Capitulum 31

Numérotation du verset Nm. 31,1L 

Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
Numérotation du verset Nm. 31,2 

ulciscere prius filios Israel de Madianitis
et sic colligeris ad populum tuum.
Numérotation du verset Nm. 31,3 

Statimque Moyses armate inquit ex vobis viros ad pugnam qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis
Numérotation du verset Nm. 31,4 

mille viri de singulis tribubus eligantur Israel qui mittantur ad bellum
Numérotation du verset Nm. 31,5 

dederuntque millenos de cunctis tribubus id est duodecim millia expeditorum ad pugnam
Numérotation du verset Nm. 31,6 

quos misit Moyses cum Phinees filio Eleazari sacerdotis vasa quoque sancta et tubas ad clangendum tradidit ei
Numérotation du verset Nm. 31,7 

cumque pugnassent contra Madianitas atque vicissent omnes mares occiderunt
Numérotation du verset Nm. 31,8 

et reges eorum Evi et Recem et Sur et Hur1 et2 Rebe quinque principes gentis.
1 Hur Cava etc. ΨD Ω Clementina ] Ur Rusch Weber |
2 et Weber ] om. Rusch (hapax) |
Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio
Numérotation du verset Nm. 31,9 

ceperuntque mulieres eorum et parvulos omniaque pecora et cunctam supellectilem quicquid habere potuerant depopulati sunt
Numérotation du verset Nm. 31,10 

tam urbes quam viculos et castella flamma consumpsit
Numérotation du verset Nm. 31,11 

et tulerunt predam et universa que ceperant tam ex hominibus quam ex iumentis
Numérotation du verset Nm. 31,12 

et adduxerunt ad Moysen et Eleazarum sacerdotem et ad omnem multitudinem filiorum Israel reliqua etiam utensilia portaverunt ad castra in campestribus Moab iuxta Iordanem contra Hiericho
Numérotation du verset Nm. 31,13 

egressi sunt autem Moyses et Eleazar sacerdos et omnes principes synagoge in oc
cursum eorum extra castra
Numérotation du verset Nm. 31,14 

iratusque Moyses principibus exercitus tribunis et centurionibus qui venerant de bello
Numérotation du verset Nm. 31,15 

ait cur feminas reservastis
Numérotation du verset Nm. 31,16 

nonne iste sunt que deceperunt filios Israel ad suggestionem Balaam et prevaricari vos fecerunt in Domino super peccato Phogor unde et percussus est populus
Numérotation du verset Nm. 31,17 

ergo cunctos interficite et3 quicquid est generis masculini etiam in parvulis et mulieres que noverunt viros in coitu iugulate
3 et] om. Weber
Numérotation du verset Nm. 31,18 

puellas autem et omnes mulieres4
4 mulieres] feminas Weber
virgines reservate vobis
Numérotation du verset Nm. 31,19 

et manete extra castra septem diebus qui occiderit hominem vel occisum tetigerit lustrabitur die tertio et septimo
Numérotation du verset Nm. 31,20 

et de omni preda sive vestimentum fuerit sive vas et aliquid in utensilia preparatum de caprarum pellibus et pilis et ligno expiabitur
Numérotation du verset Nm. 31,21 

Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus qui pugnaverant sic locutus est:
hoc est preceptum legis quod mandavit Dominus Moysi
Numérotation du verset Nm. 31,22 

aurum et argentum et aes et ferrum et stagnum et plumbum
Numérotation du verset Nm. 31,23 

et omne quod potest transire per flammas igne purgabitur quicquid autem ignem non potest sustinere aqua expiationis sanctificabitur
Numérotation du verset Nm. 31,24 

et lavabitis vestimenta vestra die septimo et purificati postea castra intrabitis
Numérotation du verset Nm. 31,25 

dixitque Dominus ad Moysen
Numérotation du verset Nm. 31,26 

tollite summam eorum que capta sunt ab homine usque ad pecus tu et Eleazar sacerdos et principes vulgi
Numérotation du verset Nm. 31,27 

dividesque ex equo predam inter eos qui pugnaverunt et egressi sunt ad bellum et inter omnem reliquam multitudinem
Numérotation du verset Nm. 31,28 

