Nicolaus de Lyra

Capitulum 28

Numérotation du verset Nm. 28,1 

Dixit quoque Dominus ad Moysen
Numérotation du verset Nm. 28,2 

precipe filiis Israel et dices ad eos oblationem meam et panes et incensum odoris suavissimi offerte
per tempora sua
Numérotation du verset Nm. 28,3 

hec sunt sacrificia que offerre debetis agnos anniculos inmaculatos duos cotidie in holocaustum sempiternum
Numérotation du verset Nm. 28,4 

unum offeretis mane
et alterum ad vesperam
Numérotation du verset Nm. 28,5 

decimam partem oephi simile que conspersa sit oleo purissimo et habeat quartam partem hin
Numérotation du verset Nm. 28,6 

holocaustum iuge est
quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi Domini
Numérotation du verset Nm. 28,7 

et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos in sanctuario Domini
Numérotation du verset Nm. 28,8 

alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam iuxta omnem ritum sacrificii matutini et libamentorum eius oblationem suavissimi odoris Domino
Numérotation du verset Nm. 28,9 

die autem sabbati
offeretis duos agnos anniculos
inmaculatos et duas decimas simile oleo consperse in sacrificio et liba
Numérotation du verset Nm. 28,10 

que rite funduntur per singula sabbata in holocausto sempiterno
Numérotation du verset Nm. 28,11 

in kalendis autem id est in mensuum exordiis offeretis holocaustum Domino vitulos de armento duos arietem unum
agnos anniculos septem immaculatos
Numérotation du verset Nm. 28,12 

et tres decimas simile oleo consperse in sacrificio per singulos vitulos
et duas decimas simile oleo consperse per singulos arietes
Numérotation du verset Nm. 28,13 

et decimam decime simile ex oleo in sacrificio per agnos singulos holocaustum suavissimi odoris atque incensi est Domino
Numérotation du verset Nm. 28,14 

libamenta autem vini que per singulas fundenda sunt victimas ista erunt media pars hin per vitulos singulos tertia per arietem quarta per agnum hoc erit holocaustum per omnes menses qui sibi anno vertente succedunt
Numérotation du verset Nm. 28,15 

hircus quoque offeretur Domino pro peccatis in holocaustum sempiternum cum libamentis suis
Numérotation du verset Nm. 28,16 

mense autem primo quartadecima die mensis phase Domini
erit
Numérotation du verset Nm. 28,17 

et quintadecima die sollemnitas azymorum1
1 azymorum] om. Weber
septem diebus
vescentur azymis
Numérotation du verset Nm. 28,18 

quarum dies prima venerabilis et sancta erit omne opus servile
non facietis in ea
Numérotation du verset Nm. 28,19 

offeretisque incensum holocaustum Domino vitulos de armento duos arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem
Numérotation du verset Nm. 28,20 

et sacrificia singulorum ex simila que conspersa sit oleo tres decimas per singulos vitulos et duas decimas per arietem
Numérotation du verset Nm. 28,21 

et decimam decime per agnos singulos id est per septem agnos
Numérotation du verset Nm. 28,22 

et hircum pro peccato unum ut expietur pro vobis
Numérotation du verset Nm. 28,23 

preter holocaustum matutinum quod semper offertis
Numérotation du verset Nm. 28,24 

ita facietis per singulos dies septem dierum in fomitem ignis et in odorem suavissimum Domino qui surget de holocausto et de libationibus singulorum
Numérotation du verset Nm. 28,25 

dies quoque septimus celeberrimus et sanctus erit vobis omne opus servile non facietis in eo
Numérotation du verset Nm. 28,26 

dies etiam primitivorum quando offertis novas fruges
Domino expletis ebdomadibus venerabilis et sancta erit omne opus servile non facietis in ea
Numérotation du verset Nm. 28,27 

offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulos de armento duos arietem unum et agnos anniculos inmaculatos septem
Numérotation du verset Nm. 28,28 

atque in sacrificiis eorum simile oleo consperse tres decimas per singulos vitulos per arietes duas
Numérotation du verset Nm. 28,29 

per agnos decimam decime qui simul sunt agni septem hircum quoque
Numérotation du verset Nm. 28,30 

qui mactatur pro expiatione preter holocaustum sempiternum et liba eius
Numérotation du verset Nm. 28,31 

immaculata offeretis omnia cum libationibus suis.

