Capitulum 20

Numérotation du verset Nm. 20,1 

Veneruntque filii Israel et omnis multitudo in desertum Sin mense primo et mansit populus in Cades mortuaque est ibi Maria et sepulta in eodem loco
Numérotation du verset Nm. 20,2 

cumque indigeret aqua populus coierunt adversum Moysen et Aaron
Numérotation du verset Nm. 20,3 

et versi in seditionem dixerunt utinam perissemus inter fratres nostros coram Domino
Numérotation du verset Nm. 20,4 

cur eduxistis ecclesiam Domini in solitudinem ut et nos et nostra iumenta moriantur
Numérotation du verset Nm. 20,5 

quare nos fecistis ascendere de Egypto et adduxistis in locum istum pessimum qui seri non potest qui nec ficum gignit nec vineas nec mala granata. Insuper et aquam non habet ad bibendum
Numérotation du verset Nm. 20,6 

ingressusque Moyses et Aaron dimissa multitudine tabernaculum federis corruerunt proni in terram et apparuit gloria Domini super eos
Numérotation du verset Nm. 20,7 

locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
Numérotation du verset Nm. 20,8 

Tolle virgam et congrega1 populum tu et Aaron frater tuus et loquimini ad petram coram eis et illa dabit aquas. Cumque eduxeris aquam de petra, bibet omnis multitudo et iumenta eius.
1 congrega] congega cacogr. Rusch
Numérotation du verset Nm. 20,9 

Tulit igitur Moyses virgam que erat in conspectu Domini sicut preceperat ei
Numérotation du verset Nm. 20,10 

congregata multitudine ante petram dixitque eis audite rebelles et increduli num de petra hac vobis aquam poterimus eicere
Numérotation du verset Nm. 20,11 

cumque elevasset Moyses
manum percutiens virga
bis
silicem
egresse sunt aque
largissime ita ut et populus biberet et iumenta
Numérotation du verset Nm. 20,12 

dixitque Dominus ad Moysen et Aaron quia non credidistis mihi ut sanctificaretis me coram filiis Israel non introducetis hos populos in terram quam dabo eis
Numérotation du verset Nm. 20,13 

hec est aqua Contradictionis ubi iurgati sunt filii Israel contra Dominum et sanctificatus est in eis
Numérotation du verset Nm. 20,14 

misit interea nuntios Moyses de Cades ad regem Edom qui dicerent hec mandat frater tuus Israel nosti omnem laborem qui apprehendit nos
Numérotation du verset Nm. 20,15 

quomodo descenderint patres nostri in Egyptum et habitaverimus ibi multo tempore afflixerintque nos Egyptii et patres nostros
Numérotation du verset Nm. 20,16 

et quomodo clamaverimus ad Dominum et exaudierit nos miseritque angelum qui eduxerit nos de Egypto ecce in urbe Cades que est in extremis finibus tuis positi
Numérotation du verset Nm. 20,17 

obsecramus ut nobis transire liceat per terram tuam non ibimus per agros nec per vineas nec2 bibemus aquas de puteis tuis
2 nec Rusch ] non Weber
sed gradiemur via publica nec ad dexteram nec ad sinistram declinantes donec transeamus terminos tuos
Numérotation du verset Nm. 20,18 

cui respondit Edom non transibis per me alioquin armatus occurram tibi
Numérotation du verset Nm. 20,19 

dixeruntque filii Israel per tritam gradiemur viam et si biberimus aquas tuas nos et pecora nostra dabimus quod iustum est nulla erit in pretio difficultas tantum velociter transeamus
Numérotation du verset Nm. 20,20 

at ille respondit non transibis statimque egressus est obvius cum infinita multitudine et manu forti
Numérotation du verset Nm. 20,21 

nec voluit acquiescere deprecanti ut concederet transitum per fines suos quam ob rem divertit ab eo Israel
Numérotation du verset Nm. 20,22 

cumque castra movissent de Cades venerunt in montem Or qui est in finibus terre Edom
Numérotation du verset Nm. 20,23 

