Capitulum 24

Numérotation du verset Nm. 24,1 

Cumque vidisset Balaam quod placeret Domino ut benediceret Israeli
nequaquam abiit ut ante perrexerat ut augurium quereret sed dirigens contra desertum vultum suum
Numérotation du verset Nm. 24,2 

et elevans oculos vidit Israel in tentoriis commorantem per tribus suas et irruente in se spiritu Dei
Numérotation du verset Nm. 24,3 

assumpta parabola
ait dixit Balaam
filius Beor
dixit homo cuius obturatus est oculus
Numérotation du verset Nm. 24,4 

dixit auditor sermonum Dei qui visionem Omnipotentis intuitus est qui cadit et sic aperiuntur oculi eius
Numérotation du verset Nm. 24,5 

quam pulchra tabernacula tua Iacob
et tentoria tua Israel
Numérotation du verset Nm. 24,6 

ut valles nemorose
ut horti iuxta fluvios
irrigui ut tabernacula
que fixit Dominus
quasi cedri
prope1
1 prope Rusch ] propter Weber
aquas
Numérotation du verset Nm. 24,7 

fluet aqua
de situla
eius et semen illius erit in aquas multas tolletur
propter Agag
rex
eius et auferetur regnum illius
Numérotation du verset Nm. 24,8 

Deus eduxit illum de Egypto
cuius fortitudo similis est rhinocerotis
devorabunt gentes hostes illius ossaque eorum confringent
et perforabunt sagittis
Numérotation du verset Nm. 24,9 

accubans dormivit ut leo
et quasi leaena quam suscitare
nullus audebit qui benedixerit tibi erit
et2 ipse benedictus qui maledixerit in maledictionem3 reputabitur
2 et Rusch] om. Weber |
3 maledictionem Rusch ] maledictione Weber |
Numérotation du verset Nm. 24,10 

iratusque Balach contra Balaam complosis manibus ait
ad maledicendum inimicis meis vocavi te quibus e contrario tertio benedixisti
Numérotation du verset Nm. 24,11 

revertere ad locum tuum decreveram quidem magnifice honorare te sed Dominus privavit te honore disposito
Numérotation du verset Nm. 24,12 

respondit Balaam ad Balach nonne nuntiis tuis quos misisti ad me dixi
Numérotation du verset Nm. 24,13 

si dederit mihi Balach plenam domum suam argenti et auri non potero preterire sermonem Domini Dei mei ut vel boni quid vel mali proferam ex ore4
4 ore] corde Weber
meo sed quicquid Dominus dixerit hoc loquar
Numérotation du verset Nm. 24,14 

verumtamen pergens ad populum meum dabo consilium quid populus tuus huic populo faciat extremo tempore
Numérotation du verset Nm. 24,15 

sumpta igitur parabola rursum ait dixit Balaam filius Beor dixit
homo cuius obturatus est
oculus
Numérotation du verset Nm. 24,16 

dixit auditor sermonum Dei qui novit doctrinam Altissimi et visiones Omnipotentis videt qui cadens apertos habet oculos
Numérotation du verset Nm. 24,17 

videbo eum
sed non modo
intuebor illum sed non prope orietur stella
ex Iacob et consurget
virga
de Israel et percutiet duces
Moab vastabitque
omnes filios Seth
Numérotation du verset Nm. 24,18 

et erit Idumea possessio eius
hereditas Seir cedet inimicis suis
Israel
vero fortiter aget
Numérotation du verset Nm. 24,19 

de Iacob
erit qui dominetur et perdat
reliquias
civitatis
Numérotation du verset Nm. 24,20 

cumque vidisset Amalech assumens parabolam
ait
principium gentium Amalech cuius extrema perdentur
Numérotation du verset Nm. 24,21 

Vidit quoque Cineum et assumpta parabola ait robustum est quidem habitaculum tuum sed si in petra
posueris nidum tuum
Numérotation du verset Nm. 24,22 

et fueris electus de stirpe Cain£5*
5 Cain Weber ] Cyn Rusch , Cin Clementina
quamdiu poteris permanere Assur
enim capiet te
Numérotation du verset Nm. 24,23 

assumptaque parabola iterum locutus est:
Heu quis victurus est
quando ista faciet Deus
Numérotation du verset Nm. 24,24 

venient in trieribus de Italia superabunt Assyrios
vastabuntque Hebreos et ad extremum
etiam ipsi
peribunt
Numérotation du verset Nm. 24,25 

surrexitque Balaam et reversus est in locum suum Balach quoque via qua venerat rediit

