Nicolaus de Lyra

Capitulum 7

Numérotation du verset Nm. 7,1 

Factum est autem in die qua complevit
Moyses
tabernaculum
et erexit illud
unxitque
et sanctificavit
cum omnibus vasis suis
altare similiter et vasa eius
Numérotation du verset Nm. 7,2 

obtulerunt principes Israel
et capita familiarum
qui erant per singulas tribus prefecti eorum qui numerati fuerant
Numérotation du verset Nm. 7,3 

munera coram Domino sex plaustra tecta
cum duodecim bobus unum plaustrum
obtulere duo duces et unum bovem
singuli obtuleruntque ea in conspectu tabernaculi
Numérotation du verset Nm. 7,4 

ait autem Dominus ad Moysen
Numérotation du verset Nm. 7,5 

suscipe ab eis ut serviant in ministerio tabernaculi et tradas ea Levitis iuxta ordinem ministerii sui
Numérotation du verset Nm. 7,6 

itaque cum suscepisset Moyses plaustra et boves tradidit eos Levitis
Numérotation du verset Nm. 7,7 

duo plaustra et quatuor boves dedit filiis Gerson iuxta id quod habebant necessarium
Numérotation du verset Nm. 7,8 

quatuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari secundum officia et cultum suum sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis
Numérotation du verset Nm. 7,9 

filiis autem Caath non dedit plaustra et boves quia in sanctuario serviunt et onera propriis portant humeris
Numérotation du verset Nm. 7,10 

igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris
die qua unctum est oblationem suam ante altare
Numérotation du verset Nm. 7,11 

dixitque Dominus ad Moysen singuli duces
per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris
Numérotation du verset Nm. 7,12 

primo autem1 die obtulit oblationem suam Naasson filius Aminadab de tribu Iuda
1 autem Rusch] om. Weber
Numérotation du verset Nm. 7,13 

fueruntque in ea acetabulum
argenteum pondo centum triginta siclorum
phiala argentea habens septuaginta siclos iuxta pondus sanctuarii
utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Numérotation du verset Nm. 7,14 

mortariolum
ex decem
siclis aureis plenum incenso
Numérotation du verset Nm. 7,15 

bovem de armento2 et arietem et agnum anniculum in holocaustum
2 de armento Amiatinus Cava Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset Nm. 7,16 

hircumque pro peccato
Numérotation du verset Nm. 7,17 

et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque
hec est oblatio Naasson filii Aminadab
Numérotation du verset Nm. 7,18 

secundo die obtulit Nathanael filius Suar dux de tribu Isachar
Numérotation du verset Nm. 7,19 

acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos phialam argenteam habentem septuaginta siclos iuxta pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Numérotation du verset Nm. 7,20 

mortariolum aureum habens decem siclos plenum incenso
Numérotation du verset Nm. 7,21 

bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Numérotation du verset Nm. 7,22 

hircumque pro peccato
Numérotation du verset Nm. 7,23 

et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque hec fuit oblatio Nathanael filii Suar
Numérotation du verset Nm. 7,24 

tertio die princeps filiorum Zabulon Eliab filius Helon
Numérotation du verset Nm. 7,25 

obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Numérotation du verset Nm. 7,26 

mortariolum aureum appendens decem siclos plenum incenso
Numérotation du verset Nm. 7,27 

bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Numérotation du verset Nm. 7,28 

hircumque pro peccato
Numérotation du verset Nm. 7,29 

et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque hec est oblatio Eliab filii Helon
Numérotation du verset Nm. 7,30 

die quarto princeps filiorum Ruben Elisur filius Sedeur.
Numérotation du verset Nm. 7,31 

Obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Numérotation du verset Nm. 7,32 

mortariolum aureum appendens decem siclos plenum incenso
Numérotation du verset Nm. 7,33 

bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Numérotation du verset Nm. 7,34 

hircumque pro peccato
Numérotation du verset Nm. 7,35 

et in hostias
pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque. Hec fuit oblatio Elisur filii Sedeur.
Numérotation du verset Nm. 7,36 