ubi locutus est Dominus ad Moysen
Numérotation du verset Nm. 20,24 

pergat inquit Aaron ad populos suos non enim intrabit terram quam dedi filiis Israel eo quod incredulus fuerit ori meo ad aquas Contradictionis
Numérotation du verset Nm. 20,25 

tolle Aaron et filium eius cum eo et duces eos in montem Or
Numérotation du verset Nm. 20,26 

cumque nudaveris patrem veste sua indues ea Eleazarum filium eius et Aaron colligetur et morietur ibi
Numérotation du verset Nm. 20,27 

fecit Moyses ut preceperat Dominus et ascenderunt in montem Or coram omni multitudine
Numérotation du verset Nm. 20,28 

cumque Aaron spoliasset vestibus suis induit eis Eleazarum filium eius
Numérotation du verset Nm. 20,29 

illo mortuo in montis supercilio descendit cum Eleazaro
Numérotation du verset Nm. 20,30 

omnis autem multitudo videns occubuisse Aaron flevit super eo triginta diebus per cunctas familias suas

Capitulum 20

Numérotation du verset Nm. 20,Lyra ad litteram 
marg.| 1 Veneruntque   filii, etc. Hic consequenter ponitur impedimentum proveniens ex aquis contradictionis, ubi primo ponitur retardativum itineris ex aqua deficiente, secundo additur impedimentum ex hoste insurgente,ibi : Misit interea.
prol.| Circa primum premittitur Marie obitus, secundo aque defectus,ibi : Cumque indigeret aqua. Circa obitum Marie premittitur locus, cum dicitur.
marg.| 2 In desertum Sin. Iste locus est alius ab illo qui vocatur [hébreu] Sin. Ex. 16. unde et ille scribitur per litteram samech, iste autem persa de sic [hébreu] Tsin. Describitur etiam tempus cum dicitur.
marg.| 3 Mense scilicet quadragesimi anni ab exitu filiorum Israel de Egypto, postquam fuerant vagi per desertum, secundum sententiam domini ut dictum est supra 14.c.
marg.| 4 Et mansit. Dicunt aliqui quod iste est locus de quo missi fuerunt exploratores, ut habetur supra 13.c. ita quod populus fuit his in isto loco, semel anno secundo egressionis de Egypto, quia quando recesserunt de monte venerunt illuc, et tunc inde missi sunt exploratores, qui redeuntes fecerunt desperare populum de consecutione terre promissionis, ut dictum est 13.c. et tunc dominus fecit eos reverti per desertum, et postea quadragesimo anno ab exitu de Egypto redierunt ad eundem locum. Alii autem dicunt quod iste est alius locus ab illo. unde et ad differentiam eorum, locus unde exploratores missi sunt vocatur Cadesbarne, ut habetur Dt. 1. et Iosue 14. Iste autem vocatur Cades absolute sine additione.
prol.| {1308} 5 Mortuaque   estibi : Dicit Rabbi Salomon quod mors Marie convenienter describitur post capitulum de purgatione per aquas lustrationis, quia sicut fit expiatio per dictam aspersionem, ita suo modo per iustorum mortem, secundum quod dicitur Ps. 125.a. Pretiosa in conspectu domini mors sanctorum eius.
marg.| 6 Cumque   indi. Hic describitur aque defectus, ubi propter hoc describitur primo populi murmuratio, secundo defectus revelatio, ibi : Ingressusque. Circa primum dicitur, Cumque indigeret aqua populus. Dicit Rabbi Salomonquod hoc subditur post mortem Marie ad insinuandum, quod dum vivebat, per eius merita populus in deserto existens, per magnum tempus ante non habuit defectum aque.
marg.| 7 Et versi in seditionem id est rebellionem et contentionem contra Moysen et Aaron.
marg.| 8 Dixerunt.   Utinam   periissemus inter fratres nostros. Hoc est cum illis qui perierunt tempore Core, quia mors illorum fuit brevis, ista autem prolixa, et per consequens gravior.
marg.| 9 Quare nos fecistis ascendere de Egypto. Ubi vivebamus in abundantia. et adduxistis in locum istum pessimum. Cuius causam subdunt dicentes.
