Nicolaus de Lyra

Capitulum 27

Numérotation du verset Nm. 27,1 

Accesserunt autem filie Salphaat filii Epher filii Galaad filii Machir filii Manasse qui fuit filius Ioseph quarum sunt nomina Maala et Noa et Egla et Melcha et Thersa
Numérotation du verset Nm. 27,2 

steteruntque coram Moysen et Eleazaro sacerdote et cunctis principibus populi ad ostium tabernaculi federis atque dixerunt
Numérotation du verset Nm. 27,3 

Pater noster mortuus est1 in deserto nec fuit in seditione que concitata est contra Dominum sub Chore sed in peccato suo mortuus est hic non habuit mares filios cur tollitur nomen illius2 de familia sua quia non habet filium3 date nobis possessionem inter cognatos patris nostri
1 est] + hic non habuit mares filios ΩS* |
2 illius] eius Ω M |
3 habet filium Rusch Weber ] habuit filium Cava Λ Σ B Amiatinus T ΦP Θ ΨF Ω M Cor3 (alii) Clementina , est ei filius Cor3 (hebr.) |
Numérotation du verset Nm. 27,4 

retulit4 Moyses causam earum ad iudicium Domini
4 retulit Rusch ] retulitque Weber
Numérotation du verset Nm. 27,5 

qui dixit ad eum:
Numérotation du verset Nm. 27,6 

Iustam rem postulant
filie
Salphaat
da eis possessionem inter cognatos patris sui et ei in hereditatem5
5 hereditatem ΩJ Rusch ] hereditate Cor3 (vel) Weber
succedant
Numérotation du verset Nm. 27,7 

ad filios autem Israel loqueris hec
Numérotation du verset Nm. 27,8 

homo cum mortuus fuerit absque filio
ad filiam
eius transibit hereditas
Numérotation du verset Nm. 27,9 

si filiam non habuerit, habebit successores fratres suos
Numérotation du verset Nm. 27,10 

quod si et fratres non fuerint, dabitis hereditatem fratribus patris eius
Numérotation du verset Nm. 27,11 

sin autem nec patruos habuerit, hereditas dabitur6 his qui ei proximi sunt
6 hereditas dabitur] inv. Weber
erit7 hoc quoque8 filiis Israel sanctum lege perpetua sicut precepit Dominus Moysi
7 erit] eritque Weber |
8 quoque] om. Weber |
Numérotation du verset Nm. 27,12 

dixit quoque Dominus ad Moysen ascende in montem
istum Abarim et contemplare inde terram quam daturus sum filiis Israel
Numérotation du verset Nm. 27,13 

cumque videris eam ibis et tu ad populum tuum sicut ivit frater tuus Aaron
Numérotation du verset Nm. 27,14 

quia offendistis me
in deserto Sin in contradictione multitudinis nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas he sunt aque Contradictionis in Cades deserti Sin
Numérotation du verset Nm. 27,15 

cui respondit Moyses:
Numérotation du verset Nm. 27,16 

Provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis hominem qui sit super multitudinem hanc
Numérotation du verset Nm. 27,17 

et possit exire et intrare ante eos et educere illos vel introducere ne sit populus Domini sicut oves absque pastore
Numérotation du verset Nm. 27,18 

Dixitque Dominus ad eum9 tolle Iosue filium Nun virum in quo est spiritus Dei10 et pone manum tuam super eum
9 ad eum] ad Moysen T Φ S* P* ΨBD Cor3 (hebr. aliter: AD MOYSEN) hebr. LXX |
10 Dei G C Π ΣT² T M Φ O ΘHAMG* S² P ΨBDM ΩS Rusch Ed1530 Clementina ] Domini ΛH, om. Cor3 (secundum Glosam et secundum Augustinum et plures antiquos non est hic DEI neque DOMINI) Ω M ΩJ Weber |
Numérotation du verset Nm. 27,19 

qui stabit coram Eleazaro sacerdote et omni multitudine
Numérotation du verset Nm. 27,20 

et dabis ei precepta cunctis videntibus
et partem glorie tue
ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israel
Numérotation du verset Nm. 27,21 

pro hoc si quid agendum erit Eleazar sacerdos consulet Dominum ad verbum eius egredietur et ingredietur ipse et omnes filii Israel cum eo et cetera multitudo
Numérotation du verset Nm. 27,22 

fecit Moyses ut preceperat Dominus cumque tulisset Iosue statuit eum coram Eleazaro sacerdote et omni frequentia populi
Numérotation du verset Nm. 27,23 

et impositis capiti eius manibus cuncta replicavit que mandaverat Dominus.

