Nicolaus de Lyra

Capitulum 3

Numérotation du verset Nm. 3,1 

He1 sunt generationes Aaron et Moysi in die qua locutus est Dominus ad Moysen in monte Sinai
1 He] Hec Weber
Numérotation du verset Nm. 3,2 

et hec nomina filiorum Aaron primogenitus eius Nadab dein Abiu et Eleazar et Ithamar
Numérotation du verset Nm. 3,3 

hec nomina filiorum Aaron sacerdotum qui uncti sunt et quorum replete et consecrate manus ut sacerdotio fungerentur
Numérotation du verset Nm. 3,4 

mortui sunt Nadab et Abiu cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai absque liberis functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo
Numérotation du verset Nm. 3,5 

locutus est Dominus ad Moysen dicens:
Numérotation du verset Nm. 3,6 

Applica tribum Levi et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis ut ministrent ei et excubent
Numérotation du verset Nm. 3,7 

et observent quicquid ad cultum pertinet multitudinis coram tabernaculo testimonii
APPLICA TRIBUM. AUGUSTINUS. Accipe tribum Levi, et statue eos in conspectu Aaron sacerdotis, et ministrabunt ei, et custodiant custodias eius, et custodias filiorum Israel, ante tabernaculum testimonii. Quas philacas Grecus dixit, nostri custodias et excubias interpretati sunt. Sed nimirum vigilie melius dicuntur que solent in castris ternarum horarum observationem habere. Unde: Quarta vigilia noctis venit ad eos, ambulans supra mare, id est post nonam horam noctis, post tres scilicet vigilias. Et in multis locis Scripturarum nostri vigilias interpretati sunt, quas Greci philacas dicunt, ubi nulla dubitatio est spacia nocturni temporis significari. Quod puto et hic accipiendum. Quomodo enim Levite iubentur observare custodias Aaron, et custodias filiorum Israel, id est philacas? Nisi forte dictum est, ne putarent ab observandis vigiliis, que proprie observari in castris solent propter honorem quo serviebant tabernaculo, immunes se esse debere, cum et ipsos oporteret propter opera tabernaculi non minus vicissim observare vigilias que observarentur in aliis circumquaque castris filiorum Israel.|
Numérotation du verset Nm. 3,8 

et custodiant vasa tabernaculi servientes in ministerio eius
Numérotation du verset Nm. 3,9 

dabisque dono Levitas
Numérotation du verset Nm. 3,10 

Aaron et filiis eius quibus traditi sunt a filiis Israel Aaron autem et filios eius constitues super cultum sacerdotii externus qui ad ministrandum accesserit morietur
Numérotation du verset Nm. 3,11 

locutusque est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset Nm. 3,12 

ego tuli Levitas a filiis Israel
pro omni primogenito
qui aperit vulvam in filiis Israel eruntque Levite mei
Numérotation du verset Nm. 3,13 

meum est enim omne primogenitum ex quo percussi primogenitos in terra Egypti sanctificavi mihi quicquid primum nascitur in Israel ab homine usque ad pecus mei sunt ego Dominus
Numérotation du verset Nm. 3,14 

Locutus est Dominus ad Moysen in deserto Sinai dicens:
Numérotation du verset Nm. 3,15 

Numera filios Levi per domos patrum suorum et familias omnem masculum ab uno mense et supra
Numérotation du verset Nm. 3,16 

numeravit Moyses ut preceperat Dominus
Numérotation du verset Nm. 3,17 

et inventi sunt filii Levi
per nomina sua Gerson et Caath et Merari
Numérotation du verset Nm. 3,18 

filii Gerson Lobni2
2 lobni Rusch ] lebni Weber
et Semei
Numérotation du verset Nm. 3,19 

filii Caath Amram et Iessaar Hebron et Oziel
Numérotation du verset Nm. 3,20 

filii Merari Mooli et Musi
Numérotation du verset Nm. 3,21 

de Gerson fuere familie due lobnitica3 et semeitica
3 lobnitica] lebnitica Weber
Numérotation du verset Nm. 3,22 

quarum numeratus est populus sexus masculini ab uno mense et supra septem millia quingentorum
Numérotation du verset Nm. 3,23 

