Capitulum 10
Numérotation du verset
Nm. 10,1
locutusque1 est Dominus ad Moysen dicens
1 locutusque] locutus
Weber
Numérotation du verset
Nm. 10,2
fac tibi duas tubas argenteas ductiles quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castra
Numérotation du verset
Nm. 10,3
cumque increpueris tubis congregabitur ad te omnis turba ad ostium tabernaculi federis2
2 tabernaculi federis]
inv. Weber
Numérotation du verset
Nm. 10,4
si semel clangueris venient ad te principes et capita multitudinis Israel
Numérotation du verset
Nm. 10,5
sin autem prolixior atque concisus clangor increpuerit movebunt castra primi qui sunt ad orientalem plagam
Numérotation du verset
Nm. 10,6
in secundo autem sonitu et pari ululatu tube levabunt tentoria qui habitant ad meridiem et iuxta hunc modum reliqui facient ululantibus tubis in profectione
Numérotation du verset
Nm. 10,7
quando autem congregandus est populus, simplex tubarum clangor erit et non concise ululabunt
Numérotation du verset
Nm. 10,8
filii autem3 Aaron
3 autem Rusch] om. Weber
sacerdotes clangent tubis
eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vestris.
Numérotation du verset
Nm. 10,9
si exieritis ad bellum
de terra vestra contra hostes
qui dimicant adversum vos clangetis
ululantibus tubis et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro ut eruamini de manibus
inimicorum
vestrorum
Numérotation du verset
Nm. 10,10
Si quando habebitis epulum et dies festos et calendas canetis tubis super holocaustis et pacificis victimis ut sint vobis in recordationem Dei vestri ego Dominus Deus vester
Numérotation du verset
Nm. 10,11
anno secundo mense secundo vicesima die mensis elevata est nubes de tabernaculo federis
Numérotation du verset
Nm. 10,12
profectique sunt filii Israel per turmas suas de deserto Sinai
et recubuit nubes in solitudine Pharan
Numérotation du verset
Nm. 10,13
moveruntque castra primi iuxta imperium Domini in manu
Moysi
Numérotation du verset
Nm. 10,14
filii Iuda per turmas suas quorum princeps erat Naasson filius Aminadab
Numérotation du verset
Nm. 10,15
in tribu filiorum Isachar fuit princeps Nathanael filius Suar
Numérotation du verset
Nm. 10,16
in tribu Zabulon erat princeps Eliab filius Helon
Numérotation du verset
Nm. 10,17
depositumque est tabernaculum quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari
Numérotation du verset
Nm. 10,18
profectique sunt et filii Ruben per turmas et ordinem suum quorum princeps erat Elisur filius Sedeur.
Numérotation du verset
Nm. 10,19
in tribu autem filiorum Simeon princeps fuit Salamiel filius Surisaddai
Numérotation du verset
Nm. 10,20
porro in tribu Gad erat princeps Helisaphat4
4 Helisaphat ΣO (helisaphath) ΣT (helisafaht) ΛH (helIsaafaph)
O
ΩS
Rusch
] Heliasaph
C B T M
Φ ΘAMG*
P
ΩJ, eliasaph
X
a ΣMΘG² ΨBM
Ω
M
Ed1530 Clementina Weber
filius Duel
Numérotation du verset
Nm. 10,21
profectique sunt et Caathite portantes sanctuarium tamdiu tabernaculum portabatur donec venirent ad erectionis locum
Numérotation du verset
Nm. 10,22
moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas in quorum exercitu princeps erat Elisama filius Ammiud
Numérotation du verset
Nm. 10,23
in tribu autem filiorum Manasse princeps fuit Gamaliel filius Phadassur
Numérotation du verset
Nm. 10,24
et in tribu Beniamin dux Abidan filius Gedeonis
Numérotation du verset
Nm. 10,25
novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan per turmas suas in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Amisaddai
Numérotation du verset
Nm. 10,26
in tribu autem filiorum Aser erat princeps Phagaiel filius Ochran
Numérotation du verset
Nm. 10,27
et in tribu filiorum Neptalim princeps Achira
filius Henan
Numérotation du verset
Nm. 10,28
hec sunt castra et profectiones filiorum Israel per turmas suas quando egrediebantur.
Numérotation du verset
Nm. 10,29
Dixitque Moyses Eliab5
5 Eliab]
scrips.,
Helyab
Rusch
, Hobab
Weber
filio Rahuel6 Madianiti cognato suo proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis veni nobiscum ut benefaciamus tibi quia Dominus bona promisit Israeli
6 Rahuel]
scrips.