et separabis partem Domino ab his qui pugnaverunt et fuerunt in bello unam animam de quingentis tam ex hominibus quam ex bobus et asinis et ovibus
Numérotation du verset Nm. 31,29 

et dabis eam Eleazaro sacerdoti quia primitie Domini sunt
Numérotation du verset Nm. 31,30 

ex media quoque parte filiorum Israel accipies quinquagesimum caput hominum et boum et asinorum et ovium cunctarumque animantium et dabis ea Levitis qui excubant in custodiis tabernaculi Domini
Numérotation du verset Nm. 31,31 

feceruntque Moyses et Eleazar sicut preceperat Dominus.
Numérotation du verset Nm. 31,32 

Fuit autem preda quam exercitus ceperat ovium sexcenta septuaginta quinque millia
Numérotation du verset Nm. 31,33 

boum septuaginta duo millia
Numérotation du verset Nm. 31,34 

asinorum sexaginta millia et mille
Numérotation du verset Nm. 31,35 

anime hominum sexus feminei que non cognoverant viros triginta duo millia
Numérotation du verset Nm. 31,36 

dataque est media pars his qui in prelio fuerant ovium trecenta triginta septem millia quingenta
Numérotation du verset Nm. 31,37 

e quibus in partem Domini supputate sunt oves sexcente septuaginta quinque
Numérotation du verset Nm. 31,38 

et de bobus triginta sex milibus boves septuaginta duo
Numérotation du verset Nm. 31,39 

de asinis triginta milibus quingentis asini sexaginta unus
Numérotation du verset Nm. 31,40 

de animabus hominum sedecim milibus cesserunt in partem Domini triginta due anime
Numérotation du verset Nm. 31,41 

tradiditque Moyses numerum primitiarum Domini Eleazaro sacerdoti sicut ei fuerat imperatum
Numérotation du verset Nm. 31,42 

ex media parte filiorum Israel quam separaverat his qui in prelio fuerant
Numérotation du verset Nm. 31,43 

de media vero parte que contigerat relique multitudini id est de ovium trecentis triginta septem milibus quingentis
Numérotation du verset Nm. 31,44 

et de bobus triginta sex milibus
Numérotation du verset Nm. 31,45 

et de asinis triginta milibus quingentis
Numérotation du verset Nm. 31,46 

et de hominibus sedecim milibus
Numérotation du verset Nm. 31,47 

tulit Moyses quinquagesimum caput et dedit Levitis qui excubant in tabernaculo Domini sicut preceperat Dominus
Numérotation du verset Nm. 31,48 

cumque accessissent principes exercitus ad Moysen et tribuni centurionesque dixerunt
Numérotation du verset Nm. 31,49 

nos servi tui recensuimus numerum pugnatorum
quos habuimus sub manu nostra et ne unus
quidem defuit
Numérotation du verset Nm. 31,50 

ob hanc causam offerimus
in donariis Domini singuli quod in preda auri potuimus invenire perichelides5 et armillas annulos
5 perichelides] perischelides Weber
et dexteralia ac murenulas
ut depreceris pro nobis Dominum
Numérotation du verset Nm. 31,51 

susceperuntque Moyses et Eleazar sacerdos omne aurum
in diversis speciebus
Numérotation du verset Nm. 31,52 

pondo sedecim millia septingentos quinquaginta siclos a tribunis et centurionibus
Numérotation du verset Nm. 31,53 

unusquisque enim quod in preda rapuerat suum erat
Numérotation du verset Nm. 31,54 

et susceptum intulerunt in tabernaculum testimonii in monumentum filiorum Israel coram Domino