hii post tabernaculum metabuntur ad occidentem
Numérotation du verset Nm. 3,24 

sub principe Eliasaphat4
4 eliasaphat Rusch ] eliasaph Weber
filio Lael
Numérotation du verset Nm. 3,25 

et habebunt excubias in tabernaculo federis
Numérotation du verset Nm. 3,26 

ipsum tabernaculum et operimentum eius tentorium quod trahitur ante fores tecti federis et cortinas atrii tentorium quoque quod appenditur in introitu atrii tabernaculi et quicquid ad ritum altaris pertinet funes tabernaculi et omnia utensilia eius
Numérotation du verset Nm. 3,27 

cognatio Caath habebit populos Amramitas et Iessaaritas et Hebronitas et Ozielitas he sunt familie Caathitarum recensite per nomina sua
Numérotation du verset Nm. 3,28 

omnes generis masculini ab uno mense et supra octo millia sexcenti habebunt excubias sanctuarii
Numérotation du verset Nm. 3,29 

et castrametabuntur ad meridianam plagam
Numérotation du verset Nm. 3,30 

princepsque eorum erit Elisaphan filius Oziel
Numérotation du verset Nm. 3,31 

et custodient arcam mensamque et candelabrum altaria et vasa sanctuarii in quibus ministratur et velum cunctamque huiuscemodi supellectilem
Numérotation du verset Nm. 3,32 

princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis erit super excubitores custodie sanctuarii
Numérotation du verset Nm. 3,33 

at vero de Merari erunt populi Moolite et Musite recensiti per nomina sua
Numérotation du verset Nm. 3,34 

omnes generis masculini ab uno mense et supra sex millia ducenti
Numérotation du verset Nm. 3,35 

princeps eorum Suriel filius Abiahel5
5 abiahel Rusch ] abiahiel Weber
in plaga septentrionali castrametabuntur
Numérotation du verset Nm. 3,36 

erunt sub custodia eorum tabule tabernaculi et vectes et columne ac bases earum et omnia que ad cultum huiuscemodi pertinent
Numérotation du verset Nm. 3,37 

columneque atrii per circuitum cum basibus suis et paxilli cum funibus
Numérotation du verset Nm. 3,38 

castrametabuntur ante tabernaculum federis id est ad orientalem plagam Moyses et Aaron cum filiis suis habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israel
quisquis alienus accesserit morietur
Numérotation du verset Nm. 3,39 

omnes Levite quos numeraverunt Moyses et Aaron iuxta preceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra fuerunt viginti duo millia
Numérotation du verset Nm. 3,40 

et ait Dominus ad Moysen: Numera primogenitos sexus masculini de filiis Israel a mense uno et supra et habebis summam eorum
Numérotation du verset Nm. 3,41 

tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israel ego sum Dominus et pecora eorum pro universis primogenitis pecoris filiorum Israel
Numérotation du verset Nm. 3,42 

recensuit Moyses sicut preceperat Dominus primogenitos filiorum Israel
Numérotation du verset Nm. 3,43 

et fuerunt masculi per nomina sua a mense uno et supra viginti duo millia ducenti septuaginta tres
Numérotation du verset Nm. 3,44 

locutusque est Dominus ad Moysen
Numérotation du verset Nm. 3,45 

tolle Levitas pro primogenitis filiorum Israel et pecora Levitarum pro pecoribus eorum eruntque Levite mei ego sum Dominus
Numérotation du verset Nm. 3,46 

in pretio autem ducentorum septuaginta trium qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israel
Numérotation du verset Nm. 3,47 

accipies quinque siclos per singula capita ad mensuram sanctuarii siclus habet obolos viginti
Numérotation du verset Nm. 3,48 

dabisque pecuniam Aaron et filiis eius pretium eorum qui supra sunt
Numérotation du verset Nm. 3,49 

tulit ergo6 Moyses pecuniam eorum qui fuerant amplius et quos
6 ergo Rusch ] igitur Weber
redemerant a Levitis
Numérotation du verset Nm. 3,50 

pro primogenitis filiorum Israel mille trecentorum sexaginta quinque siclorum iuxta pondus sanctuarii
Numérotation du verset Nm. 3,51 

