Capitulum 23

Numérotation du verset Nm. 23,1 

Dixitque Balaam ad Balach edifica mihi hic septem aras et para totidem vitulos eiusdemque numeri arietes
Numérotation du verset Nm. 23,2 

cumque fecisset iuxta sermonem Balaam imposuerunt simul vitulum et arietem super aram
Numérotation du verset Nm. 23,3 

dixitque Balaam ad Balach sta paulisper iuxta holocaustum tuum donec vadam si forte occurrat mihi Dominus et quodcumque imperaverit loquar tibi
Numérotation du verset Nm. 23,4 

cumque abisset velociter occurrit ei Deus locutusque ad eum Balaam septem inquit aras erexi et imposui vitulum et arietem desuper
Numérotation du verset Nm. 23,5 

Dominus autem posuit verbum in ore eius et ait revertere ad Balach et hec loqueris
Numérotation du verset Nm. 23,6 

reversus invenit stantem Balach iuxta holocaustum suum et omnes principes Moabitarum
Numérotation du verset Nm. 23,7 

assumptaque parabola sua dixit de Aran1 adduxit me Balach rex Moabitarum de montibus
1 Aran Rusch ] Aram Weber
orientis
veni inquit et maledic Iacob
propera et detestare
Israel
Numérotation du verset Nm. 23,8 

quomodo maledicam cui non maledixit Deus qua ratione detester quem Dominus non detestatur
Numérotation du verset Nm. 23,9 

de summis silicibus videbo eum et de collibus considerabo illum populus solus habitabit et inter gentes non reputabitur
Numérotation du verset Nm. 23,10 

quis dinumerare possit
pulverem
Iacob et nosse numerum stirpis Israel moriatur anima mea morte iustorum et fiant novissima mea horum similia
Numérotation du verset Nm. 23,11 

dixitque Balach ad Balaam
quid est hoc quod agis ut malediceres inimicis vocavi te et tu e contrario benedicis eis
Numérotation du verset Nm. 23,12 

cui ille
respondit num aliud possum loqui nisi quod iusserit Dominus
Numérotation du verset Nm. 23,13 

dixit ergo Balach veni mecum in alterum locum unde partem Israelis videas et totum
videre non possis inde maledicito ei
Numérotation du verset Nm. 23,14 

cumque duxisset eum in locum sublimem super verticem montis Phasga edificavit Balaam septem aras et impositis supra vitulo atque ariete
Numérotation du verset Nm. 23,15 

dixit ad Balach sta hic iuxta holocaustum tuum donec ego pergam obvius
Numérotation du verset Nm. 23,16 

cui cum Dominus occurrisset posuissetque verbum in ore eius ait revertere ad Balach et hec loqueris ei
Numérotation du verset Nm. 23,17 

reversus invenit eum stantem iuxta holocaustum suum et principes Moabitarum cum eo ad quem Balach quid inquit locutus est Dominus
Numérotation du verset Nm. 23,18 

at ille assumpta parabola sua ait sta Balach et ausculta audi fili Sephor
Numérotation du verset Nm. 23,19 

non est Deus quasi homo ut mentiatur
nec ut filius hominis ut mutetur
dixit ergo et non faciet locutus est et non implebit
Numérotation du verset Nm. 23,20 

ad benedicendum adductus sum
benedictionem prohibere non valeo
Numérotation du verset Nm. 23,21 

non est idolum
in Iacob
nec videtur simulacrum
in Israel
Dominus
Deus
eius cum eo est et clangor victorie
regis in illo est2
2 est] om. Weber
Numérotation du verset Nm. 23,22 

Deus eduxit eum de Egypto
cuius fortitudo similis est rhinocerotis
Numérotation du verset Nm. 23,23 

non est augurium in Iacob
nec divinatio in Israel temporibus suis
dicetur Iacob et Israel3
3 Israel Rusch ] Israeli Weber
quid operatus sit Deus
Numérotation du verset Nm. 23,24 

ecce populus ut leaena consurget et quasi leo erigetur non accubabit donec devoret predam
et occisorum
sanguinem bibat.
Numérotation du verset Nm. 23,25 

