Nicolaus de Lyra

Capitulum 16

Numérotation du verset Nm. 16,1 

Ecce autem Chore filius Isaar filii Caath filii Levi et Dathan atque Abiron1 filii Eliab Hon quoque filius Pheleph2
1 Abiron Rusch ] scrips. hic et ubique , Abiram Weber |
2 Pheleph Rusch ] Pheleth Weber |
de filiis Ruben.
Numérotation du verset Nm. 16,2 

surrexerunt contra Moysen aliique filiorum Israel ducenti quinquaginta viri proceres synagoge et qui tempore concilii per nomina vocabantur
Numérotation du verset Nm. 16,3 

cumque stetissent adversum Moysen et Aaron dixerunt sufficiat vobis quia omnis multitudo sanctorum est et in ipsis est Dominus cur elevamini super populum Domini
Numérotation du verset Nm. 16,4 

quod cum audisset Moyses cecidit pronus in faciem
Numérotation du verset Nm. 16,5 

locutusque est3 ad Chore et ad omnem multitudinem mane inquit notum faciet Dominus qui ad se pertineant et sanctos applicabit sibi et quos elegerit appropinquabunt ei
3 est Rusch] om. Weber
Numérotation du verset Nm. 16,6 

hoc igitur facite tollat unusquisque thuribulum suum4 tu Chore et omne concilium tuum
4 thuribulu suum Rusch ] thuribula sua Weber
Numérotation du verset Nm. 16,7 

et hausto cras igne ponite desuper thymiama coram Domino et quemcumque elegerit ipse erit sanctus multum erigimini filii Levi
Numérotation du verset Nm. 16,8 

dixitque rursum ad Chore audite filii Levi
Numérotation du verset Nm. 16,9 

num parum vobis est quod separavit vos Deus Israel ab omni populo et iunxit sibi ut serviretis ei in cultu tabernaculi et staretis coram frequentia populi et ministraretis ei
Numérotation du verset Nm. 16,10 

idcirco ad se fecit accedere te et omnes fratres tuos filios Levi ut vobis etiam sacerdotium vindicetis
Numérotation du verset Nm. 16,11 

et omnis globus tuus stet contra Dominum quid est enim Aaron ut murmuretis contra eum
Numérotation du verset Nm. 16,12 

Misit ergo Moyses ut vocaret Dathan et Abiron filios Eliab qui responderunt: non venimus.
Numérotation du verset Nm. 16,13 

numquid parum est tibi quod eduxisti nos de terra que lacte et melle manabat ut occideres in deserto nisi et dominatus fueris nostri
Numérotation du verset Nm. 16,14 

re vera induxisti nos in terram que fluit rivis lactis et mellis et dedisti nobis possessiones agrorum et vinearum an et oculos nostros vis eruere non venimus
Numérotation du verset Nm. 16,15 

Iratusque Moyses valde ait ad Dominum ne respicias sacrificia eorum tu scis quod nec5 asellum quidem umquam acceperim ab eis nec afflixerim quempiam eorum
5 nec Rusch ] ne Weber
Numérotation du verset Nm. 16,16 

dixitque ad Chore tu et omnis congregatio tua state seorsum coram Domino et Aaron die crastino separatim
Numérotation du verset Nm. 16,17 

tollite singuli thuribula vestra et ponite super ea incensum offerentes Domino ducenta quinquaginta thuribula Aaron quoque teneat thuribulum suum
Numérotation du verset Nm. 16,18 

quod cum fecissent stantibus Moysen et Aaron
Numérotation du verset Nm. 16,19 

et coadunassent6 adversum eos omnem multitudinem ad ostium tabernaculi apparuit cunctis gloria Domini
6 coadunassent Rusch ] coacervassent Weber
Numérotation du verset Nm. 16,20 