, Raguel
Weber
Numérotation du verset
Nm. 10,30
cui ille respondit non vadam tecum sed revertar in terram meam in qua natus sum
Numérotation du verset
Nm. 10,31
et ille noli inquit nos relinquere tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus et eris ductor noster
Numérotation du verset
Nm. 10,32
cumque nobiscum veneris quicquid optimum fuerit ex opibus quas nobis traditurus est Dominus dabimus tibi
Numérotation du verset
Nm. 10,33
profecti sunt ergo de monte Domini via trium dierum
arcaque federis
Domini precedebat eos per dies tres providens castrorum locum
Numérotation du verset
Nm. 10,34
nubes quoque
Domini super eos erat per diem cum incederent
Numérotation du verset
Nm. 10,35
cumque elevaretur
arca dicebat Moyses surge Domine et dissipentur inimici tui et fugiant qui oderunt te a facie tua
Numérotation du verset
Nm. 10,36
cum autem deponeretur aiebat revertere Domine ad multitudinem exercitus Israel
Capitulum 10
Numérotation du verset
Nm. 10,1
marg.|
marg.| {1223}
.1.
Locutus est.
Hic consequenter agitur de directione profectionis ministerio humano, scilicet sonitu tubarum, cum dicitur.
Numérotation du verset
Nm. 10,1
moraliter
moraliter
marg.|
marg.| {1223}
.1.
Locutus,
etc.
Fac tibi duas tubas.
Per quas predicatores mystice designantur, Is. 58.a. Quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo meo scelera eorum, et domui Iacob peccata eorum. Dicuntur autem due propter geminam caritatem que debet in predicatoribus esse, et ad hoc significandum Lc. 10.a. Bini missi sunt ad predicandum, secundum quod dicit Gregorius, Homilia 39.
Numérotation du verset
Nm. 10,2
marg.|
.2.
Fac tibi duas tubas
argenteas
.
quia argentum est metallum bene sonorum.
marg.|
.3.
Ductiles
id est factas cum martello, non fusiles.
marg.|
.4.
Quibus convocare
possis multitudinem
etc. In hebreo coniunctio copulativa interponitur : et quando movenda sunt castra. Ad hec enim duo deserviebant tube, et etiam ad quedam alia, ut subditur infra. Non enim {1224} Moyses vocabat multitudinem in motionem castrorum, sed quilibet dux vocabat eos qui erant sub suo vexillo.
Numérotation du verset
Nm. 10,2
moraliter
moraliter
marg.|
marg.| {1224}
.3.
Argenteas ductiles
id est factas cum martello. Per argentum significatur puritas vite : per ductilitatem vero virtus patientie, que debet in predicatoribus esse.
marg.|
.4.
Quibus
convocare
possis multitudinem.
Usus enim istarum tubarum erat ad quatuor, scilicet ad populi congregationem, ad castrorum motionem, ad belli congressionem, et ad festi celebrationem, pro que designatur quod predicatores populum catholicum
convocare
debent ad unitatem fidei, et ad proficiscendum per viam meriti, et ad bellandum contra insultus diaboli, et ad festum celestis gaudii.
Numérotation du verset
Nm. 10,3
marg.|
.5. Cumque increpueris tubis scilicet duabus.
marg.|
.6.
Congregabitur ad te omnis turba.
et non dicit principes, quia hoc fiebat quando Moyses volebat inquirere qualiter regebant populum principes et tribuni et centuriones et ceteri, qui preerant in populo, ut dicit Rabbi Salomon .
Numérotation du verset
Nm. 10,4
marg.|
.7.
Si semel clangueris. In
hebreo habetur : Si in una scilicet tuba clangueris, venient ad te principes, et non turba.
Numérotation du verset
Nm. 10,5
marg.|
.8.
Si autem prolixior atque concisus clangor.
iste clangor erat in duabus tubis, sicut postea subditur :
prol.|
{1225}
Numérotation du verset
Nm. 10,6
marg.|
.1.
Ululantibus
tubis in profectionem.
Et sic clangor motionis castrorum differebat a clangore vocationis multitudinis, quia erat prolixior et concisus, non autem alius. unde subditur :
Numérotation du verset
Nm. 10,7
marg.|
.2. Quando autem congregandus est populus, simplex. et patet.