Dixitque Balach ad Balaam nec maledicas ei nec benedicas
Numérotation du verset Nm. 23,26 

et ille
nonne ait dixi tibi quod quicquid mihi Deus imperaret hoc facerem
Numérotation du verset Nm. 23,27 

et ait Balach ad eum veni et ducam te ad alium locum si forte placeat Deo ut inde maledicas eis
Numérotation du verset Nm. 23,28 

cumque duxisset eum super verticem montis Phogor
qui respicit solitudinem
Numérotation du verset Nm. 23,29 

dixit ei Balaam edifica mihi hic septem aras et para totidem vitulos eiusdemque numeri arietes
Numérotation du verset Nm. 23,30 

fecit Balach ut Balaam dixerat imposuitque vitulos et arietes per singulas aras.

Capitulum 23

Numérotation du verset Nm. 23,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 23vb
Numérotation du verset Nm. 23,Lyra ad litteram 
marg.| {1341} 1 Dixitque Balaam. Hic describitur ipsius Balaam ad maledicendum conatus. Et dividitur in tres partes, secundum quod ter conatus est ad hoc, secundaibi : Dixit ergo Balac, tertiaibi : Dixitque Balac. Circa primum igitur maledicere populo conatur per sacrificia demonibus oblata, cum dicitur.
marg.| 2 Aedifica mihi, etc. In veneratione septem planetarum, quos colebant idolatre, et potissime illi qui erant astrologia imbuti, quantum ad hoc quod omnia que aguntur in humanis actionibus derivantur a stellis, de quibus erat iste Balaam.
marg.| 3 Dixitque Balaam ad Balac, etc. Hic enim ritus observabatur in sacrificiis idolorum.
marg.| 4 Donec vadam. Licet nominet hic nomen domini, intendebat tamen habere revelationem a demone quomodo procederet in populi Israelis maledictione : querebat enim tunc augurium, ut habetur in principio sequentis capituli, quod non dicitur revelatio a Deo, sed a diabolo. Sciendum etiam quod recedebat a societate aliorum querens augurium : tum quia demones communius apparent magis in tenebris, et in solitudine, quam induce vel societate, quia sunt spiritus tenebrarum, et per pacta occulta et privata, et non per signa publice iustitie faciunt quod faciunt, tum quia apparitio que apparet cultoribus suis communiter {1342} fit per abstractionem a sensibus, et cum aliqua horribili passione corporis, et hoc fit Dei providentia, ut prophete demonum a prophetis Dei etiam per exteriora signa distinguantur, in quibus talis passio horribilis non fit. Propter quod Balaam querebat a turba segregari, quando querebat augurium, ut libentius demon ei appareret, et ut aliqua passio horribilis sibi coram aliis non accideret, propter quam ab eis contemneretur, consequenter a tali augurio impeditur cum dicitur.
marg.| 5 Cumque   abiisset velociter. Ad querendum demonis responsum, qualiter posset maledicere populum Israel.
marg.| 6 Occurrit illi Deus. Impediens predictum responsum, et ponens in ore Balaam contrarium, unde sequitur postea.
marg.| 7 Assumptaque parabola sua. Parabola dicitur quando unum verbum pro alio ponitur, et hoc modo dicitur hic parabola, quia querebat verba maledictionis, et posita fuerunt in ore eius verba benedictionis. Dicitur etiam parabola, quia parabolice et similitudines loquebatur, ut patet in sequentibus.
marg.| 8 De Aram adduxit me Balac rex Moabitarum, etc. Cum magno labore et sumptibus ; et causam vocationis subditi.
marg.| 9 Veni, inquit, et maledic Iacob. Imprecando ei malum pene.
marg.| 10 Propera et detestare Israel. Imprecando ei malum culpe, ut sic dominus qui est protector eius, ab eo recedat.
marg.| 11 Quomodo maledicam, etc. quasi dicat predicta facta sunt frustra, quia prohibitus sum a Deo, cui non possum resistere.
prol.| {1343}
Numérotation du verset Nm. 23,Lyra ad litteram 