Capitulum 27

Numérotation du verset Nm. 27,ad litteram 
marg.| marg.| {1381} .1. Accesserunt   autem   filie. Hic agitur de divisione terre, inquantum pertinet ad mulieres. Et dividitur in duas partes in partem principalem et incident. secundaibi :
prol.| Ad filios autem Israel. Circa primum sciendum quod quia supra dixerat dominus. Istis scilicet numeratis, dividetur terra, et soli viri fuerunt numerati, ideo hic ostenditur in quo casu mulier debeat hereditare, videlicet quando pater eius non habet filium, et hoc est quod dicitur : Accesserunt autem filie Salphaad, etc. qui non habuit filium.
marg.| .2. Atque   dixerunt : Pater noster motuus est in deserto. Dicunt Hebrei, quod fuit ille qui lapidatus est, eo quod colligebat ligna in sabbatho, ut dictum est supra 15 capitulo
marg.| .3. Nec fuit in seditione. Hoc allegaverunt ne eis diceretur, quod privatus fuisset iure hereditatis ex illa seditione, ut dictum fuit 16. capit.
prol.| {1382} .4. Sed in peccato suo mortuus est. Quasi diceret peccatum suum nulli nocuit nisi sibi.
marg.| .5. Cur tollitur nomen illius. quasi diceret non est iustum.
marg.| .6. Retulitque Moyses causam earum ad iudicium. quia dictum fuerat sibi prius a Domino, quod terra dividetur numeratis qui erant tantum viri, et ideo noluit eis dare hereditatem absque aliqua determinatione Domini.
marg.| .7. Qui dixit ad eum, Iustam rem, etc. et sic determinavit pro ipsis.
marg.| .8. Ad filios autem Israel. Hic consequenter determinatur occasione filiarum Salphaad quis debeat hereditare etiam in aliis casibus, quando pater non habuit filios, quia si habet filiam, debet succedere : et si nec filiam habeat, frater suus debet hereditare, qui si nec fratrem habuerit, patruus suus debet succedere : et si nec patruum habuerit, alter de eius genere propinquior debet hereditare, et patet littera.
prol.| {1383}
Numérotation du verset Nm. 27,ad litteram 
marg.| .1. Eritque hoc filiis Israel sanctum id est firmum.
marg.| .2. Lege perpetua. Sicut enim imperator preter leges quas condidit progenerali ordinatione sui imperii, statuit aliquas speciales ex casibus emergentibus, sic etiam dominus preter leges quas dedit Moysi pro ordinatione populi in communi, aliquas etiam speciales dedit ex casi. emergentibus, sicut in casu proposito et in pluribus aliis.
marg.| .3. Dixit, etc. Hic consequenter describitur ordo populi ad ducem, et primo describitur huius ordinationis ratio. Secundo ipsa ordinatio, ibi : Dixit dominus. Ratio ordinandi de duce fuit mors Moysi imminens de propinquo, quod notatur cum dicitur.
prol.| {1384} .4. Ascende in montem istum Abarim, et contemplare   terram   . quasi dicat licet determinaverim te non ingredi illam, ut habitum est supra xx. c. tamen volo quod tu videas ad aliqualem tuam consolationem.
marg.| .5. Ibis et tu ad populum tuum, sicut init frater, etc. id est per talem modum moriendi ita quietum et pacificum, quia hoc desideraverat Moyses, ut dictum est supra in fine 10. ca.
marg.| .6. Quia offendistis me in deserto Sin, etc. Istuc additur, ne ab aliquibus crederetur quod Moyses alias offendisset dominum, et quod propter hoc fuisset privatus ingressu terre, et etiam ad considerandum severitatem divine iustitie, que amicum suum Moysen privavit ingressu terre desiderabilis sibi pro una offensa.
prol.| {1385}
Numérotation du verset Nm. 27,ad litteram 
