Capitulum 33

Numérotation du verset Nm. 33,1 

He sunt mansiones filiorum Israel qui egressi sunt de Egypto
per turmas suas in manu
Moysi et Aaron
Numérotation du verset Nm. 33,2 

quas descripsit Moyses iuxta castrorum loca que Domini iussione mutabant
Numérotation du verset Nm. 33,3 

profectique1 igitur de Ramesse
1 profectique] profecti Weber
mense primo quinta decima die
mensis primi altera die Phase filii Israel in manu excelsa videntibus cunctis Egyptiis
Numérotation du verset Nm. 33,4 

et sepelientibus
primogenitos quos percusserat Dominus nam et in diis eorum exercuerat ultionem
Numérotation du verset Nm. 33,5 

castrametati sunt in Socoth
Numérotation du verset Nm. 33,6 

De2 Socoth venerunt in Ethan que est in extremis finibus solitudinis
2 De] Et praem. Weber
Numérotation du verset Nm. 33,7 

inde egressi venerunt contra Phiahiroth que respicit Beelsephon et castrametati sunt ante Magdalum3
3 Magdalum] Magdolum Weber
Numérotation du verset Nm. 33,8 

profectique de Phiahiroth
transierunt per medium mare in solitudinem et ambulantes tribus diebus per desertum Ethan castrametati sunt in Mara.
Numérotation du verset Nm. 33,9 

profectique de Mara venerunt in Helim
ubi erant duodecim fontes aquarum
et palme septuaginta
ibique castrametati sunt
Numérotation du verset Nm. 33,10 

sed et inde egressi fixere tentoria super mare Rubrum profectique de mari Rubro
Numérotation du verset Nm. 33,11 

castrametati sunt in deserto Sin
Numérotation du verset Nm. 33,12 

unde egressi venerunt in Dephca
Numérotation du verset Nm. 33,13 

Profectique de Dephca4 castrametati sunt in Halus5.
4 profectique de Dephca] om. ΩSM*, Alus Weber |
5 Halus Cava X ΩJ Rusch ] Haliis ΛH ΩS, Auus Ω M*, Alius Ω , Alus Weber |
Numérotation du verset Nm. 33,14 

Egressi de Halus6 Raphidim
6 egressi de] om. ΩS* | Halus Cava X ΩJ Rusch ] om. ΩS*, Haliis ΛH Ω, Auus Ω M*, Alius Ω M*, Alus Weber
fixerunt7 tentoria ubi populo aqua8 defuit ad bibendum
7 fixerunt] fixere Weber |
8 populo aqua] inv. Weber |
Numérotation du verset Nm. 33,15 

profectique de Raphidim
castrametati sunt in deserto Sinai
Numérotation du verset Nm. 33,16 

sed et de solitudine Sinai egressi venerunt ad sepulcra Concupiscentie
Numérotation du verset Nm. 33,17 

profectique de sepulcris Concupiscentie castrametati sunt in Aseroth
Numérotation du verset Nm. 33,18 

et de Aseroth venerunt in Rethma
Numérotation du verset Nm. 33,19 

profectique de Rethma
castrametati sunt in Remmonphares
Numérotation du verset Nm. 33,20 

Unde egressi venerunt in Lempna9.
9 Lempna] Lebna Weber
Numérotation du verset Nm. 33,21 

De10 Lempna11 castrametati sunt in Ressa.
10 De] et de Weber |
11 Lempna] Lebna Weber |
Numérotation du verset Nm. 33,22 

egressique12 de Ressa venerunt in Ceelatha
12 egressique] egressi Weber
Numérotation du verset Nm. 33,23 

unde profecti castrametati sunt in monte Sepher
Numérotation du verset Nm. 33,24 

egressi de monte Sepher venerunt in Arada
Numérotation du verset Nm. 33,25 

inde proficiscentes castrametati sunt in Maceloth
Numérotation du verset Nm. 33,26 

profectique de Maceloth venerunt in Thaath
Numérotation du verset Nm. 33,27 

de Thaath castrametati sunt in Thare
Numérotation du verset Nm. 33,28 

unde egressi fixerunt tentoria in Methca
Numérotation du verset Nm. 33,29 

et de Methca castrametati sunt in Esmona
Numérotation du verset Nm. 33,30 

profectique de Esmona venerunt in Moseroth
Numérotation du verset Nm. 33,31 

et de Moseroth castrametati sunt in Beneiachan13
13 Beneiachan] Beneiacan Weber
Numérotation du verset Nm. 33,32 

