Capitulum 15

Numérotation du verset Nm. 15,1 

Locutus est Dominus ad Moysen dicens:
Numérotation du verset Nm. 15,2 

Loquere filiis1 ad filios Israel et dices ad eos cum ingressi fueritis terram habitationis vestre quam ego dabo vobis
1 filiis Rusch ]ad filios Weber
Numérotation du verset Nm. 15,3 

et feceritis oblationem Domino in holocaustum aut victimam vota solventes vel sponte offerentes munera aut in sollemnitatibus vestris adolentes odorem suavitatis Domino de bobus sive de ovibus.
Numérotation du verset Nm. 15,4 

Offeret quicumque immolaverit victimam sacrificium
simile decimam partem ephi conspersam2 oleo
2 conspersam Rusch ] consperse Weber
quod mensuram habebit quartam partem hin
Numérotation du verset Nm. 15,5 

et vinum
ad liba fundenda eiusdem mensure dabit in holocausto sive in victima per agnos singulos
Numérotation du verset Nm. 15,6 

et arietis erit sacrificium simile duarum decimarum que conspersa sit oleo tertie partis hin
Numérotation du verset Nm. 15,7 

et vinum
ad libamentum tertie partis eiusdem mensure offeret in odorem suavitatis Domino
Numérotation du verset Nm. 15,8 

quando vero de bobus
feceris holocaustum aut victimam3
3 victimam Rusch ] hostiam Weber
ut impleas votum vel pacificas victimas
Numérotation du verset Nm. 15,9 

dabis per singulos boves simile tres decimas
consperse oleo
quod habeat medium mensure hin
Numérotation du verset Nm. 15,10 

et vinum
ad liba fundenda eiusdem mensure in oblationem suavissimi odoris Domino
Numérotation du verset Nm. 15,11 

sic facietis
Numérotation du verset Nm. 15,12 

per singulos boves
et arietes
et agnos
et hedos
Numérotation du verset Nm. 15,13 

tam indigene
quam peregrini
Numérotation du verset Nm. 15,14 

eodem ritu offerent sacrificia
Numérotation du verset Nm. 15,15 

unum preceptum erit atque iudicium tam vobis quam advenis terre
Numérotation du verset Nm. 15,16 

locutus est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset Nm. 15,17 

loquere filiis Israel et dices ad eos
Numérotation du verset Nm. 15,18 

cum veneritis
in terram
quam dabo vobis
Numérotation du verset Nm. 15,19 

et comederitis de panibus regionis illius separabitis primitias Domino4
4 Domino] Domimo cacogr. Rusch
Numérotation du verset Nm. 15,20 

de cibis vestris
sicut de areis primitias
separatis
Numérotation du verset Nm. 15,21 

ita et de pulmentis dabitis primitiva Domino
Numérotation du verset Nm. 15,22 

quod si per ignorantiam
preterieritis quicquam horum que locutus est Dominus ad Moysen
Numérotation du verset Nm. 15,23 

et mandavit per eum ad vos a die qua cepit iubere et ultra
Numérotation du verset Nm. 15,24 

oblitaque fuerit facere multitudo, vitulum
offeret5 de armento
5 vitulum offeret Rusch ] offeret vitulum Weber
holocaustum in odorem suavissimum Domino et sacrificia6 eius ac liba
6 sacrificia Rusch ] sacrificium Weber
ut cerimonie eius7 postulant hircumque
7 eius Rusch] om. Weber
pro peccato
Numérotation du verset Nm. 15,25 

et rogabit sacerdos
pro omni multitudine filiorum Israel et dimittetur eis quoniam non sponte peccaverunt nihilominus offerentes incensum
Domino pro se et pro peccato atque errore suo
Numérotation du verset Nm. 15,26 

et dimittetur universe plebi filiorum Israel et advenis qui peregrinantur inter vos quoniam culpa est omnis populi per ignorantiam
Numérotation du verset Nm. 15,27 

quod si anima una nesciens peccaverit, offeret capram anniculam pro peccato suo
Numérotation du verset Nm. 15,28 

et deprecabitur pro ea
sacerdos
quod inscia peccaverit coram Domino impetrabitque ei veniam et dimittetur illi
Numérotation du verset Nm. 15,29 

tam indigenis quam advenis una lex erit omnium qui peccaverint ignorantes
Numérotation du verset Nm. 15,30 