marg.| 1 De summis   silicibus etc. Quia erat in alio monte, ubi duxerat eum Balac, ut patet ex dictis in fine precedentis capitulo
marg.| 2 De collibus, etc. Non ad maledicendum, quia sum prohibitus, sed magis ad benedicendum, quia sum compulsus. Unde subditur :
marg.| 3 Populus solus habitabit id est segregatus ab aliis populis. Primo in corde per fidem unius veri Dei, aliis populis ad idolatriam declinantibus. Secundo in carne per circuncisionem. Tertio in lege specialiter data illi populo secundum quod dicitur Ps. cxlvii. b. Non fecit taliter omni nationi, et iudicia sua non manifestavit eis. Quarto in veste, ut dictum est supra 15.capitulo Hec et similia beneficia facta sunt singulariter illi populo, eo quod Christus nasciturus erat de eo secundum carnem.
marg.| 4 Et inter gentes non reputabitur. Sed erit populus Deo peculiaris, secundum quod dicitur Ex. 21.a. Eritis mihi in peculium de {1344} cunctis populis.
marg.| 5 Quis dinumerare possit pulverem Iacob id est multitudinem de eo egressuram. quasi dicat nullus. Vititur autem hoc nomine pulveris, quia homo secundum carnem qui traducitur a parentibus, originatur a pulvere, secundum quod dicit Gn. 2.b. Formavit hominem Deus de limo terre. In hebreo habetur, de pulvere terre. Item quia Abrahe de multiplicatione sui feminis fuerat dictum Gn. 13.d. Si quis possit numerare pulverem terre, semen quoque tuum numerare poterit.
marg.| 6 Moriatur, etc. Mali enim homines licet nolunt vivere vita iustorum, appetunt tamen mori morte eorum, et talis erat Balaam. Alii exponent dicentes quod prophetavit de morte sua, ut sit sensus : Moriatur anima mea, id est peribit mea corporalis vita morte iustorum, i. inflicta a iustis, quia postea fuit interfectus a filiis Israel, ut habetur infra 31.c. Sed hec expositio non consonat littere sequenti, cum subditur. Et fiant novissima mea horum similia. sed prima consonat.
prol.| {1345}
Numérotation du verset Nm. 23,Lyra ad litteram 
marg.| 1 Dixitque   Balac. Hic consequenter Balaam reprehenditur, quia agebat contrarium illius propter quod vocatus fuerat.
marg.| 2 Cui ille respondit. Se excusando.
marg.| 3 Num aliud possum loqui, etc. quasi dicat eius virtuti non possum resistere, et in hoc coactus fuit profiteri virtutem divinationum et auguriorum nullam esse, nisi quantum Deus permittit.
marg.| 4 Dixit ego Balac. Hic describitur secundus conatus ipsius Balaam, et primo permutationem loci, cum dicitur.
marg.| 5 Veni mecum in alterum locum, etc. Tum quia magi et augures in talibus observant loca et tempora, tum quia Balac credebat Balaam fuisse territum, videndo totum populum, et ex hoc non fuisse ausum maledicere, vel quia sciebat maius meritum esse in toto populo quam in parte, ut si Balaam fuisset prohibitus maledicere toti populo propter merita eius, non tamen prohiberetur a maledictione partis : et per consequens eius adversarii diminuerentur et debilitarentur. Secundo per oblationem sacrificii, cum dicitur.
marg.| 6 Aedificavit Balaam, etc. Et exponatur sicut supra. Tertio per inquisitionem augurii, cum dicitur.
marg.| 7 Donec ego obvius pergam. Intendebat enim obviare demoni solito sibi apparere et loqui.
prol.| {1346} 8 Cui cum dominus   occurrisset   . in cuius presentia demon nihil poterat.
marg.| 9 Revertere ad Balac et hec loqueris ei. Ad contrarium sue intentionis. Unde subditur.
marg.| 10 Non est Deus quasi homo, ut mentiatur. Quia ipse est veritas per essentiam.