marg.| .1. Cui respondit Moyses, provideat   dominus   Deus. In quo patet caritas Moysi, qui acceptans Dei voluntatem prose nihil petiit, sed statim ad procurandum bonum populi se convertit. .2.   Deus. quasi dicat quia tu nosti corda hominum que sunt ignota hominibus, nam tu solus potes ordinare deduce utili pro populo isto, ad quod requiritur homo bone ac perfecte voluntatis. unde subditur : .3.   Hominem   qui sit super   multitudinem   . In tendendo vigilanter ad bonum communitatis, magis volens prodesse quam pre esse. .4.   Et possit exire et intrare ante eos. ita quod non sit ultimus ad labores sed primus. .5.   Ne sit populus Domini, sicut etc. post mortem meam quia scribitur, Prv. 11.b. Ubi non est gubernator, populus corruet. .6.   Dixitque dominus   . Hic consequenter ponitur ducis provisio, cum dicitur : .7.   Tolle Iosue etc. persuadendo ei, quod {1386} ad voluntatem meam suscipiat onus populi. .8.   Virum in, etc. quasi dicat talis est sicut petisti. .9.   Et pone manum tuam super eum. ita quod te vivente instituatur in potestate, ut ne post mortem tuam aliqui vellent contradicere. .10.   Qui stabit coram, etc. ut omnes videant quod post te debeant ei obedire. .11.   Et dabis ei precepta scilicet ex parte mea. .12.   Cunctis videntibus. ad maiorem certitudinem sue institutionis. .13.   Et partem, etc. non quod gratia Moysi fuerit in aliquo diminuta, sed quia Iosue non accepit gratiam a Deo ad equalitatem Moysi. secundum quod dicitur Dt. ult. d. Et non surrexit ultra propheta in Israel sicut Moyses etc. unde subditur : Pro hoc, et cetera..14.   Eleazar   sacerdote etc. hoc autem non indigebat Moyses, ut alius consuleret dominum pro eo, quia ipse loquebatur cum Deo facie ad faciem, sicut homo loqui solet ad amicum suum, sicut habetur Exodi xxxiii. Cetera patent.
Numérotation du verset Nm. 27,moraliter 
marg.| marg.| {1381} .1. Accesserunt, etc. Per hoc autem quod istis mulieribus ex determinatione Domini data fuit hereditas inter viros generis sui, significatum fuit, quod in adeptione hereditatis eterne, nullam facit differentiam diversitas sexuum vel statuum, sed tantum meritorum. Gala. 3.d. Quicumque in Christo baptizati estis, Christum {1382} induistis, in quo non est Iudeus neque Grecus, non servus, neque liber, non masculus neque femina, omnes enim vos unum estis in Christo Iesu. Si autem vos unum estis in Christo Iesu. ergo semen Abrahe estis, secundum promissionem heredes. Unde et beata virgo Maria non solum super omnes viros, sed etiam super omnes angelos in celis creditur exaltata.
Numérotation du verset Nm. 27,{1383} 
moraliter
marg.| † Cumque videris eam etc. Per hoc autem, quod Moyses {1384} audito Domini verbo de sua morte, tunc non rogavit eum de prolongatione vite sue, sed quasi sui oblitus rogavit eum pro bono populi sibi subiecti, dicens.
Numérotation du verset Nm. 27,{1385} 
moraliter
marg.| .2. Provideat dominus Deus. Ostenditur quantum bonus princeps vel prelatus de bono populi sui sit solicitus, pro quo vitam suam debet exponere. Ioannis x.b. Bonus pastor animam suam {1386} dat pro ovibus suis. Et de rege Codro refert Valerius maximus, quod cum responsum haberet ab Apolline Delphico, quod si interficeretur ab adversariis, populus eius victoriam haberet, sin autem debellaretur, scienter et latenter se prebuit ab hostibus iugulandum, vl suum populum liberaret.
Numérotation du verset Nm. 27,ad litteram 