Capitulum 24

Numérotation du verset Nm. 24,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 24ra
Numérotation du verset Nm. 24,Lyra ad litteram 
marg.| {1353} 1 Cumque vidisset. Hic describitur Balaam, ut coactus ad benedicendum populo Israel. Duabus autem vicibus precedentibus licet fuerit prohibitus maledicere et compulsus benedicere, tamen fuit permissus ire et querere augurium ad maledicendum populo, sed hic non permissus fuit, sed statim post mutationem loci et oblationem sacrificii fuit compulsus benedicere Israeli. Primo igitur describitur benedictio, secundo eius interruptio,ibi : Iratusque Balac, tertio eius resumptio,ibi : Sumpta igitur parabola. Circa primum dicitur.
prol.| Cumque vidisset. Hoc factum est ad ostendendum, quod absque Dei permissione non solum demones non possunt dare responsum hominibus, sed ne etiam homines possunt hoc querere.
marg.| 2 Vidit Israel in tentoriis commorantem. Quia quelibet tribus erat distincte et ordinate posita, sicut dictum est sup. 2.c.
marg.| 3 Et irruente in se spiritu Dei id est spiritu prophetie qui potest {1354} esse in aliquo cum malitia voluntatis, ut dictum est supra 22.c.
marg.| 4 Dixit homo cuius obturatus est oculus. Uno modo exponitur de modo revelationis que fiebat sibi a demonibus, quia fiebat communiter in somno vel in aversione a sensibus, et tunc oculus corporalis non videt. Alio modo exponitur de modo revelationis divine sibi facte, quia fiebat sibi absque gratia iustificante, ut sic videret veritates pro aliis, tamen non videbat ad consecutionem vel promotionem proprie salutis, et sic erat malitia excecatus.
marg.| 5 Dixit auditor sermonum. Non tamen factor.
marg.| 6 Qui visionem omnipotentis in tuitus est :. In quantum fiebant sibi revelationes a Deo.
marg.| 7 Qui cadit et sic, etc. Per somnum vel aversionem a sensibus.
marg.| 8 Et sic aperiuntur oculi eius :. Quia hoc modo fiebat sibi revelatio demonis communiter, ut dictum est. Alio modo exponitur de revelatione divina. Qui cadit per malitiam voluntatis. Et sic aperiuntur oculi eius, quia hoc modo fiebat sibi revelatio, scilicet absque gratia iustificante.
marg.| 9 Quam pulchra   tabernacula id est bene ordinata.
Numérotation du verset Nm. 24,Lyra ad litteram 
marg.| {1355} 1 Ut valles nemorose, ut horti iuxta. delectabilia ad habitandum :
marg.| 2 Ut   tabernacula   . Que quia tabernaculum federis ubi erat habitatio divina, erat in medio, et tentoria Israel in circuitu posita, ut visum est supra 2.c. et 3.
marg.| 3 Quasi cedri prope. Per hoc designatur prosperitas populi Israel, vel secundum alios hoc refertur ad templum postea factum a Salomone {1356} de lignis cedrinis. ut habetur 3Rg. 5.
marg.| 4 Fluet aqua de situla eius. Per situlam que est instrumentum hauriendi aquam de puteo, et effundendi ad usum humanum, intelligitur studium legis et prophetarum, quod viguit in Ierusalem circa templum ; per quod studium hauriebantur aque sapientie de puteo sacre scripture, et effundebantur docendo populum, secundum quod dicitur Is. 2.a. De Sion exibit lex, et verbum domini de Ierusalem.
prol.| {1357}
Numérotation du verset Nm. 24,Lyra ad litteram 
marg.| 1 Tolletur propter Agag rex eius. In hoc prophetat de Saule rege Israel, qui non implevit preceptum domini de deletione Amalec, sed cepit Agag regem Amalec vivum, et de spoliis meliora servavit, ideo fuit reprobatus a regne, ut habetur. 1Rg. 15.
marg.| 2 Et auferetur regnum illius. Quia translatum fuit de domo Saul ad domum David. Rabbi Salomon aliter exponit dicens, quod hic est textus. Altior Agag rex eius, id est primus rex Israel capiet Agag, et hoc fecit Saul. Et elevabitur regnum eius scilicet regnum Israel, quod fuit postea valde elevatum tempore David et Salomonis.
marg.| 3 Deus eduxit illum, etc. Exponatur sicut precedenti.
marg.| 4 Devorabunt gentes hostes illius id est Israelis et ly gentes est accusativi casus, hoc est dictum : Hebrei perfecte triumphabunt de adversariis : {1358} et hoc patet per litteram Hebraicorum que planior est, que sic habet. Devorabit scilicet Israel gentes hostes suos, et ossa eorum corrodet, id est fortitudinem earum destruet.
