Capitulum 18

Numérotation du verset Nm. 18,1 

Dixitque Dominus ad Aaron tu et filii tui et domus patris tui tecum portabitis iniquitatem sanctuarii
et tu et filii tui simul sustinebitis peccata sacerdotii vestri
Numérotation du verset Nm. 18,2 

sed et fratres tuos de tribu Levi et sceptrum1 patris tui sume tecum prestoque sint et ministrent tibi tu autem et filii tui ministrabitis in tabernaculo testimonii
1 sceptrum Rusch ] sceptro Weber
Numérotation du verset Nm. 18,3 

excubabuntque Levite ad precepta tua et ad cuncta opera tabernaculi ita dumtaxat ut ad vasa sanctuarii et altare non accedant ne et illi moriantur et vos pereatis simul
Numérotation du verset Nm. 18,4 

sint autem tecum et excubent in custodiis tabernaculi et in omnibus cerimoniis eius alienigena non miscebitur vobis
Numérotation du verset Nm. 18,5 

excubate in custodia sanctuarii et in ministerio altaris ne oriatur indignatio super filios Israel
Numérotation du verset Nm. 18,6 

ego dedi vobis fratres vestros Levitas de medio filiorum Israel et tradidi donum Domino ut serviant in ministeriis tabernaculi eius
Numérotation du verset Nm. 18,7 

tu autem et filii tui custodite sacerdotium vestrum et omnia que ad cultum altaris pertinent et intra velum sunt per sacerdotes administrabuntur
si quis externus accesserit occidetur
Numérotation du verset Nm. 18,8 

locutus est Dominus ad Aaron ecce dedi tibi custodiam
primitiarum mearum
omnia que sanctificantur a filiis Israel
tibi tradidi et filiis tuis pro officio sacerdotali et2 legitima sempiterna.
2 et] om. Weber
Numérotation du verset Nm. 18,9 

Hec ergo accipies de his que sanctificantur
et oblata sunt Domino omnis oblatio et sacrificium et quicquid pro peccato atque delicto redditur mihi et cedet in sancta sanctorum tuum erit et filiorum tuorum
Numérotation du verset Nm. 18,10 

in sanctuario comedes illud mares
tantum edent ex eo quia consecratum est Domino3
3 domino Rusch ] tibi Weber
Numérotation du verset Nm. 18,11 

primitias
autem quas voverint et obtulerint filii Israel tibi
dedi et filiis tuis4
4 tuis Rusch] om. Weber
ac filiabus tuis
iure perpetuo qui mundus est in domo tua vescetur eis
Numérotation du verset Nm. 18,12 

omnem medullam olei et vini ac frumenti quicquid offerunt primitiarum Domino tibi dedi
Numérotation du verset Nm. 18,13 

universa frugum initia que5 gignit humus
5 que Rusch ] quas Weber
et Domino deportantur cedent in usus tuos qui mundus est in domo tua vescetur eis
Numérotation du verset Nm. 18,14 

omne quod ex voto reddiderint filii Israel tuum erit
Numérotation du verset Nm. 18,15 

quicquid primum erumpet de6 vulva cuncte carnis
6 de Rusch] e Weber
quam offerunt Domino, sive ex hominibus
sive de pecoribus
fuerit tui iuris erit ita dumtaxat ut pro hominis primogenito pretium accipias et omne animal quod immundum est redimi facias
Numérotation du verset Nm. 18,16 

cuius redemptio erit post unum mensem siclis argenti quinque pondere sanctuarii siclus viginti obolos habet
Numérotation du verset Nm. 18,17 

primogenitum autem bovis et ovis et capre non facies redimi quia sanctificata sunt Domino sanguinem tantum eorum fundes super altare et adipes adolebis in odorem suavissimum7 Domino
7 odorem suavissimum] inv. Weber
Numérotation du verset Nm. 18,18 

carnes vero in usum tuum cedent sicut pectusculum consecratum et armus dexter tua erunt
Numérotation du verset Nm. 18,19 

omnes primitias sanctuarii quas offerunt filii Israel
Domino tibi dedi et filiis ac filiabus tuis iure perpetuo pactum salis
est sempiternum coram Domino tibi
ac filiis tuis
Numérotation du verset Nm. 18,20 

dixitque Dominus ad Aaron in terra eorum nihil possidebitis nec habebitis partem inter eos ego pars et hereditas tua
in medio filiorum Israel.
Numérotation du verset Nm. 18,21 

