Nicolaus de Lyra

Capitulum 12

Numérotation du verset Nm. 12,1 

Locutaque est Maria
et Aaron
contra Moysen
propter uxorem eius Ethiopissam
Numérotation du verset Nm. 12,2 

et dixerunt num per solum Moysen locutus est Dominus nonne et nobis similiter est locutus quod cum audisset Dominus iratus est valde1
1 iratus est valde Σ Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Nm. 12,3 

Erat enim Moyses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra
Numérotation du verset Nm. 12,4 

Statim locutus est ad eum et ad Aaron et Mariam egredimini vos tantum tres ad tabernaculum federis cumque fuissent egressi
Numérotation du verset Nm. 12,5 

descendit Dominus in columna nubis et stetit in introitu tabernaculi vocans Aaron et Mariam qui cum issent.
Numérotation du verset Nm. 12,6 

dixit ad eos audite sermones meos si quis fuerit inter vos propheta Domini in visione apparebo ei vel per somnium loquar ad illum
Numérotation du verset Nm. 12,7 

Et ait at non talis servus meus Moyses qui in omni domo mea fidelissimus est
Numérotation du verset Nm. 12,8 

ore enim ad os loquor ei palam2 non per enigmata et figuras Deum3 videt quare igitur non timuistis detrahere servo meo Moysi
2 palam Rusch ] et palam Weber |
3 deum Rusch ] dominum Weber |
Numérotation du verset Nm. 12,9 

iratusque
contra eos abiit
Numérotation du verset Nm. 12,10 

nubes quoque recessit que erat super tabernaculum et ecce Maria
apparuit candens
lepra quasi nix
cumque respexisset eam Aaron et vidisset eam4 perfusam lepra
4 eam Rusch] om. Weber
Numérotation du verset Nm. 12,11 

ait ad Moysen obsecro domine mi ne imponas hoc nobis5 peccatum quod stulte commisimus
5 hoc nobis Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Nm. 12,12 

ne fiat hec quasi mortua et ut abortivum quod proicitur a6 vulva matris sue ecce iam medium carnis eius devoratum est lepra
6 a Rusch] de Weber
Numérotation du verset Nm. 12,13 

clamavitque Moyses ad Dominum dicens Deus obsecro sana eam
Numérotation du verset Nm. 12,14 

cui respondit Dominus si pater eius spuisset in faciem illius nonne debuerat saltem septem dierum
rubore suffundi separetur septem diebus
extra castra
et postea revocabitur
Numérotation du verset Nm. 12,15 

exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus
et populus non est motus de loco illo donec revocata est Maria