marg.| 5 Accubans dormivit id est dormiet, et ponitur hic preteritum pro futuro propter certitudinem prophetie, et designatur in hoc securitas populi in terra sibi promissa, adversa debellatis, ideo subditur. Quasi leena, sequitur.
marg.| 6 Quam suscitare nullus audebit. Quandiu enim in vero cultu Dei perstiterunt, habitaverunt in terra Israel confidenter.
marg.| 7 Qui benedixerit tibi, erit et ipse benedictus, qui maledixerit. Quasi diceret, tante erit opinio bonitatis huius populi, quod benedicentes ei reputabuntur benedicti, et maledicentes maledicti.
marg.| 8 Iratusque Balac. Hic ponitur benedictionis interruptio per Balac ipsum reprehendentem, et patet littera usqueibi :
prol.| {1359}
Numérotation du verset Nm. 24,Lyra ad litteram 
marg.| 1 Dabo tibi consilium, etc. Sciebat enim Balaam, quod quandiu spiritus Dei ipsum moveret ad loquendum, non posset populo Israel male dicere, sed cogitabat quod in recessu de terra illa, huiusmodi spiritus ab eo recederet, et tunc permitteretur agere et loqui secundum malam voluntatem suam, et tunc daret ipsi Balac consilium contra filios Israel quod et factum est, ut habebitur in principio sequentis, c.
marg.| 2 Sumpta   igitur parabola, rursum ait, etc. Hic ponitur benedictionis {1360} resumptio, et primo convertitur eius prophetia ad Iudeos, secundo ad alios.ibi : Cumque vidisset. Circa primum ex predictis patet littera usqueibi :
marg.| 3 Videbo eum sed non modo, etc. Exponitur autem hec littera ab Hebreis de prosperitate regni Israel tempore David et Salomonis, de qua dicit Balaam. Videbo eum sed non modo, quasi diceret, licet status illius prosperitatis mihi ostendatur visione prophetica, tamen non erit temporibus meis, quia adhuc multum distat.
marg.| 4 Orietur stella ex Iacob id est David, ut dicunt aliqui Hebrei, qui {1361} nominatur stella propter sanctitatem, secundum Rabbi Salomon per stellam intelligitur aliqua constellatio specialis, que apparuit circa nativitatem ipsius David, designans ortum eius, sed cuiusmodi fuerit illa constellatio non dicit.
Numérotation du verset Nm. 24,Lyra ad litteram 
marg.| 1 Et   consurget   virga de Israel id est David, qui dicitur virga propter potestatem regiam.
marg.| 2 Et percutiet duces Moab. Secundum quod dicitur 2Rg. 8.a. Et percussit David Moab, et mensus est eos funiculo coequans terre.
marg.| 3 Vastabitque   omnes filios Seth. Dicit RabbiNathan, quod Seth prout hic accipitur, est nomen civitatis in terra Moab, cuius populum totaliter destruxit David.
marg.| 4 Et erit Idumea possessio eius. Secundum quod dicitur 2Rg. 8.d. Et facta est universa Idumea serviens David.
marg.| 5 Hereditas Seir, etc id est filiis Israel, quorum erant inimici.
marg.| 6 De Iacob erit qui   dominetur   . Scilicet universaliter, hoc refertur ad Salomonem secundum aliquos Hebreos dicentes quod ipse dominatus fuit toti orbi, secundum quod dicitur 3Rg. x.d. Magnificatus est ergo rex Salomon super omnes reges terre, etc. et subditur ibidem. Et singuli deferebant ei munera, id est tributa, secundum istos.
prol.| {1362} 7 Et perdat re. Quia plures, subiecit quos non subiecerat pater eius. Rabbi Salomon exponit de Messia, quod dicitur hic. De Iacob erit qui dominetur scilicet universaliter, secundum quod scriptum est de eo, Psalmo lxxi.b. Et dominabitur a mari, usque ad mare, et flumine usque ad terminos orbis terrarum. Et perdat reliquias civitatis, id est Rome, que fuit civitas nominatissima, et per ipsum intelligitur Romanum imperium, in quo successerunt catholici, qui secundum eum per Messiam venturum cum aliis gentibus sunt destruendi. Sed hec expositio falso innititur fundamento, scilicet quod Messias sive Christus sit venturus quantum ad primum eius adventum de quo loquitur, qui tamen est transactus, ut diffuse declaravi per scripturas Hebreorum in quadam questione de quolibet. Item falsum assumit, scilicet quod primus adventus Christi sit in virtute annorum, cum Zacharias propheta dicat contrarium c. 1.a. Exulta satis