et dedit eam Aaroni et filiis eius iuxta verbum quod preceperat sibi Dominus

Capitulum 3

Numérotation du verset Nm. 3,ad litteram 
marg.| marg.| {1.1173} .1. Hae sunt generationes Aaron. Hic consequenter describitur ordinatio Levitarum Deo ministrantium. Et primo tempore status. Secundo tempore motus 4. capitulo Circa primum. Levite primo separantur. Secundo numerantur,ibi : Locutusque est dominus. Tertio commutantur,ibi : Et ait dominus. Circa primum primo ponitur ratio separationis sacerdotum. Secundo Levitarum,ibi : Applica tribum Levi, tertio utrorumque simul,ibi : Locutusque est dominus. Ratio autem separationis sacerdotum fuit, ut diligentius et liberius vacarent sacrificiis offerendis. Dicit igitur.
marg.| .2. He sunt generationes. Scilicet ab aliis segregate.
marg.| .3. Aaron et Moysi. Cum filiorum Moysi non recordetur hic, nec fuerint sacerdotes, quare dicitur hic. He sunt generationes Aaron et Moysi Ad quod respondet Rabbi Salomon dicens, quod Moyses docuit Aaron et filios eius legem, et sic reputatur, pater eorum, quia qui instruit aliquem in legem, reverendus est ab eo ac si eum genuisset.
marg.| .4. Hec nomina filiorum Aaron sacerdotum qui uncti sunt. De ista unctione et repletione et consecratione manuum dictum fuit Ex. 29.
marg.| .5. Ut sacerdotio funderentur. Ad hoc fuerunt ab aliis segregati per unctionem et consecrationem, ut sacerdotale officium debite exequerentur, aliter eorum ministerium non esset Deo gratum, sed magis pollutum, ut dictum fuit Ex. 29.
marg.| .6. Mortui sunt Nadab et Abiu. Uchabitum est Levitici x.a. Sed hic replicatur ut ostendatur causa, quare hic non describitur aliqua generatio ex eis descendens.
marg.| .7. Locutusque dominus ad Moysen dicens. Hic consequenter {1.1174} exprimitur ratio separationis Levitarum, scilicet ut diligenter et libere ministrent in officiis suis coram sacerdotibus et hoc est quod dicitur.
marg.| .8. Applica tribum Levi id est separa ab aliis in ministerio tabernaculi.
marg.| .9. Et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis. Ut sint separati ad ministeria sua.
marg.| .10. Ut ministrent ei. Humiliter.
marg.| .11. Et excubent. Vigilanter.
marg.| .12. Et observent. Diligenter.
marg.| .13. Quicquid ad cultum pertinet multitudinis. Quia pro tota multitudine populi que tenetur Deum colore, deputati, sunt specialiter ad cultum Dei.
marg.| .14. Dabisque dono Levitas id est gratis ipsi Aaron et filiis eius.
marg.| .15. Quibus   traditi sunt a filiis Israel. Et ideo ab eis recipient decimas, tanquam mercedem sui laboris, non ab Aaron et filiis eius.
marg.| .16. Aaron autem et filios eius constitues super cultum sacerdotii. Qui consistit in sacrificiorum oblatione et thurificatione, et ceteris ad officium sacerdotale pertinentibus.
marg.| .17. Externus qui ad   ministrandum   . Hic accipitur externus quicumque non est de tribu Levitica, si se ingerat ministerio Levitarum, et omnis qui non est de filiis Aaron, si se ingerat officio sacerdotum, sicut dicitur infra 16. capitu. de ipso Core qui fuit Levita, non tamen de filis Aaron qui mortuus est, eo quod voluit sibi arripere officium sacerdotis.
marg.| .18. Locutusque est dominus. Hic consequenter ponitur ratio separationis Levitarum et sacerdotum simul, erat enim utrique de tribu Levi, et sic dicitur,
marg.| .19. Ego tuli Levitas a filiis Israel id est accepi mihi. Cuius ratio subditur, eam dicitur.
prol.| {1.1175}
Numérotation du verset Nm. 3,ad litteram 
marg.| .1. Pro omni. Quia omnes primogeniti filiorum Israel fuerunt Deo obligati, ex quo percussit primogenitos Egyptiorum, et loco illorum voluit deputari sibi omnes masculos de tribu Levi, ad hoc enim fuerunt magis apti quam de alia tribu, quia non fuerunt sic polluti in peccato vituli, ut predictum est. Ante enim legem datam ad primogenitos pertinebat offere sacrificia, sed quia primogeniti aliarum tribuum polluti fuerunt in peccato vituli, et inepti redditi ad predictum {1.1176} officium, Levite successerunt loco eorum.