Capitulum 12

Numérotation du verset Nm. 12,ad litteram 
marg.| marg.| {1245} .1. Locutaque est Maria. Hic ponitur obiurgationis impedimentum contra Moysen, propter quam populus impeditus fuit ab itinere, ut patet in fine huius ca.
prol.| Circa hoc igitur primo ponitur dicta obiurgatio, secundo obiurgationis reprehensio,ibi : Quod cum audisset. tertio eiusdem punitio, ibi : Iratusque. Circa primum dicitur.
marg.| .2. Locutaque est Maria. Ista copulativa coniunctio, que coniungit hoc capitulum precedenti, cuius causa dicetur infra.
marg.| .3. Contra Moysen. Circa hoc varie dicunt doctores Hebrei et catholici. Dicit enim Iosephus, et plures expositores catholici, eum in hoc sequentes, quod ista uxor Moysi fuit filia regis Ethiopum, quia Ethiopibus {1246} rebellantibus Egyptiis, Moyses qui iam erat adultus et elegantis forme, missus fuit dux exercitus ad ipsos domandos, quibus debellatis in campo obsedit, fugientes in civitate regia, cuius probitatem admirans filia regis, que remanserat mortuo patre, misit ad eum nuntios pro matrimonio contrahendo. Cui consensit Moyses. Dicunt igitur quod Maria et Aaron obiurgaverunt Moysen, eo quod accepisset mulierem alienigenam. Sed hoc non videtur valere, quia eadem ratione obiurgassent cum de Sephora que erat Gentilis. Et ideo dicunt alii, quod reprehenderunt Moysen, eo quod illam acceptam dimiserat. Rabbi Salomon autem dicit, quod ista uxor fuit Sephora que dicitur Ethiopissa. Et idem dicit August. Alia tamen ratione, quia secundum Augustinum et alios doctores nostros dicitur Ethiopissa, quia Madianite antiquitus Ethiopes dicebantur. Rabbi Salomon dicit, quod dicitur Ethiopissa per contrarium {1247} quia erat valde pulchra, non solum corpore sed etiam moribus. Unde interpretatur pulchritudo secundum Hieronymum sicut de puero valde pulchro aliquando dicitur : hic est pulcher maurulus et quasi simili modo de Ioanne Baptista, Mt. 12. dicitur. Arundo vento agitata per contrarium vel negative. De causa vero obiurgationis Moysi propter Sephoram, dicunt expositores nostri, quod fuit, eo quod Maria soror Moysi et Sephora uxor eius rixate fuerunt adinvicem, sicut accidere solet mulieribus, et Maria super hoc conquesta fuit Aaron, et ambo simul detulerunt querimoniam apud Moysen, et ipse sustinuit partem uxoris sue propter quod Maria indignata prorupit in verba contra Moysen. Rabbi Salomon dicit quod causa obiurgationis Moysi fuit pro Sephora uxore sua, propter hoc quod Moyses separaverat se ab ea quantum ad thorum, eo quod frequenter loquebatur cum Domino, et ideo volebat esse paratus semper cum vocaretur a Domino, ad quod requiritur munditia carnis etiam per continentiam ab actu matrimoniali. Unde et dicunt sancti, quod spiritus prophetie non tangebat corda prophetarum, cum erant depressa ex actu matrimoniali. Sacerdotes etiam veteris legis diebus quibus ministrabant, ab uxoribus continebant, et iste modus loquendi consonat textui, et secundum hoc exponitur sic. Locutaque est Maria et Aaron contra Moysen propter uxorem eius. Quia separaverat se ab ea quantum ad thorum sine causa, ut eis videbatur, ideo subditur :
Numérotation du verset Nm. 12,ad litteram 
marg.| .1. Ethiopissam. Negative, vel per contrarium, ut sit sensus : Non est ita male gratioso, quod deberet se separare, cum sit pulcherrima corpore et moribus. Nec valet causa quam assignat, scilicet quod Deus frequenter loquitur cum eo, unde subditur :
marg.| .2. Et   dixerunt   . Non solum per Moysen, etc. quasi dicat non, unde subditur :
marg.| .3. Nonne. quasi dicat sic, qui tamen tenemus legem actus matrimonialis. quasi dicat ex hoc non habet causam separandi se ab uxore. Si autem queratur, quomodo Maria et Aaron sciverunt quod Moyses contineret ab uxore ? Respondet Rabbi Salomon di. quod quando Heldad et Medad prophetaverunt in castris, ut dictum est c. prec. Maria soror Moysi et Sephora uxor eius erant simul, et cum rumor de prophetia ipsorum venit ad eas, Sephora dixit. Ve uxoribus eorum, quia ex tunc separabuntur viri earum ab ipsis sicut maritus meus separavit se a me, et tunc Maria dixit hoc Aaron, et ambo simul reprehenderunt Moysen.
marg.| .4. Quod cum. Consequenter ponitur Aaron et Marie reprehensio, cum dicitur. Quod cum audisset scilicet verba Aaron et Marie presumptuosa et mala.
marg.| .5. Iratus est. eo quod sciebant excellentiam sanctitatis Moysi, et ideo culpa eorum erat gravior, ideo subditur :