marg.| marg.| {1387} .1. Dixit   quoque   dominus. Hic consequenter describitur ordinatio totius populi ad Deum. et primo in illis in quibus astringebatur lege divina, secundo in his quibus astringebatur voluntate propria. tricesimo capitulo. Circa primum sciendum quod homo ordinatur ad Deum per oblationes et sacrificia et festa solemnia, in quibusdebet vacare divinis, inter que erant aliqua que fiebant pluries in anno de quibus primo agitur, secundo de illis que fiebant tantum semel in anno, ibi : Mense autem primo. Circa primum sciendum quod aliquod erat sacrificium quod fiebat omni die, scilicet iuge sacrificium, quod offerebatur quotidie mane et vespere, et de hoc primo agitur, cum subditur :
marg.| .2. Hec sunt, etc. Non propter varietatem coloris excludendam sed {1388} defectum membrorum, ut frequenter dictum est alibi. Ritum autem huius sacrificii et rationem, et alia que ad hoc pertinent, posuit Ex. xxix. versus finem capituli, ubi eadem sententia ponitur sicut hic, excepto quod hic additur.
marg.| .3. Quod obtulistis in, etc. quia hoc sacrificium primo oblatum est ibi in consecratione sacerdotum et dedicatione altaris holocaustorum, ut habetur Exodi xxix.
marg.| .4. Die autem sabbathi. Hic consequenter agitur de festivitate sabbathi, que reiterabatur qualibet hebdomada semel. Fiebat autem in memoriam beneficii creationis, ut habetur Ex. 20. ubi dictum fuit de modo observandi, sed hic agitur de ipso sabbatho quantum ad sacrificia in ipso offerenda, cum dicitur. Die autem sabbathi offeretis duos anniculos. Dicebatur autem agnus anniculus post octavam diem, quia ex tunc poterat offerri usque ad completionem anni.
Numérotation du verset Nm. 27,ad litteram 
marg.| marg.| {1389} .1. Immaculatos id est sine defectu membrorum.
marg.| .2. Et duas decimas. Accipitur autem hic decima pro decima parte ephi, de cuius quantitate dictum fuit Ex. 16. In fine.
marg.| .3. Oleo consperse. Quia in pistatione eius admiscebatur oleum.
marg.| .4. Per singula sabbatha. Per hoc designatur quod oblatio sabbathi si omitteretur, non poterat suppleri in alio sabbatho sequenti, ut dicit Rabbi Salomon.
marg.| .5. In holocaustum sempiternum. In hebreo habetur : [hébreu] [hébreu] al olath hatommid id est super holocaustum iuge, quia iuge sacrificium de quo dictum est, non pretermittebatur in sabbatho propter specialem oblationem sabbathi, sed eodem die fiebat sicut in aliis quia numquam dimittebatur pro quacumque oblatione alia vel solennitate, et ideo dicitur hic : Super holocaustum iuge id est ultra, quia illa sacrificia erant quedam superaddita iugi sacrificio, et etiam quia alia sacrificia fiebant post oblationem iugis sacrificii matutini.
marg.| .6. In Kalendis autem, etc. Hic consequenter agitur de festo neomenia quod reiterabatur quolibet mense scilicet in novilunio, quia Iudei. {1390} accipiunt menses secundum lunationes. Et dicitur neomenia a neos quod est novum, et mene defectus, et accipitur hic pro luna. Fiebat autem hec solennitas propter beneficium creationis, ideo fiebat in novilunio, quia mutatio in istis inferioribus magis apparet secundum innovationem lune quam temporibus aliis communiter. Que autem sacrificia debeant tunc offerri, ostenditur cum dicitur. Offeretis holocaustum Domino, vitulos de armento duos. Sequitur :
marg.| .7. Et tres decimas simile oleo consperse in sacrificio per singulos vitulos, etc. Dicunt aliqui quod vituli debebant esse trimi id est trium annorum, ideo cum quolibet offerebantur tres decime simila arietes bimi, et ideo cum quolibet offerebantur due decime simile, agni vero qui erant anniculi habebant unam decimam tantum. Et hoc est quod dicitur.
marg.| .8. Et decimam decime, etc. id est unam decimam ephi, que est decima pars cori.
marg.| .9. Libamenta autem. Oblationes de liquidis libamenta dicuntur.
