Nicolaus de Lyra

Capitulum 2

Numérotation du verset Nm. 2,1 

Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron dicens:
Numérotation du verset Nm. 2,2 

Singuli per turmas signa
atque vexilla
et domos cognationum
suarum castra metabuntur
filii1 Israel
1 filii] filiorum Weber
per gyrum tabernaculi federis.
Numérotation du verset Nm. 2,3 

Ad orientem
Iudas
figet tentoria per turmas exercitus sui eritque princeps
filiorum eius Naasson filius Aminadab
Numérotation du verset Nm. 2,4 

et omnis de stirpe eius summa pugnantium septuaginta quatuor
millia sexcentorum
Numérotation du verset Nm. 2,5 

iuxta eum castrametati sunt de tribu Isachar
quorum princeps fuit Nathanael filius Suar
Numérotation du verset Nm. 2,6 

et omnis numerus pugnatorum eius
quinquaginta quatuor millia quadringenti
Numérotation du verset Nm. 2,7 

in tribu Zabulon
princeps fuit Eliab filius Helon
Numérotation du verset Nm. 2,8 

omnis de stirpe eius exercitus pugnatorum quinquaginta septem millia quadringenti
Numérotation du verset Nm. 2,9 

Universi qui in castris Iude adnumerati sunt fuerunt centum octoginta sex millia quadringenti et per turmas suas primi egredientur.
Numérotation du verset Nm. 2,10 

In castris filiorum Ruben
ad meridianam plagam
erit princeps Elisur filius Sedeur.
Numérotation du verset Nm. 2,11 

Et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta sex millia quingenti
Numérotation du verset Nm. 2,12 

iuxta eum castrametati sunt de tribu Simeon
quorum princeps fuit Salamiel filius Surisaddai
Numérotation du verset Nm. 2,13 

et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quinquaginta novem millia trecenti
Numérotation du verset Nm. 2,14 

in tribu Gad
princeps fuit Eliasaphan2
2 Eliasaphan ΛH ΘAMG* ΩS Rusch ] Eliasaph plerique codd. edd. Weber
filius Duel
Numérotation du verset Nm. 2,15 

et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta quinque millia sescenti quinquaginta
Numérotation du verset Nm. 2,16 

omnes qui recensiti sunt in castris Ruben centum quinquaginta millia et mille quadringenti quinquaginta per turmas suas in secundo loco proficiscentur
Numérotation du verset Nm. 2,17 

levabitur autem tabernaculum testimonii per officia Levitarum et turmas eorum quomodo erigetur ita et deponetur singuli per loca et ordines suos proficiscentur
Numérotation du verset Nm. 2,18 

ad occidentalem plagam erunt castra filiorum Ephraim quorum princeps fuit Elisama filius Ammiud
Numérotation du verset Nm. 2,19 

Cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta millia quingenti
Numérotation du verset Nm. 2,20 

et cum eis tribus filiorum Manasse quorum princeps fuit Gamaliel filius Phadassur
Numérotation du verset Nm. 2,21 

cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt triginta duo millia ducenti
Numérotation du verset Nm. 2,22 

in tribu filiorum Beniamin princeps fuit Abidan filius Gedeonis
Numérotation du verset Nm. 2,23 

et cunctus exercitus pugnatorum eius qui recensiti sunt triginta quinque millia quadringenti
Numérotation du verset Nm. 2,24 

omnes qui numerati sunt in castris Ephraim centum octo millia centum per turmas suas tertii proficiscentur
Numérotation du verset Nm. 2,25 

ad aquilonis partem castrametati sunt filii Dan quorum princeps fuit Ahiezer filius Amisaddai
Numérotation du verset Nm. 2,26<< 

cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt sexaginta duo millia septingenti
Numérotation du verset Nm. 2,27 

iuxta eum fixere tentoria de tribu Aser quorum princeps fuit Phegihel filius Ochran
Numérotation du verset Nm. 2,28 

cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta millia et mille quingenti
Numérotation du verset Nm. 2,29 

de tribu filiorum Neptalim princeps fuit Ahira filius Henan
Numérotation du verset Nm. 2,30 

cunctus exercitus pugnatorum eius quinquaginta tria millia quadringenti
Numérotation du verset Nm. 2,31 

omnes qui numerati sunt in castris Dan fuerunt centum quinquaginta septem millia sexcenti et novissimi proficiscentur
Numérotation du verset Nm. 2,32 

hic numerus filiorum Israel per domos cognationum suarum et turmas divisi exercitus sexcenta tria millia quingenti quinquaginta
Numérotation du verset Nm. 2,33 