profectique14 de Beneiacan15 venerunt in montem Galad16
14 profectique] egressique Weber |
15 Beneiachan] Beneiacan Weber |
16 Galad] Gadgad Weber |
Numérotation du verset Nm. 33,33 

inde17 profecti castrametati sunt in Hietebatha
17 inde] unde Weber
Numérotation du verset Nm. 33,34 

et de Hietebatha venerunt in Ebrona
Numérotation du verset Nm. 33,35 

egressique de Ebrona castrametati sunt in Asiongaber
Numérotation du verset Nm. 33,36 

inde profecti venerunt in desertum Sin hec est Cades
Numérotation du verset Nm. 33,37 

egressique de Cades castrametati sunt in monte Hor in extremis finibus terre Edom
Numérotation du verset Nm. 33,38 

ascenditque Aaron sacerdos montem Hor iubente Domino et ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filiorum Israel ex Egypto mense quinto prima die mensis
Numérotation du verset Nm. 33,39 

cum esset annorum centum viginti trium
Numérotation du verset Nm. 33,40 

audivitque Chananeus rex Arad qui habitabat ad meridiem in terra Chanaan venisse filios Israel.
Numérotation du verset Nm. 33,41 

Et profecti de monte Hor castrametati sunt in Salmona.
Numérotation du verset Nm. 33,42 

Et inde18 egressi venerunt in Phinon
18 et inde] unde Weber
Numérotation du verset Nm. 33,43 

profectique de Phinon castrametati sunt in Oboth
Numérotation du verset Nm. 33,44 

et de Oboth venerunt in Ieabarim que est in finibus Moabitarum
Numérotation du verset Nm. 33,45 

profectique de Ieabarim fixere tentoria in Dibongad
Numérotation du verset Nm. 33,46 

Inde19 egressi castrametati sunt in Elmondeblathaim
19 inde] unde Weber
Numérotation du verset Nm. 33,47 

Egressi de Elmondeblathaim venerunt ad montes Abarim contra Nabo.
Numérotation du verset Nm. 33,48 

Profectique de montibus Abarim transierunt ad campestria Moab supra20 Iordanem contra Hiericho.
20 supra] super Weber
Numérotation du verset Nm. 33,49 

Ibique castrametati sunt de Bethsimon21 usque ad22 Belsattim23 in planioribus locis Moabitarum
21 Bethsimon] Bethsimoth ΘG² Ed1530 Clementina |
22 ad] om. ΨB ΩS Ed1530 |
23 Belsattim] Belsatim T M ΩJ Rusch , Belsathim Cava Λ ΣTO B S ΩS , Abelsatim Ed1530 Clementina |
Numérotation du verset Nm. 33,50 

ubi locutus est Dominus ad Moysen:
Numérotation du verset Nm. 33,51 

Precipe filiis Israel et dic ad eos: Quando transieritis Iordanem intrantes terram Chanaan,
Numérotation du verset Nm. 33,52 

disperdite cunctos habitatores regionis
illius. Confringite vitulos24
24 vitulos] titulos Weber
et statuas comminuite atque omnia excelsa
vastate,
Numérotation du verset Nm. 33,53 

mundantes terram
et habitantes in ea. Ego enim dedi vobis illam in possessionem
Numérotation du verset Nm. 33,54 

quam dividetis vobis sorte. Pluribus dabitis latiorem et paucis angustiorem. Singulis ut sors ceciderit ita tribuetur hereditas per tribus et familias possessio dividetur.
Numérotation du verset Nm. 33,55 

Sin autem nolueritis interficere habitatores
terre
qui remanserint erunt vobis quasi clavi in oculis
et lancee in lateribus et adversabuntur vobis in terra habitationis vestre
Numérotation du verset Nm. 33,56 

et quicquid illis facere cogitaveram25,
25 fa. cogitaveram Rusch Edmaior. ] fa. cogitaram Weber ( Cava Λ X Σ B O S ) , inv. Clementina
vobis faciam.