locutusque Dominus ad Moysen et Aaron ait
Numérotation du verset Nm. 16,21 

separamini de medio congregationis huius ut eos repente disperdam
Numérotation du verset Nm. 16,22 

qui ceciderunt proni in faciem atque dixerunt fortissime Deus spirituum universe carnis num uno peccante contra omnes tua ira deseviet
Numérotation du verset Nm. 16,23 

et ait Dominus ad Moysen
Numérotation du verset Nm. 16,24 

precipe universo populo ut separetur a tabernaculis Chore et Dathan et Abiron
Numérotation du verset Nm. 16,25 

surrexitque Moyses et abiit ad Dathan et Abiron et sequentibus eum senioribus Israel
Numérotation du verset Nm. 16,26 

dixit ad turbam: Recedite a tabernaculis hominum impiorum et nolite tangere que ad eos pertinent ne involvamini in peccatis eorum
Numérotation du verset Nm. 16,27 

cumque recessissent a tentoriis eorum per circuitum Dathan et Abiron egressi stabant in introitu papilionum suorum cum uxoribus et liberis omnique frequentia
Numérotation du verset Nm. 16,28 

et ait Moyses: in hoc scietis quod Dominus miserit me ut facerem universa que cernitis et non ex proprio ea corde protulerim
Numérotation du verset Nm. 16,29 

si consueta hominum morte interierint et visitaverit eos plaga qua et ceteri visitari solent non misit me Dominus
Numérotation du verset Nm. 16,30 

sin autem novam rem fecerit Dominus ut aperiens terra os suum deglutiat eos et omnia que ad illos pertinent descenderintque viventes in infernum
scietis quod blasphemaverunt7 Dominum
7 blasphamaverunt Rusch ] blasphamaverint Weber
Numérotation du verset Nm. 16,31 

confestim igitur ut cessavit loqui dirupta est terra sub pedibus eorum
Numérotation du verset Nm. 16,32 

et aperiens os suum devoravit illos cum tabernaculis suis et universa substantia
Numérotation du verset Nm. 16,33 

descenderuntque vivi in infernum
operti humo et perierunt de medio multitudinis
Numérotation du verset Nm. 16,34 

at vero omnis Israel qui stabat per gyrum fugit a clamore8 pereuntium dicens ne forte et nos terra deglutiat
8 a clamore Rusch ] ad clamorem Weber
Numérotation du verset Nm. 16,35 

sed et ignis egressus a Domino interfecit ducentos quinquaginta viros qui offerebant incensum
Numérotation du verset Nm. 16,36 

locutusque est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset Nm. 16,37 

precipe Eleazaro
filio Aaron sacerdotis ut tollat thuribula que iacent in incendio et ignem huc illucque dispergat quoniam sanctificata sunt
Numérotation du verset Nm. 16,38 

in mortibus peccatorum producatque ea in laminas et affigat altari eo quod oblatum sit in eis incensum Domino
et sanctificata sint ut cernant ea pro signo et in monimento9 filii Israel
9 in monimento Rusch ] monumento Weber
Numérotation du verset Nm. 16,39 

tulit ergo Eleazar sacerdos thuribula enea in quibus obtulerant hii quos incendium devoravit et produxit ea in laminas affigens altari
Numérotation du verset Nm. 16,40 

ut haberent postea filii Israel quibus commonerentur ne quis accedat alienigena et qui non est de semine Aaron ad offerendum incensum Domino
ne patiatur sicut passus est Chore et omnis multitudo10
10 multitudo Rusch ] congregatio Weber
eius loquente Domino ad Moysen
Numérotation du verset Nm. 16,41 

murmuravit autem omnis multitudo filiorum Israel sequenti die contra Moysen et Aaron dicens vos interfecistis populum Domini
Numérotation du verset Nm. 16,42 

cumque oriretur11 seditio et tumultus incresceret
11 oriretur] oreretur Weber
Numérotation du verset Nm. 16,43 