Die quinto princeps filiorum Simeon Salamiel filius Surisaddai
Numérotation du verset Nm. 7,37 

obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Numérotation du verset Nm. 7,38 

mortariolum aureum appendens decem siclos plenum incenso
Numérotation du verset Nm. 7,39 

bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Numérotation du verset Nm. 7,40 

hircumque pro peccato
Numérotation du verset Nm. 7,41 

et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque hec fuit oblatio Salamiel filii Surisaddai
Numérotation du verset Nm. 7,42 

die sexto princeps filiorum Gad Elisaphat3
3 elisaphat Rusch ] eliasaph Weber
filius Duel
Numérotation du verset Nm. 7,43 

obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Numérotation du verset Nm. 7,44 

mortariolum aureum appendens siclos decem plenum incenso
Numérotation du verset Nm. 7,45 

bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Numérotation du verset Nm. 7,46 

hircumque pro peccato
Numérotation du verset Nm. 7,47 

et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque hec fuit oblatio Eliasaph filii Duel
Numérotation du verset Nm. 7,48 

die septimo princeps filiorum Ephraim Elisama filius Ammiud
Numérotation du verset Nm. 7,49 

obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Numérotation du verset Nm. 7,50 

mortariolum aureum appendens decem siclos plenum incenso
Numérotation du verset Nm. 7,51 

bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Numérotation du verset Nm. 7,52 

hircumque pro peccato
Numérotation du verset Nm. 7,53 

et in hostias pacificas boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque hec fuit oblatio Elisama filii Ammiud
Numérotation du verset Nm. 7,54 

die octavo princeps filiorum Manasse Gamaliel filius Phadassur
Numérotation du verset Nm. 7,55 

obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Numérotation du verset Nm. 7,56 

mortariolum aureum appendens decem siclos plenum incenso
Numérotation du verset Nm. 7,57 

bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Numérotation du verset Nm. 7,58 

hircumque pro peccato
Numérotation du verset Nm. 7,59 

et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque hec fuit oblatio Gamaliel filii Phadassur
Numérotation du verset Nm. 7,60 

die nono princeps filiorum Beniamin Abidan filius Gedeonis
Numérotation du verset Nm. 7,61 

obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Numérotation du verset Nm. 7,62 

mortariolum aureum appendens decem siclos plenum incenso
Numérotation du verset Nm. 7,63 

bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Numérotation du verset Nm. 7,64 

hircumque pro peccato
Numérotation du verset Nm. 7,65 

et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque hec fuit oblatio Abidan filii Gedeonis
Numérotation du verset Nm. 7,66 

die decimo princeps filiorum Dan Ahiezer filius Amisaddai
Numérotation du verset Nm. 7,67 

obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Numérotation du verset Nm. 7,68 

mortariolum aureum appendens decem siclos plenum incenso
Numérotation du verset Nm. 7,69 

bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Numérotation du verset Nm. 7,70 

hircumque pro peccato
Numérotation du verset Nm. 7,71 

et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque hec fuit oblatio Ahiezer filii Amisaddai
Numérotation du verset Nm. 7,72 

die undecimo princeps filiorum Aser Phagaiel filius Ochran
Numérotation du verset Nm. 7,73 

obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Numérotation du verset Nm. 7,74 

mortariolum aureum appendens decem siclos plenum incenso
Numérotation du verset Nm. 7,75 

bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Numérotation du verset Nm. 7,76 

hircumque pro peccato
Numérotation du verset Nm. 7,77 

et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque hec fuit oblatio Phagaiel filii Ochran
Numérotation du verset Nm. 7,78 

die duodecimo princeps filiorum Neptalim Achira
filius Henan
Numérotation du verset Nm. 7,79 

obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Numérotation du verset Nm. 7,80 

mortariolum aureum appendens decem siclos plenum incenso
Numérotation du verset Nm. 7,81 

bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Numérotation du verset Nm. 7,82 

hircumque pro peccato
Numérotation du verset Nm. 7,83 

et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque hec fuit oblatio Achira filii Henan
Numérotation du verset Nm. 7,84 

hec in dedicatione altaris oblata sunt a principibus Israel in die qua consecratum est acetabula argentea duodecim phiale argentee duodecim mortariola aurea duodecim
Numérotation du verset Nm. 7,85 

ita ut centum triginta argenti siclos haberet unum acetabulum et septuaginta siclos una phiala id est in commune vasorum omnium ex argento sicli duo millia quadringenti pondere sanctuarii
Numérotation du verset Nm. 7,86 

mortariola aurea duodecim plena incenso denos siclos appendentia pondere sanctuarii id est simul auri sicli centum viginti
Numérotation du verset Nm. 7,87 

boves de armento in holocaustum duodecim arietes duodecim agni anniculi duodecim
et libamenta eorum hirci duodecim pro peccato
Numérotation du verset Nm. 7,88 

hostie pacificorum boves viginti quatuor
arietes sexaginta hirci sexaginta agni anniculi sexaginta
hec oblata sunt in dedicatione altaris quando unctum est
Numérotation du verset Nm. 7,89 

cumque ingrederetur Moyses
tabernaculum federis
ut consuleret oraculum audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio
quod erat super arcam testimonii inter duos cherubin
unde et loquebatur ei.