Capitulum 33

Numérotation du verset Nm. 33,Lyra ad litteram 
marg.| 1 Hae sunt mansiones. Hic describitur recapitulatio brevis precedentium, in quibus actum est de processu filiorum Israel ab exitu de Egypto usque ad Iordanem fluvium, qui erat terminus ad quem {1418} sui processus, quia ab eo incipit terra promissionis. Circa quod sciendum, quod in precedentibus tam in Exodo, quam in hoc libro intentio Moysi fuit describere processum filiorum Israel, non notando omnia loca ubi manserunt filii Israel in via, sed illa solum in quibus fiebant aliqua notabilia. et ideo hic ponit numerum et ordinem mansionum ab exitu de Egypto usque ad Iordanem : Et dividitur in tres partes, secundum tria notabilia loca unde {1419} castra moverunt, scilicet Ramesses, mons Sinai et cades. Secunda incipit {1420}ibi : sed et de solitudine Sinai egressi. tertiaibi : Egressique de Cades in prima parte continentur 12. mansiones que sic numerantur.
prol.| {1421}
Numérotation du verset Nm. 33,Lyra ad litteram 
marg.| 1 Profecti igitur de Ramesse. Hic est lotus unde primo recesserunt
marg.| 2 Mense primo scilicet Martio.
marg.| 3 Quintadecima die mensis primi. In mane illius dici recesserunt, ut dictum fuit Ex. 3.
marg.| 4 Altera die phase id est in crastino immolationis agni paschalis, quem immolaverant die precedenti, scilicet quartadecima die mensis primi ad vesperam, ut habetur ibidem Aliqui autem libri sic habent. Altera die fecerunt phase, sed li fecerunt, non est In hebreo, nec in libris correctis, nec mirum, quia non est de textu, sed pervertit sententiam, vel saltem obscurat eam, quia videtur sonare, quod filii Israel fecerunt phase post {1422} exitum de Ramesse, quod non est verum, sed ante ut dictum est.
marg.| 5 Filii Israel. Hoc refertur ad illud quod predicitur, Profecti igitur de Ramesse, quia media nocte interfecti sunt a Deo primogeniti Egyptiorum propter quod Egyptii territi compellebant filios Israel exire de terra, et sic recesserunt in mane de Ramesse.
marg.| 6 In manu excelsa id est in potestate divina.
marg.| 7 Nam et in diis   exercuerat ultionem   . Tunc enim idola Egypti corruerunt et comminuta sunt.
marg.| 8 Castrametati sunt in Socoth. Ista fuit prima mansio, et post istam enumerantur. 11. usque ad montem Sinai, ubi fuit 12. mansio, et patet littera usqueibi :
prol.| {1423}
Numérotation du verset Nm. 33,Lyra ad litteram 
marg.| 1 Fixerunt tentoria super mare rubrum etc. Istud non videtur {1424} verum, quia iam ante mare rubrum transierant, et ab eo se elongaverant per plures mansiones. Ad quod dicendum, quod mare rubrum {1425} frequenter habet sinus magnos, ubi plus intrat terram, et sic factum est hic, quia postquam filii Israel transito mari rubro ambulaverant per desertum, venerunt super unum sinum maris rubri, ubi fixerunt tentoria.
Numérotation du verset Nm. 33,Lyra ad litteram 
marg.| 1 In Raphidim. Ubi populo defuit aqua, etc. prout habetur Ex. 17.
prol.| {1426} 2 Sed et de solitudine. Hic consequenter enumerantur mansiones a monte Sinai exclusive, usque ad Cades inclusive, et sunt mansiones 21.
marg.| 3 Venerunt ad   sepulchra concupiscentie   . Sic enim vocatus est locus ille, quia ibi sepultus est populus qui desideraverat carnes, ut dictum est supra 11. capitulo Cetera patent in littera.
prol.| {1429}
Numérotation du verset Nm. 33,Lyra ad litteram 
marg.| 1 Egressique de Cades. Hic describuntur mansiones a Cades usque {1430} ad Iordanem exclusive, et sunt novem mansiones.
marg.| 2 Castrametati sunt. Ista est prima post egressum de Cades.
prol.| {1431}
Numérotation du verset Nm. 33,Lyra ad litteram 
marg.| 1 Ascenditque Aaron, etc. Et ibi mortuus est sicut dictum fuit supra xx.c. Dicunt tamen aliqui ipsum mortuum fuisse in Moseroth, sicut dictum fuit ibidem.
marg.| 2 Audivitque Chananeus. Scilicet mortem Aaron et adventum filiorum {1432} Israel, et ex morte Aaron que acciderat, fuit audacior ad invadendum filios Israel, quia credebat divinum adiutorium ab eis elongatum eo quod Aaron qui orabat pro populo, et offerebat sacrificia, mortu erat.
marg.| 3 Venerunt in Ieabarim que. In hebreo habetur : [hébreu] in iichaabarim id est in solitudines Abarim, est enim Abarim nomen {1433} montis iuxta quem sunt solitudines, in quibus fuerunt tentoria 9.