filia Sion, iubila filia Ierusalem, Ecce rex tuus venit tibi iustus et salvator et ipse pauper. Que autoritas secundum doctores Hebreos, de Christo intelligitur, ideo aliter exponenda est ista prophetia Balaam a principio, que secundum omnes doctores catholicos de Christo intelligenda est. Videbo eum sed non modo, quia Balaam et omnes alii visuri sunt Christum etiam corporeis oculis, quando in forma humana apparebit ad iudicandum. Sed non prope, quia multum distat iudicium. Aliter exponitur et melius, ut videtur de adventu in carne. Videbo eum sed non modo, {1363} quia non vidit eum in persona propria, sed in posteris suis quia magi qui venerunt adorare Christum natum, fuerunt de stirpe Balaam. Sed non prope, quia nativitas Christi adhuc distabat per magnum tempus. consequenter ostenditur signum dicti adventus, cum dicitur. Orietur stella ex Iacob. quia in nativitate Christi stella apparuit, que magos ad Christum natum perduxit, ut habetur Mt. 2.a. et fuerunt ad hoc excitati ex prophetia ista : Et consurget virga de Israel, id est Christus propter potestatem regiam. unde de ipso dicitur. Ps. 2.b. Reges eos in virga ferrea, etc. Et percutiet duces Moab, id est idolatras, qui significantur per Moabitas eo quod erant idolatre, ut patet ex predictis. Nec mirandum est de tali significatione, quia Balaam parabolice loquebatur, ut patet in textu. Quod autem destructa sit idolatria post Christi adventum, patet per effectum. Vastabitque omnes populos filios Seth, id est subiiciet fidei catholice ante finem mundi, licet nondum sit impletum, de Seth enim egressi sunt omnes populi, quia Abel mortuus fuit sine filiis, et filiis Cain fuerunt deleti in diluvio. Dicuntur autem vastari filii Seth per conversionem ad fidem catholicam, inquantum desierunt esse quod erant per infidelitatem, sicut dicitur Prv. 12.a. Verte impios, et non erunt. supple impii, sicut erant prius. Et erit Idumea possessio eius, etc. per Edom et Seir secundum Hebreos intelligitur civitas Romana, et ipsa facta est possessio Christi, quia facta est sedes principalis sui vicarii. De Iacob erit qui dominetur, {1364} s. universaliter, quia Christo subiecta sunt omnia secundum quod dicitur Mt. 28.d. Data est mihi omnis potestas in celo et in terra. Et perdat reliquas civitatis, id est congregationes malorum obstinatorum, qui sunt civitas diaboli, sicut et iusti sunt civitas Dei.
Numérotation du verset Nm. 24,Lyra ad litteram 
marg.| 1 Cumque   . Hic convertitur prophetia Balaam ad alias gentes, et primo ad Amalechitas, cum dicitur.
marg.| 2 Principium   . Non potest dici quod Amalec sit simpliciter principium gentium, quia fuit filius Eliphaz, filii Esau, ut habetur Gn. 36.b. ante quem fuerunt multi Gentiles, sed dicitur principium gentium que insurrexerant primo contra filios Israel post exitum de Egypto, ut habetur Ex. 17.c.
marg.| 3 Cuius extrema perdentur. Per filios Israel, quod factum fuit tempore Saulis reges, ut habetur infra Regum 15.b. Secundo convertitur prophetia ad filios Iethro, cum dicitur.
marg.| 4 Vidit quoque Cineum. Iste Cin(a quo dicti sunt Cinei) fuit filius Iethro ut dicunt aliqui, vel potius ipsemet Iethro, ut dicunt alii, prout dictum est supra 10.c. Et ponitur hic iste populus iuxta Amalec, quia habitabat iuxta eum, secundum quod dicitur 1. Regum 15.b. Dixitque Saul Cineo, Abite, recedite atque discedite ab Amalec, ne sorte involvam te cum eo.
marg.| 5 Robustum   quidem   est habitaculum tuum, sed. Locus enim sue habitationis erat fortis propter difficilem accessum ex rupibus et sequitur.
prol.| {1365}
Numérotation du verset Nm. 24,Lyra ad litteram 
marg.| 1 Assur   enim   capiet te. Fortitudo enim loci non potuit eum salvare, quIn caperetur et captivaretur cum decem tribub. Israel, quas captivavit rex Assur tempore Osee regis Israel, ut habetur 4Rg. 17. Tertio convertitur parabola ad Romanos cum dicitur.
marg.| 2 Assumptaque   parabola iterum. Prophetie tamen sue premittit exclamationem dicens.