Moyses et Aaron fugerunt ad tabernaculum federis
quod postquam ingressi sunt operuit nubes et apparuit gloria Domini
Numérotation du verset Nm. 16,44 

dixitque Dominus ad Moysen:
Numérotation du verset Nm. 16,45 

Recedite de medio multitudinis huius12 etiam nunc delebo eos cumque iacerent in terra
12 multitudinis huius Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Nm. 16,46 

dixit
Moyses
ad Aaron: Tolle thuribulum
et hausto igne
de altari mitte incensum
desuper pergens cito ad populum ut roges pro eis
iam enim egressa est ira a Domino et plaga desevit
Numérotation du verset Nm. 16,47 

quod cum fecisset Aaron
et cucurrisset
ad mediam multitudinem quam iam vastabat incendium obtulit thymiama
Numérotation du verset Nm. 16,48 

et stans
inter mortuos
et13 viventes
13 et Rusch ] ac Weber
pro populo deprecatus est
et plaga
cessavit
Numérotation du verset Nm. 16,49 

fuerunt autem qui percussi sunt quatuordecim millia hominum et septingenti absque his qui perierant in seditione Chore
Numérotation du verset Nm. 16,50 

reversusque est Aaron ad Moysen ad ostium tabernaculi federis postquam quievit interitus