marg.| .6. Erat enim Moyses vir   mitissimus   . quia cum esset valde excellens respectu {1248} eorum, tamen patienter eorum iniuriam sustinuit.
marg.| .7. Statim. Ad ostendendum displicentiam Dei super isto verbo facto. In hebreo habetur : Et subdito, cuius causam assignat Rabbi Salomon dicens, quod Aaron et Maria tunc erant immundi, et per consequens inepti ad apparendum in conspectu Dei, et ideo compulsi fuerunt petere aquam purificationis, ut per hoc ostenderetur bonitas Moysi continendo se ab uxore, ut semper esset paratus apparere coram Deo, qui frequenter et subito vocabat eum ad loquendum cum eo, et ad confusionem Aaron et Marie qui immundi erant, quando fuerunt vocati.
marg.| .8. Egredimini. Nolebat enim fatuitatem Aaron in hoc facto curam populo ostendere, propter scandalum populi vitandum, et eadem ratione non est percussus lepra cum Maria, ut habetur infra et propter eamdem rationem sacerdotibus non imponitur penitentia publica.
marg.| .9. Vocans, etc. segregatim a Moyse, quia reprehendendo eos, volebat commendare Moysen, sicut patet ex sequentibus et commendatio alicuius convenientius fit in absentia eius, quam in presentia. Unde dicit Gregorius Sapiens cum laudatur in facie, flagellatur in mente.
marg.| .10. Si quis   fuerit   . Ad intellectum huius considerandum quod cognitio prophetica, quantum ad presens spectat, fit tribus modis. Uno modo per abstractionem a sensibus exterioribus, ut in somno vel extasi. Alio modo sine abstractione tali, et hoc fit dupliciter : Uno modo quando in imaginatione fiunt alique forme virtute divina, in quibus intellectus a Deo illustratus inspicit veritatem intelligibilem supernaturalem. Alio modo quando sine tali visione imaginaria intellectus a Deo illustratus cognoscit intelligibilem veritatem supernaturalem. Secundus gradus est altior primo, et tertius secundo, cuius ratio est, quia per occupationem sensuum exteriorum in actibus suis intellectus distrahitur, ut minus capere possit cognitionem supernaturalem, et ideo quando existente tali occupatione apprehenditur supernaturalis veritas, est altior gradus, sicut in cognitione naturali, ille iudicatur melioris ingenii, qui curis distractus apprehendit veritatem intelligibilem, quam ille qui non potest apprehendere, nisi sit ab omni tali distractione segregatus. Et ideo secundus gradus prophetie qui est sine abstractione a sensibus altior est primo, et similiter tertius est altior secundo, sicut in cognitione naturali ille est melioris ingenii, qui veritatem intelligibilem capit absque manu ductione per exempla sensibilia, quam ille qui indiget talibus. Secundum hoc igitur exponunt Hebrei litteram istam. Si quis fuerit inter, etc. vel per somnium loquar ad illum. Per locutionem in somnio intelligitur primus gradus prophetie, per visionem secundus, qui sunt inferiores, ut dictum est. Ac si dicat dominus Aaron et Marie, non attigistis, nisi ad inferiores gradus prophetie.
marg.| .11. At non talis servus. Qui attigit gradum superiorem, et ideo {1249} non debetis in prophetia eius vos equiparare, nec in bonitate morum, ideo subditur :
Numérotation du verset Nm. 12,ad litteram 
marg.| .1. Qui in omni domo mea fidelissimus est. nec in cognitione divinorum similes vos reputabitis ei, ideo subditur :
marg.| .2. Ore enim ad os loquor ei. Palam, et non per enigmata et figuras Deum videt. Per hoc enim quod dicitur palam, etc. Intelligitur tertius gradus prophetie predictus, in quo non requiritur aliqua visio imaginaria. Per hoc autem quod dicitur. Ore enim ad os loquor ei, intelligitur quedam specialitas et dignitas in isto tertio gradu prophetie, quia quanto frequentius et familiarius Deus revelat alicui super naturalem veritatem, tanto ille gradus est dignior, et iste erat in Moyse. Tamen secundum Hebreos non vidit divinam essentiam, secundum quod dictum fuit sibi, Exodi 33.d. Non videbit me homo et videt.
prol.| Augustinus vero dicit, quod concessum fuit ei in presenti vita videre Dei essentiam, quod accidit ex hoc quod dicitur hic. Palam et non per enigmata Deum videt, quia omnis cognitio Dei citra visionem {1250} divine essentie enigmatica est, secundum quod dicitur 1. ad Cor. 13.d. Videmus nunc per speculum in enigmate, etc. Ubi autem et quando fuerit concessa Moysi talis visio, non vidi determinatum ab aliquo doctore.
marg.| .3. Quare igitur. quasi dicat quia inter homines ille qui est familiaris regi mortali, timetur offendi et iniuriari, et multo plus debet timeri offensa amici mei.
