Capitulum 26

Numérotation du verset Nm. 26,1 

Postquam noxiorum sanguis effusus est dixit Dominus ad Moysen et Eleazarum filium Aaron sacerdotem
Numérotation du verset Nm. 26,2 

numerate omnem summam filiorum Israel a viginti annis et supra per domos et cognationes suas cunctos qui possunt ad bella procedere
Numérotation du verset Nm. 26,3 

locuti sunt itaque Moyses et Eleazar sacerdos in campestribus Moab super Iordanem contra Hierichum ad eos qui erant
Numérotation du verset Nm. 26,4 

a viginti annis et supra sicut Dominus imperarat quorum iste est numerus
Numérotation du verset Nm. 26,5 

Ruben primogenitus Israel huius filius Enoch a quo familia Enochitarum et Phallu a quo familia Phalluitarum
Numérotation du verset Nm. 26,6 

et Esrom a quo familia Esromitarum et Charmi a quo familia Charmitarum
Numérotation du verset Nm. 26,7 

he sunt familie de stirpe Ruben quarum numerus inventus est quadraginta tria millia et septingenti triginta
Numérotation du verset Nm. 26,8 

filius Phallu Eliab
Numérotation du verset Nm. 26,9 

huius filii Namuel et Dathan et Abiron isti sunt Dathan et Abiron principes populi qui surrexerunt contra Moysen et Aaron in seditione Chore quando adversum Dominum rebellaverunt
Numérotation du verset Nm. 26,10 

et aperiens terra os suum devoravit Chore morientibus plurimis quando combussit ignis ducentos quinquaginta viros et factum est grande miraculum
Numérotation du verset Nm. 26,11 

ut, Chore pereunte, filii illius non perirent.
Numérotation du verset Nm. 26,12 

filii Simeon per cognationes suas Namuel ab hoc familia Namuhelitarum Iamin ab hoc familia Iaminitarum Iachin ab hoc familia Iachinitarum
Numérotation du verset Nm. 26,13 

Zare ab hoc familia Zareitarum Saul ab hoc familia Saulitarum
Numérotation du verset Nm. 26,14 

he sunt familie de stirpe Simeon quarum omnis numerus fuit viginti duo millia ducentorum
Numérotation du verset Nm. 26,15 

filii Gad per cognationes suas: Sephon ab hoc familia Sephonitarum1, Aggi ab hoc familia Aggitarum, Sumi
1 Sephonitarum Rusch Weber ] Sophonitarum O, Saphonitarum ΨM²
ab hoc familia Sumitarum2,
2 Sumi… Sumitarum] Suni… Sunitarum Weber
Numérotation du verset Nm. 26,16 

Ozni ab hoc familia Oznitarum Heri ab hoc familia Heritarum
Numérotation du verset Nm. 26,17 

Arod ab hoc familia Aroditarum Ariel ab hoc familia Arielitarum
Numérotation du verset Nm. 26,18 

Iste sunt familie Gad quarum omnis numerus fuit quadraginta millia quingentorum
Numérotation du verset Nm. 26,19 

filii Iuda Her et Onan3 qui ambo mortui sunt in terra Chanaan
3 Onan Rusch Weber ] Onam X O ΨD ΩS*
Numérotation du verset Nm. 26,20 

fueruntque filii Iuda per cognationes suas Sela a quo familia Selanitarum Phares a quo familia Pharesitarum Zare a quo familia Zareitarum
Numérotation du verset Nm. 26,21 

porro filii Phares Esrom a quo familia Esromitarum et Amul a quo familia Amulitarum
Numérotation du verset Nm. 26,22 

iste sunt familie Iuda quarum omnis numerus fuit septuaginta millia quingentorum
Numérotation du verset Nm. 26,23 

filii Isachar per cognationes suas Thola a quo familia Tholaitarum Phau4
4 Phau] Phua Weber
a quo familia Phauitarum5
5 Phauitarum] Phuaitarum Weber
Numérotation du verset Nm. 26,24 

Iasub a quo familia Iasubitarum Semran a quo familia Semranitarum
Numérotation du verset Nm. 26,25 

he sunt cognationes Isachar quarum numerus fuit sexaginta quatuor millia trecenti6.
6 trecenti] trecentorum Weber
Numérotation du verset Nm. 26,26 

