Nicolaus de Lyra

Capitulum 4

Numérotation du verset Nm. 4,1 

locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron dicens
Numérotation du verset Nm. 4,2 

tolle summam filiorum Caath de medio Levitarum per domos et familias suas
Numérotation du verset Nm. 4,3 

a tricesimo
anno et supra usque ad quinquagesimum annum omnium qui ingrediuntur ut stent et ministrent in tabernaculo federis
Numérotation du verset Nm. 4,4 

hic est cultus filiorum Caath
tabernaculum federis et sanctum sanctorum
Numérotation du verset Nm. 4,5 

ingredientur Aaron et filii eius quando movenda sunt castra et deponent velum quod pendet ante fores involventque eo arcam testimonii
Numérotation du verset Nm. 4,6 

et operient
rursum velamine hyacinthinarum1 pellium extendentque desuper pallium totum hyacinthinum et inducent vectes
1 hyacinthinarum Rusch ] ianthinarum Weber
Numérotation du verset Nm. 4,7 

mensam quoque propositionis involvent hyacinthino pallio et ponent cum ea thuribula et mortariola cyatos et crateras ad liba fundenda panes semper in ea erunt
Numérotation du verset Nm. 4,8 

extendentque desuper pallium coccineum quod rursum operient velamento hyacinthinarum2 pellium inducentque3 vectes
2 hyacinthinarum Rusch ] ianthinarum Weber |
3 inducentque] et inducent Weber |
Numérotation du verset Nm. 4,9 

Sument et pallium hyacinthinum quo operient candelabrum cum lucernis et forcipibus suis et emunctoriis et cunctis vasis olei que ad concinnandas lucernas necessaria sunt
Numérotation du verset Nm. 4,10 

et super omnia ponent operimentum hyacinthinarum4 pellium et inducent vectes
4 hyacinthinarum Rusch ] ianthinarum Weber
Numérotation du verset Nm. 4,11 

nec non et altare aureum involvent hyacinthino vestimento et extendent desuper operimentum hyacinthinarum5 pellium inducentque vectes
5 hyacinthinarum Rusch ] ianthinarum Weber
Numérotation du verset Nm. 4,12 

omnia vasa quibus ministratur in sanctuario involvent hyacinthino pallio et extendent desuper operimentum hyacinthinarum6 pellium inducentque vectes
6 hyacinthinarum Rusch ] ianthinarum Weber
Numérotation du verset Nm. 4,13 

sed et altare mundabunt cinere et involvent illud purpureo vestimento
Numérotation du verset Nm. 4,14 

ponentque cum eo omnia vasa quibus in ministerio eius utuntur id est ignium receptacula fuscinulas ac tridentes uncinos et vatilla cuncta vasa altaris operient simul velamine hyacinthinarum7 pellium et inducent vectes
7 hyacinthinarum Rusch ] ianthinarum Weber
Numérotation du verset Nm. 4,15 

cumque involverint Aaron et filii eius sanctuarium et omnia vasa eius in commotione castrorum tunc intrabunt filii Caath ut portent involuta et non tangant vasa sanctuarii ne moriantur ista sunt onera filiorum Caath in tabernaculo federis
Numérotation du verset Nm. 4,16 

super quos erit Eleazar filius Aaron sacerdotis ad cuius pertinet curam oleum ad concinnandas lucernas et compositionis incensum et sacrificium quod semper offertur et oleum unctionis et quicquid ad cultum tabernaculi pertinet omniumque vasorum que in sanctuario sunt
Numérotation du verset Nm. 4,17 

locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron dicens:
Numérotation du verset Nm. 4,18 

nolite perdere populum Caath de medio Levitarum
Numérotation du verset Nm. 4,19 

sed hoc facite eis ut vivant et non moriantur si tetigerint sancta sanctorum Aaron et filii eius intrabunt ipsique disponent opera singulorum et divident quid portare quis debeat
Numérotation du verset Nm. 4,20 