Capitulum 7

Numérotation du verset Nm. 7,ad litteram 
marg.| marg.| {1203} .1. Factum est autem. Descripta ordinatione quantum ad communem populum, hic consequenter describitur ordinatio presidentium. Et describitur primo devotio principium secundo pontificis officium, capitulo 8. Primum ostenditur dupliciter. Primum in oblatione partim combusta, secundum in oblatione singulariter facta, ibi : Igitur obtulerunt.
prol.| Circa primum dicitur sic.
marg.| .2. Factum est, etc. In  die qua   complevit Moyses   . Occasione huius littere dubium est inter doctores de ordine istius historie, patet tamen quod ille oblationes facte fuerunt ante numerationes populi supra positas, licet posterius sint descripte, quia iste oblationes facte fuerunt in die erectionis tabernaculi, que facta fuit anno secundo egressionis de Egypto, mense primo, prima die mensis, ut habetur Exodi capitulo ulti. Numerationes {1204} autem predicte facte sunt eodem anno mense secundo, prima die mensis, ut habetur in principio huius libri. Dicunt igitur aliqui, quod prima die anni secundi, in qua erectum est tabernaculum, incepit consecratio altaris et sacerdotum, et duravit per septem dies. Octava autem die inceperunt principes offerre, et duravit oblatio duodecim diebus. Sed hoc videtur contrariari textui, qui dicit, quod in die erectionis tabernaculi obtulerunt, que quidem erectio iam precesserat septem diebus Ideo alii dicunt quod a die erectionis tabernaculi incepit dicta oblatio, et concurrebant cum consecratione sacerdotum septem diebus. Sed tunc occurrit difficultas, quia septem diebus consecrationis sacerdotum, solus Moyses faciebat sacerdotale officium, quia sacerdotes non poterant offerre licite, donec eorum consecratio esset completa. In illis autem septem diebus fiebant plura circa sacerdotes et sacrificia pro eis, ut habetur Exodi xxix. et Lv. 8. Similiter in oblatione cuiuslibet principis fiebant plures oblationes et sacrificabantur animalia xxi. ut patet in textu, et non videtur probabile, quod solum
prol.| {1205} Moyses posset tot agere una die, maxime continuando septem diebus. Ideo dicit Rabbi Salomon quod duplex fuit erectio tabernaculi. Una quotidiana, que erigebatur mane et deponebatur vespere, alia stabilis, que permanebat usque ad motionem castrorum. Dicit ergo quod prima erectio facta fuit septem diebus ultimis anni primi egressionis de Egypto, et in illis facta fuit consecratio sacerdotum et altaris, in quibus solus Moyses fecit sacerdotale officium. Octavo autem die que fuit prima dies anni secundi, facta est prima erectio stabilis ipsius tabernaculi, et ex tunc continuata, et illa die sacerdotes ceperunt ministrare, et officium suum exercere simul cum Moyse, et eadem die incepit oblatio principum, et sic eadem dies fuit dies erectionis tabernaculi, loquendo de erectione stabili, et consecrationis sacerdotum quantum ad perfectionem eius, quia tunc et non ante potuerunt ministrare, et oblationis principum quantum ad eius inchoationem, quia non poterat fieri una die illa oblatio, que fiebat successive duodecim diebus, qua complevit Moyses tabernaculum. Licet enim Beseleel et alii artifices compleverint opus exequendo, Moyses tamen eos docebat et dirigebat ad faciendum opus secundum exemplar quod in monte viderat, et ideo ei attribuitur completio tabernaculi, sicut architecto.
Numérotation du verset Nm. 7,ad litteram 
marg.| .1. Obtuleruntque princeps Israel et capita familiarum, etc. In oblatione ad opus tabernaculi fuerunt ultimi, ut habetur Exodi 35. Et ideo in dedicatione altaris tabernaculi festinaverunt et fuerunt primi.
prol.| {1206} .2. Obtuleruntque ea id est plaustra.
marg.| .3. In conspectu tabernaculi. Moyses enim noluit recipere, donec super hoc sciret voluntatem Domini. Ideo subditur :
marg.| .4. Ait autem dominus ad Moysen, suscipe ab eis ut serviant. Et tunc suscepit, et Levitis distribuit.
