Capitulum 30
Numérotation du verset
Nm. 30,1
Narravitque Moyses filiis Israel omnia que ei Dominus imperarat
Numérotation du verset
Nm. 30,2
et locutus est ad principes tribuum filiorum Israel iste est sermo quem precepit Dominus
Numérotation du verset
Nm. 30,3
si quis virorum votum Domino voverit
aut se iuramento constrinxerit1 non faciet irritum verbum suum sed omne quod promisit implebit
1 iuramento constrinxerit]
inv. Weber
Numérotation du verset
Nm. 30,4
mulier si quippiam voverit et se constrinxerit iuramento que est in domo patris sui et in etate adhuc puellari,
si cognoverit pater votum quod pollicita est et iuramentum quo obligavit animam suam et tacuerit voti rea erit
Numérotation du verset
Nm. 30,5
quicquid pollicita est et iuravit opere complebit
Numérotation du verset
Nm. 30,6
sin autem statim ut audierit contradixerit pater et vota et iuramenta eius irrita erunt nec obnoxia tenebitur sponsioni eo quod contradixerit pater
Numérotation du verset
Nm. 30,7
si maritum habuerit et voverit aliquid et semel verbum de ore eius egrediens animam illius obligaverit iuramento
Numérotation du verset
Nm. 30,8
quo die audierit vir et non contradixerit voti rea erit reddet quodcumque promiserat
Numérotation du verset
Nm. 30,9
sin autem audiens statim contradixerit et irritas fecerit pollicitationes eius verbaque quibus obstrinxerat animam suam propitius ei erit Dominus
Numérotation du verset
Nm. 30,10
vidua et repudiata quicquid voverint reddent
Numérotation du verset
Nm. 30,11
uxor in domo viri cum se voto constrinxerit et iuramento
Numérotation du verset
Nm. 30,12
si audierit vir et tacuerit nec contradixerit sponsioni reddet quodcumque promiserat
Numérotation du verset
Nm. 30,13
sin autem extemplo contradixerit non tenebitur promissionis rea quia maritus contradixit et Dominus ei propitius erit
Numérotation du verset
Nm. 30,14
si voverit et iuramento se constrinxerit ut per ieiunium vel ceterarum rerum abstinentiam affligat animam suam in arbitrio viri erit ut faciat sive non faciat
Numérotation du verset
Nm. 30,15
quod si audiens vir tacuerit et in alteram diem distulerit sententiam quicquid voverat atque promiserat reddet quia statim ut audivit tacuit
Numérotation du verset
Nm. 30,16
sin autem contradixerit postquam rescivit portabit ipse iniquitatem eius
Numérotation du verset
Nm. 30,17
iste sunt leges quas constituit Dominus Moysi inter virum et uxorem inter patrem et filiam que in puellari adhuc etate est vel que manet in parentis domo.
Capitulum 30
Numérotation du verset
Nm. 30,ad litteram
marg.|
marg.| {1399}
.1.
Narravitque
Moyses.
Hic consequenter agitur de ordinatione populi ad deum, quantum ad ea in quibus astringebatur propria voluntate, cuiusmodi sunt vota, quia licet vovere sit voluntarium, reddere tamen votum iam factum est necessarium. Et dividitur in quinque partes, secundum quinque modos personarum voventium. Primus modus est virorum, qui notatur cum dicitur.
prol.|
{1400}
.2.
Si quis viro,
etc. Quia utrumque est obligatorium votum tamen magis, cuius ratio est, quia obligatio voti causatur ex fidelitate quam Deo debemus, ad quam requiritur, quod ei promissum solvamus, obligatio autem iuramenti causatur ex reverentia quam debemus ei, et ex qua tenemur quod verificemus id quod per nomen eius promittimus, omnis autem infidelitas irreverentiam continet, sed non contra. unde et infidelitas servi ad dominum videtur esse maxima irreverentia ad ipsum, et ideo votum ex sua ratione magis est obligatorium quam iuramentum.
prol.|
{1401}
Numérotation du verset
Nm. 30,ad litteram
marg.|
.1.
Omne quod.
Dum tamen sit de re licita et bona, quia aliter non esset votum.
prol.|
Sciendum tamen, quod ista lex non intelligitur de quocumque viro generaliter, quia nullus potest implere promissum de re, que dependet ex voluntate alterius sine eius consensu, aliter fieret iniuria, et ideo religiosus sine consensu prelati sui non potest vovere, vel votum adimplere. Similiter servus non potest aliquid vovere vel implere, per quod impediatur opus sui Domini. Similiter nec filius familias de rebus patris sui, si tamen ad annos pubertatis venerit potest vovere religionis ingressum, sicut et matrimonium contrahere, quia ex tunc est sui iuris in his que pertinent ad personam suam. Et eadem ratione vir alligatus uxori, non potest vovere aliquid per quod impediatur reddere debitum uxori sue sine eius consensu, quia quantum ad hoc, non habet potestatem corporios sui, sed mulier.
marg.|
.2.
Mulier.
Hic ponitur secundus modus, videlicet quantum ad votum puellarum que sunt in domo paterna. Nec intelligitur ista lex de puellis, que non attigerunt annos discretionis, quia ille non possunt vovere, nec etiam de illis que sunt maritate, licet adhuc maneant cum patre, quia sunt emancipate, sed de illis que attigerunt annos discretionis, nec sunt maritate viro seu affidate, et ideo sunt simpliciter sub cura patris, et ille non possunt aliquid vovere quod sit stabile seu obligatorium {1402} absque consensu patris expresso vel tacito, et quantum ad hoc subditur :
marg.|
.3.
Si cognoverit, et tacuerit.
quia in tali casu consensisse intelligitur, potest tamen facere votum de ingressu religionis vel de continentia servanda, sicut etiam contrahere matrimonium absque consensu patris quia talia pertinent ad personam propriam, secus autem est de rebus paternis.
marg.|
.4.
Si maritum habuerit.
Hic ponitur tertius modus, videlicet de puellis, que sunt in domo patris et sunt viro affidate, quia votum earum potest irritari per patrem inquantum sunt in cura eius, et etiam per maritum, inquantum iam dederunt ei fidem, et sic exponunt Hebrei legem istam, quia de istis mulieribus que sunt totaliter in cura mariti postea datur alia lex, ut videbitur.
marg.|
.5.
Vidua.
Hic ponitur quartus modus, scilicet mulierum solutarum a lege viri, ita quod sunt sui iuris, et de talibus dicitur.
marg.|
.6.
Quicquid voverint.
Sicut de viris dictum est supra Si tamen sint religiose vel serve, non habet locum, ut dictum est supra de viris servis et religiosis.
marg.|
.7.
Uxor in domo.
Hic ponitur quintus modus scilicet mulierum, que sunt extra curam patris, et sunt totaliter sub cura mariti, et de talibus dicitur hic, quod votum earum non est obligatorium, absque consensu mariti tacito vel expresso.
Numérotation du verset
Nm. 30,ad litteram
prol.|
{1404}
.2.
Portabit.
Quia si impediet eam ab impletione voti, ipsa erit libera faciendo quod in se est, et ipse portabit penam debitam pro transgressione voti.
Numérotation du verset
Nm. 30,moraliter
marg.|
marg. {1399}
.2.
Si quis virorum. In
hoc autem capitulo agitur de voti obligatione {1400} et eius reddittione et etiam de eius irritatione in quibus sensus litteralis est etiam moralis, propter quod non est hic alia moralitas requirenda.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Nm. 30), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=06&chapitre=06_30)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Nm. 30), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=06&chapitre=06_30)
Notes :