Capitulum 28

Numérotation du verset Nm. 28,ad litteram 
marg.| .1. Mensis   etiam   septimi. Hic consequenter agitur de festis, que celebrabantur tempore autumnali, scilicet in septembri, et ille mensis erat quasi totus festivus. Fiebant enim in illo quatuor festa : scilicet festum tubarum de quo primo agitur. secundo expiationis, ibi : Decima quoque die, tertio tabernaculorum, ibi : Quinta decima vero quarto cetus vel collecte ibi : Die octavo. Prima igitur die huius mensis erat festum tubarum, et hoc est quod dicitur.
marg.| .2. Dies clangoris est et tubarum. Fiebat enim hoc festum duplici de causa. Una erat in memoriam liberationis Isaac a morte, pro quo immolatus fuit aries, ut habetur Gn. 22. Et ideo illa die clangebant Iudei in cornibus pecorum, quia ille aries inter vepres herebat cornibus ut ibidem dicitur. Alia causa, quia, iste clangor erat quasi quedam denuntiatio solennitatum sequentium, ut se homines ad illas prepararent.
marg.| .3. Vitulum de armento unum. In memoriam vitule immolate ab Abraham, Gn. 15.
marg.| .4. Arietem. In memoriam arietis immolati pro Isaac.
prol.| {1396} .5. Agnos. Pro multitudine filiorum Israel, que septenario numero designatur.
marg.| .6. Preter holocaustum. Quod offerebatur in festo neomenie, quia non pretermittebatur propter istud sacrificium quod eadem die offerebatur. Neomenia enim mensis septimi et festum tubarum eadem die fiebant.
marg.| .7. Et holocaustum sempiternum id est iuge sacrificium quod similiter non pretermittebatur.
marg.| .8. Decima quoque. Hic consequenter agitur de festo expiationis quod fiebat in memoriam illius beneficii, quod dominus fuit placatus super fabricationem vituli, quod fuit decima die septembris.
marg.| .9. Et affligetis animas vestras. Pro expiatione dicti peccati. Cetera patent ex dictis usqueibi :
marg.| .10. Absque his que offerri pro delicto solent. Quia preter istum hircum pro peccato oblatum, offerebatur etiam vitulus, cuius sanguis inferebatur intra sanctum sanctorum, et alius hircus super quem sacerdos confitebatur peccata populi, et sic emittebatur in desertum, ut habetur Lv. 16.
marg.| .11. Holocaustum id est iuge sacrificium.
marg.| .12. Quintadecima. Hic consequenter agitur de festo tabernaculorum, {1397} quod agebatur xv. die mensis septimi, in memoriam illius beneficii quo Deus fecit habitare filios Israel longo tempore in deserto, que est terra sterilis, et tamen convenienter providit eis de necessariis non solum quo ad cibum, sed etiam quantum ad umbraculum nubis contra estum, et inde deduxit eos ad terram delectabilem et fructuosam, in cuius signum in hoc festo debebant habere fructus arboris pulcherrime, ut habetur Leut. 23 ubi de hac solennitate et aliis precedentibus dictum fuit, propter quod brevius hic transivi, maxime quia hic repetuntur iste solennitates ratione sacrificiorum, que fiebant in illis que non fuerunt alibi ad plenum explicata et ideo de sacrificii huius solennitate subditur :
Numérotation du verset Nm. 28,ad litteram 
marg.| .1. Offeretisque holocaustum. Dicunt Hebrei, quod offerebantur pro gentibus aliis, et ideo in universo offerebantur septuaginta vituli secundum numerum septuaginta gentium in septuaginta linguis distinctarum. Offerebantur autem prima die quattuordecim vituli, et secunda die 13. et sic diminuendo semper unum usque ad ultimum diem inclusive ut patet in littera, per quod de signabatur, ut dicunt quod dominium gentium esset diminuendum, et terminandum sub rege Messia, cuius dominio erant subdende omnes gentes, quod ipsi expectant futurum sicut et Messiam suum, quod tamen in Christo secundum veritatem est impletum, secundum quod dicitur Mt. ult. d. Data est mihi omnes potestas etc. auctoritative quantum ad omnes, executive quantum ad catholicos principes quorum colla in multis partibus orbis iugo Christi sunt subdita, et finaliter, omnes gentes ei subdentur.