Capitulum 16

Numérotation du verset Nm. 16,ad litteram 
marg.| marg.| {1273} .1. Ecce autem Core, etc. Hic consequenter ponitur impedimentum itineris ex ambitione Core insurgens, ubi primo ponitur eius seditio pro sacerdotio. Secundo ipsius sacerdotii determinatio capitulo xvii. et tertio oneris impositio 28. Circa primum describitur seditio Core cum sibi adiunctis. Secundo totius multitudinis, ibi : Murmuravit autem omnis multitudo, Adhuc circa primum primo ponitur transgressio culpe. Secundo reprehensio iustitie, ibi : Quod cum audisset Moyses. Tertio inflictio pene, ibi : Locutusque est dominus. Circa primum secundum, quod Caath filius Levi habuit quatuor filios, Amram primogenitum, Isaac secundum, Ebron tertium, et Oziel quartum, ut dictum est supra 3. capitulo Moyses autem et Aaron, qui erant filii primogeniti, erant promoti in populo, quia Moyses erat dux populi, et Aaron summus sacerdos, et ideo videbatur ipsi Core, quod post ipsos debebat habere dignitatem in populo eo quod erat filius secundi filii Caath, et ideo quando vidit, quod Elisaphan, qui erat filius Oziel scilicet quarti filii Caath, suit factus princeps super filios Caath, tamen sub Eleazaro filio Aaron, ut habetur supra 3. capit. concepit indignationem, eo quod filius iunioris filii Caath erat positus super eum, et super alios Caathitas, et hoc per Moysen et Aaron, propter quod movit seditionem, ut per hoc Moyses perderet ducatum, et Aaron sacerdotium et ideo ut ad hoc posset pertingere, habuit consilium cum Dathan et Abiron, qui erant de tribu Ruben, suggerens eis, quod ipsi deberent habere principatum populi, {1274} eo quod essent de tribu Ruben, qui fuit primogenitus ipsius Iacob, ut sic iste Core haberet sacerdotium, et illi ducatum, poterant autem de facili adinvicem talia tractare, eo quod Caathite de quibus erat Core, et tribus Ruben, habebant tentoria propinqua in situ, quia isti et illi habebant tentoria ac meridionalem partem tabernaculi, ut patet ex supra dictis depositione castrorum, et quia isti erant potentes in duabus tribubus, aggregaverunt sibi magnam partem maiorum populi, ideo subditur : Aliique filii.
marg.| .2. Cumque   stetissent   . Volentes eos deiicere a suo honore.
marg.| .3. Dixerunt. scilicet quod sitis sicut alii, et non maiores.
marg.| .4. Quia id est electa ad Dei cultum, quia toti multitudini locutus est dominus in monte Sinai, ut habetur Ex. xx.
marg.| .5. Et in. Quia eius tabernaculum est in medio castrorum.
marg.| .6. Cur. quasi dicat hoc est ex vestra presumptione, non ex divina ordinatione.
marg.| .7. Quod. Hic consequenter ponitur culpe reprehensio, et primo quantum ad ambitionem sacerdotii, secundo quantum ad ambitionem ducatus populi,ibi : Misit ergo Moyses. Circa primum, ut Moyses ostenderet populo se in hac reprehensione moveri zelo iustitie, non vindicte, primo oravit dominum ut non irasceretur contra totum populum propter malitiam istorum. et hoc notatur cum dicitur.
marg.| .8. Cecidit   pronus   in faciem. Humilitando se coram Deo .
marg.| .9. Locutusque. Rationabiliter et caritative dicens.
marg.| .10. Mane inquit notum, etc. id est cras saliva ieiuna, tentabat enim utrum interim Core respiceret a sua temeritate.
marg.| .11. Et sanctos applicabit sibi id est ostendet quos vult fungi sacerdotio {1275} coram eo.
Numérotation du verset Nm. 16,ad litteram 
marg.| .1. Et quemcumque elegerit, ipse erit sanctus id est ad divina deputatus in officio sacerdotali.
marg.| .2. Multum erigimini. Quia non solum contra homines, sed etiam contra Deum.
marg.| .3. Num parum est vobis etc. quasi dicat non deberetis reputare parum, sed multum divina beneficia, que fecit vobis pre aliis.
marg.| .4. Ut vobis etiam   sacerdotium   vendicetis id est indebite usurpetis tanquam ingrati divinis beneficiis.
marg.| .5. Et omnis globus tuus stet contra dominum. A veritate enim se esse, vacuos professi sunt, qui multitudine se armaverunt.
marg.| .6. Qu id est   enim Aaron, ut murmuretis contra eum. quasi dicat non assumpsit sibi sacerdotium, sed dominus imposuit ei.