Levite autem non sunt numerati inter filios Israel sic enim precepit
Dominus Moysi
Numérotation du verset Nm. 2,34 

feceruntque filii Israel iuxta omnia que mandaverat Dominus castrametati sunt per turmas suas et profecti per familias ac domos patrum suorum.

Capitulum 2

Numérotation du verset Nm. 2,ad litteram 
marg.| marg.| {1177} .1. Locutusque est Dominus ad   Moysen etc. Sequitur :
marg.| .2. Singuli   per. Signa proprie sunt in vestibus et scutis quibus bellatores mutuo se cognoscunt, et suos ab adversariis distingunt, vexilla elevantur in hastis vel perticis, et ad {1178} eorum aspectum bellatores dirigantur, et uniantur, qualia vero fuerint ista vexilla, in textu non habetur. Sed dicunt aliqui Hebrei, quod vexillum cuiuslibet tribus erat simile in colore lapidi posito in rationali, in quo erat sculptum nomen sui patriarche, ita quod vexillum tribus Ruben erat rubei coloris, sicut et lapis sardius in quo erat sculptum nomen ipsius Ruben, et sic de aliis.
prol.| {1179}
Numérotation du verset Nm. 2,ad litteram 
marg.| .1. Ad orientem Iudas figet   tentoria   per turmas. Hic describitur dispositio castrorum circa tabernaculum in speciali secundum quatuor partes orbis, et in qualibet parte erant tres tribus : una principalis, et alie due sibi adiuncte. Ad orientem vero erat tribus Iuda principalis et tribus Issachar et Zabulon sibi adiuncte. Ad meridiem tribus Ruben principalis, et tribus Simeon, et Gaad sibi adiuncte. Ad occidentem tribus Ephraim principalis, tribus Manasses et Beniamin sibi adiuncte. {1180} Ad aquilonem vero tribus Dan principalis tribus Asser et Nephtali sibi adiuncte. Et sicut erant disposite in situ castrorum, ita et in motu suo modo : quia tribus Iuda cum sibi adiunctis primo movebat castra : tribus Ruben cum suis secundo, tribus Ephraim cum suis tertio, tribus Dan cum suis ultimo : et secundum hoc potest dividi in quatuor partes, et patent. In qualibet autem tribu hic nominatur princeps et numerus bellatorum suorum, et postea numerus simul aggregatus de tribus tribubus ad unam plagam ordinatis {1171} et secundum hoc patet littera usque ad finem capituli ubi dicitur :
Numérotation du verset Nm. 2,ad litteram 
marg.| .1. Et profecti per familias ac domos patrum, etc. Sunt profecti {1172} non tunc, sed postea scilicet vicesima die mensis secundi, ut habetur infra capitulo decimo. Sed hic dicitur modus illius profectionis. Et sic patet expositio litteralis huius capituli.
Numérotation du verset Nm. 2,moraliter 
marg.| marg.| {1177} .1. Locutusque   est do. In hoc capitulo agitur primo de Levitarum officiis in generali, sed in tertio capitulo de ipsis agitur magis in speciali, propter quod sensus eorum mysticus ibidem magis proprie locum habet. {1178} Secundo describitur situs castrorum per duodecim tribus circa tabernaculum, cum dicitur.
marg.| .2. Singuli per turmas, signa, atque, etc. Signa atque vexilla et domus cognationum suarum castrametabuntur filii Israel per {1179} gyrum tabernaculi federis, tabernaculum autem Domini est anima iusti : secundum illud Eccle. 