alii nulla curiositate videant que sunt in sanctuario priusquam involvantur alioquin morientur
Numérotation du verset Nm. 4,21 

locutus est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset Nm. 4,22 

tolle summam etiam filiorum Gerson per domos ac familias ac8 cognationes suas
8 ac Rusch ] et Weber
Numérotation du verset Nm. 4,23 

a triginta
annis et supra usque ad annos quinquaginta numera omnes qui ingrediuntur et ministrant in tabernaculo federis
Numérotation du verset Nm. 4,24 

hoc est officium familie Gersonitarum
Numérotation du verset Nm. 4,25 

ut portent cortinas tabernaculi et tectum federis operimentum aliud et super omnia velamen hyacinthinum9 tentoriumque quod pendet in introitu federis tabernaculi
9 hyacinthinum Rusch ] ianthinum Weber
Numérotation du verset Nm. 4,26 

cortinas atrii et velum in introitu quod est ante tabernaculum omnia que ad altare pertinent funiculos et vasa ministerii
Numérotation du verset Nm. 4,27 

iubente Aaron et filiis eius portabunt filii Gerson et scient singuli cui debeant oneri mancipari
Numérotation du verset Nm. 4,28 

hic est cultus familie Gersonitarum in tabernaculo federis eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis
Numérotation du verset Nm. 4,29 

filios quoque Merari per familias et domos patrum suorum recensebis
Numérotation du verset Nm. 4,30 

a triginta annis et supra usque ad annos quinquaginta omnes qui ingrediuntur ad officium ministerii sui et cultum federis testimonii
Numérotation du verset Nm. 4,31 

hec sunt onera eorum portabunt tabulas tabernaculi et vectes eius columnas et bases earum
Numérotation du verset Nm. 4,32 

columnas quoque atrii per circuitum cum basibus et paxillis et funibus suis omnia vasa et supellectilem ad numerum accipient sicque portabunt
Numérotation du verset Nm. 4,33 

hoc est officium familie Meraritarum et ministerium in tabernaculo federis eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis
Numérotation du verset Nm. 4,34 

recensuerunt igitur Moyses et Aaron et principes synagoge filios Caath per cognationes et domos patrum suorum
Numérotation du verset Nm. 4,35 

a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum omnes qui ingrediuntur ad ministerium tabernaculi federis
Numérotation du verset Nm. 4,36 

et inventi sunt duo millia septingenti quinquaginta
Numérotation du verset Nm. 4,37 

hic est numerus populi Caath qui intrat tabernaculum federis hos numeravit Moyses et Aaron iuxta sermonem Domini per manum Moysi
Numérotation du verset Nm. 4,38 

numerati sunt et filii Gerson per cognationes et domos patrum suorum
Numérotation du verset Nm. 4,39 

a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum omnes qui ingrediuntur ut ministrent in tabernaculo federis
Numérotation du verset Nm. 4,40 

et inventi sunt duo millia sexcenti triginta
Numérotation du verset Nm. 4,41 

hic est populus Gersonitarum quos numeraverunt Moyses et Aaron iuxta verbum Domini
Numérotation du verset Nm. 4,42 

numerati sunt et filii Merari per cognationes et domos patrum suorum
Numérotation du verset Nm. 4,43 

a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum omnes qui ingrediuntur ad explendos ritus tabernaculi federis
Numérotation du verset Nm. 4,44 

et inventi sunt tria millia ducenti
Numérotation du verset Nm. 4,45 

hic est numerus filiorum Merari quos recensuerunt Moyses et Aaron iuxta imperium
Domini per manum Moysi
Numérotation du verset Nm. 4,46 

omnes qui recensiti sunt de Levitis et quos recenseri10 fecit ad nomen Moyses et Aaron et principes Israel per cognationes et domos patrum suorum
10 recensiri] om. Weber
Numérotation du verset Nm. 4,47 

a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum ingredientes ad ministerium tabernaculi et onera portanda
Numérotation du verset Nm. 4,48 

fuerunt simul octo millia quingenti et11 octoginta.
11 et] om. Weber
Numérotation du verset Nm. 4,49 