Filiis autem Levi
dedi omnes decimas Israelis
in possessionem pro ministerio quo serviunt mihi in tabernaculo federis
Numérotation du verset Nm. 18,22 

ut non accedant ultra filii Israel ad tabernaculum nec committant peccatum mortiferum
Numérotation du verset Nm. 18,23 

solis filiis Levi mihi in tabernaculo servientibus et portantibus peccata populi legitimum sempiternum erit in generationibus vestris nihil aliud possidebunt
Numérotation du verset Nm. 18,24 

decimarum oblatione contenti quas in usus eorum et necessaria separavi
Numérotation du verset Nm. 18,25 

locutusque est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset Nm. 18,26 

precipe Levitis atque denuntia cum acceperitis a filiis Israel decimas quas dedi vobis primitias earum offerte Domino id est decimam partem decime
Numérotation du verset Nm. 18,27 

ut reputetur vobis in oblationem primitivorum tam de areis quam de torcularibus
Numérotation du verset Nm. 18,28 

et universis quorum accipitis primitias offerte Domino et date Aaron sacerdoti
Numérotation du verset Nm. 18,29 

omnia que offertis ex decimis et in donaria Domini separatis optima et electa erunt
Numérotation du verset Nm. 18,30 

dicesque ad eos si preclara et meliora queque obtuleritis ex decimis reputabitur vobis quasi de area et torculari dederitis primitias
Numérotation du verset Nm. 18,31 

et comedetis eas in omnibus locis vestris tam vos quam familie vestre quia pretium est pro ministerio quo servitis in tabernaculo testimonii
Numérotation du verset Nm. 18,32 

et non peccabitis super hoc egregia vobis et pinguia reservantes ne polluatis oblationes filiorum Israel et moriamini.