marg.| 3 Heu quis victurus est quando ista faciet Deus ?. scilicet que sequuntur. quasi dicat tanta strages per Romanos fiet in diversis. partibus orbis quod vix poterit aliquis evadere gladium eorum.
marg.| 4 Venient in   triremibus id est in navibus.
marg.| 5 De Italia. Quia per navigium venit exercitus Romanorum ad partes illas orientales.
prol.| {1366} 6 Superabunt Assyrios. Quorum dominium erat magnum.
marg.| 7 Vastabuntque   Hebreos. Quod inchoatum est tempore Pompeii. et consummatum tempore Titi et Vespasiani.
marg.| 8 Et ad extremum etiam ipsi peribunt scilicet Romani quod exposuit Rabbi Salomon futurum per regem Messiam, ut dictum est supra, et improbatum. Ideo aliter dicendum, quod hoc factum est per bella intestina inter Romanos consurgentia, propter que multa regna recesserunt a dominio imperii Romani, et illud quod remansit videtur quasi quotidie intestinis bellis cassari. et hoc notatur cum dicitur. Ipsi peribunt, scilicet a semetipso bellis intestinis.
marg.| 9 Balac   quoque   via qua venerat rediit. Condita erat enimBalaam usque ad fines terre sue, ut haberet consilium ab eo contra filios Israel in fine, sicut ei promiserat.
Numérotation du verset Nm. 24,moraliter 
marg.| {1353} 1 Cumque   vidisset, etc. Per Balaam qui veram prophetie doctrinam habuit, et tamen male vite fuit, significatur doctor quicumque vel {1354} predicator habens bonam et veram doctrinam, sed malam vitam, cuius doctrina aliis prodest, sibi tamen obest. Lc. 12.f. Servus qui cognovit voluntatem domini sui, et non facit, vapulabit multis, scilicet plagis.
Numérotation du verset Nm. 24,{1359} 
moraliter
marg.| 1 Veruntamen pergens. Per hoc autem, quod Balaam prohibitus est a Deo maledicere populo Israel, tamen contra eum dedit consilium pessimum, per quod fuit tractus ad fornicationem corporalem, et etiam spiritualem scilicet idololatriam, significati fuerunt heretici necromantici et consimiles, qui timore pene corporalis impediuntur suam docere doctrinam pestiferam {1360} in publico, sed eam docent in suis conventiculis in occulto. Item per hoc quod Balaam filios israel debellare non potuit per demones, et tamen eos confudit et afflixit per mulieres ostenditur nobis quantum horrenda est familiaritas mulierum atque fugienda. Eccl. 7.d. Inveni mulierem morte amariorem, que laqueus ventorum est, sagena cor eius, vincula sunt mantis illius, qui autem placet Deo, effugiet eam.
Numérotation du verset Nm. 24,{1365} 
Additio.
prol.| In capitulo 24. ubi dicitur in postil. Quam Pulchra tabernacula {1366} tua, etc. Circa prophetias Balaam tam precedentes quam sequentes tria occurrunt attendenda. Primum est, quod licet de statu populi Israelitici {1367} a principio usque ad finem tractent, ut patet, numquam tamen aliquid tangunt de infortuniis, seu adversitatibus eorum, licet multa talia eis devenerunt, tam tempore iudicum quam etiam temporibus regum, et maxime In captivitate Babylonica, et in aliis ; sed solum tangunt prosperitatem eorum. Cuius ratio potest esse, quod Deus nolebat ut talia revelarentur Balaam, nec per ipsum manifestarentur gentibus, ne ex hoc possent audaciam assumere resistendi seu invadendi eos, et ideo in principio Deus universaliter dixit ipsi Balaam : Non maledicas populum, quia benedictus est : in quo prohibuit sibi ne aliquid mali de eis diceret. Secundo quia Balaam prophetavit de his que pertinent ad prosperitatem illius populi non solum temporalem, sed etiam spiritualem, que quidem bona spiritualia intelligenda sunt de iustis, scilicet de Israel seu Iacob secundum spiritum, non autem de perversis, prout patebit inferius in locis suis. Tertium est, quod quatuor prophetie istius Balaam videntur respicere quatuor status populi Israelitici. Quorum primus ante legem, scilicet ab Abraham usque ad dationem legis. Secundus est a datione legis usque ad tempus, quo possederunt terram promissionis, ante tamen quam regem habuissent aut templum. Tertius vero a tempore predicto usque ad tempus quo habuerunt regem et templum inclusive. Quartus vero et finalis status populi sub Christo, et in omnibus istis semper tangitur prosperitas eorum, omissis adversitatibus ratione predicta.