marg.| 10 Qui seri non potest. Et sic patitur defectum fructuum, quos profert terra per humanum laborem, et etiam eorum quos sponte gignit. Ideo subditur.
marg.| 11 Qui nec, etc. Ista tamen querela erat irrationabilis, quia manna sufficiebat pro omni cibo hominibus bonis, ut dictum est supra 6.c.
marg.| 12 Insuper. Ista plus habebat de ratione, quia sine aqua non potest {1309} homo convenienter vivere.
Numérotation du verset Nm. 20,Lyra ad litteram 
marg.| 1 Ingressusque   . Hic ponitur defectus revelatio quantum ad defectum aque, qui non poterat tolerari competenter, ubi premittitur Moysi et Aaron oratio, que debet esse solitaria, et hoc notatur cum dicitur.
marg.| 2 Dimissa multitudine. humilis et supplicatorie. Ideo subditur.
marg.| 3 Corruerunt proni. Debet etiam esse devota. ideo subditur.
marg.| 4 Clamaveruntque   . ex magno affectu et fervore. Debet etiam esse rationabilis et discreta : ideo subditur.
marg.| 5 Et aperi eis. Ista enim petitio erat discreta et rationabilis, quia de hoc quod erat necessarium. Consequenter ponitur domini exauditio, cum subditur.
marg.| 6 Et apparuit gloria domini id est nubes in qua dominus solitus erat loqui cum Moyse quasi paratus petitionem eorum ex audire : unde subditur.
marg.| 7 Tolle virgam, etc. Ista fuit virga Aaron, quia de ipsa subditur.
marg.| 8 Tulit igitur Moyses virgam que erat in   conspectu   domini. De virga autem Aaron dicitur c. 17. Refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii.
marg.| 9 Audite rebelles, et increduli. Hoc dixit Moyses, quia frequenter consimilia acciderant in populo.
marg.| 10 Num de petra hac aquam vobis poterimus eiicere. Istud verbum Moysi poterat dupliciter intelligi, affirmative et negative, quia si protulit ut dicunt expositores catholici communiter, quia licet non dubitaret de potentia dei, quin posset illud, dubitavit tamen de effectu, ne impediretur propter malitiam populi, et ideo dubitando de effectu dixit. Num de petra, etc. ut si effectus fuisset secutus, sic intelligeretur non obstante incredulitate vestra poterimus eiicere aquam de petra virtute divina, si autem non sequeretur, sic intelligeretur Num de petra, {1310} etc. quasi dicat non poterimus propter malitiam vestram.
marg.| 11 Percutiens virga bis silicem. quia primo ictu non exiverunt aque propter dubitationem Moysi, secundo tamen ictu exiverunt propter impletionem divini promissi. Consequenter ponitur dubietatis punitio, cum dicitur.
marg.| 12 Quia non, etc. tu et Aaron, ut sanctificaretis me id est sanctitatem meam in impletione promissi mei absque dubio credendo, et fidem vestram absque dubio coram populo pronuntiando, imo contrarium fecistis. ideo.
marg.| 13 Non introducetis hos populos in terram quam dabo eis. sed moriemini ante ingressum, et licet multum desiderarent ingredi quia tamen sciverunt quod verbum Dei erat diffinitivum, ideo verbum domini humiliter acceptaverunt : et tunc non oraverunt pro eius retractione, postea tamen Moyses oravit dominum pro ingressu terre sed non fuit exauditus, ut habetur Dt. 3. Sequitur.
marg.| 14 Et sanctificatus est in eis. Per hoc enim quod filii Israel viderunt, quod vindicta Dei non parcebat Moysi et Aaron, qui erant sancti et amici sui, fuerunt territi et magis obedientes, ne incurrerent offensam Dei. Hebrei autem dicunt quod Moyses et Aaron peccaverunt eo quod non fecerunt sicut preceperat Deus, quia dixerat. Loquimini ad petram coram eis, et illa dabit aquas, ut patet in textu, ita quod ex solo verbo absque percussione dedisset aquas, quod fuisset novum signum divine potentie. Non enim legitur quod adhuc factum fuisset simile, et ideo subditur postea. Quia non credidistis mihi, ut sanctificaretis me coram filiis Israel. quasi dicat si coram filiis Israel dixissetis : Ecce lapis iste qui non audit nec videt et tamen obedit verbo Dei, emittendo aquas absque ulla percussione, multo fortius vos qui estis rationales, verbis domini debetis obedire absque ulla flagellatione, in hoc sanctitatem meam professi fuissetis verbo et facto : quod quia non fecistis, prout vobis imposueram, ideo non introducetis hos populos, etc.