marg.| .10. Media pars hin, etc. De quantitate huius mensure dictum fuit Ex. xxix.
marg.| .11. Hoc erit holocaustum per omnes Menses, etc. Quia non poterat {1391} pretermitti predictum sacrificium in princ. mensis sive lunationis, quod idem est apud Hebreos, et si pretermitteretur, non poterat suppleri in alio mense sicut dictum est de oblatione sabbathi.
Numérotation du verset Nm. 27,ad litteram 
marg.| .1. Hircus quoque offeretur. Hebrei dicunt pro expiatione, et in idem redit.
prol.| Notandum tamen quod occasione huius quod dicitur hic, Domino, et non dicitur in aliis hircis sequentibus, qui offerri iubentur pro peccato ut patet in textu, dicunt Hebrei quod habetur in Talmud, quod iste hircus qui offerebatur in neomenia erat pro expiatione ipsius Dei, eo quod minoravit lunam.
prol.| Ad cuius intellectum sciendum quod ex hoc quod dicitur Gn. 1.b. Fecit Deus duo luminaria magna, dicunt Hebrei, quod sol et luna in principio sue formationis fuerunt equales in lumine, sed quia luna voluit habere singularem gloriam, suggessit ipsi Deo ut minueret lumen solis, propter quod Deus motus contra lunam minoraverit lumen eius, tamen ad pacificandum lunam de diminutione sui luminis fecit stellas, et dedit ei in obsequium ad illuminandum noctem cum ea, et sic exponunt quod subditur ibidem : Luminare minus ut preesset nocti. Et stellas, et posuit eas, etc. verumtamen quia luna non fuit per hoc pacificata, dixit Deus offerte pro me expiationem, quia minoravi lunam. Ex quo patet Iudeorum cecitas, imo insania, qui credunt deum indiguisse expiatione, et peccasse. unde et Rabbi Salomon licet predictam expositionem non reprobet, tamen cum ipsa dat aliam expositionem dicens quod in oblatione huius hirci dicitur, Domino, ad designandum quod ille hircus oblatus pro peccatis expiabat illa peccata, quorum solus Deus erat conscius et simile iudicium habendum est de aliis sequentibus, propter quod non reperitur in eis, Domino. quia sufficit quod ponatur in principio.
marg.| .2. In holocaustum. In hebreo habetur [hébreu] al olath hatommid, super iuge holocaustum, quia illud non dimittitur propter {1392} ista que fiebant in neomenia, que erant quedam superaddita iugi sacrificio.
marg.| .3. Mense   autem   primo. Hic consequenter agitur de solennitatibus que fiebant semel in anno tantum. et primo de illis que fiebant in vere. Secundo de his que fiebant in autumno. xxix. capitu. In vere autem fiebant duo festa, scilicet pascha et pentecoste, primo ergo agitur de paschate cum dicitur : Mense autem primo scilicet in Martio. Verumtamen mensis Martius apud Hebreos aliquando concurrit cum Aprili nostro, quia computant menses per lunationes, annus autem solaris continet xii. lunationes et undecim dies, propter quod in tertio anno Iudei ultra duodecim lunationes cuiuslibet anni habent trigintatres dies, de quibus accipiunt triginta pro uno mense, et sic habent tredecim menses propter quod apud eos Februarius qui vocatur Adar, duplicatur, et tunc Martius eorum vocatur Nisan concurrit fere totaliter cum Aprili nostro.
marg.| .4. Quartadecima die mensis phase Domini erit etc. id est immolatio agni paschalis, de cuius immolatione et ritu dictum fuit Exodi duodecimo.
marg.| .5. Et quintadecima die solennitas. Que incipiebat a vespere precedentis diei in qua immolabatur agnus. Fiebat autem hec solennitas in memoriam beneficii eductionis filiorum Israel de Egypto, que fuit quintodecimo die primi mensis, ut habetur Ex. 12.