24.a. Qui creavit me, requievit in tabernaculo meo. Habet autem istud tabernaculum aspectum ad orientem, per quem intelligitur expiatio sordis in ortu lucis gratie, ad meridiem per quem intelligitur inflammatio cordis : quia inde provenit virtus caloris. Ad occidentem, per quem intelligitur meditatio mortis, in qua occidit lux vite presentis. Ad aquilonem per quem intelligitur colluctatio contra insultum demonis : secundum quod dicitur Hier. 1 capitulo Ab Aquilone pandetur omne malum. Igitur ad orientem sunt, Iudas, Issachar, et Zabulon. Per Iudam qui interpretatur confitens, intelligitur confessionis veritas. Per Issachar, qui interpretatur memorans dominum, orationis assiduitas. Per Zabulon, qui interpretatur pulchritudinis habitaculum, conversationis puritas. Per hec enim tria sordes cordium expiantur. Ad meridiem aut sunt Ruben, Simeon, et Gaad. Per Ruben vero, qui interpretatur visionis filius, intelligitur splendor veritatis intellectum perficiens. Per Simeon, qui interpretatur {1180} audiens : amor caritatis bonis consentiens. Per Gaad qui interpretatur felicitas, dulcor suavitatis reficiens. Hec enim tria inflammationem cordis concomitantur. Ad occidentem vero sunt Ephraim, Manasses, et Beniamin. Per Ephraim qui interpretatur crescens, intelligitur profectus spiritualium, ad quem movet vite brevitas. Per Manassen, qui interpretatur oblivio, contemptus temporalium, ad quem movet eorum delectabilitas. Per Beniamin, qui interpretatur filius dextre : appetitus celestium, ad quem movet eorum eternitas. Hec autem tria meditationi mortis associantur Ad aquilonem vero sunt Dan, Nepthali, et Aser. Per Dan qui interpretatur iudicium, intelligitur timor iudicii. Per Nepthali qui interpretatur implicatio, pudor opprobrii intelligitur si quis implicetur vilitati peccati. Per Aser qui interpretatur beatitudo amor premii, et hec tria faciunt insultum demonum fortiter colluctari. De qua colluctatione dicit Apostolus ad Eph. 6.b. Non est nobis colluctatio adversus carnem, et sanguinem, sed adversus principes et potestates, et adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitie. De quibus concedat nos triumphare leo de tribu Iuda, qui est victor et benedictus Deus :
Numérotation du verset Nm. 2,Additio 1 
marg.| marg.| {1171} Item Numeri 2. capitulo ubi dicitur in postilla : aliam etiam causam, quare Levite non fuerint cum aliis numerati, inducit Rabbi Salomon Causa quam inducit Rabbi Salomon non videtur valere. Sententia enim lata infra 14. contra murmurantes tempore exploratorum, fuit precise contra illos qui fuerunt numerati a 20. anno et ultra. In quo manifeste excludebantur Levite, quia a 30. anno fuerunt et ultra numerati, ut infra 4. ca. Et ideo standum est rationi prime postillatoris.
Numérotation du verset Nm. 2,Additio 2 
prol.| In eo, capitulo 2. ubi dicitur in postilla : Singuli per turmas signa et vexilla. Secundum antiquos expositores Hebreorum, signa vexillorum, scilicet quatuor tribuum que presidebant quatuor partibus, sunt hec : {1172} In vexillo Ruben erat figura hominis. Fuit enim vocatus a patre suo primogenitus. unde Gn. 49 a. Ruben primogenitus meus. In vexillo, autem Iude erat figura leonis, cui assimilavit eum pater suus dicens, Catulus leonis Iuda. In vexillo Ephraim erat figura tauri, cui assimilavit eum Moyses Deuter<onomio>, penultimo capituloa : « Quasi primogeniti tauri pulchritudo eius ». In vexillo autem Dan erat figura aquile, eo, quod assimilaverat eum pater suus Iacob colubro, quod non est animal pulchrum, ut poneretur in vexillo. Moyses autem assimilavit eum catulo leonis ubi supra, quod signum pertinebat ad Iudam, ut dictum est, et ideo dicunt quod fuit sibi data aquila in signum conformiter ad quartum animal, de quo Ezechielis 1. ut in istis vexillis figurarentur ista quatuor animalia Ezechielis in quorum medio residebat Deus, scilicet in tabernaculo.
a Dt. 33, 17.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Nm. 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=06&chapitre=06_2)

Notes :