prol.| {1311}
Numérotation du verset Nm. 20,Lyra ad litteram 
marg.| 1 Misit interea. Hic additur impedimentum ex hoste insurgente, et hoc tripliciter. primo Idumeorum, secundo Amorrheorum, ca. 21. et tertio Moabitarum capitulo 22. Circa primum primo ponitur impedimentum ratione regis Edom insurgentis, secundo subditur impedimentum ratione pontificis morientis, ibi : Cumque castra movissent. Circa primum adhuc primo ponitur populi deprecatio ad regem Edom, et ut inclinaretur ad exaudiendum petitionem primo allegatur propinquitas generis cum dicitur.
marg.| 2 Hec mandat. Idumei enim et Israelite erant de duobus fratribus scilicet Esau et Iacob. Secundo afflictionem laboris, cum dicitur.
marg.| 3 Nosti. Afflictis enim est compatiendum. Tertio ordinatio divine voluntatis, cui non est resistendum. et hoc notatur cum dicitur.
marg.| 4 Et quomodo   clamaverim   . Quarto retardatio sui itineris, cum dicitur.
marg.| 5 Ecce in urbe, etc. quasi dicat nisi possimus transire per terram tuam ab itinere quod accipimus de mandato Dei erimus graviter impediti. Consequenter removerent illa propter que petitio eorum posset denegari, cum dicitur.
marg.| 6 Non ibimus id est nullum damnum terre tue inferemus, sed pacifice transibimus. Consequenter describitur huius petitionis denegatio, cum dicitur.
marg.| 7 Non   transibis   . Et patet littera seq. Notandum tamen quod huius contrarium videtur haberi Dt. 2. ubi Moyses dixit : Misit ergo nuntios ad Sehon regem, etc. et subditur. Nobis concedas transitum sicut fecerunt {1312} filii Esau. Ad hoc respondent expositores nostri communiter dicentes quod licet rex Edom non concesserit filiis Israel transitum per medium terre sue, sicut petebant, tamen concessit eis transitum per extremitates regni sui. Rabbi Salomon dicit quod illud quod est allegatum de Deute. non refertur ad transitum ; sed ad cibum concessum pro pretio. duo enim petebat Moyses a Sehon rege dicens : Alimenta pretio vende, et postea subdit. Nobis concedas transitum, quod patet Dt. 2. et quod subditur. Sicut fecerunt filii Esau. hoc refertur tantum ad primum, quia ut dicit, licet filii Esau denegassent Israelitis transire per terram suam tamen portabant eis cibaria venalia, ubi transibant filii Israel iuxta extremitates regni Edom magis propter lucrum suum quam propter sustentationem filiorum Israel.
marg.| 8 Quamobrem   divertit id est de medio regni, non tamen ab extremitatibus secundum primam expositionem predictam, vel totaliter a regno secundum aliam.
marg.| 9 Cumque castra. Hic interponitur impedimentum ratione mortis Aaron, cum dicitur.
marg.| 10 Pergat Aaron ad populos suos id est ad limbum patrum.
marg.| 11 Non enim intrabit in   terram   . Videtur quod hec non fuerit cause quare mortuus est Aaron ante ingressum terre promissionis, quia ante factum de aquis contradictionis dixerat dominus, quod Caleb. et Iosue tantum intrarent terram, ut dictum est. 14.c. Ad hoc enim dicitur communiter, quod illa sententia tantum fuit super murmuratores, de quibus non fuerunt Moyses et Aaron. Potest etiam aliter responderi ex textu, quia ibidem dicitur : In solitudine hec iacebunt cadavera vestra, omnes qui numerati estis a viginti annis et supra, in qua numeratione non continentur Levite, ut ibidem dictum fuit, de quibus fuerunt Moyses et Aaron.