Numérotation du verset
Nm. 10,8
marg.|
.3.
Fili autem Aaron sacerdotis
clangent
.
hoc enim pertinebat ad eorum officium.
marg.|
.4.
Eritque hoc legitimum
id est lege statutum.
Numérotation du verset
Nm. 10,9
marg.|
.5. Si exieritis ad bellum. Sequitur :
marg.|
.6.
Clangetis.
ministerio sacerdotum, ut habetur in subversione Giericho, et aliis locis pluribus.
marg.|
.7. Et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro. ad dandum{1226} vobis victoriam.
Numérotation du verset
Nm. 10,10
marg.|
.8.
Si quando habebitis epulum et dies festos, et calendas, canetis tubis.
ut sint vobis in recordationem quod ad honorem dei offerantur accepta sint coram eo.
Numérotation du verset
Nm. 10,11
marg.|
.9.
Anno secundo mense
secundo
.
Descripta directione signorum, hic consequenter describitur motio castrorum, ubi primo ponitur exercitus ordinate progrediens secundo additur socius in itinere expediensibi : Dixitque Moyses. tertio suboritur casus impediens. 11 ca. Circa primum sciendum quod ad elevationem nubis, que erat signum motionis, tribus Iuda cum sibi adiunctis moverunt castra, erat enim tribus fortior, et bellicosior, ideo preponebatur ad resistendum fortiter, si occurrerent adversarii.
Numérotation du verset
Nm. 10,11
moraliter
moraliter
marg.|
marg.| {1225} †
Elevata est nubes.
Hic agitur de profectione filiorum Israel, primo profecti sunt, qui erant in parte orientali, secundo qui erant in parte meridionali : tertio qui in aquilonari. Ex quo patet, quod proficiscebantur secundum ordinem motus solis qui incipit ab oriente, et per meridiem transit in occidentem, et flectitur ad aquilonem. Ecclesia id est Oritur sol et occidit : et ad locum suum revertitur, ibique renascens gyrat per meridiem, et flectitur {1226} ad aquilonem. Per hoc igitur significatur quod perficiscentes ad terram viventium, que est terra fidelibus promissa, sequi debent instinctum solis iustitie, scilicet Domini nostri Iesu Christi cuius vita in terris disciplina morum fuit, propter quod dicitur Io. 12.d. Si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi ego sum, illic sit et minister meus. Et bene dicit, ubi ego sum : quia ex tunc erat in perfecta beatitudine quantum ad animam.
Numérotation du verset
Nm. 10,12
prol.|
[sine postilla]
Numérotation du verset
Nm. 10,13
prol.|
[sine postilla]
Numérotation du verset
Nm. 10,14
prol.|
[sine postilla]
Numérotation du verset
Nm. 10,15
prol.|
[sine postilla]
Numérotation du verset
Nm. 10,16
prol.|
[sine postilla]
Numérotation du verset
Nm. 10,17
marg.|
Et patet littera usque ibi : {1227}
.1.
Depositumque
est
tabernaculum
.
statim enim post elevationem nubis filii Aaron intrabant tabernaculum, et involvebant illa que erant intra, et disponebant onera, quibus egressis Gersonite et Merarite deponebant tabernaculum et atrium per circumitum, et dispositis oneribus arripiebant iter post exercitum Iude cum duabus tribubus sibi adiunctis.
Numérotation du verset
Nm. 10,18
marg.|
.2.
Profectique
sunt et filii Ruben.
Ista secunda acies sequebatur Gersonitas et Meraritas.
marg.|
.3.
Profectique
sunt et Caathite :.
quia portabant arcam testimonii et alia que erant intra tabernaculum, que erant sanctiora, Deo erant in medio totius exercitus Israel tanquam in loco tutiori, ut possent defendi, si esset necesse, anterius et posterius.
Numérotation du verset
Nm. 10,19
prol.|
[sine postilla]
Numérotation du verset
Nm. 10,20
prol.|
[sine postilla]
Numérotation du verset
Nm. 10,21
marg.|
.4.
Tamdiu tabernaculum portabatur donec
etc. In hebreo habetur sic. Elevabant tabernaculum usque ad adventum ipsorum, et refertur ad Gersonitas et Meraritas, qui precedebant portantes tabernaculum, ita quod inter ipsos et Caathitas erat tribus Ruben cum sibi adiunctis, et ideo quando veniebant Caathite portantes vasa sancta inveniebant tabernaculum erectum, et illuc introducebant ea que portabant, quibus egressis filii Aaron intrabant tabernaculum, et amovebant operimenta, et ponebant arcam et cherubin et alia in locis suis.