marg.| .2. Locutusque   . Descripta Levitarum separatione, hic consequenter agitur de eorum numeratione. Circa quod premittitur preceptum Domini, cum dicitur.
marg.| .3. Numera. In tribu enim Levi erant tres domus, scilicet Gerson, Caath, et Merari, et quelibet domus habebat plures familias, in domo enim Gerson, erant familie Lobni et Semei, et eodem modo dicendum est de aliis.
prol.| {1.1177}
Numérotation du verset Nm. 3,ad litteram 
marg.| .1. Omnem masculum. Ad excludendum feminas.
marg.| .2. Ab uno mense. Quia ista numeratio fiebat ad commutandum filios Levi pro primogenitis aliarum tribuum, ut habetur infra isto capitulo primogeniti autem debebant offerri Domino talis etatis. Consequenter ponitur executio dicti mandati, cum dicitur :
marg.| .3. Numeravit   Moyses   . Scilicet per tres domos predictas et familias earum, et in qualibet domo describuntur quatuor, numerus hominum, locus eis assignatus circa tabernaculum, princeps eorum, et officium, ut patet per litteram discurrendo. Incipitur autem a domo Gerson, cum dicitur : De Gerson, etc. et patet littera usqueibi :
marg.| .4. Et habebunt excubias id est diligentes custodias.
marg.| .5. Ipsum tabernaculum id est cortinas de diversis coloribus que erant immediate super tabulas.
marg.| .6. Et operimentum eius. Quod erat triplex, scilicet de sagis, de pellibus arietum rubricatis, et de hyacinthinis.
prol.| {1.1178} .7. Tentorium quoque. In hebreo habetur sic : Velum ostii atrii, quod est super tabernaculum et altare per circumitum, et hec videtur littera verior. Illa enim que pertinebant ad altare, cum ipso altari erant sub custodia et cura Caathitarum, ut habetur infra isto ca. et sequenti. Sed velum pendens in ostio atrii erat sub cura Gersonitarum. Et quod dicitur in hebreo, quod erat super tabernaculum et altare per circumitum, hoc est, quia prohibebat impetum venti a tabernaculo et altari quod erat infra atrium, ut exponit Rabbi Salomon, et hoc patet per hoc quod habetur ca. sequen. ubi hoc repetitur, quia ibi ponitur ante tabernaculum.
marg.| .8. Funes tabernaculi et omnia utensilia eius. In ter utensilia tabernaculum erat candelabrum et mensa propositionis, et vasa eorum, de quibus non potest dici quod essent sub cura Gersonitarum, unde in hebreo habetur : Funes tabernaculi ad omne ministerium eius. Ad Gersonitas enim pertinebat portare et servare mollia, inter qua sunt funes.
prol.| {1.1179}
Numérotation du verset Nm. 3,ad litteram 
marg.| .1. Cognatio Caath habebit populos, Amramitas, et Iesaaritas, etc. Hic consequenter prosequitur de secunda domo, et patet littera ex predictis, usqueibi :
marg.| .2. Et   velum   . Quod dividebat sanctum, et sanctumsanctorum, quia illa que erant intra tabernaculum pertinebant ad Caathitas, inter que est illud velum, licet esset de mollibus.
marg.| .3. Princeps autem principum Levita. Quia ei reddebant rationem non solum Caathite, sed etiam illi qui erant principes in alii duabus domibus.
marg.| .4. At vero de Merari   erant   populi. Hic prosequitur de tertia domo, et patet littera usque ibi :
marg.| .5. Et paxilli cum funibus. Istud videtur contrariari predictis, scilicet quod funes pertinebant ad Gersonitas. Dicendum quod aliqui funes erant inherentes immobiliter duris : et isti pertinebant ad Meraritas, quia ad ipsos pertinebant dura, que erant extra tabernaculum, sicut ad Caathitas pertinebant dura que erant intra tabernaculum cum altari holocaustorum quod erat extra, et hoc est quod dicit Rabbi Salomon, scilicet quid aliqui funes inherebant columnis quibus appendebantur cortine, et illi pertinebant ad Meraritas, aliqui inherebant cortinis, quibus immittebantur paxilli in terra fixi, ut cortine non moverentur a vento inferius, et illi pertinebant ad Gersonitas.