Filii Zabulon per cognationes suas: Sared a quo familia Sareditarum, Helon a quo familia Helonitarum, Ialel a quo familia Ialelitarum.
Numérotation du verset Nm. 26,27 

He sunt cognationes Zabulon quarum numerus fuit sexaginta millia quingenti7.
7 quingenti] quingentorum Weber
Numérotation du verset Nm. 26,28 

Filii Ioseph per cognationes suas Manasse et Ephraim
Numérotation du verset Nm. 26,29 

de Manasse ortus est Machir a quo familia Machiritarum Machir genuit Galaad a quo familia Galaaditarum
Numérotation du verset Nm. 26,30 

Galaad habuit filios Iezer a quo familia Iezeritarum8 et Elec a quo familia Elecarum
8 Iezer… Iezeritarum Clementina ] Hiezer Hiezeritarum Ω Rusch Weber
Numérotation du verset Nm. 26,31 

et Asriela a quo familia Asrielitarum et Sechem a quo familia Sechemitarum
0 Esriel nuncupatus in Ios. 17, 2; 1Par. 7, 14.
Numérotation du verset Nm. 26,32 

et Semida a quo familia Semidatarum et Epher a quo familia Epheritarum
Numérotation du verset Nm. 26,33 

fuit autem Epher pater Salphaat qui filios non habebat sed tantum filias quarum ista sunt nomina Maala et Noa et Egla et Melcha et Thersa
Numérotation du verset Nm. 26,34 

he sunt familie Manasse et numerus earum quinquaginta duo millia septingentorum
Numérotation du verset Nm. 26,35 

filii autem Ephraim per cognationes suas fuerunt hii Suthala a quo familia Suthalitarum Becher a quo familia Becheritarum Tehen a quo familia Tehenitarum
Numérotation du verset Nm. 26,36 

porro filius Suthala fuit Heram9
9 Heram Rusch ] Heran Weber
a quo familia Heramitarum10
10 Heramitarum Rusch ] Heranitarum Weber
Numérotation du verset Nm. 26,37 

he sunt cognationes filiorum Ephraim quarum numerus triginta duo millia quingentorum
Numérotation du verset Nm. 26,38 

Isti sunt filii Ioseph per familias suas, filii Beniamin in cognationibus suis, Bale a quo familia Baleitarum, Azbel a quo familia Azbelitarum, Achiram a quo familia Achiramitarum,
Numérotation du verset Nm. 26,39 

Supham a quo familia Suphamitarum, Hupham a quo familia Huphamitarum,
Numérotation du verset Nm. 26,40 

filii Bale Hered et Noeman, de Hered familia Hereditarum, de Noeman familia Noemanitarum11.
11 Noemanitarum] Noemitarum Weber
Numérotation du verset Nm. 26,41 

Hii sunt filii Beniamin per cognationes suas quorum numerus quadraginta quinque millia sexcenti12.
12 sexcenti] sexcentorum Weber
Numérotation du verset Nm. 26,42 

filii Dan per cognationes suas Suham a quo familia Suhamitarum he cognationes Dan per familias suas
Numérotation du verset Nm. 26,43 

omnes fuere Suhamite quorum numerus erat sexaginta quatuor millia quadringentorum
Numérotation du verset Nm. 26,44 

filii Aser per cognationes suas Iemna a quo familia Iemnaitarum Iesui13 a quo familia Iesuitarum Brie a quo familia Brieitarum
13 Iesui] Iessui Weber
Numérotation du verset Nm. 26,45 

filii Brie Haber a quo familia Haberitarum et Melchiel a quo familia Melchielitarum
Numérotation du verset Nm. 26,46 

nomen autem filie Aser fuit Sara
Numérotation du verset Nm. 26,47 

he cognationes filiorum Aser et numerus eorum quinquaginta tria millia quadringentorum
Numérotation du verset Nm. 26,48 

filii Neptalim per cognationes suas Iessiel a quo familia Iessielitarum Guni a quo familia Gunitarum
Numérotation du verset Nm. 26,49 

Ieser14 a quo familia Ieseritarum15 Sellem a quo familia Sellemitarum
14 Ieser Ω Rusch Clementina ] Iesser Weber |
15 Ieseritarum Rusch ] Iesseritarum Weber |
Numérotation du verset Nm. 26,50 