prol.| {1313}
Numérotation du verset Nm. 20,Lyra ad litteram 
marg.| 1 Tolle Aaron. non violenter, sed persuasive, ut prompte obediat divine voluntati de suo transitu et filii successione. Isti enim duo debebant eum consolari de morte scilicet quia Deus volebat et quia filius eius ei in honore succedebat.
marg.| 2 Cumque nudaveris patrem veste sua id est tunica pontificali.
marg.| 3 Indues ea Eleazarum filium eius. ut antequam moriatur, videat filium suum sui honoris successorem. Dicit enim August. quod hoc factum fuit, ut pontifex novus preberet officium sepulture defuncto. Sed hoc non videtur convenire ei quod dicitur Lv. 21.b. quod summus sacerdos non debet aliquem sepelire. Et ideo dicit Rabbi Salomon quod Moyses fecit illud officium, dicens, quod cum ascendissent in montem, viderunt ibi speluncam a deo paratam, et in ea lectum stratum, et ante lectum lampadem ardentem, et revelatum fuit Moysi quod erat locus sepulture Aaron, et tunc ad dictum Moysi ipse Aaron posuit se in lecto illo, et extendit manus et pedes, et clausit os et oculos, et sic deus accepit eius spiritum in pace, propter quod Moyses hoc videns, desideravit talem modum mortis, et fuit sibi concessus a domino, secundum quod dicitur Deute. 32.g. Iungeris populis tuis sicut mortuus est Aaron frater tuus. Potest tamen teneri dictum Augustini, quod Eleazar sepelivit patrem suum et quod hoc fuit specialiter illi concessum propter excellentiam Aaron. Nec valet obiectio Rabbi Salomon quia sicut Lv. 21. prohibetur summus sacerdos aliquem sepelire, ita etiam sepulture presentialiter adesse, et tamen oportet concedere quod Eleazar presens fuit in morte patris sui tam ex {1314} textu, quam ex verbis omnium expositorum Hebreorum et catholicorum.
marg.| 4 Fecit Moyses ut preceperat dominus. persuadendo ipsi Aaron modo predicto.
marg.| 5 Et ascenderunt, etc. Dicit Rabbi Salomon quod multitudo non ascendit, sed tantum Moyses, Aaron, et Eleazar : tamen omnis multitudo vidit quando ascenderunt.
marg.| 6 Omnis autem etc. Per hoc enim vidit, quia viderunt quod non redibat cum aliis duobus ideo dicitur hic.
marg.| 7 Videns occubuisse. de preterito.
marg.| 8 Flevit super etc. Tum quia diligebat eum, tum quia propter reverentiam pontificalis officii. Ex hoc autem cepit ecclesia consuetudinem faciendi memoriam defunctorum die tricesima sepulture. Quod autem hic dicitur Aaron esse mortuum et sepultum in monte Hor, videtur contradicere et quod habetur Dt. 10.b. ubi dicitur. Mortuus et sepultus est in Mosera. Ad hoc dicunt aliqui, quod Mosera et Hor unus mons est diversimode nominatus. Rabbi Salomon dicit contrarium, probans per illud quod habetur infra 33.c. ubi dicitur, quod inter Moseroth qui est idem locus qui et Mosera, ut dicit Israelitis. Nomina enim propria Hebraica frequenter variantur a parte finis, licet idem significent, sicut in Latino idem significant Colinus, et Coletus, et inter montem Gor sunt sex mansiones. Dicit igitur, quod Aaron secundum veritatem fuit mortuus et sepultus in Mosero, ut dicitur Dt. 10. sed postea filii Israel venientes ad montem Hor fleverunt Aaron ac si funus esset ibi presens, et ex hoc dicitur ibi mortuus et sepultus.
Numérotation du verset Nm. 20,moraliter 