prol.| In prima igitur prophetia commendat primum statum illius populi de quatuor. Primo de hoc quod erat a Deo benedictus, unde non poterat maledici quod correspondet cum hoc quod fuit dictum. Abrahe in prima sui vocatione, Gn. 12.a. Benedicam tibi, etc. Et benedicam benedicentibus tibi, etc. de quo dicit hic Balaam : Quomodo maledicam, non maledixit Deus. Secundo commendat eum de hoc quod erat separatus a gentibus in fide, de quo hic dicitur. Populus solus habitabit, et inter gentes non reputabitur. Et quia ista distinctio incepit. ab Abraham et fuit continuata per patriarchas, ideo huic distinctioni predicit. De summis silicibus videbo eum, et de collibus considerabo illum, scilicet de viris iustis et perfectis qui montibus in scriptura similantur, a quibus ille populus sumpsit initium. Tertio commendat eum de magna numerositate, quia cum primi patres essent pauci, tamen in magnam multitudinem creverunt, de quo dicit. Quis dinumerare possit pulverem Iacob, etc. correspondenter ad illud quod dixit Deus Abrahe Gn. 13.d. Multiplicabo semen tuum sicut pulverem terre. Quarto commendat eum de bono fine, de quo dicit. Moriatur anima mea morte iustorum, et fiant novissima mea horum similia, correspondenter ad hoc quod dictum fuit Gn. 15.c. Tu autem ingredieris ad patres tuos in pace. in quo videtur assecurare eum de penis alterius vite, unde in sinu Abrahe iusti ante adventum Christi leguntur collocari, ut Lc. 16.f. Nec mirum si Balaam cum esset pessimus appeteret finem iustorum. Nam secundum Gregor. in pastorali. Sicut plerumque mali inutiliter compunguntur ad iustitiam, sic plerumque boni innoxie tentantur ad culpam.
prol.| In secunda prophetia primo continuat dicta dicendis dicens. Non est Deus quasi homo ut mentiatur, etc. quasi dicat iste populus, ut dixi non est maledictus a Deo, sed econtra, et quia Deus mentiri non potest, ideo ad benedicendum adductus sum, etc. Consequenter videtur tangere secundum statum populi supradictum, quem commendat in quinque. Primo a separatione ab idolatria, que in primo precepto decalogi fuit prohibita de quo dicit. Non est idolum in Iacob. nec videtur simulachrum in Israel. Secundo commendat illum statum de cultu unius Dei, quod multipliciter traditur in lege de quo dicit. Dominus Deus eius cum eo est. Tertio commendat eum de hoc, quod etiam sine rege temporali victoriam obtinebant de regibus sibi adversantibus, ut patet precipue in historiis Iosue et etiam Iudi. de quo dicitur. Clangor victorie regis in illo est. quasi dicat licet non habeant regem temporalem, obtinent tamen victoriam ac si regem habuissent, et quia illa victoria prodebat ab illo cuius fortitudo maxima est ideo subdit. Dominus Deus eduxit eum de Egypto, cuius fortitudo similis est rhinocerotis, scilicet cuius cornua, in quibus designatur potestas seu fortitudo, sunt preminentia ceteris. Quarto commendat eos in hoc quod non regnabantur in cognitione agendorum seu futurorum, per vana et superstitiosa, sed per revelationes divinas, de quo dicit. Non est augurium in Iacob, nec divinatio in Israel, et temporibus suis dicetur Iacob et Israeli, quid operatus sit dominus scilicet per prophetas denuntiantes ea que Deus vult operari. Quinto commendat eos de hoc, quod in promptu erat eis parata victoria de adversantibus, de quo dicit. Ecce populus ut Leena consurget, etc. Et non accubabit leo, donec devoret predam, et occisorum sanguinem bibat, quod potest intelligi de illo populo sub Moyse, qui quidem Moyses non accubavit, id est mortem non vidit donec devicit reges fortes, Sehon et Og et Madianitas, quorum sanguinem effudit. Vel intelligitur de toto populo qui non accubabit, id est non habebit quietam possessionem terre sibi promisse, donec occideret omnes reges Chanaam, ut patet in historiis sacris de hoc tractantibus.