Capitulum 18

Numérotation du verset Nm. 18,Lyra ad litteram 
marg.| {1287} 1 Dixitque dominus. Determinato sacerdotio, hic consequenter adiungitur oneris impositio, et primo inquantum sacerdos est mediator populi ad Deum, secundo econverso, inquantum est mediator Dei ad populum. capitulo sequenti. prima in duas, quia primo onus imponitur secundo merces retribuitur, ibi : Locutusque est dominus. Circa primum dicitur.
marg.| 2 Dixitque   dominus, etc. mediante tamen Moyse, ut dicit Rabbi Salomon.
marg.| 3 Tu et filii, etc id est habebitis illa que offeruntur in sanctuario pro peccatis populi, ut exponunt aliqui. Sed ista expositio non videtur conveniens, quia portare et sustinere designant onus impositum : receptio autem oblationum non est sacerdotibus onerosa, ideo aliter exponitur referendo ad finem capituli precedentis, ubi queritur remedium contra particulam {1288} mortis in populo, si indebite aliqui accederent ad divina, ut sit sensus.
marg.| 4 Et tu et filii tui simul sustinebitis, peccata etc id est si aliqui se ingerent per vestram negligentiam non solum punientur pro sua temeritate, sed et vos pro vestra negligentia, et ideo vobis incumbit onus arcendi eos, et diligenter precavendi ne aliquis indebite accedat.
marg.| 5 Sed et fratres tuos, etc.   sume tecum prestoque sint, scilicet ad officia sibi convenientia, ut pote in custodia vasorum et portarum, ne aliquis indebite se ingerat.
marg.| 6 Tu autem et filii tui ministrabitis in tabernaculo. Levitis enim non erat licitum ingredi in motione castrorum, quando vasa sancta erant involuta, ut ea portarent.
marg.| 7 Ne et illi moriantur. propter suam temeritatem.
marg.| 8 Et vos pereatis simul. Propter vestram negligentiam, et sic patet quod impositum erat sacerdotibus reprimere Levitas, et Levitis populum.
Numérotation du verset Nm. 18,Lyra ad litteram 
marg.| {1289} 1 Ego dedi vobis, etc. non ad faciendum opera vestra exteriora ia domibus vestris. sed ad serviendum in ministeriis tabernaculi, ideo subditur. Et tradidi donum etc. Sequitur.
marg.| 2 Tu autem et filii tui custodite, etc id est sacerdotale officium : quod servatur debite ministrando, et perditur indebite exercendo, sicut Nadab et Abiu mortui sunt offerendo ignem alienum, ut habetur Lv. x.
marg.| 3 Locutus est dominus, etc. Hic describitur retributio pro labore et pro quantum sacerdotes generaliter, secundo quantum ad Levitas, {1290} ibi : Filiis autem Levi. tertio quantum ad summum sacerdotem specialiter,ibi : Locutusque est dominus. Quantum ad primum dicitur.
marg.| 4 Ecce dedi tibi custodiam primitiarum. Et dicitur custodiam quia non oportebat talia comedere prima die et secunda tantum, sicut de aliquibus sacrificiis, quorum reliquie non poterant reservari pro victu sacerdotum in tempus magis longum.
marg.| 5 Omnia que   sanctificantur   . Hoc est. Deo promittuntur per votum.
marg.| 6 Tibi tradidi, et filiis tuis pro officio sacerdotali id est pro labore officii.
prol.| {1291}
Numérotation du verset Nm. 18,Lyra ad litteram 
marg.| 1 In sanctuario comedes illud. Et sic determinat locum.
prol.| {1293}
Numérotation du verset Nm. 18,Lyra ad litteram 
marg.| 1 Mares tantum edent. Et sic determinat sexum quantum ad sacrificia predicta.
marg.| 2 Primitias autem quas   voverint etc. Sequitur, Qui mundus est in {1294} domo tua vescetur eis. Licet possent comedia masculis et mulieribus utpote uxore et filiab. sacerdotum, tamen, non erat licitum immundis.
marg.| 3 Omnem   medullam etc. Quia primitie debebant dari de meliori, quod significatur per medullam :
prol.| {1295}
Numérotation du verset Nm. 18,Lyra ad litteram 
marg.| 1 Quicquid primum   erumpet id est quod primo nascetur.
marg.| 2 Ut pro hominis primogenito pretium accipias. Quod est quinque siclorum argenti, ut dictum est supra 3.c. et intelligitur de primogenitis aliarum tribuum a tribu Levi, cuius primogeniti erant Deo oblati ad ministerium tabernaculi.
marg.| 3 Et omne animal quod immundum est, redimi facias. Hoc non intelligitur generaliter de omni animali immundo, sed de omni indigente redemptione. Inter animalia enim immunda aliqua erant quorum primogenita non redimebantur, sed interficiebantur sicut primogenitum canis, et aliqua que non redimebantur pecunia, sed pro eis ovis offerebatur, sicut primogenitum asini.
marg.| 4 Primogenita autem bovis, et ovis, et capre, non facias redimi, {1296}   quia sanctificata sunt domino. Quia debebant immolari ipsi Deo.
marg.| 5 Carnes vero in usum tuum cedent sicut   pectusculum   consecratum id est sicut de aliis sacrificiis, quorum una pars est offerentium, pectusculum tamen et armus dexter de illis, pertinent ad te, sic carnes de istis.
marg.| 6 Pactum salis est sempiternum. In omni sacrificio ponebatur sal, et ideo stabilitas alicuius pacti designatur nomine pacti salis.
marg.| 7 In terra eorum nihil possidebitis. Ex quo enim accipiebant victum a populo, non debebant habere partem in hereditate.
marg.| 8 Nec habebitis partem inter eos. Hoc additur ad denotandum quod nec etiam in preda hostium debebant habere partem, ut dicit Rabbi Salomon.
marg.| 9 Ego pars, etc. Quia oblata et sanctificata domino erant assignata pro victu suo.
prol.| {1297}
Numérotation du verset Nm. 18,Lyra ad litteram 
marg.| 1 Filiis autem Levi. Hic consequenter agitur de mercede Levitarum, et patet littera usqueibi :
marg.| 2 Et portantibus peccata   populi   . Quia si ex eorum negligentia alii se ingerant indebite ad tabernaculum, punientur.
marg.| 3 Quas in usus eorum et necessaria separavi. Per hoc ostenditur quod Levite non poterant tantum decimas comedere, sed etiam in alia sibi necessaria commutare.
prol.| {1298} 4 Locutusque est dominus. Hic consequenter agitur de mercede summi sacerdotis specialiter, quia Levite de decimis receptis a populo debebant dare partem decimam summo sacerdoti, et de illis debebant dare illa que erant meliora, aliter peccarent si scienter sibi meliora retinerent. et ex his patet littera usqueibi :
marg.| 5 Ne   polluatis id est decimas vobis oblatas ab ipsis per peccatum predictum.
marg.| 6 Et moriamini. scilicet si hoc feceritis.
Numérotation du verset Nm. 18,moraliter 
marg.| 1 Dixitque dominus ad Aaron etc. Sequitur.
marg.| † Ita duntaxat ut ad vasa sanctuarii, et ad altare non accedant. Per hoc autem quod Levite arcentur ab ingressu sanctuarii, et ab acrum offerendi sacrificia in altari holocaustorum, significatur, quod clerici qui sunt sub sacerdotibusetiam in aliis sacris ordinibus constituti, {1288} non debent exercere actus pertinentes ad officium sacerdotum.
marg.| † Alienigena non miscebitur vobis. Per hoc autem quod populus communis arcetur ab ingressu loci divini cultus, et conceditur sacerdotibus et Levitis eis ministrantibus, significatur quod in novo testamento populus communis arcendus est a cancello vel choro, ubi divinum officium celebratur.
Numérotation du verset Nm. 18,{1289} 
moraliter
marg.| 5 Omnia que sanctificantur a filiis Israel, tibi tradidi. Per hoc autem quod sacerdotibus assignantur primitie, et Levitis decime pro sustentatione sua, familiarumque suarum, ostenditur quod in novo testamento populus tenetur providere servientibus {1290} deo de victu et vestitu, secundum conditionem statuum et personarum, et istud observatum fuit ab antiquo etiam apud Gentiles, sicut patet Gn. 48.e. ubi dicitur quod sacerdotes Egypti tempore famis non fuerunt compulsi vendere possessiones suas sicut alii, quia statuta cibaria sibi ex horreis publicis prebebantur.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Nm. 18), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 15/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=06&chapitre=06_18)

Notes :