anima vero que per superbiam
aliquid commiserit sive civis sit ille sive peregrinus quoniam adversum Dominum rebellis fuit, peribit de populo suo
Numérotation du verset Nm. 15,31 

verbum enim Domini contempsit et preceptum illius fecit irritum idcirco delebitur et portabit iniquitatem suam
Numérotation du verset Nm. 15,32 

factum est autem cum essent filii Israel in solitudine et invenissent hominem colligentem ligna in die sabbati
Numérotation du verset Nm. 15,33 

obtulerunt eum Moysi et Aaron et universe multitudini
Numérotation du verset Nm. 15,34 

qui recluserunt eum in carcerem nescientes quid super eo facere deberent
Numérotation du verset Nm. 15,35 

dixitque Dominus ad Moysen morte moriatur homo iste obruat eum lapidibus
omnis turba extra castra
Numérotation du verset Nm. 15,36 

cumque eduxissent eum foras obruerunt lapidibus et mortuus
est sicut preceperat Dominus
Numérotation du verset Nm. 15,37 

dixit quoque Dominus ad Moysen
Numérotation du verset Nm. 15,38 

loquere filiis Israel et dices ad eos ut faciant sibi fimbrias per angulos palliorum ponentes in eis vittas hyacinthinas
Numérotation du verset Nm. 15,39 

quas cum viderint recordentur omnium mandatorum Domini nec sequantur cogitationes suas et oculos per res varias fornicantes
Numérotation du verset Nm. 15,40 

sed magis memores preceptorum Domini faciant ea sintque sancti Deo suo
Numérotation du verset Nm. 15,41 

Ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Egypti ut essem Deus vester8.
8 Deus vester Rusch ] inv. Weber