marg.| .4. Iratusque contra eos abiit. Hic consequenter ponitur peccati reprehensi punitio, ubi primo ostenditur indignatio Dei cum dicitur : Iratusque contra eos abiit id est disparuit.
marg.| .5. Nubes quoque recessit que erat super   tabernaculum   . Non tamen eo modo sicut recedebat in motione castrorum.
marg.| .6. Et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix. Ista similitudo tenet quantum ad omnia, sed quantum ad hoc quod can dor nivis lucidus est, et candor lucens signum est lepre, ut habetur Lv. 13.a.
marg.| .7. Obsecro domine, etc. Humiliavit se Aaron ex timore, quia vidit sororem suam lepra perfusam, et ex compassione oravit pro eius sanatione.
prol.| {1251}
Numérotation du verset Nm. 12,ad litteram 
marg.| .1. Clamavitque   Moyses ad dominum. Tanquam immemor iniurie, memor clementie.
marg.| .2. Si pater eius spuisset in faciem eius. Spuere in faciem alicuius, signum est contemptus et indignationis, et ideo hic est sensus. Si pater carnalis ostendisset ei indignationem et reprehendisset eam sicut et {1252} ego feci, debuisset esse confusa septem dieb. multo magis debet esse confusa de indignatione mea.
marg.| .3. Separetur. Septem dieb. extra castra eo modo quo leprosi eiiciebantur de castris, ut dictum est supra ca. 5.
marg.| .4. Et populus non est motus. Ex quo patet impedimentum itineris ex reverentia ad Mariam.
Numérotation du verset Nm. 12,moraliter 
marg.| marg.| {1245} .1. Locutaque   est Maria et Aaron contra Moy. Ipsi namque elevati propter donum prophetie irreverenter et falso locuti sunt contra Moysen mitissimum, ut dicitur in littera. Per istos allegorice significantur heretici in utroque sexu, qui propter aliquam notitiam sibi superbientes locuti sunt contra Christum mitissimum. Mt. 11.d. Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde. Contra Christum enim locutus est Arius et eius sequaces, Christi divinitatem {1246} negantes, et Manicheus negans veram humanitatem eius, et sic de aliis hereticis. Et quoniam heresis per lepram significatur, ut dictum est supra, ideo Maria que presumptuose contra Moysen cepit loqui, percussa fuit lepra, non autem Aaron, quia summus sacerdos erat, et quia statim penituit, et culpam humiliter recognovit. Per hoc autem quod ad preces Moysi Maria fuit sanata, figuratum fuit, quod heretici revertentes ad ecclesiam sunt recipiendi. Moraliter autem per Mariam et Aaron {1247} irreverenter loquentes contra Moysen, qui tamen erat mitissimus, significantur discipuli sub benigno magistro superbientes et contra personam eius vel doctrinam irreverenter loquentes, et tales sunt graviter obiurgandi, sicut Aaron et Maria, et usque {1248} ad satisfactionem condignam de societate aliorum discipulorum eiiciendi. Unde refert commentator super secundum de consolatione, quod in civitate Atheniensi, ubi antiquitus vigebat studium philosophie, quidam discipulus propter quoddam verbum irreverentie contra suum magistrum, de loco studii fuit eiectus usque ad quinquennium.
Numérotation du verset Nm. 12,Additio 1 
prol.| {1251} In capitulo 12. ubi dicitur in postilla, Rabbi Salomon di. quod causa obiurgationis Moysi fuit pro Sephora uxore sua.
prol.| Ratio Rabbi Salomon in hoc loco in parte videtur continere veritatem sc. In hoc quod Moyses separaverat se a Sephora uxore sua, quantum ad thorum, propter frequentiam divine allocutionis, quod est verum, prout in postilla largius declaratur, Sed in hoc interpretatur illud quod dicitur. Ethiopissam, negative vel per contrarium. Aliter exponitur ab aliis, et melius ut videtur, scilicet quod Sephora erat nigra quasi Ethiopissa, prout littera plane sonat. Madianite enim de quorum natione Sephora erat, pro magna parte commorabantur in tentoriis, sicut habitantes Cedar. Unde Abacuk in cantico : Vidit tentoria Ethiopie, turbabuntur pelles terre Madian. et sic Madianite propter calorem solis denigrabantur. unde et Aug. prout ponitur in glo. Madianite prout in Peralip. Ethiopes nuncupantur, quando contra eos pugnavit