Capitulum 31

Numérotation du verset Nm. 31,1 
Lyra ad litteram
marg.| {LYR6.31.1L1} {1403} 1 Locutus est dominus. Precepta Madianitarum punitione in fine xxv. capitulo et interposita populi reordinatione in aliis c. sequentibus. Hic consequenter ponitur executio dicte punitionis, et dividitur in duas partes, scilicet in partem principalem et incidentalem xxxii. capitulo
marg.| {LYR6.31.1L2} Circa primum premittitur apparatus pugne, secundo subditur consecutio victorie,ibi : Cumque pugnassent, tertio ordinatio prede, ibi : Ceperuntque mulieres. Circa primum ostenditur bellum iustum ex divino precepto, cum dicitur. Locutusque. de Madianitis, et non dicit de Moabitis, cuius causa superius fuit expressa xxv. ca. in fine.
Numérotation du verset Nm. 31,2 
marg.| {LYR6.31.2L1} 2 Et sic colligeris id est ad limbum sanctorum patrum.
marg.| {LYR6.31.2L2} 3 Statimque Moyses. Ex quo patet fidelitas et obedientia Moysi ad Deum, quia audierat dilationem mortis sue usque ad interfectionem Madianitarum, et tamen non propter hoc distulit pugnam contra eos, sed magis acceleravit.
marg.| {LYR6.31.2L3} {1404} 4 Qui possint. In quo apparet etiam iustitia belli, quia Madianite non solum fecerant contra filios Israel, sed etiam contra Deum, quia scienter et ex proposito provocaverunt filios Israel ad idolatriam, ut dictum fuit supra xxv. capitulo
marg.| 5 Mille viri, etc. Non misit magnum numerum pugnatorum, ut victoria manifestius Deo attribueretur.
marg.| 6 Quos misit, etc. Ipsum autem fecit ducem exercitus, eo quod iam ante zelo Dei ductus inceperat punitionem, interficiendo principem tribus Simeon cum muliere Madianitide, ut dictum fuit supra xxv. ca.
marg.| 7 Vasa   quoque   sancta. Dicunt Hebrei, quod ista vasa fuerunt arca, et lamina sancta.
marg.| 8 Et tubas ad clangendum. In signum victorie a Deo obtinende.
marg.| 9 Cumque   pugnassent. Hic ponitur consecutio victorie, que secundum Hebreos fuit a Deo manifeste, quia elevata lamina sancta in altum, exercitus Madianitarum, qui erat valde magnus, fuit excecatus, et cadebant ad terram coram filiis Israel. unde In hebreo habetur ; Reges eorum occiderant super interfectos id est super prostratos divina virtute, ut ipsi exponunt.
Numérotation du verset Nm. 31,Lyra ad litteram 
marg.| {1405} 1 Balaam   quoque   filium Beor interfecerunt gladio scilicet cum Madianitis, erat enim de populo illo, ut dicunt aliqui. Alii autem dicunt quod de terra sua ad quam iverat post recessum a Balac, rediit ad Madianitas imminente bello eorum contra filios Israel, ut malediceret exercitui Israel, et sic vinceretur et ipse reportaret lucrum a Madianitis. Sciendum autem quod iustum bellum invenitur motum in sacra scriptura a pluribus causis. Una est contra terram, in qua Deus blasphematur per idolatriam, ut habetur Dt. 12.a. Subvertite omnia loca in quibus coluerunt gentes, quas possessuri estis deos suos. Secunda si a Dei cultu recedatur, Deute. 13.a. Si audieris in una urbium tuarum dicentes aliquos, etc. Tertia, si fidelitas temporalis domini deseratur 4Rg. 3. de Ioram et Iosaphat qui moverunt bellum contra regem Moab. Quarta si rebellio moveatur 2Rg. 20. contra Sibam filium Bochri. Quinta si malefactor defendatur, Iudicum 20. de bello moto contra Gabaa. Sexta si iniuria publica principi irrogatur 2Rg. 10. de bello David contra regem Ammon, qui fecit radi barbas nuntiorum David in contemptum eius. Septima si propria res repetatur 2. Regum 3. de bello David contra Isboseth, repetendo regnum quod sibi datum erat a Deo Octava ut hostis repellatur, 2Rg. 10. de bello David contra Philisteos. Nona ut hostis insurgens in suis propriis opprimatur, Nm. 21. de bello {1406} filiorum Israel contra Sehon et contra Og. reges Amorrheorum. Decima contra illum, per quem hostis roboratur. 2Rg. 8. de bello David contra Syriam Damasci, eo quod ferebat auxilium Abadezer. Undecima ut amicus ab hostibus eripiatur. Gn. 14. de bello Abrahe contra reges qui captivaverunt Loth nepotem suum. Duodecima si tyrannis a presidente exerceatur infra Machabeo. de bello Machabeorum contra Antiochum illustrem.
