et ut terrerent populum Israel, cui Amalech alias molestus fuerat, ut habetur Ex. xvii.
marg.| 6 Chananeus vero. quasi dicat per istas partes non est ingressus nobis possibilis {1258} propter aquas, et ex his fuit territus populus, et incepit murmurare contra Moysen. Et ideo Caleb qui fuerat fidelis in hac missione, ad reprimendum murmur populi et timorem, dixit.
marg.| 7 Ascendamus   et   possideamus   terram   . Valde faciliter cum Dei adiutorio.
marg.| 8 Alii vero, etc. excepto Iosue.
marg.| 9 Detraxeruntque   terre. non ex sterilitate, quia contrarium dixerant sed ex morbida, et pestilenti habitatione, ita quod homines non possunt ibi diu vivere. Ideo dixerunt.
marg.| 10 Terra   quam   lustravimus   . dicit Rabbi Salomon quod in illa terra viderunt in qualibet villa homines sepelientes mortuos suos, quod dominus faciebat ad bonum filiorum Israel, ut pauci remanerent ad pugnandum cum eis, et ipsi exploratores retulerunt ad malum populi Israel.
marg.| 11 Ibi vidimus monstra quedam id est homines ultra quantitatem naturalem alios mirabiliter excedentes, ut sic filii Israel terrerentur ex conditione terre et habitatorum eius.
marg.| 12 Quibus comparati, etc. Modus loquendi est hyperbolicus, et secundum veritatem, hominibus timentibus adversarii sui videntur eis multo robustiores quam sint in veritate, et trepidant ubi non est timor.
Numérotation du verset Nm. 13,moraliter 
marg.| {1253} 1 Profectusque   est populus. Sequitur.
marg.| 2 Mitte viros, etc. Allegorice per exploratores terre promissionis significatur sacerdotes et scribe veteris legis, qui per scripturas explorabant Christi adventum quantum ad tempus, et quantum ad locum, et alias circunstantias. Unde Mt. 2.a. requirente Herode ubi Christus nasceretur, responderunt : In Bethleem Iude, allegantes ad hoc scripturam que habetur Michee. 5.a. tamen aliquantulum aliter in verbis. Et tu Bethleem terra Iuda nequaquam minima es in principibus Iuda, ex te enim exiet dux qui regat populum meum Israel. Unde super illud Mt. 21. Hic est heres : dicit Hieronymus. Ex hoc patet, principes Iudeorum non ex ignorantia, sed ex invidia crucifixisse dominum Iesum Christum Sed quia predicabat contra vitia eorum, subversa fuit in eis cognitio quam habebant de ipso. Christus autem convenienter potest dici terra promissionis, eo quod ad terram viventium nos introducit, {1254} et quia corpus eius terrenum est, terra promissa nobis in lege et prophetis. Per hoc autem quod pauci exploratores, scilicet Caleb et Iosue tantum in veritate steterunt, aliis ab ea declinantibus et pervertentibus populum, figuratum fuit, quod in adventu Christi pauci de doctoribusIudeorum starent in veritate, scilicet Nicodemus, Gamaliel, Nathanael et aliqui alii, aliis a veritate declinantibus et seducentibus populum, et inducentibus cum ad petendum mortem Christi, ut habetur Mt. 27. et Marci 15. et Luce 23. Apostoli vero qui steterunt in veritate, non fueruntdoctoribusIudeorum, sed fuerunt homines simplices et sine litteris, ut habetur Actuum 4. ca. Moraliter autem per exploratores in veritate non stantes, et ab ea populum avertentes, significantur prelati et doctores ecclesie mali, qui per notitiam scripturarum exploratores sunt terre viventium, sed per suam vitam malam ab eius ingressu deficiunt et etiam alios impediunt. Mt. 23.b. Ve vobis Scribe et Pharisei hypocrite, qui clauditis regnum celorum ante homines : vos enim non intratis, nec intreuntes sinitis intrare.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Nm. 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 15/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=06&chapitre=06_13)

Notes :