Capitulum 15

Numérotation du verset Nm. 15,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 23ra
Numérotation du verset Nm. 15,Lyra ad litteram 
marg.| {1267} 1 Locutus est. Hic ponitur quoddam incidens, eo quod circa idem tempus de colligente ligna in sabbatho accidit casus, et tamen observatio sabbathi fuit statuta a prin. creationis mundi, ut habetur Gn. 2.a. Et benedixit dominus dei septimo, et sanctificavit illum, ideo occasione huius fit hic memoria de aliquibus aliis legalibus et primo de oblatione sacrificiorum, secundo de redditione primitiarum, tertio de expiatione peccatorum perignorantiam, quarto de punitione peccatorum per superbiam. Secunda pars incipitibi : Locutus est dominus, tertia ibi : Quod si per ignorantiam, quarta ibi : Anima vero que per superbiam. Circa primum sciendum quod de istis sacrificiis que hic tanguntur, scilicet de holocausto et hostia pacifica dictum est in Levitico, sed hic plenius additur de oblationibus que debebant fieri cum istis sacrificiis, quia cum sacrificio agni offerebatur simile decima {1268} pars ephi oleo consperse, quia in pistatione eius miscebatur oleum, et vini quarta pars hin similiter offerebatur. Cum sacrificio arietis offerebantur due decime simile oleo consperse, et vinum tertia pars hin. In sacrificio bovis offerebantur tres decime simile, et medietas hin. Mensura autem olei, et mensura vini erat eadem in quolibet istorum sacrificiorum. Et ex dictis patet littera paucis exceptis que percurrentur.
marg.| 2 Cum ingressi fueritis terram habitationis vestre. Ex hoc patet, quod ea que dicuntur hic referenda sunt ad tempus futurum, in quo intraverunt terram promissionis.
marg.| 3 Holocaustum. Sacrificium erat totum incensum ad Dei honorem.
marg.| 4 Victimam pacificam. Pro aliquo bono obtento a Deo vel obtinendo.
marg.| 5 Agnos et hedos. Per hoc designatur quod idem erat ritus agni et hedi, et eedem oblationes offerende hic etibi :
marg.| 6 Tam   indigene   . Qui est de filiis Israel.
marg.| 7 Quam peregrini. Qui erat conversus ad Iudaismum.
prol.| {1269}
Numérotation du verset Nm. 15,Lyra ad litteram 
marg.| 1 Locutus est. Hic consequenter agitur de datione primitiarum quia aliquid additur quod non erat supra dictum, cum dicitur.
marg.| 2 Separabitis. In hebreo habetur : De pastis vestris tortellum : quia de qualibet decoctione furni (Gallice fournée) separabatur tortellus unus dandus sacerdotibus pro primitiis.
marg.| 3 Sicut de areis id est de granis que sunt in area.
marg.| 4 Ita et de pulmentis. In hebreo habetur : Ita et de pastis vestris. Supra enim fuerat dictum de primitiis dandis et grano existente in arca vel grangia, sed non de pasta dicto modo, et ideo dicitur hic quod debebant primitias dare de isto, sicut et de illo.
marg.| 5 Quod si per ignorantiam. Hic agitur de expiatione peccatorum que habebant aliquam causam diminuentem de ratione peccati. Et primo agit de istis inquantum tangunt communitatem inter illa que diminuunt, unum est ignorantia, et hoc tangitur in principio.
prol.| {1270} 6 A die qua cepit iubere. Ex quo patet, quod hoc intelligitur de pecatis commissis postquam voluntas domini fuerat significata populo per Moysen.
marg.| 7 Et sacrificium eius :. Que determinate sunt Lv. 4.
marg.| 8 Quoniam non sponte   peccaverunt   . Per hoc intelliguntur ea que committuntur timore mortis vel alterius pene, ut dicit Augustinus quia hoc diminuit rationem voluntarii, per consequens peccati.
marg.| 9 Quod si anima. Hic consequenter agitur de expiatione predictorum peccatorum quantum ad unam personam singularem, quia aliud sacrificium offerendum erat pro multitudine populi, et aliud pro persona singulari.
marg.| 10 Anima vero. Hic consequenter agitur de punitione peccati commissi ex contemptu, secundo de Iudeorum habitu, ibi : Dixit quoque dominus, De punitione vero peccati ex contemptu agitur primo generaliter, quia generalis pena est mors, unde subditur.
prol.| {1271}
Numérotation du verset Nm. 15,Lyra ad litteram 
marg.| 1 Peribit de. Et hoc est intelligendum quando aliquis erat convictus per testes non solum de facto, sed etiam de modo faciendi, videlicet quod scienter fecisset contra mandatum domini, ut dicit Rabbi Salomon et hoc erat quando testes deponebant contra eum, non solum quod fecisset contra domini mandatum, sed etiam quod super hoc fuisset monitus et edoctus, quod tale factum esset contra domini mandatum, et secundum hoc exponunt aliqui verbum salvatoris Mt. 28.b. Si peccaverit in te frater tuus, id est te solo sciente, etc. Sequitur : Si autem non audierit te, adhibe tecum unum vel duos, ut in ore duorum aut trium testium, etc. Dicunt enim quod ad hoc adhibebantur testes, ut coram eis moneret eum et doceret, quod tale factum esset contra domini mandatum, ut si postea recidivaret, haberentur testes contra eum, non solum de facto, sed etiam quod fecisset contra monitionem et correctionem. 2   Factum   est. Hic consequenter determinatur pena de peccato commisso per superbiam in speciali, scilicet pro violatione sabbathi. 