prol.| Sciendum etiam quod aliquando in bello iubentur interfici etiam parvuli propter enormitatem criminis, ut in peccato Sodomie, Iudicum 20. et idem factum est de Sodomis a deo subversis ubi perierunt parvuli, et in peccato apostasie, Dt. 13.
marg.| 2 Ceperuntque   . Hic consequenter describitur ipsa preda, et primo ponitur prede reportatio, secundo eius divisio, ibi : Egressi sunt autem.
prol.| Circa primum dicitur, Ceperuntque mulieres eorum et parvulos, persone enim humane sunt illa que sunt principalia in preda.
marg.| 3 Et   adduxerunt   . Omnia fideliter apportantes nihil abscondentes vel celantes sicut fecit Achan, ut habetur Ios. 7.
marg.| 4 Egressi. Hic consequenter ponitur prede divisio, cuius una pars erat exterminanda, de qua primo agitur, cum dicitur.
marg.| 5 Cur   feminas   . Quasi diceret, non est bene factum, cuius causa subditur.
marg.| 6 Nonne. De qua deceptione fuit dictum supra 25. capitulo
Numérotation du verset Nm. 31,Lyra ad litteram 
marg.| {1407} 1 Ergo   cunctos   . In detestationem criminis patrum, quos filii Israel non impetebant, et tamen valde hostiliter egerunt contra eos, ut dictum fuit supra 25.c.
marg.| 2 Et mulieres. Quia nesciebant distinguere eas que provocaverunt filios Israel ad luxuriam et idolatriam, et etiam quia ille que non venerunt ad provocandum in propria persona, tamen cooperate sunt docendo eas que venerunt, de modo decipiendi, et ornando eas ornamentis suis, ut facilius filios Israel provocarent. Dicit autem Rabbi Salomon quod faciebat mulieres transire ante arcam domini, et tunc ex signo a Deo dato cognoscebant que erant virgines, et que non.
marg.| 3 Et manete. Quia erant contaminati ex contactu mortuorum quos occiderant, et quorum spolia acceperant, et ideo non debebant ingredi atrium tabernaculi, donec essent mundati aqua lustrationis tertia die et septima, ut dictum est supra, 19.c. Et accipiuntur hic castra ipsius deitatis, sicut dictum est supra 5.c.
marg.| 4 Et de omni preda. Hic secundo agitur de parte prede reservata, et primo quantum ad eius purgationem que facta est per talem modum, videlicet quod illa que poterant sustinere ignem absque sui corruptione, igne purgabantur, que autem sustinere non poterant, aqua expiationis {1408} purgabantur, de qua purgatione supradictum est 19.c. et patet littera usqueibi :
marg.| 5 Postea. scilicet atrium tabernaculi quod vocatur castrum deitatis, ut dictum est supra 5.c.
marg.| 6 Dixitque   dominus   . Hic secundo agitur de preda reservata quantum ad eius divisionem, et primo quantum ad divisionem que fiebat ex debito, secundo quantum ad illam que facta est ex beneplacito,ibi : Cumque accessissent.
prol.| Circa primum sciendum quod preda ex debito, dividenda erat tantum de viventibus, et hoc notatur cum dicitur.
marg.| 7 Tolle. Et ista preda dividebatur in duas partes aquales una erat pugnatorum qui fuerant in prelio, et alia reliqua multitudinis, et hoc notatur cum dicitur.
marg.| 8 Dividesque   . Et quod hec sit sententia patet ex littera Hebraica, que sic habet : Et medicabis predam inter magistros belli et totam multitudinem, quia magistri belli medietatem eis assignatam dividebant pugnatoribus iterum quelibet medietas dividebatur in duas partes inequales, quia de medietate pugnatorum separabatur pars quinquagesima domino, et dabatur Eleazaro sacerdoti, et hoc est quod dicitur.
marg.| 9 Et separabis in   partem   domino. In hebreo habetur : Separabis solutionem domino. ex quo patet, quod illa pars separabatur de parte bellatorum ex debito.