prol.| {1.1180} .6. Castra metabuntur ante tabernaculum federis. Hic agitur ultimo de situ Moyses et Aaron, qui erant ad orientalem partem cum filiis suis, et in hoc erant divisi ab aliis Caathitis qui erant ad meridiem, cuius causa subditur cum dicitur.
marg.| .7. Habentes custodiam sanctuarii. Cuius introitus erat in parte orientali.
marg.| .8. Quisquis alienus acceperit scilicet sine licentie, morietur. Consequenter ponit numerum omnium Levitarum simul, dicens : Omnes Levite, etc. Sequitur :
marg.| .9. Fuerunt vigintiduo millia. Si autem considerantur numeri partiales Levitarum predicti faciunt vigintiduo millia et tricentos. Ad quod dicendum quod illi tricenti qui hic tacentur, fuerunt primogeniti, et ideo non debebant hoc numero includi, quia ista numeratio ultima erat illorum qui poterant accipi pro primogenitis aliarum tribuum, quod non poterat fieri de primogenitis Levitarum, quia ex seipsis erant obligati Domino ratione primogeniture.
marg.| .10. Et ait dominus ad Moysen, Numera primogenitos sexus masculini de filiis Israel. Hic consequenter agitur de commutatione Levitarum pro primogenitis aliarum tribuum, quorum premittitur numeratio cum dicitur. Numera primogenitos etc. et subditur commutatio, cum dicitur.
marg.| .11. Tollesque Levitas mihi pro primogenitis filiorum Israel id est ad obsequium meum.
prol.| {1.1181}
Numérotation du verset Nm. 3,ad litteram 
marg.| .1. Et pecora eorum pro universis. Dicit autem Rabbi Salomon quod pecora munda aliarum tribuum non intelliguntur hic computata, quia immolanda erant Domino, sed immunda que redimebantur pecunia, ut habetur infra 18. capitulo excepto asino qui commutabatur ove, ut ibidem dicitur. Cetera patent ex dictis, usqueibi :
marg.| .2. In pretio autem ducentorum septuagintatrium scilicet Primogenitorum aliarum tribuum.
marg.| .3. Accipies quinque siclos. a quolibet, quia non poterant redimi per {1.1182} personas Levitarum, ideo redimuntur pretio. De quantitate autem sicli dictum est Ex. 30.
marg.| .4. Mille trecentorum sexaginta siclorum. Tantum enim ascendit summa, si pro quolibet hoc modo redemptorum accipiantur v. sicli, ut patet si quis velit numerare. Ad evidentiam maiorem predictorum, hic discripta est figura situationis castrorum circa tabernaculum. Notandum quod Vegetius libro de re militari dicit, quod optimus situs castrorum est in figura quadrata : et ideo sic debent situari, nisi dispositio loci impediat, propter quod castra Israel hic posui in figura quadrata.
Numérotation du verset Nm. 3,moraliter 
marg.| marg.| {1.1173} .1. He sunt generationes Aaron, etc. In hoc capitulo agitur de officio sacerdotum et Levitarum, cum dicitur.
marg.| .8. Applica tribuum Levi, etc. Officium vero sacerdotum veteris legis erat offerre sacrificia, et officium Levitarum ministrare sacerdotibus in sacrificiis offerendis per quod significabatur {1.1174} quod officium sacerdotum nove legis est Eucharistiam offerre in missarum celebratione. Nam Eucharistia est sacrificium nove legis figuratum per plura veteris legis sacrificia, sicut utrum perfectum per multa imperfecta.
marg.| .17. Externus qui ad   ministrandum   . Per hoc significatur quod offerens Eucharistiam non ordinatus in sacerdotem moritur morte culpa, et incurrit penam mortis gehenne.
Numérotation du verset Nm. 3,moraliter 