marg.| .5. Iuxta id quod habebant necessarium quatuor, etc. Gersonite enim portabant mollia, ut dictum est supra 4. capi. Et ideo eis sufficiebant duo plaustra. Merarite autem portabant dura, que erant magis ponderosa, ideo data sunt eis quatuor plaustra. Caathiti autem non dedit plaustra, cuius ratio redditur, cum dicitur.
marg.| .6. Quia in sanctuario serviunt, et onera propriis portant hume. Et ideo portabant ea que erant intra tabernaculum, que erant sanctiora in humeris suis.
marg.| .7. Igitur obtulerunt duces. Hic consequenter describitur oblatio principum singulariter et successive facta, cum dicitur : Obtulerunt duces. Sequitur,
marg.| .8. Ante altare. Volebant enim simul offerre que sequuntur, sed Moyses noluit donec super hoc sciret voluntatem Domini, ideo subditur :
marg.| .9. Dixitque dominus ad Moysen, Singuli, etc. Voluit enim dominus, quod offerrent, non secundum ordinem nativitatis duodecim capitum tribuum Israel, sed secundum ordinem vexillorum, et motionis castrorum, qui supra positus est 2. capitu. ideo subditur :
prol.| {1207}
Numérotation du verset Nm. 7,ad litteram 
marg.| .1. Primo die   obtulit etc. Istam autem primitatem in vexillis, et motionem castrorum, ac etiam dignitatem regiam meruit tribus Iuda, quia primo secuta est Moysen per mare rubrum, ut dictum fuit Ex. 14.
marg.| .2. Acetabulum   argenteum   . In hebreo habetur : Scutella argentea. Erat enim instrumentum ubi probabatur incensum et similia, utrum essent accepta et apta ad offerendum. .3.   Phiala argentea, etc. In hebreo habetur [hébreu] mizrach. Bacinus argenteus, in quo probabantur liquida.
marg.| .4. Mortariolum ex decem, etc. Dicunt aliqui quod ibi terebatur incensum. Sed hoc non videtur probabiliter dictum, tum quia de tam parva quantitate auri non posset tale instrumentum fieri, tum quia non est verisimile, quod instrumentum ubi terebatur incensum, esset pretiosioris materie quam illa vasa in quibus probabantur offerenda. unde et in hebreo habetur [hébreu] Caph. Cochlear ex decem siclis aureis. etc. cum quo ponebatur incensum vel thymiama in thuribulo ad concremandum {1208} coram Deo in altari incensi. .5.   Bovem   de   armento   . In memoriam ipsius Ioseph qui vocabatur primogenitus taurus, Dt. 23.
marg.| .6. Et   arietem   . In memoriam Isaac, pro quo fuit aries immolatus. Gn. 22.
marg.| .7. Et agnum anniculum. In memoriam agni paschalis.
marg.| .8. Hircumque pro peccato. ad expiandum peccatum venditionis Ioseph in qua fuit hedus occisus, Gn. 37. Vel quia est animal fetidum, ideo offerebatur pro peccato, quod fetet coram Domino.
marg.| .9. Boves duos. ad designandum duas tabulas testimonii.
marg.| .10. Arietes quinque. ad designandum quinque precepta in una tabula scripta. 1. Hircos quinque ad designandum alia quinque precepta scripta in alia tabula, et hoc secundum opinionem Hebreorum, qui dicunt precepta quinque scripta fuisse in qualibet tabula, ut dictum fuit Ex. 32.
marg.| .11. Agnos anniculos quinque. ad denotandum quinque libros legis Eodem modo exponende sunt oblationes undecim principum sequentium. Et sic patet littera usque versus fine In capituli, ubi dicitur.
prol.| {1209}
Numérotation du verset Nm. 7,ad litteram 
marg.| .1. In die, etc. Non quod ille oblationes omnes facte sint illa die, sed quia tunc inceperant fieri.
prol.| {1211}
Numérotation du verset Nm. 7,ad litteram 
marg.| .1. Cumque, etc. Dicit Rabbi Salomon quod statim in ingressu tabernaculi audiebat vocem Domini, quasi egredientem de propitiatorio, quod erat {1212} intra sanctum sanctorum in posteriori parte tabernaculi, et licet vox illa esset fortis et magna, secundum quot dicitur Ps. 28.b. Vox Domini in virtute, vox Domini in magnificentia, tamen non audiebatur extra tabernaculum.
Numérotation du verset Nm. 7,moraliter 