Iuxta verbum Domini recensuit eos Moyses unumquemque iuxta officium suum12 et onera sua sicut preceperat ei Dominus.
12 suum] om. Weber

Capitulum 4

Numérotation du verset Nm. 4,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 21vb
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 22ra
Numérotation du verset Nm. 4,ad litteram 
marg.| {1181} .1. Locutusque est   dominus   . Hic consequenter describitur ordinatio Levitarum tempore motus. Et circa hoc primo ponitur officiorum distinctio, secundo numerorum collectio, ibi : Recensuerunt igitur. Circa primum primo distinguntur efficia Caathitarum, secundo Gersonitarum,ibi : Tolle summam etiam filiorum Gerson, tertio Meraritarum, ibi : {1182} Filios quoque Merari. Circa primum sciendum quod sacerdotes et Levite qui dicuntur Caathite, fuerunt de tribu Caath ; sed sacerdotes qui descenderunt de Caath per Aaron, ex hoc habuerunt speciale nomen, et dicuntur Aaronite, et cum hoc etiam Caathite, alii autem Caathite tantum. Primo ergo describitur efficium, Aaronitarum, secundo Caathitarum, ibi : Cumque involverint. Circa primum dicitur sic.
marg.| .2. Tolle summam. Separatim ab aliis.
marg.| .3. A tricesimo anno. In fra octavo capitulo dicitur a viginti quinque annis et supra {1181} .1. Dicendum quod a vicesimo quinto anno ponebantur ad discendum ministerium Levitarum, sed in tricesimo anno instituebantur ministri qui per experientiam videbantur apti, et repellebantur inepti. Ratio autem quare non instituebantur ante tricesimum annum est quia usque tunc non perficitur robur hominis corpore, et mente usque ad quinquagesimum annum et tunc incipit fortitudo corporis debilitari.
Numérotation du verset Nm. 4,ad litteram 
marg.| .1. Hic est   cultus id est Illam partem que dicitur sancta.
prol.| {1182} .2. Et sanctum sanctorum id est   . Secundam partem.
marg.| .3. In gredientur   . Ad involvendum ea que erant intra tabernaculum, quorum materia, et forma exposite sunt Ex. 25.
marg.| .4. Et   inducent   . Ex. 25.b. dicitur quod vestes arce semper erant in ea, et num quam extrahebantur, quomodo ergo dicuntur hic induci in motione castrorum. Dicendum quod inducebantur super scapulas portantum.
marg.| .5. Panes. Etiam quando portabatur de loco ad locum, erant panes involuti cum mensa, sicut et ignis in altari holocausti, ut dicetur. Operi. Sequitur :
prol.| {1183}
Numérotation du verset Nm. 4,ad litteram 
marg.| .1. In ducentque. Ex. 25. ubi agitur de factura candelabri. nulla fit mentio de vectibus eius. Dicendum quod licet non haberent vectes transeuntes per annulos, sicut habebat mensa, tamen quando candelabrum erat involutum, ponebantur vectes in superficie operimenti, ut melius posset portari, quia portabatur in humeris, ut habetur inf. 7 capitulo
marg.| .2. Sed et   altare   . Scilicet holocaustorum.
marg.| .3. Mundabunt. Ipsum eiiciendo.
marg.| .4. Et   involvent   . Cum alia sint involuta palliis hyacinthinis, quare istud altare involvebatur purpureo ? Dicit Rabbi Salomon quod hoc erat ad designandum ignem desubtus latentem. Dicit enim quod ignis qui descendit de celo, ut habetur Lv. ix. In altari illo semper erat, sed quando movebantur castra, ponebatur desuper operimentum eneum et pallium de super, nec comburebatur sicut nec ad ventum, vel pluviam, extinguebatur tempore quietis castrorum ille ignis discoopertus sub {1184} dio, et hoc divino miraculo. Erant enim in populo Israel aliqua miracula transeuntia, sicut divisio maris rubri, et consimilia, aliqua vero permanentia, sicut descensus manne et continuatio ignis in altari, absque etiam extinctione, et consimilia.
