Nicolaus de Lyra

Capitulum 9

Numérotation du verset Nm. 9,1 

locutus est Dominus ad Moysen in deserto Sinai anno secundo postquam egressi sunt de terra Egypti mense primo dicens
Numérotation du verset Nm. 9,2 

faciant filii Israel Phase in tempore suo
Numérotation du verset Nm. 9,3 

decima quarta1 die mensis huius ad vesperam iuxta omnes cerimonias et iustificationes eius
1 decima quarta Rusch ] quarta decima Weber
Numérotation du verset Nm. 9,4 

precepitque Moyses filiis Israel ut facerent Phase
Numérotation du verset Nm. 9,5 

qui fecerunt tempore suo quarta decima die mensis ad vesperam in monte Sinai iuxta omnia que mandaverat Dominus Moysi fecerunt filii Israel
Numérotation du verset Nm. 9,6 

ecce autem quidam immundi super animam hominis qui non poterant facere pascha
in die illo accedentes ad Moysen et Aaron
Numérotation du verset Nm. 9,7 

dixerunt eis immundi sumus
super animam hominis quare fraudamur ut non valeamus offerre oblationem Domino in tempore suo inter filios Israel
Numérotation du verset Nm. 9,8 

quibus respondit Moyses: state ut consulam quid precipiat Dominus de vobis
Numérotation du verset Nm. 9,9 

locutusque est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset Nm. 9,10 

loquere filiis Israel homo qui fuerit immundus super animam2
2 animam Rusch ] anima Weber
sive in via procul
in gente vestra faciat Phase Domino
Numérotation du verset Nm. 9,11 

mense secundo decima quarta3 die mensis ad vesperam
3 decima quarta Rusch ] quarta decima Weber
cum azymis et lactucis agrestibus comedent illud
Numérotation du verset Nm. 9,12 

non relinquent ex eo quippiam usque mane
et os eius non confringent omnem ritum
Phase observabunt
Numérotation du verset Nm. 9,13 

si quis autem et mundus est et in itinere non fuit et tamen non fecit Phase exterminabitur anima illa de populis suis quia sacrificium Domino non obtulit tempore suo peccatum suum ipse portabit
Numérotation du verset Nm. 9,14 

peregrinus quoque et advena si fuerit apud vos
faciet Phase Domini iuxta cerimonias et iustificationes eius preceptum idem erit apud vos tam advene quam indigene
Numérotation du verset Nm. 9,15 

igitur die qua erectum est tabernaculum operuit illud nubes a vespere autem super tentorium erat quasi species ignis usque mane
Numérotation du verset Nm. 9,16 

sic fiebat iugiter per diem operiebat illud nubes et per noctem quasi species ignis
Numérotation du verset Nm. 9,17 

cumque ablata fuisset nubes que tabernaculum protegebat tunc proficiscebantur filii Israel et in loco ubi stetisset nubes ibi castrametabantur
Numérotation du verset Nm. 9,18 

ad imperium Domini
proficiscebantur et ad imperium illius figebant tabernaculum cunctis diebus quibus stabat nubes super tabernaculum manebant in eodem loco
Numérotation du verset Nm. 9,19 

et si evenisset ut multo tempore maneret super illud erant filii Israel in excubiis Domini
et non proficiscebantur
Numérotation du verset Nm. 9,20 

quotquot diebus fuisset nubes super tabernaculum ad imperium Domini erigebant tentoria et ad imperium illius deponebant
Numérotation du verset Nm. 9,21 

si fuisset nubes a vespere usque mane et statim diluculo tabernaculum reliquisset proficiscebantur et si post diem et noctem recessisset dissipabant tentoria
Numérotation du verset Nm. 9,22 

Sive duobus sive4 uno mense
4 sive duobus sive Rusch ] si biduo aut Weber
vel longiori tempore fuisset super tabernaculum manebant filii Israel in eodem loco et non proficiscebantur statim autem ut recessisset movebant castra
Numérotation du verset Nm. 9,23 

per verbum
Domini figebant tentoria, et per verbum eius5 proficiscebantur erantque in excubiis Domini iuxta imperium eius per manum Moysi
5 eius Rusch ] illius Weber