marg.| 11 Nec ut filius hominis ut   mutetur   . Sed contrarium huius videtur haberi. Hiere. 18.a. Si penitentiam egerit gens illa a malo suo quod locutus sum adversus eam, ago et ego penitentiam super malo quod cogitaveram ut facerem ei. Dicendum, quod Deus omnino est immutabilis, secundum quod dicitur Iaco. 1.c. Apud quem non est transmutatio, etc. Tamen facit et dicit mutabilia per immutabilem voluntatem suam. Ad cuius intellectum considerandum, quod aliqua Dei verba significativa sunt futurorum, secundum quod sunt in Dei prescientia, et illa immutabiliter eveniunt, quia Dei prescientia est immutabilis : Alio modo sunt significativa futurorum, prout sunt in causis secundis mutabilibus, que sunt merita et demerita hominum, et talia non implentur semper, sed mutantur frequenter, sicut et cause eorum, et hoc modo dicitur Ione 3.a. Adhuc quadraginta dies, et Ninive subvertetur. Hoc enim exigebant demerita illius populi pro tunc. Sed quia egerunt penitentiam, non est adimpletum illud verbum, et hoc non arguit mutationem in Deo, sed in libero arbitrio humano. Et per hoc solvitur auctoritas Hieremie allegata.
Numérotation du verset Nm. 23,Lyra ad litteram 
marg.| {1347} 1 Dixit ergo et non faciet. Quasi diceret. Non. Et hoc est intelligendum de pronuntiatione alicuius futuri prout est in preordinatione scientie et voluntatis divine, cuiusmodi erat prosperitas populi Israel.
marg.| 2 Ad benedicendum adductus sum scilicet ex intentione divina, licet ego venerim intentione contraria.
marg.| 3 Non est idolum in Iacob. Ideo idolatrie vitium dicitur tamen idolum quod fit ad similitudinem alicuius rei existentis : Simulachrum autem est imago rei non existentis, sicut si corpori humano inserantur caput arietis, et ale avis, qualiter pingebatur imago Iovis. Et dicitur simulachrum a simulo, as, quod est fingere, quasi quid defectum.
prol.| {1348} 4 Dominus Deus eius cum eo est. Per verum cultum.
marg.| 5 Et clangor victorie regis in illo. Quasi diceret, rex celestis dat eis victoriam pugnando pro eis, ut habetur Ex. 14. de Egyptis, et 17. de Amalechitis virtute divina debellatis.
marg.| 6 Deus eduxit eum de Egypto. In mirabilibus signis.
marg.| 7 Cuius fortitudo similis est rhinocerotis id est unicornis secundum aliquos, secundum Hebreos est animal simile bovi, quod vocatur gallice Buphel, et est animal magne fortitudinis. Sciendum, etiam quod ly, cuius secundum aliquos refertur ad Deum, et sic designatur hic fortitudo Dei, cui non potest resisti, secundum alios refertur ad populum Israel, et secundum hoc designatur fortitudo Israelis, cui adversarii resistere non poterant, ut patet in pluribus locis in hoc libro et in libro Iosue.
prol.| {1349}
Numérotation du verset Nm. 23,Lyra ad litteram 
marg.| 1 Non est augurium in Iacob etc id est non querunt veritatem de occultis per tales superstitiones, sed a prophetis loquentibus ex inspiratione divina, ideo subditur.
marg.| 2 Temporibus   suis id est tempore convenienti denuntiabitur ei per {1350} prophetas voluntas Dei.
marg.| 3 Ecce   populus   ut leena consurget id est audacter et constanter adversarios invadet.
marg.| 4 Non accubabit id est non quiescet a preliis donec totaliter depellet adversarios.
prol.| {1351}
Numérotation du verset Nm. 23,Lyra ad litteram 
marg.| 1 Et occisorum sanguinem bibat id est delectetur in sanguine occisorum, sicut bibens delectatur in potu, et hoc propter adimpletionem divine iustitie secundum quod dicitur Ps. 57.b. Letabitur iustus cum viderit vindictam, manus suas habuit in sanguine peccatoris. Dicunt aliqui Hebrei, quod cum dicitur hic. Non accubabit, etc. Prophetavit de Moyse quod non moreretur nec quiesceret in sepulchro, donec Madianite essent occisi, prout habetur infra 31.c.
marg.| 2 Dixitque Balac. Hic ponitur tertius conatus Balaam ad maledicendum {1352} populo Israel, increpatur tamen primo de benedictione, cum dicitur.