Numérotation du verset
Nm. 10,22
prol.|
[sine postilla]
Numérotation du verset
Nm. 10,23
prol.|
[sine postilla]
Numérotation du verset
Nm. 10,24
prol.|
[sine postilla]
Numérotation du verset
Nm. 10,25
marg.|
.5.
Novissimi castrorum
omnium
profecti sunt filii Dan. In
hebreo habetur sic. Et movit vexillum exercitus Dan congregatis omnibus castris, quia ista acies erat ultima : propter quod si precedentes aliquid perdebant in via, isti inveniebant. Et ideo ad eos conveniebant{1228} de aliis tribubus ad recuperandum perdita.
Numérotation du verset
Nm. 10,26
prol.|
[sine postilla]
Numérotation du verset
Nm. 10,27
prol.|
[sine postilla]
Numérotation du verset
Nm. 10,28
prol.|
[sine postilla]
Numérotation du verset
Nm. 10,29
marg.|
.6.
Dixitque Moyses Hobab.
Hic agitur de societate expediente in itinere, quia filii Israel habebant incedere per desertum, cuius notitiam habebat iste Hobab. Et dicunt aliqui, quod fuit filius Iethro, et ideo dicitur hic cognatus Moysi id est affinis, quia fuit eius sororius. Rabbi Salomon et aliqui alii dicunt quod fuit ipsemet Iethro. unde et ipse vocatus est Hobab, sicut dictum fuit Ex. 2 capitulo unde in hebreo habetur [hébreu] hotem id est socero, ubi translatio nostra habet. Cognato suo. Sed hic occurrit duplex difficultas. Prima est quomodo iste. Hobab dicitur hic filius Raguel, cum tamen Raguel sit idem quod Iethro, secundum illam opinionem quam secutus sum Ex. 2. Ad quod dicendum quod pater Iethro vocatus est etiam Raguel sicut et ipse, quia communiter accidit quod filius primogenitus habet nomen patris. Unde Lc. 2. dicitur de Ioanne Baptista, quod vocabant eum nomine patris sui Zachariam. Secunda est, quia de ipso Iethro dicitur Ex. 18. quod postquam fuerat cum Moyse, reversus abiit in terram suam. Ad quod dicendum quod sicut dictum fuit ibidem, Iethro videns mirabilia, que dominus fecerat in populo Israel, relicta Gentilitate conversus est ad Iudaismum, et ad preces Moysi generi sui consensit ire cum filiis Israel, prius tamen abiit in terram suam, que non multum distabat a monte Sinai, ut dictum fuit ibidem, ut sic domo sua disposita adduceret secum familiam suam, et quod hic dicitur de Moysi precibus ad ipsum, factum fuit eo tempore quo conversus fuit ad Iudaismum, de quo tempore tactum est Exodi 18a. Dicta tamen reversio ad dispositionem domus sue fuit post legem datam, et ante recessum populi de monte Sinai, et tanto tempore quod posset se convenienter disponere ad recedendum cum filiis Israel.
a Ex. 18.
Numérotation du verset
Nm. 10,additio
prol.|
{1229} In capitulo 10. ubi dicitur in postilla Et dicunt aliqui, et fuit filius Iethro. Opinio dicentium quod Hobab de quo hic agitur, fuit filius Iethro, non autem ipsemet Iethro, videtur verior : quia magis consonat planiori sensui littere, nam de Iethro dicitur supra Exodi 18. ante dationem legis, quod regressus est in terram suam Sed videtur, quod Hobab filius ipsius Iethro remansit cum Moyse, et cum sorore sua : de quo pro tunc non fuit mentio in Scriptura, quod regrederetur cum patre, quia remanserat in Oreb, qui erat locus prope Madian, sed cum Moyses et populus disponerent {1230} se ad recessum versus terram Israel, prout dicitur, Moyses voluit ut secum iret cognatus suus, scilicet Hobab filius Iethro. unde et dixit ei : Proficiscamur ad locum. Nec valet quod contra hoc dicitur quod in hebreo habetur : Socero suo, ubi translatio nostra habet cognatum suum. Tum quia cum dicitur : Socero suo, refertur ad Raguel non ad Hobab, ut intelligatur sic, Dixit Moyses Hobab filio Raguelis, qui quidem Raguel erat socer suus. Tum quia in hebreo non est in hoc loco distinctio casuum. Tum quia dictio Hebraica in hoc loco posita potest sumi etiam pro cognato.