marg.| 1 Veneruntque   filii, etc. In hoc capitulo agitur de aquis contradictionis ubi Moyses et Aaron peccaverunt, dubitando de verbi divini impletione propter malitiam populi, secundum docto. Latinos, secundum Hebreos autem peccaverunt transgrediendo verbum domini, qui non dixerat eis percutite {1308} petram, sed loquimini ad petram et illa dabit aquas, sicut plenius dixi locum istum litteraliter exponendo. Per hoc igitur quod isti qui erant sanctissimi peccaverunt, debet incuti timor aliis quantumcumque sanctis, ne cadant in peccatum, secundum illud 1. Cor. 10.c. Qui se existimat stare, videat ne cadat.
Numérotation du verset Nm. 20,{1311} 
moraliter
marg.| 1 Misit interea nuntios, etc. Per Edom, qui interpretatur terre nus, intelliguntur mali. Christiani, in bonis terrenis tantummodo confidentes, et isti frequenter nituntur impedire bonos Christianos qui sunt fratres eorum in fide a profectu in via morum, ne ipsi perveniant et alios inducant in terram viventium, {1312} et hoc aliquando faciunt prelati malo consilio informati, et aliqui curati perversi qui bonos homines et litteratos impediunt a predicationibus et confessionibusaudiendis in hoc similes regi Edom, qui filios Israel impedivit in progressu ad terram promissionis.
marg.| 10 Pergat, inquit, Aaron, etc. Hic agitur de morte Aaron, et Eleazari substitutione, cum dicitur.
Numérotation du verset Nm. 20,{1313} 
moraliter
marg.| 2 Cumque nudaveris patrem veste sua, etc. Per hoc autem, quod Aaron nudatus vestibus sanctis statim mortuus fuit corporaliter, significatum fuit, quod in novo testamento pontifices et curati et etiam clerici seculares vel religiosi, statim quod {1314} nudantur vestibus virtutum, mortui sunt spiritualiter, licet adhuc corporaliter vivant : Apoc. 3.a. Nomen habes quod vivas, et mortuus es. Per hoc autem, quod Aaron spoliato, Eleazar indutus fuit, significatur, quod aliquibus a gratia cadentibus, alii subrogantur, Apoc. 3.c. Tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam.
Numérotation du verset Nm. 20,{1313} 
Additio.
prol.| In capitulo 20. ubi dicitur postil. Audite rebelles et increduli.
prol.| Opinio Hebreorum quam hic recitat postil. est solius Rabbi Salomon Alii enim expositores Hebreorum varie se habent. Ceteris tamen dimissis Rabbi Moyses Egyptius dicit. Audite rebelles et increduli. In quibus verbis manifestavit se iram magnam habere contra populum. In quo dicit : quod Moyses erravit dupliciter. Primo quia in tanto homine sicut Mose, a quo omnes debebant addiscere modum vivendi vitium ire erat valde vituperabile, presertim in publico. Secundo quia ex hoc dabat occasionem, ut populus crederet Deum fuisse iratum in hoc loco contra eos, quod tamen, ut dicit, non fuit sic, cum ipsi petivissent illud quod erat sibi necessarium, scilicet aquam in quo non peccabant, sicut nec in petendo panem supra, Ex. 16. Et ideo in hoc loco ut dicit, non fit mentio quod Deus irasceretur. In hoc autem quod Moyses non fuit locutus petre, sicut dixerat eis. Loquimini ad petram, sed his percussit eam, dicit quod non peccavit Moyses. Nam in hoc quod dictum fuit sibi. Tolle virgam et congrega populum, intelligitur quod tolleret virgam ad percutiendum, quia in aliis locis quando accipiebatur virga a Mose in faciendis prodigiis seu signis hoc erat per extensionem virge cum manu, vel percussionem et huiusmodi.