He sunt cognationes filiorum Neptalim per familias suas quorum numerus quadraginta quinque millia quadringentorum
Numérotation du verset Nm. 26,51 

ista est summa filiorum Israel qui recensiti sunt sexcenta millia et mille septingenti triginta
Numérotation du verset Nm. 26,52 

locutusque est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset Nm. 26,53 

istis dividetur terra iuxta numerum
vocabulorum in possessiones suas
Numérotation du verset Nm. 26,54 

pluribus
maiorem partem dabis et paucioribus minorem singulis sicut nunc recensiti sunt tradetur possessio
Numérotation du verset Nm. 26,55 

ita dumtaxat ut sors terram tribubus dividat et familiis
Numérotation du verset Nm. 26,56 

quicquid sorte contigerit hoc vel plures accipient vel pauciores
Numérotation du verset Nm. 26,57 

hic quoque est numerus filiorum Levi per familias suas Gerson a quo familia Gersonitarum Caath a quo familia Caathitarum Merari a quo familia Meraritarum
Numérotation du verset Nm. 26,58 

he sunt familie Levi familia Lobni familia Hebroni familia Mooli familia Musi familia Chori at vero Caath genuit Amram
Numérotation du verset Nm. 26,59 

qui habuit uxorem Iochabed filiam Levi que nata est ei in Egypto hec genuit viro suo Amram filios Aaron et Moysen et Mariam sororem eorum
Numérotation du verset Nm. 26,60 

de Aaron orti sunt Nadab et Abiud16
16 Abiud Rusch ] Abiu Weber
et Eleazar et Ithamar
Numérotation du verset Nm. 26,61 

quorum Nadab et Abiu mortui sunt cum obtulissent ignem alienum coram Domino
Numérotation du verset Nm. 26,62 

fueruntque omnes qui numerati sunt viginti tria millia generis masculini ab uno mense et supra quia non sunt recensiti inter filios Israel nec eis cum ceteris data possessio
Numérotation du verset Nm. 26,63 

hic est numerus filiorum Israel qui descripti sunt a Moysen et Eleazaro sacerdote in campestribus Moab supra Iordanem contra Hiericho
Numérotation du verset Nm. 26,64 

inter quos nullus fuit eorum qui ante numerati sunt a Moyse et Aaron in deserto Sinai
Numérotation du verset Nm. 26,65 

Predixerat enim Dominus quod omnes morerentur in solitudine nullusque remansit ex eis nisi Caleb filius Iephone et Iosue filius Nun.