marg.| .6. Omne opus servile non facietis, etc. Dicit autem servile, quia illa que pertinebant ad cibum illius diei poterant preparari, prout habetur Exodi 12. capitulo Nihil operis facietis in eis, exceptis his que ad vescendum pertinent et loquitur de prima die solennitatis et septima, ut patet ibidem.
marg.| .7. Offeretisque in incensum holocaustum Domino. In censum non accipitur hic pro thymiamate, sed pro crematione holocausti, quod est sacrificium totaliter incensum ad honorem divinum, et ideo ly incensum, est hic adiectivum huius nominis substantivi holocaustum. Cetera, patent ex predictis usqueibi :
Numérotation du verset Nm. 27,ad litteram 
marg.| marg.| {1393} .1. Dies quoque septimus celeberrimus et sanctus, etc. Per hoc non est intelligendum quod esset celebrior primo sed diebus intermediis in quibus non solum erat licitum coquere cibaria, sed etiam facere aliqua alia opera, que non erant licita primo die et septimo.
marg.| .2. Dies etiam primitivorum. Hic consequenter agitur de solennitate pentecostes, cum dicitur : Dies etiam primitivorum. In paschate enim bene offerebantur primitiva de granis, sed in pentecoste offerebantur {1394} primitiva de novis frugibus scilicet duo panes de novo frumento.
marg.| .3. Expletis hebdomadibus. Quia a die crastina pasche numerabantur septem hebdomade plene ut dictum fuit Lv. 23. capitulo, que faciunt xlix. dies, et in quinquagesima die fiebat dicta solennitas in memoriam dationis legis, que fuit data in quinquagesima die a die exitus de Egypto exclusive, ut dictum fuit Ex. 19.
marg.| .4. Omne opus servile non facietis in ea. Exponatur sic ut prius.
marg.| .5. Preter holocaustum sempiternum id est iuge sacrificium, quod numquam pretermittebatur. Cetera patent ex dictis.
Numérotation du verset Nm. 27,moraliter 
marg.| marg.| {1387} .1. Dixit quoque dominus ad Moysen, etc. In hoc autem ca. et sequenti agitur desolennitatibus veteris legis scilicet sabbatho, {1388} neomenia, paschate, pentecoste, festo tubarum, et expiationis tabernaculorum, et cetus, quarum solennitatum expositiones mystice supra sunt posite, Levitic. 23. propter quod hic dimitto, qui enim vult eas videre, eo recurrere potest.
Numérotation du verset Nm. 27,Additio. 
prol.| {1393} In capitulo 28. ubi dicitur in postilla : Ritum autem huius sacrificii et rationem, etc. Ratio huius iugis sacrificii, quam postillator assignat super Ex. 19. est una tantum scilicet quod hoc iuge sacrificium figurabat eternitatem agni immaculati. Iesu Christi que quidem ratio licet est vera non tamen est litteralis sed figurativa. unde ratio litteralis videtur esse illa quam assignat sanctus Thom. prima secunde, q. 52. art. 4. In responsione ad x. argumentum, ubi dicitur quod per istud continuum festum iugis sacrificii representabatur perpetuitas divine beatitudinis. et hoc intelligendum est pertinere ad sensum litteralem. Hebrei enim qui litteram maxime sequuntur perpetuitatem divine beatitudinis concedunt sicut et nos. unde littera testatur Ex. 15 capitulo Dominus regnabit in eternum et ultra. quod precipue eternitatem divinam demonstrat secundum quam rationem liberalem huius iugis sacrificii proprie coniungitur ei ratio solennitatis sabbathi, qui celebrabatur in memoriam creationis rerum, que presupponit predictam eternitatem. Similiter et subiungitur festum neomenie, per quod celebrabatur memoria divine gubernationis, que presupponit creationem. Si autem ratio figuralis de hoc sacrificio queratur, sic per iuge sacrificium agni figuratur perpetuitas Christi prout ipse sanctus doctor ubi supra declarat. secundum