Numérotation du verset Nm. 33,Lyra ad litteram 
marg.| 1 Supra Iordanem contra Iericho. Ita quod Iordanis fluvius erat inter exercitum filiorum Israel et Iericho, que est civitas terre promissionis.
marg.| 2 Ibique castrametati sunt de   Bethsimoth   usque ad Abelsatim. In hoc ostenditur quantum spatium tenebat exercitus scilicet de uno istorum locorum usque ad alium. Dicit autem Rabbi Salomon quod sunt ibi 12. milliaria ; Sed non est verisimile, quod exercitus tantum spatium occuparet, maxime quia castra erant situata in quadro circa tabernaculum, ut dictum fuit supra 3. capitulo
marg.| 3 Ubi locutus est, etc. Illa que sequuntur in isto libro sunt in Dt. quantum ad magnam partem. In Deuterono. enim multa replicantur que fuerant antea sibi dicta a domino. Sciendum autem, quod predicte mansiones in universo fuerunt xlii. quarum filii Israel fecerunt xiiii. primo anno egressionis sue de Egypto, et in principio secundi {1434} anni scilicet usque ad locum unde missi fuerunt exploratores. Item octo fecerunt quadragesimo anno scilicet a monte Hor exclusive usque ad Iordanem. Et sic patet quod tempore intermedio, quod fuit fere 39. annorum, filii Israel fecerunt tantum viginti mansiones. Ex quo patet, quod licet dictum fuerit supra xiiii. capitulo quod filii Israel essent vagi per desertum toto illo tempore, non tamen sic est intelligendum, quod essent quasi sic in continuo motu de loco ad locum, sed aliquando in uno loco diu manserunt, quia tamdiu manebant in uno loco, quamdiu nubes stabat super tabernaculum.
marg.| 4 Precipe filiis Israel. Supra descriptus est status populi in itinere procedentis, hic consequenter describitur status eius ad terminum accedentis, ubi primo precipitur idolatria destructive, secundo describitur terre promissionis limitatio, ibi : Locutusque est. Tertio terre limitate distributio, ibi : Precepitque Moyses. Circa primum dicitur, Precipe filiis Israel. auctoritate mea, ut sint ad hoc firmiter obligati. Quando transieritis Iordanem intrantes terram Chanaan, etc.
prol.| {1435}
Numérotation du verset Nm. 33,Lyra ad litteram 
marg.| 1 Disperdite cunctos habitatores regionis illius. Intantumenim multiplicata erant iniquitates eorum, quod sententia mortis erat a deo data super eos, secundum quod supradictam fuerat Abraham, Genesis 15.d. nondum enim complete sed iniquitates Amorrheorum. quasi dicat quando implebuntur tunc occidentur, et filii tui possidebunt terram.
marg.| 2 Confringite   titulos id est aras.
marg.| 3 Et statuas   comminuite id est idola, que erant super altaria.
prol.| {1436} 4 Atque omnia excelsa. quia montibus altis fiebant edificia, et plantabantur arbores ad idololatriam exercendam, et omnia talia precipiuntur destrui, ut toleretur idololatria et memoria eius de terra illa, que erat deputata cultoribus unius veri Dei.
marg.| 5 Quam dividetis vobis sorte, etc. hoc est expositum supra 26. Si autem nolueritis. Sequitur.
marg.| 6 Erunt, etc id est mortales adversarii.
marg.| 7 Et quicquid, etc. mortem inferendo.
marg.| 8 Vobis faciam. eo quod nolueritis exequi iustitiam meam.
Numérotation du verset Nm. 33,moraliter 
marg.| 1 He sunt mansiones filiorum Israel. Per hoc autem quod populus Israel exiens de Egypto venit ad terram promissionis per {1418} quadragintaduas mansiones, intelliguntur mystice quadragintadue generationes, per quas Dei populus ab Abraham patre fidei nostre venit ad Christum, prout dicitur Mt. i.c. Abraham usque {1419} ad David generationes 14. et a David usque ad transmigrationem Babylonis generationes 14. et a transmigratione Babylonis usque ad Christum generationes 14. Que simul iuncte sunt quadragintadue. Christus autem est hereditas nobis promissa in veteri ac novo {1420} testamento. Secundum Ambrosium vero in sermone quadragesime per quadraginta duas mansiones figurati fuerunt quadragintaduo dies quibus in observatione quadragesime ieiunamus dicens sic, Eodem, in quam, numero Moyses per mansiones pervenit ad requiem, quo et nos per ieiunia properamus ad celum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Nm. 33), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 15/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=06&chapitre=06_33)

Notes :