marg.| .5. Ponentque. De quibus dictum est Ex. 27.
marg.| .6. Cumque. Hic describitur officium Caathitarum, quod erat portare illa que erant involuta per sacerdotes.
marg.| .7. Super quos. Dictum est c. precedenti, quod erat super omnes Levitas. Dicendum quod super Caathitas immediate, sed super Gersonitas et Meraritas erat mediate.
marg.| .8. Ad cuius   pertinet   . Dicit Rabbi Salomonquod portabat illud in manu dextera.
marg.| .9. Et compositionis. In sinistra.
marg.| .10. Et sacrificium, quod etc. id est omni die de quo dictum fuit Exodi xxix. portabat in brachio quantum requirebatur pro ipsa die ad offerendum in hora quietis castrorum. Sequitur :
prol.| {1187}
Numérotation du verset Nm. 4,ad litteram 
marg.| .1. Alii nulla curiositate   videant   que sunt in sanctuario prius quam. Et ideo erat eis inhibitum ne intrarent tabernaculum, donec omnia essent involuta, nec operimenta aliquo modo retraherent ad videndum ea que essent interius.
marg.| .2. Alioquin morientur. Sicut 1Rg. 6. Bethsamite mortui fuerunt, eo quod viderunt arcam Domini nudam.
marg.| .3. Locutusque est Domini. Hic describuntur onera Gersonitarum, cum dicitur, Tolle summam etiam filiorum Gerson. Sequitur :
marg.| .4. Ut portent cortinas tabernaculi. Que sunt de quatuor coloribus.
marg.| .5. Et tectum federis id est operimentum de sagis.
marg.| .6. Operimentum aliud. Scilicet de pellibus. Ista autem exposita sunt Exodi 26.
marg.| .7. Et   velum   in introitu quod est ante tabernaculum, etc. In hebreo habetur sic, Velum ostii atrii quod est ante tabernaculum et altare per circumitum. Et hec videtur verior littera, ut dictum est capitulo {1188} precedenti.
marg.| .8. Funiculos et vasa ministerii. In hebreo habetur : Funiculos et vasa ministerii sui. Et accipitur hic vasa id est instrumenta, secundum modum loquendi Hebraicum. Unde et 1Rg. 20.g. ubi dicitur de Ionatha quod tradidit puero arma sua, in hebreo habetur vasa sua. Vasa enim quibus ministrabatur in altari incensi, et in altari holocaustorum, portabant Caathite, ut predictum est. Sed Gersonite portabant instrumenta que pertinebant ad officia sua, sicut martellos et cavillas, quibus funes cortinarum et aliorum operimentorum tabernaculi figebantur, et similia.
marg.| .9. Eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis. Immediate, sed sub Eleazar mediate.
marg.| .10. Filios quoque Merari. Hic describuntur onera Meraritarum. unde subditur :
marg.| .11. Portabunt tabulas   tabernaculi   . Hec exposita sunt Ex. 26.
marg.| .12. Columnas quoque atrii. Hec exposita sunt Ex. 27.
prol.| {1189}
Numérotation du verset Nm. 4,ad litteram 
marg.| .1. Recensuerunt   . Hic colligitur numerus Levitarum, et primo per partes secundum tres familias predictas scilicet Carthitarum, Gersonitarum, et Meraritarum, secundo istas partesaggregando, ibi : Omnes qui recensiti{1190} sunt de Levitis etc. et patet littera usque ad finem c. ubi dicitur.
marg.| .2. Unumquemque. Quia aliqui fuerunt cantores, et aliqui melodiam facientes in cymbalis, et aliis instrumentis musicis, de quibus non fecerat mentionem.
Numérotation du verset Nm. 4,moraliter 
marg.| marg.| {1181} .1. Locutusque est Dominus. In hoc capitulo describuntur officia {1182} Levitarum in motu castrorum, et primo Caathitarum, cum dicitur.