Capitulum 26

Numérotation du verset Nm. 26,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 24rb
Numérotation du verset Nm. 26,Lyra ad litteram 
marg.| {1377} 1 Postquam, etc. Hic interponitur reordinatio populi qui fuerat deordinatus per idololatriam, ut dictum est. Et ponitur hic triplex ordinatio prima est viri ad proximum, secunda populi ad principem suum circa medium c. xxvii.ibi : Dixit quoque do. tertia utrorumque ad Deum c. 28. Circa primum sciendum, quod ad bonam ordinationem populi inter se requiritur possessionum divisio, ut dicit Phi. 2. Paul. tum quia communia negliguntur, et propria magis curantur, tum quia per hoc multa litigia et contentiones cessant, eo quod quilibet scit quod est suum, et quod est alienum, et quia divisio possessionum debet fieri secundum numerum personarum, ideo primo describitur populi numeratio, secundo describitur divisionis modus et determinatio, ibi : Locutus est dominus. Adhuc primo ponitur preceptum numerationis, secundo modus executionis, ibi : Ruben primogenitus Israel. Circa primum premittitur tempus numerationis, cum dicitur ; Postquam noxiorum sanguis effusus est. Et dicunt aliqui, quod hoc fuit post occisionem Madianitarum que habetur infra 31.c. licet ante scribatur, quia non omnia scripta sunt eo ordine quo facta sunt. Alii dicunt et probabilius ut videtur, quod fuit ante, et quod dicitur hic, postquam noxiorum, etc. intelligitur de filiis Israel occisis propter peccatum idolatrie, ut habetur capitulo prece. quod de filiis Israel occisi sunt 24. millia, ut dicit Rabbi Salomon quod simile est pastori cuius gregem intraverunt lupi, et post mortem plurium numerat residuum, ut {1378} sciat numerum remanentium, unde In hebreo habetur : Et factum est post mortalitatem dixit dominus, etc. In quo videtur intelligi mortalitas inducta a Deo super filios Israel pro peccato predicto. Cetera patent in littera.
marg.| 2 Ruben primogenitus Israel. Hic consequenter ponitur executio numerationis, et primo numerantur illi qui habitabant ad partem meridionalem tabernaculi, scilicet tribus Ruben, tribus Simeon, et tribus Gad, et patet littera usqueibi :
marg.| 3 In seditione. Licet iste esset de filiis Levi, tamen hic recolitur, quia pro seditione eius mortui sunt Datham et Abiron qui erant de tribus Ruben, ut dictum est supra 16.c.
marg.| 4 Et factum est grande miraculum, etc. Quale autem fuerit non habetur ex textu nisi in generali, scilicet quod filii Core non fuerunt mortui cum eo, sed in glo. Hebraica super Psalmo 45. dicitur quod quando terra aperuit os suum, et devoravit Core cum multis aliis, et filii eius remanserunt stantes in aere divina virtute, quousque terra fuit iterum reclusa sub pedibus eorum, propter quod in gratiarum actionem tanti beneficii sibi collati fecerunt illum psalmum. unde et intitulatur In hebreo a filiis Core, et littera huic miraculo consonat cum dicitur. Deus noster refugium et virtus, adiutor in tribulationibus, que invenerunt nos nimis, propterea non timebimus dum turbabitur terra, etc. Non enim David fecit omnes psalmos ut plenius dicetur quando venerimus ad librum psalmorum domino concedente.
prol.| {1379}
Numérotation du verset Nm. 26,Lyra ad litteram 
marg.| 1 Filii   Iuda   . Hic secundo numerantur qui habitabant ad orientalem partem, scilicet tribus Iuda, tribus Issachar, et tribus Zabulon.
marg.| 2 Her et Onan qui ambo mortui sunt, et cetera  .   . ut habetur Gn. 38.a. nec reliquerunt semen.
marg.| 3 Filii Ioseph. Hic tertio numerantur illi qui habitabant ad partem occidentalem, scilicet tribus Ephraim, tribus Manasse, et tribus Beniamin. Et licet in istis, tribus Ephraim esset principalior in positione castrorum et motione, tamen hic tribus Manasse preponitur in numeratione : quia fuit primogenitus Ioseph de quo fit hic mentio. Cetera patent.
marg.| 4 Filii Dan per cognationes suas. Hic numerantur illi qui habitabant {1380} ad partem aquilonarem, scilicet tribus Dan, tribus Aser, et tribus Nephtali : et patet littera usqueibi :
marg.| 5 Nomen autem filie Aser fuit Sara. ista descendit in Egyptum cum Iacob ut habetur Gn. xlvi. et ideo nomen eius hic recolitur.
marg.| 6 Locutusque est dominus ad Moysen dicens. Hic ostenditur modus divisionis terre, et primo quantum ad viros, secundo quantum ad mulieres, ca. sequenti. Adhuc circa primum primo ponitur modus dividendi terram tribub. que debebant ibi habere partis, secundo subditur numeratio filiorum Levi, qui non acceperunt ibi partes sicut alii,ibi : Hic quoque est numerus. Circa primum dicitur sic.
marg.| 7 Istis dividetur terra iuxta. Istis scilicet superius numeratis dividetur terra.
prol.| {1381}
Numérotation du verset Nm. 26,Lyra ad litteram 
marg.| 1 Pluribus maiorem partem dabis, etc. secundum enim quod tribus aliqua habebat plures familias et plures domos, secundum hoc debebat plus accipere de hereditate promissionis.