3   Qui   recluserunt   . Sed contra hoc videtur Ex. 31.d. Omnis qui fecerit opus in hac die morietur. dicit Rabbi Salomonquod bene sciebant ipsum debere interfici, quia sicut dicit, {1272} dictum erat sibi, quod non licebat hoc et facere in die sabbathi, et tamen non cessavit, nesciebat tamen qua morte debebat mori, quia modus mortis non fuerat determinatus. Ex. xxxi. et ideo recluserunt eum quousque scirent hoc per revelationem domini quod et factum est, quia precepit eum lapidari. Aliqui expositores catholici dicunt quod recluserunt eum, quia nesciebant si fecisset scienter in sabbatho, donec super hoc essent certificati per divinam revelationem. 4   Dixit Quo. Hic agitur de distinctione filiorum Israel ab aliis quantum ad habitum. Sicut enim ille populus erat a Deo specialiter electus, eo quod ipse Christus erat ab illo nasciturus propter quod data est ei lex specialiter sicut fuit dictum in princ. Ex. ideo dominus voluit eos distingui in habitu ad aliis gentibus, sicut in novo testamento religiosi habent habitum distinctum secundum professionem ad qua sunt astricti ideo per talem habitum protestabantur se esse Iudeos. 5   Ut   faciant   . In signum quod deberent habere conversationem celestem respectu aliarum gentium, quia color hyacinthinus est similis colori celi quando serenum est.
marg.| 6 Quas cum. Unde et in confirmatione legis talis color apparuit eis, quando viderunt dominum, ut habetur Ex. 24. et ideo talis caloris visio inducebat ad memoriam mandatorum.
Numérotation du verset Nm. 15,moraliter 
marg.| {1267} 1 Locutus est. In hoc capitulo ponuntur aliqua de modo offerendi {1268} sacrificia, que sunt mystice superius exposita, propter quod hic pertranseo.
Numérotation du verset Nm. 15,{1271} 
moraliter
marg.| 2 Factum est. Hic agitur de colligente ligna in sabbatho, quem dominus precepit a populo lapidari, per quod ostensum fuit, quam graviter dominus puniat violatores diei dominice, cuius observantia prefigurata fuit in observatione sabbathi inquantum aliud preceptum fuit cerimoniale.
marg.| 4 Dixit quoque   dominus   . Hic agitur de habitu Iudeorum, quibus precipitur quod faciant sibi fimbrias per angulos palliorum, et ponant {1272} ibi vittas hyacinthinas, vitte vero hyacinthine sunt coloris celestis, Iudei vero figura fuerunt Christianorum nove legis, sicut dicitur 1. Cor. x.c. Omnia in figura contingebant illis. Per vittas igitur hyacinthinas in habitu Iudeorum significatum fuit, quod Christiani debent esse conversationis celestis. Phil. 3.d. Nostra autem conversatio in celis est, ideo subditur.
marg.| 6 Quas. Meditatio namque celestium recordari, facit divinorum mandatorum.
Numérotation du verset Nm. 15,Additio 1 
prol.| {1273} In capitu. 15. ubi dicitur in postilla : Et cum observatio sabbathi fuit statuta a princ. creationis mundi, etc. Observatio sabbathi non legitur fuisset statuta a prin. creationis mundi secundum hoc quod dicitur. Gn. 2.a. Benedixit Deus diei 7 et sanctificavit illum. Aliter intelligitur ad litteram prout in additione super Gn. 2. ostensum est. Nec est querenda occasio quare repetuntur hic aliqua legalia, quia hoc sepe contingit in lege Mosaica.
Numérotation du verset Nm. 15,Additio 2 
prol.| In eodem capitulo 15. ubi dicitur in postilla : Dixitque dominus. Hic agitur de distinctione filiorum Israel. Hoc preceptum defaciendo fimbrias in angulis palliorum, prout Hebrei exponunt, et rationabiliter ut videtur, non ordinatur ad distinctionem filiorum Israel ab aliis nationibus, quia iam de hoc habebant signum novissimum, scilicet circuncisionem que data fuit in signum, ut supra Gn. 17. Sed hoc preceptum ordinabatur ad hoc, ut cum vidissent illas fimbrias hyacinthinas recordarentur mandatorum Dei, sicut cum aliquis homo rogat amicum suum ut aliquid faciat pro amore suo, pro cuius memoria ligat sibi digitum cum aliquo filo, ut cum hoc viderit tradat memorie {1274} illud quod est sibi iniunctum, et hoc sonat plane littera cum dicitur : Quas cum viderint, recordentur omnium mandatorum Dei, et ideo non fit hic mentio in reddenda ratione huius precepti de hoc quod sit signum, sicut in circunci. etc.
Numérotation du verset Nm. 15,replica 
prol.| REPLICA correctorii contra Burgensem In capitulo 15. ubi postilla. vult quod observantia sabbathi sit ex institutione mundi. Burgen. se opponit per illud quod supra Gn. 2. se dicit addidisse correctorium, vide In eodem capitulo allegato, scilicet Gn. 2. In eodem capitulo cum postilla. diceret fimbrias esse inter Iudeos et gentes signum distinctivum. Burgens. dicit ipsum signum fore rememoratium, sed si Burgens. loquitur non exclusive stat simul utraque expositio. Si autem loquitur exclusive, ratio sua non cogit quia quamvis circuncisio esset signum distinctivum Iudeorum ab aliis nationibus, hoc tamen signum non erat patens oculis sicut signum fimbriarum, et ideo cum hoc stat, quod fimbrie sint signum rememorativum mandatorum omnium Dei specialiter circuncisionis, que non erat mandata simpliciter, sed ut sacramentalis, ut sit sensus littere : Qui cum viderint recordentur omnium mandatorum Dei, id est recordentur per hoc signum extrinsecum, quod sunt Deo reconciliati per occultam homines circuncisionem, et Deo desponsati per legis susceptionem.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Nm. 15), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 15/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=06&chapitre=06_15)

Notes :