Numérotation du verset
Nm. 10,30
prol.|
[sine postilla]
Numérotation du verset
Nm. 10,31
marg.|
Sequitur {1229}
.1.
Noli inquit nos relinquere.
Ex quo tu es conversus ad cultum veri Dei.
marg.|
.2.
Tu enim nosti in quibus.
Quia manserat prope desertum illud, quod patet ex hoc quod Moyses pascens oves eius minavit gregem ad interiora deserti. ut habetur Ex. 3. hoc videtur contradicere predictis quia de mandato Domini habebant ponere castra ad indicium nubis. Ergo in nullo indigebant indicio hominis quantum ad hoc. Ad quod dicunt aliqui, quod licet haberent ponere castra ubi stabat nubes, tamen nescire poterant, an ponerent ad partem nubis posteriorem vel anteriorem, dextram vel sinistram, et iste sciebat que pars esset accommodatior exercitui, utpote propter maiorem propinquitatem fontium vel bonorum pascuorum, quibus indigebat exercitus pro animalibus. Sciebat etiam que pars esset securior ab adversariis, et in hoc et in consimilibus indigebant sua directione.
Numérotation du verset
Nm. 10,31
moraliter
moraliter
marg.|
marg.| {1229}
.1.
Noli, inquit, nos relinquere, Tu enim nosti in quibus locis per
desertum
castra ponere
etc. Quamvisenim Deus esset dux illius populi, tamen{1230} cum hoc Moyses volebat habere directionem hominis periti, ex quo docemur, quod licet nos Deus dirigat in via morum, tamen non debemus negligere adiutorium humanum, nam in hoc homines sunt Dei adiutores, ut habetur 1Cor. 3.b.
Numérotation du verset
Nm. 10,32
prol.|
[sine postilla]
Numérotation du verset
Nm. 10,33
marg.|
.3.
Profecti sunt.
Moyses et Hobab et totus exercitus.
marg.|
.4.
Viam trium.
Dicit Rabbi Salomon quod prima die sui recessus ambulaverunt per tantum spatium, quantum faciunt tres diete, quia dominus volebat ostendere quod paratus erat eos cito introducere ad terram promissionis, nisi posuissent impedimentum. Alii dicunt quod per tres dies continue ambulaverunt, et hoc magis consonat textui in principio sequentis capitulo ubi dicitur quod pro tanto labore itineris ortum est murmur populi.
marg.|
marg.| {1230}
.5.
Arcaque
federis
Domini.
Istud videtur contradicere predictis, scilicet quod arca cum aliis vasis sanctis erat in medio progredientium. Ideo dicunt aliqui, quod ordinatio predicta de portatione arce in medio fuit pro tempore in quo timeretur de adversariis, sed pro tunc quia erant longe positi ab eis non portabatur in medio, sed ante exercitum ad providendum locum castrorum, quia columna nubis erat super eam, que stabat quando castra erant ponenda. Rabbi Salomon dicit quod erat quedam alia arca in qua reverenter servabantur prime tabule fracte, eo quod erant scripte digito Dei, et ista precedebat exercitum, et in ea apparebat signum quietis, sicut in statione nubis, ita quod certiores essent ex pluralitate signorum.
Numérotation du verset
Nm. 10,34
marg.|
.6.
Nubes quoque Domini.
licet enim nubes esset extensa super totum exercitum ad refrigerium estus, tamen speciali modo per modum cuiusdam columne erat super arcam, ubi erant tabule integre tempore quietis : tempore autem motionis erat super vexillum Iude quod precedebat.
Numérotation du verset
Nm. 10,35
marg.|
.7.
Cumque elevare<tur>.
De loco castrorum, ut portaretur in via.
marg.|
.8.
Surge domine.
quia confidimus de tua virtute.
marg.|
.9.
Et dissipentur
inimici
.
quia sunt inimici populi tui, vel quia cultum latrie tibi soli debitum, attribuunt idolis.
Numérotation du verset
Nm. 10,36
marg.|
.10.
Cum autem
deponeretur
. In
locum castrorum.
marg.|
.11.
Aiebat.
Revertere domine ad conservandum populum tuum, ut tibi exhibeat debitum cultum in loco quietis castrorum.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Nm. 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=06&chapitre=06_10)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Nm. 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=06&chapitre=06_10)
Notes :