marg.| .7. Misit ergo. Hic ponitur reprehensio Moysis quantum ad ambitionem ducatus populi et primo vocavit Moyses istos ambitiosos coram aliis senibus, ut eos rationabiliter induceret ad desistendum.
marg.| .8. Qui responderunt, non veniemus. Ostendentes se a parte rebellare, propter quod consequenter procedunt ad convitia.
marg.| .9. Numquid parum est tibi scilicet quod feceris, hoc malum toti populo, quod malum exprimitur, cum subditur :
marg.| .10. Quod eduxisti nos de   terra scilicet Egypti.
marg.| .11. Que lacte et   melle manabat id est bonis omnibus abundabat : illam terram ultra debitum commendabat in vituperium Moysi, qui eos in de eduxerat.
marg.| .12. Ut occideres in deserto. ex defectu cibi et potus.
marg.| .13. Nisi et dominatus fueris nostri. unde imponebant ei, quod vellet {1276} eos redigere in servitutem, quod erat falsum.
marg.| .14. Revera induxisti nos in terram, etc. Hoc dicebant ironice ad designandum, quod Moyses per falsas promissiones decepisset populum promittendo eis terram lacte et melle fluentem.
marg.| .15. An et oculos nostros vis eruere ? Non venimus. quasi dicat non mandas nobis quicquam pro bono nostro, sed pro malo.
marg.| .16. Iratusque Moyses valde. Non pro iniuria sibi illata, sed quia talis iniuria invehebatur contra Deum, cuius erat nuntius.
marg.| .17. Ne respicias sacrificia eorum. Sicut non respexisti ad sacrificia Cain maligni, ut habetur Gn. 4.a.
marg.| .18. Tu scis quod nec   asellum etc. id est minimam rem. Cetera patent usqueibi :
marg.| .19. Et coaceruassent. Dicit Rabbi Salomon quod per totam noctem precedentem et partem diei Core, et sibi adherentes, discurrere per castra, dicentes populo quod movebantur pro utilitate communi : et hoc modo coacerbaverunt sibi multitudinem.
marg.| .20. Locutusque   dominus   . Hic consequenter ponitur inflictio pene, ubi primo ponitur comminatio Dei.
marg.| .21. Separamini de medio   congregationis   . quia sunt indigni societate vestra.
marg.| .22. Ut eos repente disperdam. Omnes simul.
marg.| .23. Qui ceciderunt proni in faciem. ad placandum Dei iram.
marg.| .24. Fortissime Deus spirituum id est qui cognoscis corda.
marg.| .25. Num uno peccante. quasi dicat non decet. Iudex enim mortalis, qui non cognoscit corda (quia homo videt tantum que patent) aliquando punit innocentes cum peccantibus, sed tu qui discernis videndo corda hominum non debes hoc facere. ideo subditur :
marg.| .26. Precipe universo populo. Et patet littera usqueibi :
prol.| {1277}
Numérotation du verset Nm. 16,ad litteram 
marg.| .1. Datham   et Abiron egressi   stabant etc. parati ad resistendum Moysi.
marg.| .2. Scietis, quod dominus miserit me etc. id est scietis quod de mandato Domini feci illud, pro quo isti seditionem moverunt, quia de mandato eius ducatum suscepi, et Aaron in sacerdotum ordinavi, et Elisapham principem super Caathitas constitui. sequitur :
marg.| .3. Descenderuntque   vivi etc. id est inferiores partes terre, in quibus dicitur esse infernus a doctoribus. Non tamen sic est intelligendum quod sint in pena inferni, ita quod non fuerunt mortui prius morte corporali, quia secundum quod dicitur ad Hbr. 9. Statuum est omnibus semel {1278} mori. ad solvendum debitum nature lapse, post hoc autem iudicium scilicet retributio premii vel pene.
marg.| .4.  Sed et ignis. virtute divina Dicit enimRabbi Salomon quod exivit de turibulis que tenebant.
marg.| .5. Locutusque   est dominus. Hic consequenter ponitur signum punitionis predicte ad repressionem aliorum in futurum a consimili temeritate, cum dicitur.
marg.| .6. Precipe Eleazaro etc. Hoc enim signum ponebatur ad reprimendum alios in futuro, ab usurpatione sacerdoti, et ideo hoc signum mandatur fieri per Eleazarum magis quam per Aaron, quia debebat succedere in sacerdotio.
prol.| {1279}
Numérotation du verset Nm. 16,ad litteram 
marg.| .1. Quoniam   sanctificata id est per mortem peccatorum quorum thuribula remanebunt, apparebit futuris, quod sanctitas debet esse in sacerdotibus, et hoc est quod subditur : Et sanctificata sint. Sequitur :
marg.| .2.  Affigens altari scilicet holocaustorum.
prol.| {1280} .3. Murmuravit. Hic consequenter ponitur transgressio multitudinis cum dicitur, Murmuravit autem. zelans pro Core, et sibi adiunctis.