prol.| {1398} .2. Agnos anniculos. Dicunt Hebrei, quod offerebantur pro populo Israel qui in Scriptura aliquando vocatur agnus, et erant in universo 18. agni, ut a populo Israel excluderentur xcviii. maledictionibus posite in lege contra transgressores. Cetera hucusque patent ex predictis.
marg.| .3. Die octavo qui est celeberrimus. Hic agitur de festo cetus vel collecte, quod celebrabatur immediate post festum tabernaculorum, ut patet in littera cum dicitur. Die octavo, qui est celeberrimus. In hebreo habetur : Qui est retentio, quia illa die retinebatur populus, qui venerat ad festum tabernaculorum nec licitum erat eis illa die recedere, tum ratione festi, tum quia illa die colligebatur pecunia a populo pro sacrificiis et necessariis tabernaculi et templi, pro tempore quo fuit templum.
marg.| .4. Vitulum unum, arietem etc. Non enim fiebant tot sacrificia in hac die sicut in precedentibus tum quia illa die colligebatur pecunia pro sacrificiis totius anni que fiebant de sumptibus populi, et sic quodammodo reputabantur sacrificia illius diei, tum quia illi qui erant de longe nec poterant frequenter ad templum venire, sacrificia et oblationes que per annum voverant, ista die solvebant. Ideo subditur :
marg.| .5. Hec offeretis Domino in solennitatibus vestris. Et loquitur de sacrificiis oblatis in omnibus solennitatibus predictis.
marg.| .6. Preter vota et oblationes spontaneas. Que offerebantur maxime die ista dictum est. Ratio autem quare de animalibus predictis scilicet vitulis, arietibus, et hircis plus quam de aliis speciebus animalium fiebant sacrificia, posita fuit in principio Leviticia et Genesis 15b. Cetera patent ex predictis.
a Lv. 1.
b Gn. 15.
Numérotation du verset Nm. 28,Additio 1 
prol.| {1399} In capitulo xxix. ubi dicitur in postilla : Decima quoque. Hic consequenter agitur de festo expiationis. In hac die scilicet decima mensis septimi creditur fuisse annuntiata Zacharie sacerdoti conceptio precursoris Christi, de qua Lc. 1. agitur, ut ibidem in $additione favente Domino videbitur. Unde celeberrima dies erat, in qua etiam affligere debebant animas ad proclamandam misericordiam divinam, ut de remissione peccatorum vera et universali, deus dignaretur humano generi providere.
Numérotation du verset Nm. 28,Additio 2 
prol.| In eodem capitulo xxix. ubi dicitur in postilla : Die octavo. Hic agitur de festo cetus. Istud festum cetus seu collecte non fiebat in memoria alicuius {1400} beneficii seu miraculi preteriti, ut patet per omnes doctores tam catholicos quam Hebreos. Similiter nec fiebat ad colligendum pecuniam pro sacrificiis prout in postilla, sed erat tantum figurativum futurorum, scilicet congregationis fidelium in presenti ecclesia seu in regno celorum. prout large fuit deductum supra in $additione supra Lv. 24. Et ideo subiungebatur ceteris festis veteris testamenti tanquam ultimum et finis eorum.
Numérotation du verset Nm. 28,replica 
prol.| Replica Correctorii In capitulo xxix. Burgen. qui sepe promittit littere insistere, certe a littera multum videtur recedere, ponens festum expiationis pertinere ad annuntiationem conceptionis Io. Baptiste, et festum collecte non habere sensum litteralem de re preterita, sed solum figurativam de re futura, cuius correctorium vide Lv. 23.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Nm. 28), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=06&chapitre=06_28)

Notes :