prol.| In tertia prophetia videtur tangere tertium statum populi supradictum, quem commendat in quinque. Primum in hoc quod habebant habitationem {1368} divinam inter eos, et hoc quandoque in tentoriis sicut a tempore Moysis usque ad David inclusive, quando arca federis que in tentorio a Mose fabricato existens in diversis locis figebatur, quandoque vero in tabernaculis, scilicet in templis sicut in templo Salomonis, et postea in templo per Esdram et Neemiam edificato, de quo dicit. Quam pulchra, etc. Ubi notandum quod In hebreo in hoc loco prius petuntur tentoria quam tabernacula, sicut in ordine temporis priora fuerunt, unde assimilat huiusmodi tentoria vallibus nemorosis et hortis irriguis, in quibus homines in transitu delectantur eo quod talia tentoria non habebant locum fixum sed movebantur de loco in locum transeundo, ut dictum est. De tabernaculis vero scilicet de templis que immobilia erant et cedrina, dicit quod tabernacula que fixit dominus quasi cedri prope aquas. Secundo commendat illum statum de doctrina, sacra, de quo dicit. Fluit aqua de situla eius, exponatur prout in postilla, de studio legis et prophetarum quod viguit in Ierusalem, vel de sapientia Salomonis, ad quam audiendam de universa terra veniebant, ut in 3Rg. 4. Tertio commendat illum de regno temporali, quia primus rex qui fuit in Israel, devicit regem Agag qui erat principalis adversarius illius populi, de quo dicit secundum veram litteram Hebraicam. Super extolletur super Agag rex eius, et sequitur. Et elevabitur regnum eius, exponatur prout in postilla. Quarto commendat illum statum de victoria, quam habuit de circunstantibus adversariis, ut patet tempore David, quam victoriam attribuit fortitudini illius qui eduxerat eos de terra Egypti dicens. Deus eduxit illum de Egypto, etc. Devorabunt gentes hostes illius, etc. Quinto concludit hanc prophetiam correspondenter ad primum dictum sue prophetie ubi dixerat. Quomodo maledicam cui non maledixit dominus. quasi dicat illa benedictio Dei qua hunc populum in patribus benedixerat, firma est et irretractabilis.
prol.| In quarta vero prophetia agit de quarto statu illius populi, scilicet sub Christo unde in hac prophetia, et non in aliis facit mentionem de extremo tempore, quia ultimus status populi Israelitici secundum omnes in hac vita, est tempus Messie, ultra quod non est nisi aliud seculum. Et quia in hoc statu mysteria abscondita a seculis erant implenda, idcirco in hac tantum prophetia de se dixit ? Qui novit doctrinam altissimi. quasi dicat ista que dicturus sum nullus scit, nisi qui novit doctrinam altissimi, id est secreta altissimi. Quem quidem statum commendat in quatuor. Primo ex hoc quod rex eius futurus erat celestis de quo dicit. Orietur stella de Iacob. unde Rabbi Moyses Gerundensis sic dicit in hoc loco, quia Messias congregaturus est dispersiones Israel ab extremis terre usque ad extremum, idcirco assimilat eum stelle que transit per firmamentum a summo celo. De quo etiam dixit Daniel. Ecce in nubibus celi sicut filius hominis veniebat. Hec ille. Quod satis concordat veritati nostre licet ipse qui loquitur, hoc non perfecte sentiret. In signum autem huius scilicet quod rex Messias esset rex celestis, stella nova apparuit magis, cum natus esset Christus Mt. 2.a. Secundo commendat statum istum ex parte presidentis, scilicet Christi qui idolatriam penitus devastaturus erat, sic princeps huius mundi eiiciendus erat foras, ut Io. 12.e. Et de hoc dicit Consurget virga de Israel scilicet virga directionis. De quo in Ps. Virga directionis virga regni tui. Dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem. Et quia idolatria ante tempus legis evangelice totum mundum comprehendebat, idcirco dicit : Vastabitque omnes filios Seth. A Seth enim genus humanum communiter descendit, prout deducitur in glo. Vastavit igitur Christus omnes a Seth descendentes, quia deorum suorum cultum amovit, eorum templa etiam, et aras destruxit. Nominavit tamen inter omnes gentes Moab et Idumeam seu Seir, que est terra ipsius Edom, propter diversas rationes. Moab enim, quia cum Moabitis loquebatur, quasi diceret eis : Et si pro nunc non superabunt te, tamen in futurum eis subiicieris. Idumeam vero nominavit, quia fuit primus adversarius ipsius Iacob ab utero, cuius primogenituram