quam rationem per sabbathum figuratur spiritualis requies nobis data per Christum, ut habetur Heb. 4. et per neomeniam figuratur illuminatio primitive {1394} ecclesie per Christum, que tria adinvicem sub ratione figurali correspondent. Attribuere autem rationem iugis sacrificii perpetuitati Christi, qui est agnus Dei. et consequenter sabbathi rationem creationi mundi, et rationem neomenie gubernationi, non videtur convenienter dictum. Potest etiam alteratio horum trium sacrificiorum scilicet sacrificii quotidiani et neomenie et sabbathi assignari sicut per ista tria sacrificia insinuetur divina excellentia, similiter evitetur idolatrie cultus quod pertinet ad rationem litteralem, ut Sanctus Thom. In prima secunde, q. 52. ar. 2. In corpore questionis unde per iuge sacrificium, quod vespere et mane continue fiebat protestabatur quod Deus cui offerebatur, est prima et principalis causa diurni motus solis, qui quidem motus maxime mane et vespere manifestatur. Per sacrificium neomenie vero protestabatur, quod Deus est causa prima et principalis motus proprii syderum, qui est ab occidente in orientem, qui quidem motus maxime manifestatur in novilunio, per quos quidem duos motus hec inferiora in generatione et corruptione reguntur. Unde August. 3. de trinitate. Corpora crassiora et inferiora per subtiliora et potiora quodam reguntur ordine. Unde per istas protestationes in huiusmodi sacrificiis intellectas, insinuabatur divina excellentia, et excludebantur errores idolatrarum, qui solem et lunam tanquam Deos colebant, iuxta illud Dt. 4. Ne forte elevatis oculis in celum, adores et colas ea. Per sabbathum etiam quod requiem signat, protestabatur divina immobilitas que cum sit immobilis, est causa predictorum motuum, et dat cuncta moveri. Correspondet autem{1395} huic sententie ordo predictorum adinvicem. Primo enim sabbathum ponitur, immobilitas enim divina prima et precipua causa est omnium motuum. Secundo loco ponitur iuge sacrificium, quia motus diurnus est primus omnium motuum. Tertio loco ponitur neomenia, quia motus proprius planetarum et syderum est efficax in generatione et corruptione omnium inferiorum, prout in primo de generatione patet, que omnia pertinent ad sensum litteralem ut dictum est In capitulo 28.
Numérotation du verset Nm. 27,replica 
prol.| REPLICA Correctorii contra Burgensem Burgensis vult magnificare fimbriam dicens postillatorem assignare rationem iugis sacrificii, Ex. xxix. Et addit quod non sit litteralis. et consequenter dicit cum sancto Tho. rationem litteralem, cui postil. non contradicit sed potius consonat {1396} in multis locis. Sed ut videtur Burgen. non bene vidit postillatorem in loco allegato, nam ibi non reddit, nec curat reddere. sicut nec esset ad propositum littere rationem litteralem iugis sacrificii assignare, sed distinguit de oleo pilo tuso et trito in molis. Nam quia primum pulchrius est, Deus voluit poni in iugi sacrificio, quod fuit precipuum et suavissimi odoris, unde manifestum est, quod non curavit postillator reddere rationem illius sacrificii, sed solum rationem olei pertinentis ad illud sacrificium quod dicebatur suavissimi odoris, non ratione litterali sed figurali, quia figurabat eternitatem agni Iesu Christi. Frustra igitur Burgens. laborat, notando postillatorem, In eo quod de suo scripto sumere non potuit, quia sic non scripsit.
prol.| {1395} Numeri



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Nm. 27), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=06&chapitre=06_27)

Notes :