marg.| † Iosaphat. Maria autem assignabat causam separationis ipsius Moysi a sua uxore non allocutionem divinam, sed turpitudinem seu nigredinem ipsius Sephore. quasi dicat Si Moyses pulchram habuisset uxorem, non se parasset se a thoro illius, sed hoc fecit, quia est Ethiopissa sc. nigra. Ad quod probandum dicebat : Nonne et nobis similiter locutus est Deus ? quasi diceret propter prophetiam non est necessaria separatio perpetua ab actu matrimoniali, quia similiter sumus nos prophete sicut et ille, et tamen non semper separamur ab illo actu, in quo magis videbantur detrahere ipsi Moysi, quam si Sephora esset pulchra, et cum hoc ab ea separaretur. Nam secundum hanc sententiam in duobus errabant. Primo quia parificabant se ipsi Moysi, quod erat manifeste falsum. Secundo, quia iudicabant separationem eius ab uxore in deteriorem partem. Unde sequitur ; Erat enim Moyses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra, eo quod patienter tolerabat huiusmodi iniurias. Et notandum, quod ex hoc posset sumi ratio continuationis capituli huius ad immediate precedens, que quidem capitula debent continuari ex hoc quod dicitur : Locutaque est Maria. Coniungit enim utraque capitula cum dicit : Locutaque, etc. Ratio autem continuationis sequitur, quia in {1252} precedente capitulo fuit ostensia notabiliter humilitas ipsius Moysi, in hoc quod placebat sibi, ut totus populus ei parificaretur in dono prophetie, prout ibidem fuit declaratum. In hoc autem non solum de purificatione non curabat, sed etiam detractionem fratrum, que magis intolerabilis est (iuxta illud Ps. Si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique (humiliter sustinebat. Unde in hoc loco quasi concludendo de humilitate Moysi dicit : Erat enim Moyses vir mitissimus.
Numérotation du verset Nm. 12,Additio 2 
prol.| In eodem capitulo 12. ubi dicitur in postilla : At non talis servus meus Moyses, etc.
prol.| In verbis Marie et Aaron, detrahentium de Moyse, non habetur quod equiparentur ipsi in bonitate morum, dixerunt enim : Non solum per Moysen locutus est dominus, nonne et nobis similiter locutus est. In quibus verbis, nihil videtur dici proprie de bonitate morum, sed tantum de dono prophetie, et ideo hoc quod interponitur hic. In omni domo mea fidelissimus est, exponendum videtur de excellentia prophetie Moysi respectu aliorum, de quo hic proprie loquitur. Primo sciendum quod non solum in dono prophetie Moyses excedebat alios, in hoc quod ore ad os loquebatur et dominus et palam, et non per enigmata et figuram Deum intuebatur, prout in littera habetur : et exponitur in postilla, sed etiam in hoc, quod ipse Moyses habebat revelationes propheticas quandocumque volebat, ut patet Nume. ix.b. ubi dicit ; State et consulam quid precipiat dominus. Unde quandoque intrabat tabernaculum federis, statim audiebat vocem Domini loquentis ad eum. Unde Nume. 7.g. Cumque ingrederetur Moyses tabernaculum federis ut consuleret oraculum audivit vocem. Alii vero prophete non sic, sed requirebatur quod se disponerent, prout Rabbi Moyses declarat satis bene in suo Deute. Et ista differentia videtur innui hic. Unde de aliis prophetis dicit, In visione apparebo ei, vel per somnium, que non semper contingunt quando homo ea appetit. De Moyse vero dicit : In omni domo mea fidelissimus. Ille enim qui in aliqua domo reputatur fidelissimus, potest ingredi in illam domum quandocumque voluerit sine impedimento, etc.
Numérotation du verset Nm. 12,replica 
prol.| {1253} REPLICA correctorii contra Burge. In capitulo 12. ubi dicitur de fidelitate Moysi, Burgen. non vult exponi debere de bonitate moris, sed de excellentia prophetie, adiungens quod Moyses habebat revelationes propheticas quandocumque volebat, etc. Sed certum est talia ad litteralem sensum modicum pertinere, nec videtur catholicum Moysen ultra dominum nostrum Iesum Christum extollere, qui voluntatem suam humanam divine voluntati subiectam esse debere clare ostendit dicens : Pater non sicut ego volo, sed fiat voluntas tua Secundum istam autem inutilem commendationem Moysi divina voluntas videretur {1254} alligata, si quandoque voluit prophetare potuit. Et, probatio Burgen. ad hoc inducta falsificat suam intentionem, quia adducit illud : State ut consulam, quid precipiat dominus. Ille enim textus ostendit luce clarius illustrationes factas Moysi potius dependere a divina voluntate precipiente, quam a Moysi voluntate obaudiente, ut patet recte intuenti litteram, et sepe supra correcta est excessiva Burgen. extollentia, qua Moysen preter, imo contra intentionem littere commendavit, ut in correctorio immediate precedente, et in secundo correctorio capit. 33. Ex.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Nm. 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=06&chapitre=06_12)

Notes :