et benedictionem Iacob accepit, ut Gn. 17. Et ideo in scripturis, sicut Israel sepe accipitur pro populo, qui sub fide et cultu Dei residet, etiam si ab Israel non descendat secundum carnem, sic Edom et Seir sepe accipitur pro gente que adversatur populo Dei, etiam si ab Edom et Seir secundum carnem non descendat, prout in prophetia Abdie Deo duce largius est tractandum, quod in Christo impletum est. Subiecit etiam in primo adventu, et hoc spiritualiter cum post resurrectionem dixit. Data est mihi omnis potestas in celo et in terra. secundum quam potestatem condemnavit omnes infideles dicens. Qui non crediderit condemnabitur, Mar. 16.d. Et isto etiam modo potest intelligi id quod dicitur. Vastabitque omnes filios Seth. Tertio commendat illum statutum ex parte populi qui fidem Christi cum tanta constantia, et virili fortitudine susceperunt, quod etiam usque ad effusionem sanguinis fidem Christi per orbem divulgaverunt, de quo dicit : Israel vero fortiter agit. Quarto commendat illum statum circa secundum, adventum quando non solum Idumei scilicet adversarii fidelium, erunt subiecti fidelibus modo predicto, sed etiam ex toto consumentur, euntes in ignem eternum, sed de hoc dicit. De Iacob erit qui dominetur, et perdat reliquias civitatis. scilicet mundi vel diaboli. unde Abdias propheta de hoc tractans similiter dicit. Non erunt reliquie {1369} domus Esau, et sic finitur quarta prophetia, que respicit Israel secundum quatuor status predictos, tangens prosperitates eorum, et nihil exprimens de adversitatibus mediis ratione iam dictam.
prol.| In sequentibus vero tangit statum Gentilitatis, specialiter respectu Israelis, et est quinta prophetia. Unde glos. interlinearis ubi dicitur : Cumque vidisset Amalec, interponit sic : Quinta visio Balaam, in qua visione seu prophetia agit de tribus generibus gentium scilicet de primo adversario Israelis, qui fuit Amalec, et de ultimo adversario qui fuit gens Romana, et de gente intermedia que erat quasi adiacens seu associata ipsi populo Israeli, scilicet populus Caneus descendens de Iethro. De primo scilicet Amalec dicit : Principium gentium Amalec, etc. exponatur prout in postilla. De Caneo vero dicit : Robustum quidem est habitaculum tuum. quasi dicat Non poteris evadere Assyrios, supple qui invasuri sunt Israel, ut 3. Re. 16. etiam si sis in robustissimo loco ; quia Assur capiet te, et hoc scilicet quomodo captivavit Israelem. quasi dicat Ista societas non assecurabit te ab illa captivitates, in quo innuitur quasi per indirectum adversitas Israelis In captivitate Assyriorum, quam tamen per directum non expressit ratione prius tacta. De gente vero Romana, quia {1270} fuit ultima et principalis affligens ipsum populum ab Israele secundum carnem descendentem dicit : Venient in trieribus de Italia. ubi In hebreo habetur de Roma superabunt Assyrios, vastabuntque Hebreos quasi diceret : Ista gens Romana erit sic potens, quod superabit seu vastabit tam affligentes, scilicet Assyrios quam afflictos, scilicet Hebreos et tamen ad extremum ipsi etiam peribunt, quia regnum eorum evacuatum fuit per regnum Christi, prout prophetatum fuit a Dantele, Dan. 2. de lapide exciso sine manibus et statuam percutiente. Unde glo. super hunc locum, Iuxta incarnationem domini venient Romani, Assyrios, Hebreos et omnes orientales superaturi, et tandem regnum perdituri secundum statuam Danielis, Hec in gl. Et notandum, quod licet in omnibus predictis prophetiis Balaam nominabat istum populum sub nomine Israelis vel Iacob (que sunt nomina que accipiuntur frequenter pro populo fidelium, secundum nominum interpretationem) in hoc tamen loco nominat eos sub nomine Heber, quasi iam nomen Iacob vel Israelis perdiderant, quia tempus quo gens Romana illum populum vastavit, fuit post passionem Christi, quando iam perdiderant nomen Israel et Iacob secundum spiritum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Nm. 24), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 15/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=06&chapitre=06_24)

Notes :