marg.| marg.| {1203} .1. Factum est autem. Hic agitur de oblatione principum in erectione tabernaculi, que fuit duplex, una pro deportatione tabernaculi et utensilium eius, et in hac oblatione duo principes simul combinati obtulerunt unum plaustrum, et quilibet unum bovem. Per duodecim principes figurati fuerunt duodecim apostoli, et eorum successores, qui sunt episcopi, ut dicitur dist. 21. In novo testamento per combinationem principum gemina caritas, scilicet Dei et proximi figuratur, que pre ceteris debet in episcopis vigere : nam pro suo grege tenentur vitam exponere. Io. 10.b. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis, quod est actus maximus caritatis. Io. 15.b. Maiorem hac dilectionem nemo habet quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Et per hanc dilectionem offerunt plaustrum, i. supportationem subditorum, quorum sunt currus, et aurige, sicut dicitur 4Rg. 2.b. de Helia : Pater mi, currus Israel et auriga. Per bovem vero qui est animal aptum ad agriculturam, sicut dicitur Prv. 14.a. ubi vero plurime sunt segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis, significatur quod prelati tenentur in agro dominico exerceri, scilicet extirpando vitia, et nutriendo virtutes.
prol.| Alia vero fuit oblatio principum pro vasis et hostiis in obsequio {1204} tabernaculi. Licet autem singuli principes singulis dieb. obtulerint per ordinem, ut habetur in textu, tamen uniformis fuit omnium oblatio. Quantum autem ad vasa, quilibet obtulit acetabulum unum, quod est instrumentum ad probandum arida si essent pro oblationibus apta scilicet similam, thus, etc. Et phialam unam, scilicet ad probandum liquida, ut vinum et oleum. Per hoc autem significatur quod prelati debent opera sua vite active, que significantur per arida, et vite contemplative, que signantur per liquida, diligenter examinari, ne sit ibi commistio appetitus laudis humane, vel aliquid aliud per quod inepta reddantur in conspectu Dei, et mortariolum ad terendum species ex quibus fiebant thymiamata et unguenta, per quod significatur quod in prelatis ecclesie debent motus carnales conteri exemplo B. Pauli dic. 1. Cor. 9.d. Castigo corpus meum, et in servitutem redigo, ne forte eum aliis predicaverim ipse reprobus efficiar. Quantum autem ad sacrificia quilibet princeps obtulit hostiam pro peccato, et hostiam pacificam pro gratiarum actione, et holocaustum incensum super altare : per que significatur quod prelati quantumcumque sancti, debent se peccatores reputare, et pro beneficiis a Deo sibi collatis gratias agere, et zelo fidei pre ceteris fervere.
Numérotation du verset Nm. 7,{1211} 
Additio 1
prol.| In capitulo vii. ubi dicitur in postilla : Primo die obtulit. Quod autem tribus Iuda primo secuta est Moysen per mare rubrum est incertum, cum non habeat fundamentum in littera, et ideo non est attribuenda ipsius primitas huic rationi, sed videtur sufficere ad hoc prophetia Iacob, qui supra Gn. xlix. prenosticans facta filiorum, de Iuda expresse dixit : Te laudabunt fratres tui, manus tue in cervicibus inimicorum tuorum, adorabunt te filii patris tui, etc. Et ibidem. Infra. Non auferetur sceptrum in Iuda, etc. Ex quibus verbis satis patet quod preeminentia regalis ac presidentia pertinebat ad Iudam inter alios fratres ex preordinatione divina, etc.
Numérotation du verset Nm. 7,Additio 2 
prol.| In eodem capitulo vii. ubi dicitur in postilla : Eodem modo exponende sunt {1212} alie oblationes, Quidam Hebreorum dicunt quod licet isti principes duodecim, fuerunt conformes in rebus oblatis, non tamen rationibus oblatorum, quia quilibet princeps eorum intendit alias rationes a rationibus intentis per alios principes, unde ex hoc dicunt quod repetuntur in littera oblationes cuiuslibet eorum per se, licet suffecisset post oblationes primi principis dicere, quod quilibet aliorum similia obtulit in die suo, quod diceretur brevius. sed ideo repetuntur per singulos principes, et per singulas oblationes ad denotandum quod dictum est. Rationes autem quas assignant cuilibet principi enarrare esset magis tediosum quam utile, ideo pretermitto. Potest autem ratio huiusmodi repetitionis, assumi ex parilitate tribuum, que omnes erant quodammodo equales in hoc quod erant principalia membra populi Dei, et ideo de cuiuslibet illarum tribuum oblatione mentio fiebat singularis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Nm. 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=06&chapitre=06_7)

Notes :