Numérotation du verset Nm. 4,moraliter 
marg.| marg.| {1181} .1. Hic est. Per quod significantur sacerdotes nove legis, ut predictum est, ipsi vero portabant arcam testamenti, mensam, candelabrum, altare incensi. et altare holocausti. per que quinque significantur que debent esse in sacerdotibus nove legis. Primum est sacre scripture notitia per arcam testamenti significata. Malch. 2.a. Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem ex eius ore requirent, quoniam angelus Domini exercituum est. Secundum est verbum doctrine, quod per mensam significatur, nam {1182} in hac mensa panis spiritualis proponitur, Deutero. 8.a. Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei. Tertium est lumen exemplaris vite, quod significatur per candelabrum Mt. 5. Nemo accendit lucernam, et ponitur sub medio, sed super candelabrum, ut liceat omnibus qui in domo sunt. Quartum est odor orationis devote, et significatur per altare incensi, Ps. 140. Dirigatur oratio mea, sicut incensum in conspectu tuo. Quintum est rigor discipline, et significatur per altare holocausti. Rom. 8.a. Observo vos per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam sanctam, Deo placentem, etc.
Numérotation du verset Nm. 4,moraliter 
marg.| marg.| {1187} † Hoc est officium. Per quos clerici significantur, ut supra dictum est. Ipsi portabant cortinas et vela tabernaculi operimenta, et funes, per que tria significantur que debent in clericis esse. Primum est ornamentum spirituale quatuor virtutum cardinalium, quod significatur per cortinas et vela, que texebantur ex quatuor coloribus. Secundum est caritatis connexio, que significatur per funes. Tertium, est exterior honestatis conversatio, que per operimenta tabernaculi significatur.
marg.| † Hoc est officium familie Meraritarum. Per quos significantur religiosi, ipsi enim portabant dura, scilicet tabulas, vectes, columnas, et bases. Tabule vero simul coniuncte per vectes et bases, {1188} faciebant parietes tabernaculi, sicut habetur Exodi 26. per quod datur intelligi, quod religiosi docendo populum, verbo et exemplo, et pro bono statu populi deprecando, dati sunt a Deo quasi murus defensionis post prelatos Ecclesie populo Christiano, propter quod de malis religiosis dicitur Ezec. 8.a. Non ascendistis ex adverso, neque opposuistis vos murum pro domo Israel, etc. Per columnas vero significatur quod ipsi sunt vocati in partem solicitudinis, ad supportandum onus Ecclesie, et hoc ex fraterna caritate, prelatis autem hoc convenit ex officii auctoritate. Per hoc autem, quod onera Levitarum disponebantur per filios Aaron mitratos ut habetur Ex. 28. sub patre suo, datur intelligi quod omnia Ecclesie officia per summum pontificem {1189} et prelatos Ecclesie sunt disponenda. Item per hoc quod omnia predicta portabantur velata, significatur quod opera bona sacerdotum, clericorum, et religiosorum agenda non sunt ad ostentationem suam, sed ad Dei laudem, et proximi edificationem, {1190} ita quod opera sint in aperto, tamen hec intentio maneat in secreto cordis.
marg.| Gregorius : Sic autem sit opus in publico quatenus intentio maneat in occulto, ut de bono opere proximis prebeamus exemplum, et tamen in intentione qua soli deo placere querimus, optemus secretum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Nm. 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=06&chapitre=06_4)

Notes :