prol.| Circa quod attendendum quod hec sententia Rabbi Moyses videtur veritatem obtinere in hoc quod evacuat motivum Rabbi Salomon dicentis, quod in percussione per virgam fuit peccatum Moysis. Sed motivum principale {1314} Rabbi Moyses non videtur valere. Moyses enim licet perfectus fuisset, legitur tamen quandoque fuisse iratus, sicut supra Lv. 10. fuit iratus contra Eleazar et Ithamar, etiam sine causa rationabili, ut ibidem habetur, et infra 31. ca. legitur. Iratusque Moyses principibus exercitus, etc. quod fuit satis in publico, non tamen ex hoc fuit punitus nec reprehensus. verba enim domini dicentis. Quia non credidistis mihi, manifeste ostendunt, quod peccatum illud ad incredulitatem pertinet, non autem ad iram. unde videtur tenendum cum expositoribus nostris, scilicet quod peccatum Moysi pertinuit ad dubietatem seu incredulitatem, prout in postilla declaratur. Si autem contra hoc dicatur quare hic dubitaverunt ne impediretur divinum miraculum propter malitiam populi magis quam in aliis locis ? Dicendum, quod in hoc loco maxime videtur populum peccasse, tum quia eligebant magis fuisse punitos per acerbissimam mortem corporalem et perire a facie Dei, sicut legitur de Core et sociis eius supra, Numer. 16. quam esse in hac vita sub divino regimine, quod patet ex hoc quod dixerunt : Utinam per issemus inter fratres nostros, etc. quasi dicat eligibilius fuisset nobis perire inter fratres, qui non solum mortui sunt, sed perierunt coram domino id est a facie domini quam in hac vita esse. Tum quia contempserunt beneficium liberationis de Egypto, quod pertinet ad maximam ingratitudinem cum dicunt. Quare nos fecistis ascendere de Egypto. Tum quia non fundabant principaliter querimoniam suam in defectum aque, sed potius in defectum aliarum rerum que non erant sic necessaria vite. unde dicunt conquerendo de illo deserto : Nec ficum gignit, nec vineas, nec malogranata, {1315} unde videntes Moyses et Aaron tantam insaniam, dimissa multitudine ingressi sunt tabernaculum federis, et corruerunt proni non adorandum pro eis, quia non credebant hoc esse rationabile, hoc enim quod sequitur in translatione nostra : Domine deus audi clamorem populi huius, et aperi ei thesaurum tuum aque vive, ut satiati cesset murmuratio eorum. non est In hebreo sed statim cum dicitur : Corruerunt proni in terram. Sequitur : Et apparuit gloria domini super eos. Unde in hoc loco misericordia divina excedit vota ipsius Moysi, qui non credebat eos esse dignos exaudiri. Ex quia quidem tam seditiosa et perversa populi murmuratione Moyses timuit seu dubitavit, ne impediretur divinum beneficium, et ex hoc quodammodo turbatus prorupit in in illa verba que dubitationem sonant. Num de petra hac vobis aquam poterimus elicere ? Cuius sententie veritas patet per Ps. dicentem. Et irritaverunt eum scilicet populus. Et vexatus est Moyses {1316} propter eos, quia exacerbaverant spiritum eius scilicet ipsius Moysi. Et distinxit in labiis suis, scilicet ex illa exacerbatione vexatus prorupit in talia verba labiis suis que erant distinguenda quia dubia, unde totum illud peccatum fuit primo et principaliter in populo, et moyses erravit ex quadam infirmitate distinguens in labiis suis modo predicto, quod proprie consonat sententie doctorum nostrorum, et deviat a sententiis Rabbi Salomon et Rabbi MoysesConsiderandum etiam, quod pena que fuit imposita ipsi Moysi et Aaron valde levis fuit scilicet quod non transirent Iordanem. Ipsi enim iam erant in fine dierum suorum, ut infra Dt. 31.a. Moyses dicebat. Non possum ultra ingredi et egredi, que quidem pena magis redundabat in damnum populi, qui talibus pactoribus carebat, unde infra. Dt. 3.d. Cum Moyses deprecaretur Deum, ut revocaret istam sententiam legitur : Iratusque est dominus mihi propter vos, et non exaudivit me. Ex quo patet, quod principale peccatum fuit in populo.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Nm. 20), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 15/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=06&chapitre=06_20)

Notes :