marg.| 3 Nec maledicas ei nec benedicas. Quasi dicat, si non potes maledicere, potes tamen cessare a benedictione, de quo excusat se dicens.
marg.| 4 Nonne dixi tibi. quasi dicat compulsus sum hoc facere virtute Dei, cui non possum resistere. Secundo ponitur conatus ad maledicendum, cum dicitur.
marg.| 5 Et ait, etc. Ubi exprimitur conatus per mutationem loci ratione supradicta, Secundo probationem cum dicitur.
marg.| 6 Aedifica mihi hic septem, etc. Et exponatur sicut supra.
Numérotation du verset Nm. 23,moraliter 
marg.| 1 Dixitque   Balaam, etc. Per Balac et Balaam qui per diversos modos et vias querebant malum populo Israel contra domini voluntatem Balac inducendo, Balaam exequendo, significantur illi qui diversis viis malum innocentibus machinantur, sed domino disponente malum super eos revertitur, sicut Balac et Balaam occasione huius mali per filios Israel fuerunt occisi, ut {1342} habetur infra. Simile vero huius habetur 2Rg. 16. et 17. Nam Achitofel et Absalom querebant mortem David, et domino disponente David salvatus fuit, et Achitofel manu propria se suspendit, et Absalom capillis propriis in quercu suspensus, a Ioab principe militie fuit occisus. Similiter diabolus mortem Christi procurans, per hoc devictus fuit ac etiam spoliatus. Ps. 10.c. Infixe sunt gentes in interitu quem fecerunt. In laqueo isto quem absconderunt, comprehensus est pes eorum.
Numérotation du verset Nm. 23,{1351} 
Additio.
prol.| In capitulo 23. ubi dicitur in postilla ; Occurrit ei Deus impediens predictum responsum.
prol.| Querendum occurrit. Cur Deus impediebat maledictionem Balaam quam per demonem volebat facere, cum talis maledictio non posset nocere populo nisi Deus permisisset, et sic erat omnino vana, et ex hoc magis notificaretur divina potentia, quando etiam maledicente diabolo cum suo propheta ex hoc nihil possent facere contra populum Dei : Ex quo magis remanerent confusi a vana expectatione sua, iuxta illud d. Male dicent illi, tu autem benedices, qui insurgunt in me confundantur, etc. Ad quod videtur dicendum quod Deus non permisit quod Balaam malediceret populo propter duo. Primum est quia si Balaam maledixisset eis, Balac et Moabite confiderent de tali malectione, et pugnarent cum populo. Dicebat enim Balac in precedenti capitulo ipsi Balaam. Veni igitur et maledic populo huic, quia fortior me est. Si quomodo possum percutere et eiicere eum de terra mea. Novi enim quod sit {1352} maledictus in quem maledicta congesseris sed hoc erat contra Dei dispositionem, qui pro tunc nolebat quod filii Israel pugnarent cum Moabitis. Unde infra Dt. 2.b. Non pugnes contra Moabitas nec ineas adversus eos prelium. Non enim dabo tibi quicquam de terra eorum, quia, etc. Secundum est quia magis divina potentia manifestabatur in hoc quod demones et eorum propheta non possent prorumpere verbum sine permissione divina, quam si proferrent maledictionem etiam si non haberent effectum. Unde de Christo legitur Lc. 4.f. quod non sinebat demonia loqui, et adhuc magis videtur manifestari divina potentie quando demones seu eorum propheta inviti id quod Deus vult manifestant, sicut Mt. 8.d. de Christo dicebant. Venisti ante tempus torquere nos. Et sic in proposito intendebat Deus quod Balaam qui erat valde famosus in huiusmodi divinationibus demonum, profiteretur nullam esse virtutem divinationum et auguriorum, nisi quantum Deut permittit, hoc enim videtur magis redundare in laudem divinam, presertim apud eos qui de huiusmodi demonibus confidebant.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Nm. 23), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 15/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=06&chapitre=06_23)

Notes :