Numérotation du verset Nm. 31,Lyra ad litteram 
marg.| {1409} 1 Unam animam de quingentis id est unum individuum, quia ibi accipitur anima pro toto composito.
marg.| 2 Tam ex hominibus id est ex virginibus que fuerunt reservate, ut predictum est. Homo enim est communis generis, et potest accipi pro masculo et pro femina.
marg.| 3 Et dabis eam Eleazaro. De acquisitis iure belli. et ideo cedebant in usum sacerdotis, sicut primitie fructuum et animalium.
marg.| 4 Ex media   quoque   parte filiorum Israel, etc. Hic consequenter agitur de medietate que erat relique multitudinis cuius quinquagesimum {1410} individuum debebat tradi Levitis qui serviebant in tabernaculo. Cetera patent in littera.
marg.| 5 Cumque   accessissent principes exercitus ad Moysen. Hic agitur de divisione prede predicte facta ex beneplacito seu devotione. principes enim exercitus post reditum a bello sicut consuetum est, numeraverunt bellatores suos, et invenerunt eundem numerum qui erat ante belli congressum, quia nullus ceciderat in prelio, propter quod moti devotione obtulerunt domino omne aurum quod rapuerunt in preda, ad faciendum vasa que erant necessaria tabernaculo. Et patet littera usqueibi :
Numérotation du verset Nm. 31,50 
marg.| {LYR6.31.50L1} {1411} 1 Periscelides. Ornamenta sunt circa crura, et dicitur περισκελὶς, a περί circum, et σκέλις crus quasi feminalia seu brache.
marg.| {LYR6.31.50L2} 2 Et armillas. ornamenta sunt circa scapulas, dicta ab armo.
marg.| {LYR6.31.50L3} | 3 Annulos. Ornamenta sunt digitorum.
marg.| {LYR6.31.50L4} {1412} 4 Dextralia. Brachiorum.
marg.| {LYR6.31.50L5} 5 Murenulas. Ornamenta sunt circa collum mulierum.
Numérotation du verset Nm. 31,53 
marg.| {LYR6.31.53L} 6 Unusquisque enim scilicet de inanimatis, et ideo quod dederunt inde, non fuit ex debito, sed ex devotione, eo quod dominus eos reduxerat salvos de prelio.
Numérotation du verset Nm. 31,2 
moraliter
marg.| {LYR6.31.2M1} |† Ulciscere prius. Madiam interpretatur iniquitas, et ideo per bellum contra Madianitas significatur bellum hominum contra vitia et peccata, de quo bello Seneca, Pacem habeto cumhominibus et cum vitiis bellum. Illi vero qui ad bellum contra Madianitas iverunt mares tantum occiderunt primo, et feminas reservarunt, ut dicitur {1404} in textu, et ideo per illos significantur illi qui spiritualia vitia querunt extirpare, carnalia reservantes. nam secundum Augustinum per virum significatur intellectus vel ratio, per feminam vero sensualitas propter quod bene per mares spiritualia vitia, per feminas vero carnalia designantur, et quia per utraque damnatur homo, non sufficit illa extirpare sine istis, propter quod a Moyse de mulierum {1405} reservatione fuerunt inerito reprehensi, dicente.
Numérotation du verset Nm. 31,moraliter 
marg.| 5 Cur feminas   reservastis etc. Nonne ille sunt, que deceperunt filios Israel ? et ideo distinxit de mulieribus nam illas que cognoverant viros in coitu precipit iugulari, alias reservari. Per primas autem significantur motus sensuales rationem ad consensum mortalis {1406} peccati trahentes, et isti motuus sunt totaliter extirpandi,per virgines autem significantur motus sensitive partis, qui non trahunt rationem ad consensum peccati mortalis, sed magis rationi de serviunt in opere virtutis, sicut dicit Philosophus 4. Ethic. quod fortius per rationem excitat in se motum ire, ut expeditius actum fortitudinis exequatur.
Numérotation du verset Nm. 31,50 
moraliter
marg.| {LYR6.31.50M1} {1409} † Offerimus in donariis, etc. Per hoc significatur quod victores {1410} vitiorum, victoriam attribuere non debent virtuti proprie, sed bonitati divine ;



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Nm. 31), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 15/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=06&chapitre=06_31)

Notes :