Capitulum 9

Numérotation du verset Nm. 9,ad litteram 
marg.| marg.| {1217} .1. Locutus est, etc. Hic consequenter describitur officium pontificis quantum ad phase celebrationem, quia debebat docere populum de modo et tempore celebrandi. Primo igitur describitur tempus celebrationis, secundo casus dilatationis, ibi : Ecce autem quidam. tertio reatus transgressionis, ibi : Si quis autem immundus est. Circa primum dicitur sic.
prol.| {1218} .2. Faciant scilicet quadragesima die mensis primi.
marg.| .3. Ad   vesperam   . quia talis hora erat lege determinata, ut patet Ex. xii.
marg.| .4. Iuxta omnes cerimonias. Per hoc intelliguntur conditiones agni ut dicit Rabbi Salomon ut quod sit sine macula, masculus, et anniculus.
marg.| .5. Et iustificationes eius. quantum ad modum comedendi scilicet cum azymis et lactucis agrestibus et aliis conditionibus, que plenius tacte sunt et exposite Ex. xii.
prol.| {1219}
Numérotation du verset Nm. 9,ad litteram 
marg.| .1. Ecce autem. hic ponitur casus dilationis quantum ad aliquos, cum dicitur : ecce autem quidam immundi ex tactu mortui vel alia immunditia propter quam impediebantur a celebratione dicta.
marg.| .2. Accedentes ad. simul existentes ad docendum populum.
marg.| .3. Immundi sumus. quod exponitur dupliciter. Uno modo sic. Super anima hominis id est plus quam homo qui licite possit comedere agnum paschalem, et sic accipitur hic animal hominis pro toto homines, sicut dicitur 1. Mach. ix. Peremerunt animas hominum multas. Alio modo, ut per animam hominis intelligatur mortuus, ut sit sensus, immundi sumus {1220} super mortuo id est ex tactu eius unde supra c. 5. ubi translatio nostra habet, Pollutusque est super mortuo, in hebreo habetur : Super anima. et quia hoc potest accidere sine peccato, imo etiam cum merito, sicut in sepultura mortui, sequitur :
marg.| .4. Quare   fraudamur   ut non   valeamus oblationem offerre   . ac si dicant, ex bono opere non debemus impediri a celebratione phase.
marg.| .5. Quibus respondit   Moyses   . quia casus videbatur dubius, voluit super hoc querere Dei consilium per hoc ostendens, quod in dubiis non est precipitanter respondendum.
marg.| .6. Homo id est super anima exponatur modo predicto.
prol.| {1221}
Numérotation du verset Nm. 9,ad litteram 
marg.| .1. Sive in. Ex hoc autem quod dicitur : In via procul, posset aliquis credere, quod lex ista loqueretur de illis qui essent in itinere extra terram Israel, et per consequens existentes intra terram ubique possent facere phase in die suo, quod non est verum, quia non potest fieri extra Ierusalem, ut habetur Dt. 16. ideo additur.
marg.| .2. In gente. ad ostendendum, quod lex ista loquitur etiam de illis qui erant in terra Israel tantum extra Ierusalem.
marg.| .3. Faciat phase domi,   mense   secundo. Sicut enim irregularitas in novo testamento aliquando causatur ex bono actu, ut ex occisione malefactoris per sententiam iudicis, sic in veteri testamento ex actu sepulture impediebatur ad tempus celebratio phase. Expectabatur autem mensis secundus, ut luna esset In eodem statu, secundum cuius motum ordinabatur istud festum.
marg.| .4. Cum azymis et lactucis, etc. hoc expositum est Ex. xii.
marg.| .5. Si quis autem. Hic consequenter ponitur pena transgressionis scilicet mortis, si non habebat causas predictas dilationis.
prol.| {1222} .6. Peregrinus   quoque   et advena. ly et est expositivum huius dictionis, peregrinus, unde in hebreo est hic una dictio tantum pro utraque Dicitur autem hic peregrinus et advena, qui non est de filiis Israel, sed est conversus ad Iudaismum, et talis similiter tenetur facere.
marg.| .7. Igitur die qua erectum, etc. In precedentibus huius libri descripta sunt ea, que pertinent ad ordinationem populi proficisci debentis, hic consequenter describitur eius ordinatio actu proficiscentis. Circa quod primo ponitur profectionis directio, secundo ipsa profectio, capitulo x. ibi : Anno secundo, etc. Adhuc circa primum premittitur directio facta ministerio angelico, secundo humano, in principio 10. capitulo Prima directio erat per motum nubis, que ministerio angelico movebatur, ut habetur Ex. 14. ubi dicitur sic : Tollensque se Angelus qui precedebat castra Israel, abiit post eos, et cum eo pariter columna nubis. cum igitur movebatur nubis, movebant castra nubem sequendo, cum autem quiescebat, ibi manebant figentes tentoria sua. De columna autem ignis et nubis utrum esset una vel due dictum fuit Exodi 14. Cetera patent in littera.
Numérotation du verset Nm. 9,moraliter 
marg.| marg.| {1217} .1. Locutus est, etc. .2.   Faciant, etc. Per hoc quod filiis Israel precipitur celebratio phase tempore determinato sub pena mortis, significatur quod omnes catholici tenentur celebrare pascha tempore determinato ab ecclesia, et tunc recipere debent sacramentum{1218} Eucharistie, aliter incurrunt mortale peccatum, nisi legimum habeant impedimentum, quo cessante debent devote communicare, sicut filii Israel impediti legitime mense primo faciebant phase mense. secundo. Modus autem celebrandi phase, et sensus eius mysticus positi sunt supra Ex. 12. et 13. capitulo
Numérotation du verset Nm. 9,{1221} 
moraliter
marg.| .7. Igitur die qua erectum est tabernaculum, operuit, etc.   illud nubes   . Per nubem istam significatus fuit Christus, qui stat super ecclesiam quasi columna ignis, repellens tenebras noctis ignorantie, et quasi columna nubis de die refrigerans estum tribulationis mundane.
marg.| {1222} marg.| † Cunctis diebus quibus stabat nubes. Per hoc autem, quod filii Israel proficiscebantur ad motum nubis, et non aliter, significatur quod homines moveri non debent ad motum passionis, sed ad instinctum rationis, que est quedam participatio divini luminis in nobis, secundum quod dicitur in Ps. 4.b. Signatum est super nos iumen, etc.
Numérotation du verset Nm. 9,{1223} 
Additio.
prol.| In capitulo 9. ubi dicitur in postilla Ex hoc autem quod dicitur : In via procul. Istud in gente vestra, non est in hebreo, et ideo lex ista loquitur de eo qui est in itinere extra viam filiorum Israel, ubi non poterat celebrari {1224} phase. Ideo ly . In gente vestra, quod additum est in translatione nostra, non est referendum ad viam procul, sed ad hominum qui est in itinere, ut sit sensus, homo in gente vestra id est de gente vestra faciat, etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Nm. 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=06&chapitre=06_9)

Notes :