marg.| 2 Ita duntaxat, ut sors terram   tribubus   dividat, etc. Hoc dicitur ad excludendum contentiones, que possent oriri in divisione terre, si fieret simpliciter ex humana ordinatione, sic tamen cadebat sors ordinatione divina, quod sors cuiuslibet tribus cadebat super partem terre sibi proportionatam, secundum pluralitatem vel paucitatem familiarum et domorum in ea contentarum, secundum quod dicitur. Prv. 36.d. Sortes mittuntur in sinum, sed a domino temperantur. Alii dicunt quod terra primo divisa est per partes equales tribubus, et post ea quelibet pars divisa est in familiis et domibus per sortes et per partes in equales, quia illa familia que habebat plures domos, habebat partem maiorem.
prol.| {1382} 3 Hic quoque est numerus filiorum Levi per familias. Hic consequenter numerator tribus Levi, cui non est terra divisa sicut aliis, et ideo numeratio eius ponitur post ordinationem de divisione terre, et patet littera usqueibi :
marg.| 4 At vero Caath genuit   Amram   qui habuit uxorem Iochabed filiam Levi. Ista autem Iochabed hic recolitur propter excellentiam Moysis, et Aaron, quorum mater fuit. Dicitur autem hic filia Levi, non quia eam genuit, sed quia fuit neptis sua, scilicet filia filii sui, et per talem modum Laban vocavit filios Iacob filios suos, quia erant filii filiarum suarum, ut habetur Gn. 31. capitulo, et hoc fuit diffusius declaratum Ex. 2.
marg.| 5 Inter quos nullus fuit, etc. scilicet in principio libri huius. Hoc autem additur, quia numeratio ista differt ab illa in multis, de quo nullus debet admirari, quia est aliorum nominum.
marg.| 6 Nisi Caleb filius Iephone, et Iosue filius Nun. Erant enim exceptia Dei sententia.
Numérotation du verset Nm. 26,moraliter 
marg.| {1377} 1 Postquam   noxiorum, etc. Per hoc quod dominus precepit post mortem peccatorum, qui fuerunt vigintiquattuor milia, numerare remanentes in vita, sicut pater familias post gregis mortalitatem numerat partem remanentem, et sic cognoscit numerum utrorumque : Moraliter fuit significatum, quod coram Deo recolere debemus et numerare peccata nostra, que sunt opera mortua, et opera bona que sunt opera viva, illa ad dolendum, et de ipsis misericordiam postulandum, ista vero ad agendum Deo gratias, cuius adiutorio sunt facta. Ioann. Sine me nihil potestis {1378} facere. et Is. xxvi.c. Omnia opera nostra operatus es in nobis domine.
prol.| Alleg. vero per hoc quod mortuis transgressoribus in deserto secundum Dei sententiam supra positam xiiii.c. numeratur hic novus populus transiturus Iordanem, et promissionis terram intraturus, significatum fuit, quod populus numero et merito finali ad novum pertinens testamentum (ut pote qui per sacramentum baptismi transivit quod per Iordanem significatur, eo quod ibi institutum quando salvator noster tactu sue sanctissime carnis contulit aquis virtutem regenerandi) terram intrabit viventium cum fidelibus promissam.
Numérotation du verset Nm. 26,Additio. 
marg.| {1381} In hoc capitulo 26. ubi dicitur in postilla : Et factum est grande miraculum, quale autem fuerit, non habetur ex textu. Ubi translatio nostra habet : Factum est grande miraculum, ut Core pereunte, {1382} filii eius non perierint, In hebreo habetur. Facti sunt in signum scilicet miraculum. Et quod additur, ut Core pereunte, etc. non est de textu, et sic refertur hoc quod dicitur, Facti sunt in signum, ad immediate precedentia scilicet quod illi qui fuerunt devorati ab ore terre, {1381} similiter combusti in igne a Deo egrediente, facti sunt in miraculum, quod est manifestum. unde illa Glo. Hebraica quam allegat postilla. non habet fundamentum in littera. Similiter nec hoc quod dicitur, quod psalmus, Deus noster refugium, etc. fuit factus propter hoc miraculum, non habet certum fundamentum, exponitur enim aliter prout ibidem. Similiter quod dicit, quod David non fecit omnes Psalmos, est contra opinionem Augus. quam credo esse veram prout in Ps. Deo dante in pluribus. locis tractabitur.
Numérotation du verset Nm. 26,replica 
prol.| REPLICA correctorii contra Burgensem In capitulo 26. Burgen. ponit tria satis dubia et fortassis salsa que non probat. Primo dicit ; id {1382} quod dicitur de Core pereunte, non est de textu, ubi sine auctoritate et ratione redarguit nostra translationem. Secundo dicit quod Glossa Hebraica quam allegat postilla. non habet fundamentum : Sed nec hoc probat auctoritate vel ratione, quamvis promittat eius probationem dare velle circa expositionem psalmi : Deus noster refugium : quem tamen psalmum non tangit unico verbo. Tertio dicit David composuisse omnes psalmos, et sic improbat beatum Hier. quod tamen hoc habeat veritatem de auctoritatibus psalmorum dicetur infra in correctorio primo circa psalmum primum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Nm. 26), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 15/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=06&chapitre=06_26)

Notes :