marg.| marg.| {1.1175} .3. Numera filios. Hic agitur de officis Levitarum, et eorum situatione circa tabernaculum per quatuor partes orbis. Gersonite situati fuerunt ad occidentalem partem, et eorum officium fuit custodire et portare mollia, scilicet cortinas tabernaculi et atrii, et funes, et operimenta pellium. Caathite vero ad partem meridionalem, et eorum officium fuit portare vasa sancta scilicet arcam testamenti, propitiatorium, mensam, candelabrum, et altare incensi. Merarite vero ad Aquilonem, et eorum officium fuit portare dura, scilicet tabulas tabernaculi, columnas eius, et atrii, et bases, et huiusmodi. Moyses autem et Aaron cum filiis suis ad orientalem partem tabernaculi habentes curam totius populi. Secundum sensum allegoricum tribus Levi significat ministros ecclesie, qui dividuntur in quatuor partes, scilicet prelatos, sacerdotes, religiosos et clericos simplices. Igitur Moyses et Aaron, quia fuerunt duces populi, Ps. 76.d. Deduxisti sicut oves populum tuum, in manu Moysi et Aaron. Ideo significant prelatos ecclesie, qui sunt duces populi Christiani. Per hoc autem quod Moyses {1.1176} et Aaron fuerunt ad orientem, ubi erat ingressus tabernaculi, significatur quod per ordinationem prelatorum ad ecclesiastica officia ceteri ingredi debent. Merarite vero qui interpretantur amari, et significant religiosos habitantes in amaritudine penitentie et luctu pro peccatis propriis et alienis. Hier. ad Riparium. Monachus plangentis habet officium. Per hoc autem quod Merarite portabant dura, significatur quod religiosi debent vivere in austeritate, et non in mollitie delitiarum, per hoc autem quod erant ad partem Aquilonarem, unde venit frigus, significatur quod religiosi debent uti cibis frigidis et vestibus Gersonite vero qui portabant mollia, significant clericos qui minus pondus habent ceteris in ecclesia. Et quia multi eorum vivunt in mollitie delitiarum, per quas frequenter cadunt in alia vitia, quod significatur per hoc quod Gersonite erant ad occidentem. Caathite vero qui portabant sacra vasa, significant sacerdotes qui sanctumsanctorum offerunt in altari. Per hoc autem quod Caathite erant ad meridiem, unde provenit fervor caloris, significatur quod sacerdotes fervere debent ardore caritatis.
prol.| {1.1177} Secundum moralem sensum, Domini tabernaculum est anima fidelis, ut dictum est capitulo precedenti, ad eius quatuor latera debent esse actus quatuor virtutum cardinalium, scilicet prudentie, que est auriga virtutum, propter quod significantur per Moysen et Aaron duces populi qui erant in parte orientali, et sic est actus prudentie qui precedit origine actus aliarum virtutum. Actus vero fortitudinis, qui habet sustinere dura, significatur per Meraritas qui dura portabant, et dicitur esse ad occidentem, nam difficile est sustinere dura sine casu. {1.1178} Actus vero iustitie est ad meridiem, unde venit maius lumen, et de iustitia dicitur libro Ethic. quod videtur preclarissima virtutum, et neque Hesperus neque Lucifer est ita admirabilis, Et significatur per Caathitas portantes candelabrum luminis. Actus vero temperantie qui reprimit ardorem carnalis concupiscentie, est ad aquilonem, unde provenit frigus caloris repressivus, significatur per Gersonitas qui advene interpretantur, nam temperati qui pauci sunt respectu aliorum, quasi advene ab eis reputantur. Ad maiorem autem intellectum predictorum ponitur hic situs castrorum circa tabernaculum.
Numérotation du verset Nm. 3,Additio. 
marg.| marg.| {1.1181} In capitulo 3. ubi dicitur in postilla : Aaron et Moysi, cum filiorum Moysi non recordetur hic.
prol.| Hec ratio Rabbi Salomon non videtur valere, eo quod Moyses non solum docuit Aaron et filios eius legem sed etiam totum populum unde eadem ratione {1.1182} pater totius populi vel saltem doctorum legis debet reputari. Nec est dicendum quod filii Moysi non recordantur hic, quia licet non recordentur nominaliter, sicut filii Aaron, qui fuerunt sacerdotes uncti, recordantur tamen generaliter in summa cognationis Amramitarum, qua erat et Moyses.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Nm. 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=06&chapitre=06_3)

Notes :