marg.| .4. Vos   interfecistis   . per hoc innuentes quod erant morte digni. unde subditur :
marg.| .5.  Moyses, etc. ad protectionem Domini.
prol.| {1281}
Numérotation du verset Nm. 16,ad litteram 
marg.| .1. Operuit nu. Dicunt aliqui, quod non fuit illa nubes que prebebat ducatum populo, sed quedam partia nubes in qua dominus solitus erat loqui cum Moyse. Alii dicunt quod fuit ista que prebebat ducatum, sed ante hoc semper stabat in alto super tabernaculum, et tunc descendit operiens, et ambiens tabernaculum circumquaque, ut nullus posset accedere.
prol.| {1282} .2. Cumque iacerent in terra. ad placandum iram Dei contra populum excitatem.
marg.| .3. Dixitque   Moyses   ad Aaron. Tolle   thuribulum etc. Cognovit enim ex revelatione divina, quod per preces Aaron, et oblationes incensi, quiesceret plaga inchoata.
marg.| .4. Stans inter mortuos ac viventes. ut retineret processum vindicte.
Numérotation du verset Nm. 16,ad litteram 
marg.| marg.| {1283} .1. Reversusque est Aaron ad Moysen. adhuc pro populo orantem. {1284} Et in hoc dedit exemplum prolatis, quod non debent spiritualia subtrahere beneficia subditis propter iniuriam sibi illatam ab eis.
Numérotation du verset Nm. 16,moraliter 
marg.| marg.| {1273} .1. Ecce. Per Core Dathan et Abiron, qui aggregaverunt sibi multitudinem ad movendum seditionem, ut per hoc obtineret sacerdotii dignitatem, significantur illi qui inter seculares vel religiosos seminant contentiones vel discordias aggregantes sibi caudam magnam, ut obtineant multitudinem, quod consequi non poterant ratione, et hoc in principatibus et regnis quantum ad statum laicorum, in ecclesiis vero quantum ad statum clericorum, in religionibus vero quantum ad officia religionum, et sicut Core Dathan, et Abiron descenderunt ad infernum, sic et isti descendent cum ipsis nisi debito modo penituerint de peccatis.
prol.| {1274} Moraliter autem In eodem homine discordiam et scissuram faciunt motus irascibilis et concupiscibilis inordinati et habitus ex eis generati, nam ipsi trahunt et inclinant hominem ad malum, ratio vero et synderesis trahunt ad oppositum, et sic In eodem homine sit scissura, propter quod de talibus dicit Philoso. 8. EthicorumContendit ipsorum anima, et hoc quidem trahit huc, hoc autem illuc, quemadmodum discrepantia. Et concludit conclusionem utilem dicens. Igitur si sic miserum est malum esse, fugiendam malitiam in tonse, illi vero qui per negligentiam, reprimendi metus inordinatos irascibilis et concupiscibilis sunt causa dicti schismatis, digni sunt pene gehennalis.
Numérotation du verset Nm. 16,{1277} 
moraliter
marg.| .4. Sed et ignis, etc. Per istos usurpantes sibi sacerdotium, intelliguntur ambitiosi dignitatum et officiorum in religionibus et Ecclesiis : et isti puniri merentur pena ignis gehennalis.
marg.| .6. Precipe. Thuribula sunt instrumenta ad offerendum incensum quod pertinet ad sacerdotis officium. Igitur per thuribula ambitiosorum predictorum, qui sibi volebant usurpare sacerdotium, {1278} possunt intelligi verba salta, opera ficta, et occulta munera, per que ambitiosi querunt obtinere in ecclesia gradum indebitum sibi : que thuribula producuntur in laminas, quando manifeste detegitur et debite punitur ambitiosorum falsitas, et iste lamine figuntur in altari quando manifestatio et punitio dicte falsitatis rediguntur in Scriptura communi, ut sic sint aliis in signum ne querant indebite honoris statum.
Numérotation du verset Nm. 16,{1279} 
moraliter
marg.| .3. Murmuravit. Hec autem murmuratio contra Moysen et Aaron fuit valde iniusta, propter quod murmurantes puniti fuerunt incendio corporali, per quod significatur quod murmurantes iniuste contra bonos superiores puniantur nisi peniteant, {1280} igne gehennali : per hoc autem quod Aaron de precepto Moysi obtulit thymiama pro illis qui comburebantur, et sic cessavit incendium, significatur quod boni superiores subditis suis etiam ingratis et indignis exhibere debeant caritatis beneficium Mt. 5.g. Benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Nm. 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=06&chapitre=06_16)

Notes :